Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

primus. 7

maris,& coeli,soli q. benignitate praecellens cometiendum sit. Acsi tandem cogitet ipsa e derelictam,indotatam,ac repudiatam mansisse;inueniet profecto, huiusmodi conubio,sortem sibi bonam ex iniqua contigisse. Nullam igitur ei optionem dandam esse, sed indicendum. in solo connubio salutem repositam, eiulq. consensum, aut prece,aut honesta vi tandem esse procurandum. Quam sententiam,qua ab uno ex iuueni bus dicta est, cum reliqui eiusdem ord inis approbarent,atq. ad viriliter eXequendam illam,se,suaq. omnia impensuros promitterentiquidam ex Senatoribus grandaevus, atq. omnium experientissimus, non tam refellendi, quam illorum di-m confirmandi gratia, sic est loquutus. Non equidem putaram,

Princeps Guillerme, celerem iuuenum deliberationem cum maturo senum consilio tam facile conuenire posse , ut ab illorum semientia,ne discedere quidem, tantum abest,ut eam nunc refutare velim usqueadeo facinus hoc, quod ex sententia iuuenum machina rivideris, tametsi anceps ac audacissimum ; maiori tamen in parte,

de perinsigne est,& quidem praeclarilsimum; nosque ad fulcipiendum ipsum multis nominibus, ad declinandum, perquam paucis, adhortatur. Nam etsi unica tantum, atque efficax ratio sit, quae te ab eo deterrere potest,utpote qua, de diuino, & humano teneris iure,hospitem dimittere qualem acceperis; neque liberum est, hospitij ius cuique violare : at illius quidem violandi occasio nunc tanta est, ut quae regnandi caussa datur , maior esse non possit. Ea enim ex hisce nuptijs adfutura tibi bona praesagire audeo νvisi ex mediocri in summum evehi Principem , atque cum Re 'gio , Imperatorioue Principatu tuum adaequare cupis I profecto nulla se tibi occasio praesenti offeret unquam commodior. Si enim Imperatoris filiam uxorem ducis, spem quoque Impe-rij tanquam iponium, haud dubie, te puta ducturum. Nam uni co uxoris fratre germano Alexio Imperi j successore decedente; ut facile est uxoris quoque iure, te ad Impe ij successionem voca. ri; ita illo interim vivente affinitatis gratia, perdignus es, qui unus ex summis Principibus habearis, quique per susceptos ab uxore filios utriusque sexus, regias etiam affinitates ambire possis. Quod

si illatam inde Emanueli patri contumeliam pertimescis s bono ob A te ani-

22쪽

8 - Liber

te animo esse volo ea enim mihi crede, nulla est, si cum insgni th. iuria, quam eidem fecit Alion sus Rcx, comparetur . Siquidem inter spretum, dc acceptum coniugium, tantum quidem interest, ut qui ab alio spretam sponsam duxerit, non tam sponsae famae, quam eius parentum honori contulere, beneque de ipsis mereri videatux. Quibus de caussis ne dum beneuolam coniugi j approbationem;sed maiorem, quam iniuria sit, gratiam cum iocero te

initurum puta. Vnde,macte virtute. animosior esto; atque facinus felix prosequere . Nam si audaces caca saepe iuuare fortuna solet, num tam unanimi omnium consensu , atque consilio duce, quasi numine, a coepto desistes Quae cum ardore plut quam iuuenili prosequeretur senex,uniuerso acclamante Senatu, interruptus est eius sermo;atque uno ore cuncti, te, Guillermo ad omnia paratos obtulerunt.Verum non per Guillermum ;led per duos destinatos ad id optimates, hospitae, atque suis Senatus decretum denuntiare statuerunt. Id cum illi exposuissent, tandem subiunxerunt, tam esse id iam a Guillermo Principe, eiusque Senatu disii nitum, ut nulla reliqua esset eis, tanquam e cauea elabendi spes, nisi connubio dominae iter ape irent. Cum igitur reclamantes illi, ac rem

tam scaedam, barbaram, & iniqciam, iusque omne hospitii, atque

humanitatis violatum obljcientes, ne quicquam proficerent s ac neque ullus cum Imperatore consultandi locus daretur; consilio

