장음표시 사용
31쪽
25 animi quadam elatione originem a Troianis
ducerent, verum etiam patria omnia amoreis quam maximo amplecterentur, admirati sunt
et gavisi, privatam et publicam vitam a Τroianis inde temporibus ad sua usque tempora integi m et inviolatam esse servatam, et quum plura audirent, quae quidem antea in ipsorum ψluera ut republica, deinde vero abolita nondum effugerant e memoria, ea libentissime ad maiores Troianos aut Latinos reduxere suos, et Virgilio suo ut viro de illis seculis eruditissimo confisi, ea, quae poeta finxit, tauquam dei oracula amplectebantur ac tenebant.
Illud autem, quod primo quidem e Variis coniecimus iudiciis, deinde ut carmini epico ita omni Aeneidis constructioni ac siniconsentaneum invenimus: idem confirmatum
apparet comparatione cum reliquis Μaronis carminibus instituta. Georgica non nisi Romanis Italicisve moribus institutisque posse contineri, primo quidem aspectu lectori at- lento certum stat ac fixum. Quomodo enim Poeta popularibus suis agriculturae dare disciplinam, quomodo, quaeso, ipsis carmen suum utile reddere potuit, nisi praecepta sua ipsorum vivendi agendique rationi consormavit Τ Idem de Eclogis dicendum est,
32쪽
26 quippe quae ad poetae reserendae sint fami
liares ac necessarios '). Haec autem Carmina non solum iu uuiversum unius Poetae produnt ingenium, verum etiam quemadmodum
Aeneis saepissime locis ex his petendis est explicanda, ita ipsis quoque lucem assert Aeneis.
Innumera, quae ad vitam antiquorum pertinent Romanorum aut Italorum, carminibus his tribus sunt communia, ita ut manifestum stat, poetam in omnibus, quae Panxerit poemata, uno eodemque studio suisse detentum, atque unum unius populi morem expressisse.
Sic eundem invenies ritum, quod attinet ad sacra, Georg. III, 492. et Aen. VI, 248., Georg. II, i 94. et Aea. VIII, 284., XII. I i5., ad inserias Eclog. VI, 67. et Aen. III, 66. V, 77.. ad artem magicam Georg. III, 28ο. sqq. et Aea. lV, bi 5. ., eandemque precandi formulam Georg. I, i 8. et Aen. I, 75έ. IV, 578, et saepius. Omiua, quae occurrunt I, 475. sqq., poterunt conferri cum Aen. IV, 455. Eundem porro morem
In ipsis illis rebus , Dae in Graecia agi putanda' suu ad Graeeos transtulit Virgilius, quae Romani meritu moris. CL Eclog. VIII, 3o., X, 65., de quibus iam bene disputavit Wagner. qiiaest. XLI. In Virg. opp. vol. IV. P. Di Diqitigod by Corale
33쪽
27 audis nautarum Geom. I, 5o . et Aen. IV, 4i8., eundem pistorum modum Georg. I, 267. et Aen. I, 179. CL Serv. ad Eclog. VIII, 8a pastorumque Eclog. II, 40. N. et Aen. VII, 468. Unum idemque textrix quoque observat et Georg. I, 294. et Aen. VII, 14. Quod ad vonatum attinet, poteris comparare Georg. III, 4 a. sq. cum Aen. I, 5a . Nec non eundem invenies ici conviviis morem Georg. IV, 577. et Aen. I, 7os., quibus addas de re militari Georg. II, 559. et Aen. VII, 657. Illud sorsitan quaerendum sit, num R
manor Im morum rituumque aetatem certam
et stabilem secutus sit Maeo. Non placet. Omnia enim probant, Virgilium, utut ipsi Commodum esset, iam recentioribus, iam antiquioribus indulsisse. Quanquam enim prisca
maxime est sectatus, attamen ea, quae tunc
etiam in Romanorum oculis manibusque suere. minime est aspernatus, quippe quae carmine suo tanquam antiquis illis temporibus sive orta, sive usitata iam facereti Qua ratione his quoque ritibus caerimoniisque dignitatem addidit et honorem. Quae vero a maioribus acceperat, quaeque ex usu quotidiano evanuisse iam audierat videratque, ea quidein optimo iure carmini potuit inserere. Quum
34쪽
28 enim Romani ipsi horum plurima ad Troianam illam referrent aetatem, Troianis illis temporibus orta esse dicerent, vulgarem de his ipsorum opinionem tenuit a C servavit.