interlehabito decreuerunt, maius cum minore malo commuta

re:quin & consensu Principis ac Dominae sitiae pascisci cum Guillermo quem iam propter huiusmodi facinus, alioqui audax, virum

quidem non ignobilem, sed strenuum,atque magnanimum reputabant ut si connubio decerneda res esset, promitteret, una cum uniuerso Senatu populoque Mompelleriensi, perpetua sanctione fieret: vi proles quaecunq. ex coniugio nasceretur,seu mas , seu scemina, in Principatum haeres succederet . Quae conditio a Guillermo accepta, a Senatu vero approbata, ab uniuerso populo sanctione quoque perpetua, fuit comprobata. Itaque de pullo moerore, M lachrymis,nuptiae plenae dignitatis atque concordia plenaeque spleodoris ae mysteiij, d tui no copulante hymenaeo, coniunctae fuere: necnon remipetantibusConstantinopolim sponsa comitibus;totita L erum-

23쪽

erumnas &discrimina, cum Optimo rerum euentu, Imperatori enarrantibus, ab eodem quoque approbatae . Ac non multo post

concipiente Mathilda, partu edidit sex mi nam, cum singulari populorum laetitia cestulo gaudio,quae Christo nomen dedit, ae vo cata est Maris liqua postea ortus est Iacobus Sub haec autem,quae vel urit Guillerinus , quantumque aleipio dei erit: ac quod pelia timum ingrati animi vitium cum libidine commiscuerit, ostenda mus. Namque ut est hominum ingenium in libidine . quo magis

rem quamque concupiscunt, 'ume auidius in eam feruntur, eo quidem magis obtentam . auis pernant protinus, aut praefatietate,' quam capiunt varietatam,vel in peiusquaerani sic quoque Guille mus cui non satis fulicum tam Damo Imperio, M opibus, interce.

ptavimperatoris filiam, Regi aestinatam spontana nullo negotio, in matrimonium duxille; ab eaque clarissimam prolem suscepisse lnisi quod, imperante luxuria; cum ab uxore secesserit, tum ea us- uente, aliam nomine Agnetem Hispanam duxerit: talesque ex eat filios habuerit vi ausus stat natu maior Mariam legitimam uniuerstarum haeredem ab haereditate expellere . Nam ea de re, lite ,&con'

trouersia inter eos orta,ac coram summo Pontifice contestata, Vniuersa Mompelleriensis haereditas , iusque omne, Mariae, eius quoque rei causta,Romam postea abeunti,ab eodem Pontifice ad iudicata sunt, ac Iacobo, ut dicemus, succelsione relicta. Ad quem autem , quoniam festinat Oratio , quae acta sunt interim dica mus. Mortuo Perpiniani,quod est opnidum Comitatus Ruscinonentis florentissimum, ex graui morbo, Altanto Rege, quem

propter heroicas virtutes,p tertim Vitae continentiam,castum appellarunt, corpus eius honorifice , regieque elatum est ad cenobiubeatae Mariae Populeti nuncupatum , ordinis Cisterciensis, non longe ab urbe Tarracone, interque ipsum & Ilerdam situm: quod Principes Raymundus,Alfonsi pater, magnificentissime erexerati Alfonsus autem multis attributis praedijs locupletaverat,atque muneribus amplissimis exornauerat. In quo , non modo ipse ; sed qui postea sequuti sunt Reges Aragonum, quoad in Regna Castellae huccesserunt,fere omnes cosepulti fuerunt. Demum illius exequiae, iustaque funeris, cum novendiali sacro , cum magna pompa, ima

24쪽

1o Liber

ginibus P cantu lamentis, de laudationibus, In urbe Casaraugusta

Aragonum metropoli celebratae sunt. Itaq. tribus ab Alfonio ex Sancti a Regina relictis filijs,Petro, Alfonso,&Ferdinando , cum quattuor foemnis; Petrus in Regnu Aragonum,una cum Principatu Cataloniae successit; adiunctis Ruscinonensi,&Pallariensi comitatibus: in quibus non a principio,sed pro tempore,atque ex testamento Reges successerunt. Alfonsus autem , comitatum Prozuincialem in Aquitania, cum nonnullis propinquis oppidis, testamento obtinuit. Ferdinandus vero, a patre destinatus monachus, religioni consecratus est in eodem coenobio Populetano . Quinetiam foeminae, quarum natu maior Constantia,cum Emerico Rege Ungariae,ipsoque mortuo, cum Federico Imperatore, ac Rege Siciliet, matrimonio iuncta fuit.Εlio nora de Sancti a consequentes, parenti ae filio Tolosanis comitibus, collocatae fuerunt.Vltima vero Dulcis dicta, elibem cum religione vitam coluit apud coenobium Xixenente monialium ordinis sancti Ioannis Hierosolymitant,quod ab eisdem Alfonso dc Sanctia Regibus amplissime structum, de dotatum fuit, prope insigne oppidum Sarini enae O:

scensis dioeccesis. Quarum foeminarum mentio necessario habenda est in historijs, ut successiones Regnorum, quae saepe affinitate per illas contracta euenire solent, melius innotet cant. Petro igitur in Regna succedente,atque ab uniuersis subditis, magno omnium consensu, salutato Rege ,&l acramento adacto, ab ecque plebi scitis toros nostri vocant ) moribus . institutisque maiorum, MRegni priuilegiis confirmatis nunciatum est, Mauros eruptionem

in Carpetaniam fecisse, ibique parua quaedam oppida Regis Castellae, Aragoni fines attingentia cepisse. Vnde protinus adiunctis copijs cum Rege Castellae, ambo impetum fecerunt in Maucros quibus repressis,fugatisque, atque ab illis erepta Valeria Carpetanorum urbe antiquit sima, nunc Cuenca dicta, Rex cum magna victoriae laude Caesaraugustam reuersus est. Ubicum experuerta domesticorum prauitate, magnae inter Regem dc Sanctiam matrem discordiae concitarentur; adeoque interle dissiderent, ut

nisi pro ea saepe proceres intercessissent, e Regno penitus Rex illam expulisset i capta inde occasione, in Aquitaniam se contu-

25쪽

primus. 1I

lit ad Alfonsum fratrem Prouinciae comitem, ut quas habebat cucomite Folchalcherio controuersias, componeret . Quibus pacatis Rex S: Allapsus,florentis adhuc aetatis adolescentes, moribusque,& ingenio similes; ac in libidinem proniores, ex foeminis, quas habet Prouincia eximie pulchra ingulas sibi elegerunt , formosissimas quidem illis; sed neque stemmate inclytas, neque Regia ex stirpe quales dece ut Reges ortas: nihilominus tamen easdem in matrimonium prope clandestinum duxerunt.Qua de causia Rex, ac etiam quod matre, dc proceribus Regni non consultis, id fecerit nuptias neque publice , neque cum splendore ,&sumptu coniunxit. Ex his nuptiis stingulos quoque filios habuerunt; priorem Rex, cui Res mundi Berengarij,aultum nomen imposuit, qui protinus una cum matre mortuus est. Alfonsus autem habuit alterum , quem similem Raimundi Berengarii nomine donauit. Is patri postea in comitatu successit. Itaque ReX,vxore mortua,cum strenuus,valdeque honoris cupidus esset,quin Sc diues admodum, ob ingentem ex vectigalibus Regiis tunc asportatam pecuniam, Romam proficisci decreuit: quod magno cum apparatu, & lumptibus,multisque ipsum proceribus comitantibus perfecit. Nam ex Prouincia loluens, classe Genuensem portum tenuit , indeque Ostiam veniens,fluuio Tiberi inuectus, ab aliquot Cardinalibus,& Senatore, populoque Romano in urbem deductus fuit, atque

Innocentium Pont.de more veneratus, in Vaticano, magnificentissimo hospitio etiam fuit a Pontifice acceptus. Perendino die, Prasentationi D.Mariae dicato, summus Pont. in dem DPancrati j traductus, Regem solenni pompa urbis a regionibus ovantem cxcepit. In ea Aede a Petro Portuensi Episcopo,& Cardinali, sacro oleo perunctus, Regium illius capiti diadema fuit a Pontifice impositum,ac regiis insignibus decoratus. Ex quo simul fidelitati s sacramento se . Pont. Max. atque sanctae Romanae Ecclesiae addixit. Inde vero in Vaticanum reuersus,in sacello D. Petri , regi js insignibus depositis,& gladio Pontificis manu accepto,militiae auctoramentum est professus. Hac ergo caussa Regnum tributarium Ecclesia constituit, & cci Mahoete mutinorum aureorum numΟ-rum tributum in singulos annos ab Aragonia Regibus conseren