Deinde quum illud quidem quam maxime
esset necessarium, ut carmini priscae aetatis colorem daret et habitum: non pauca inerat
dignitas et antiquitas in illis, qnae a populo
Romano vix pubescente mi mutuatus, qua que a gente Sabina, Etrusca, aliis ad ipsum multo antea delluxerant. Ex hoc sane studio manarunt etiam . quod quasi praeteriens moneo, verba illa vetustiore modo ficta et flexa, quae carmini iIlam asserunt pulcritudinem, quam arcis cuiusdam antiquae rudera regioni addunt amoenae et vere florenti. Qualia
Quintil. instit. orat. I, 7. I. 38: Unde pierat Mestis et aulai Virgilius, amantissimus vetustatis, earmiuibus iu- seruit. Macroh. Saturnat. VI, 9: blaro, qui antiquae Latinitatis diligens fuit. ' Pornpon. Sabin. ad Aea. X. o8: Diqitigod by Corale
35쪽
29 Quapropter mihi quidem non anxie erit quaerendum aE scrutandum de aetate horum institutorum. Quodsi enim a poeta antiquiora memorari dispicio, in popularium suorum auimum me referens bene Sentio, qua voluptate legetites ipsi fuerint assecti , , quum maiorum piorum ac simplicium imagines ac mores quasi intuerentur. Quum vero Poeta me in tempora aevi Augustet rapit, admiror dignitatem, qua et ea, quae usu quotidiano vilia quodammodo et carmine indigna. videri potuissent, tractavit apteque disposuit. Neque accurate aetatem investigo, hoc. enim est eius,
qui atiliquitates disciplinae compositione elaboret, neque eius, qui de Virgilio disserat,
sed Romanus integer, haec iam tunc temporis fuisse ita heroum illorum Consuetudine, facilis credo, omniaque, quae me CirCumdant, et sacra et prosana, e Roma aeterna manasse sontio ac gaudeo. Cui meae sententiae ut magis magisque animus eorum assuescat, qui has chartulas
Sed admiramur vetustatem, quam sequitur Nergilius. Ct. Μaerob. Sat. I, 24r MAmbo vetustatis assectationem in Vergilio praeditabant, alter in versibus, alter in verbia.
36쪽
dignas habent, quas legant: audiant velim viros quosdam literarum haud rudes de Vimgilio iudicantes. Macrobius Saturnal. I, 24. amicorum de Virgilio disputationes narrans ita pergit: η Et Vettius: Equidem inter omnia, quibus eminet laus Maronis, hoc assiduus lector admiror , quia doctissime ius Ponti
cium lanquam hoc professus in multa et varia operis sui arte servavit, et si tantae dissertatiociis sermo non cesserit, promitto
sore, ut Vergilius noster pontifex maximus asseratur. Ρost hunc Flavianus, Apud po tam nostrum, inquit, tantam scieritiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctricia destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaretu cet. Adde Macrob. Salurci. III, 9. fin.: Videturne vobis probatum, sine disini et humani iuris scientia non
posse profunditatem Maronis intelligi u Idem
I, 26 : ηMaro omnium disciplinarum peritus uServius innumeris locis, ad quos omnes me morandos dies integer non sussiceret ; quosque huc illuc advocabimus, Romanos ostendit mOves. CL ad Aen. IX. 9a: vμPulusque Pas S-que. Transfert in Troianos Romanam Consuetudinem, ut solet plerumque; prius enim
iubebat aliquid Populus, postea confirmabat
37쪽
Senatus. π Attamen caute quum omnibus grammaticis antiquis, tum Servio est utemdum, quippe qui gravia et notatu dignissima
Saepenumero Commixta habeat cum argutiis Omnino santa reiiciendis.