26쪽

Ia Liber

dum indixit summa a se proposita mercede quod Pont. manu diadema sumpsisset. Ij nummia Iucephio Mahommeto iactati,nun cupatique,qui lummum in Mauros Imperiti in Hispania obtinuerat, singuli sex solidis regalium expendebantur de aestimabantur. Hinc Pont. priuilegium Aragonensibus irrogauit, ut ab Archiepiscopis Tarraconentibus coronae in posterum Regibus Caesaraugustae imponerentur : modo cauerent , sed id Ecclesiae praestituros, quod a Rege sancitum fuerat. De qua re,mox procereS,populique conquesti lunt, quod ex libero Regno , SP ab omni onere soluto, Rex stipendiarium constituerit. Quemadmodum hac, aliaque pereleganter a Hieronymo Surita scriptore diligentissimo , in tuis Annalibus Hispanis,& Indicibus Latinis, unde sumpsimus, latius fusiusque perscribuntur. Itaque solennibus coronationis cmlebratis,Rex in Prouinciam renauigauit;atque Alfonsum fratrem.

iterum a comiteFolchalcherio re nouatis controuersiis,oppre sium liberauit, rebusque ibi compositis, in Aragoniam se contulit: v-bi, sed Caelaraugustae potissimum, exceptus est cum triumpho Interim vero a proceribus admonitus fuit , ut pro beneficio , quiete Regnorum, de successione cogitaret I animaduerteretque, ne amplius nuptias,nisi cum aequali,& se digna uxore coniungeret. Quae cura Sachiam matrem maxime omnium angebat nam etsi Reges undique filias illi Principes , una cum successione Regnorum

collocandas osterrent; at illa tamen recusare cunctis, atque unicam

Mariam Mompelleri j Principem, nuper mortuo Guillermo eius patre,legitimam Principatus haeredem relictam, exoptare sibi nixum ac tilio uxorem adiungere nitebatur. Idque non modo propter tot illius coniunctis cum pulchritudine virtutes , ut famaerat; atque Imperatorio quoque sanguine persulam stirpem ι

sed maxime omnium, propter nonnullum conscientiae angorem,

ob praerepta olim matri sponsalia; atque illatam tanti Imperatoris filiae iniuriam; quam eiusmodi filiorum connubio compessendam, seu abolendam sperabat. Tametsi non defuerint, qui ad aurem Sanctiam admonuerint ; suspicionis famam perueniue de Maria, teneri eam alteri viro,secreto coniugio iduplicique partu filios illi edidisse . At Sanctia, ut erat magnanima . pertinaxque mulier , atque

27쪽

primusa

atque imperiosa nimis, ae inchoato operi vehementer iktenta noti modo admonenti us nullam dare fidem voluit; sed rem tegi silen tio imperauit; magisque instare c*pit; atque ipsos Regni proce

res ne rumore Oborto,Regem a matrimonio auerterent,miris m

dis insuam sententiam pertraxit; disseminatis in vulgus rationi bus atque commoditatibus,quae pro matrimonio facerent. Quamquam non multo post Sanctia,suae quoque pertinatiae, atque maturati conium j Regis non minimas pinnas dedit uere nouatis pristinis odijs atque dissidijs cum Rege;o tandem sbla morte Sanctirdio

rimi potuerunt. Itaque annuente Rege,proceres,ut Sancti e morem gererent, approbabant cuncta, atque pro matrimonio rationes,

quas poterant suggerebantmempς quod ompelleriensis potentatus Regi ex matrimonio obueniens, gno kret VIui, atque praesidio,non sol im Ruscinonensi Comitatui; sed etiam finitimis Al fonsi fratris populis Prouincialibu . Ac insuper, quod non parum spudoris Regio nomini Aragonum eta matrimonio accederet, ob Mariae matrem,ad quam mortuo Emanuele Imperatore, illiusque fratre Alexio successore , ab Andronico interfecto, ius omne ima perii fuerat deuolutum s ipsoque iure posse Mariam Aragonum Reginam, dici Augustam , tanquam Augusti Imperatoris Constantinopolitani filiam, ac haeredem legitimam . Quamobrem consensu omnium,Petrus Mompellerium deductus, ibique ab effusa populi multitudine cum triumpho exceptus, celeberrimo matrimonio fuit cum Maria coniunctus. Vt iam non humano sed diuino, quo geruntur nutu Omnia, sς tum fuerit, ut& Imperatoris iniuria ;&eius filiae contumelia, de Alfonsi inconstantia, eiusmodi regalibus communium filiorum inter se nuptijs omnino compensata fuerint.atque in integrum honos undique restitutus Sed quoniam nuptiarum fructus est seboles; iam de in erato, inopinatoque Iacobi conceptu dicamus. De quo profecto,inter itilius Sc nostri temporis scriptores, varius est iensus , scriptioque satis infusa: alijs pauca,eaq. succinctenim , honestatis caussa, ut historia Regis;alijs plura varia l. , ne uid inractu relinquantasseretibus. in re quidem, cum Rege couenientibuε omnibus, in modo tameti attordine , quo haec gesta sunt, munihil inter te discrepantibus. Quapro

28쪽

.Ouaptapte quae ex omnibus probabiliora ac interse conuenienatiora visa sunt,sic inunum contulimus.Maria igitur non multo post

nuptiarum solemnia;vel quod Rex de priori sulpicato illius matrimonio aliquid deprehendisset: vel quod communis Mariae cum matre sors fuerit , vel potius quod Petrus vitio, quo fuit libidinis

notatus, laborareti pasta est cum illo grauissima. Nam eam quidem Rex , foeminam alioqui pulcherrimam, de honestissimam. non modo spernebat , sed alienas est anate concupiscens , sic

auersabatur, ut ne cum ea concumberet, loca saepe mutare consue-

1ceret; ac si aliquando simul esse, atque sermones interse palam conferre contingeret, a pulchrioribus Reginae adolescentulis , siue matronis,oculos nunquam deiiceret. Ex quibus in unius potio simum perpulchrae, atque spectabilis viduae personam, mentem, aspectumque omnem infixerat, quae nuper, mortuo viro, a suis Reginae commendata fuerat. Id praesentiens Maria, tristis admodum , ac valde anxia futurorum ue seque videns sensim marito. de fili j sorbari, ac vi matri olim, sic repudium sibi ; nec non unam

ex suis pellicem parari, in oppidulum Mirauallum, secus Garumnam fluuium,paruo distans spatio a Mompellerio secesserar, ibi illaci amoenitate, patientius solitudinem ferebat. Sed cum abs emtia Regis indies sibi tendi ad repudium insidias pertimesceret; prius quidem Regem iocoso dolo capere, atque in ijs ipsis insi-

dijs, quae sibi a Rege parabantur , eundem intercludere curauit: occasione ad id oblata quam commodissima, ab uno ex intimis Regis qui eius nomine, viduam sollicitabat. Hunc, quem cum vivdua clanculum in angulo triclinij colloquentem Regina deprehendisset adorta, submissa, sed ad irata voce, sic est alloquuta. Sceleratissime omnium, usqueadeo mi me taedet,ut si scelus,quod nunc moliris, non plus in me, quam in Regem committeres: profecto occubuisses iamdiu, atque in ipsius Regis oculis, in quibus scio te esse,debitas mihi poenas expendisses. Sed esto i placere Regia potius,quam mihi vis ,quanquam inique facis, placere quoqucoc ipsa Regi cupio, atque ut vult,ita morem gerere. Licere quip pe mihi quod de Racheli uxori Iacob sanctae licuit existimo scive perinde atque hac, prae amore viri, quos non poterat ex se, viro liberos