Adde Iul. Caes. Scaligeri Poet. III. c. 26:η Eo quoque et illud pertinet: Cum viat Virgilius) historias sui tem oris imagini peterum historiarum. Venulum ex equo detractum scribit a Tarchonte atque cursu
ablatum. Idem sibi evenisse ait Caesar in Ephemeride quemadmodum Servius mem uiae prodidit. Aeneas dextra nuda iubet a caede abstinere : idem Caesar Ρharsalico in conflictu, atque illis verbis: 'parcite civibus. MsiC et mores cum rePraesentiat, veluti ad Fauni oracula: et bellis indicendis, 'vina coronant.Kη Nautae puppibus imposuere coronas. a Dido in convivio libat hospiti Iovi. libat, non bi- 'hit: mos Romanarum foeminarum. , Μ operiendi caput in sacris. Αras tenendi, sacrificandi Herculi extra muros: quia suit Paene semper peregrinus. Helenus vittas resolvit sacrati capitis vaticinatur u Cet. Idem V. c. I. collato loco Homerico et Vi giliano addit: γ Haec Romano ritu, ille suo. αΜeae sententiae, quamvis taciti plerumque,
38쪽
assentiuntur etiam Brimonius in Libris de sommulis et solemnibus populi Romani verbis, i,raesertim vero ii de antiquiti. Rom. script res, quos Graevius aliique in thesauro colle
Sed quemadmodum purum horum vir rum sensum ita his investigandis acumenque eorum admiror, ita aliquantulum mihi repro. hendendi esse videntur, quum prima sane, in quam incurramus oportet, illa sit sente tia, qua mores heroicae aetatis a Virgilio semvains es e existimemus. Hoc enim posteriores quoque poetas perficere potuisse, Quintus SmJrnaeus est testis, quippe qui revera spiret Homericum ingenium heroicisque temporibus aptum; hoc ipse perfecit Goethius noster in Achilleidis fragmento. Illi autem viri doctissimi, recentiores potissimum ad illos respicere debuissent, illos argumentis refellere ac res lare, qui haec omnia a Graecis deducta, et hic illic Romanarum rerum iucunda quadam varietate aspersa ac distincta esse xebantur. Quod quum nequaquam secerint, dubiam
Suve quammaxime suae sententiae reliquerunt auctoritRtem.
Ultimum mihi denique illud monendum
esse videtur, grave sane accedere meae Seu- Diqitiam by Corale
39쪽
tentiae pondus ac momentum, quod tot tam liquo viri alius aliud ad Romanos ex Aeneide retulerint. Quae si omnia in unum colligis fasciculum, multum quidem' abest, ut, quod horum extet, unumquodque iam sit notatum ac signatum; verumtamen si in his rebus ex Consensu multorum illorum in singulis ad integrum carminis habitum concessa est eo secutio: ex ilIis iam essicitur, Virgilium non solum tot singula , verum omnia ad unam solamque vitam Romanam delineasse et adum
brasse. Quod quidem est, quod nuno de
monstrare Sum Conaturus. ι . I
40쪽
Quum propositum mi ostendere, integram vitam ita Aeneide descriptam a Virgilio partim o vivo ..pectu, partim ex pristitii Rumav xum status memoria, ut paucis, dis m, in Rutiquiintein Romanam esse
liuoah m: Frimum illud mihi quaerendum
esse videtur, quaen in illa alui. quihus integrae contineantur vitae rationes. Vitam autem populi uniuscuiusque antiqui statuerunt scriptores publicam privatamque, sacram ac profanam. Ad publicam inprimis pertinet forma ac species rei publicae, cuius bene constituine partem iuris civilis leges et instituta essiciunt. Cum re publica deinde arcti simo cohaeret vinculo rei militaris descriptio et administratio, e qua studium quoque maritimum apud gentes haud paucas videtur emanasse. Quam antiquitatis partem alteram appellemus prosariam. A qua verbo Segreganda, revera saepissime Suut copulata, quae tertio ponuntur loco, instituta religiosa, qui-