29쪽

primus

liberos, sali in ex ancilla suscipiebat; sic ego regios: quos ex ine nodatur, ex mea quidem, tanquam ancilla, & perlibenter suscipiam,&cooptata susceptos: modo verecundiae, atque honori viduae, ut scis, nobilissimae consulatur: sicque in Obscuro res geratur, ut neqque ea Regem videre, neque a Rege videri ullo pacto possit: ac moido haec a me dicta, tu, inquam, omnino supprimas , neque me huitus facti auctore facias. Proinde cura, ut Rex ad nos veniat : nam si per te voti compos euasero, dosdem, maiorem te a me, quam a Rege gratiam initurum. Quae audiens ille intimus, qui Regi ecrat a cubiculis, gaudensque Vehementer. tam subito ex adi rata propitiam sibi fieri Reginam 3 necnon negotium Regi exoptatissi mu ex voto confici ι propere contendit ad pagum, Lalesu dictum ubi Rex aderat, non procul a Mirauallo, eique omnia renuntiat ordine, quo instructus,&subornatus a Regina fuerat. Rex vero hac perquam latus accepit: ac vela cubiculario sollicitatus, vela quodam optimate, quem historia Regis Guillermum Alcalaten

sem vocat, multum rogatus, Ut Mirauallum Reginam visurus conacederet, sub nocturnum crepusculum eo venit. Vbi a Regina laetissime exceptus, eandem quoque ipse placido ae sereno vultu, dis imulandi gratia, allocutus est , & cum ea coenavit. Verum acoena quidem, huc atque illuc Rex circunspectans s minimeque viduam adesse videns, eo magis sibi praeparari illam credens, ficto somno, eide dari se velle, cubiculario indicauit. Vnde ingressus eu-biculum , post multam noctem, ut primum somnus eum compleaxus est, Regina vera eius, atque iusta uxor, viduam se simulans, coia iugalem thorum una cum viro stio castissime ascendit: ac ubi diemelle sensit, antequam e lecto Rex surgeret, atque e pago, ut festinabat, discederet, aperiri fenestras , ac expectantem foris optimautem cubiculum intrare iussit, nempe testem huiusmodi coniugalis congressus sibi affuturum accersens At Rex inde abiens, nihilominus auerso temper fuit animo a Regina, usqueadeo, ut divom tium non multo post, ut dicemus, cum ipsa fecerit. Sed interim di uino factum est munere, ut, ob praestitum matrimonio honorem, quamprimum Petrus ab uno ad aliud obeundum munus vocar

tur, quod omnium ab co gestprum,&praeclarissimum fuit,& supra

30쪽

16 Liber

quam dici potest gloriosum ac comm c morandum. Nam e Mit uallo veniens Barcinone , literas accepit a Castella Jo Nauarrae Reugibus significantes, innumerabiles Maurorum copias ex Africa in Hispaniam traiecisse, quae Baticis, I plitanis, ac Contestanis adimctae Mauris, numerum ducentorum millium excederent i animo viserebatur, univcrsam Hispaniam denuo subigendi. Proinde quanta maxima posset celeritate, &copiis Toletum veniret, ut communi calamitati occurreret. Tum Petrus proceribus populisque omnibus, priisertim Catalanis cum tributo Bouatici sele illi ad prosequendum bellum offerentibus, exercatum ex Aragonia Catalo. nia,& Aquitania, fortissimum ccparauit, peditum ad viginti millia, equitum ad tria millia de quingenta ;&cum eo Toletum venit: ibique exercitibus Castellano de Nauarrensi adjunctis, fama est, peditum ad centum millia, equitum vero ad decem millia, censa fuisse. Vnauersi ergo simul Maurorum exercitum petentes, Mariano in saltu, ad convalles Tolosa dictas, quo in loco se hostes continebant . acerrimum cum ipsis pratium commiserunt, tandiu plane dubium , atque anceps, quoad opera , dcivirtute Aragonen

sis exercitus , qui fuerat in postremis ut Archiepiscopi Tole tam historia refert ex dubia, certa parta est victoria; Petro Rege

vulnere, nCn tamen mortifero, affecto. In quo praelio, constans est scriptorum opinio, casa fuisse centum millia Maurorum, s gatis reliquis . eorumque captis ac direptis castris; cum opulenti Diimis Imperatorix Miramam olini tabernaculis. Quae omnia liberalitate & magnificentia Regis Castellae, inter socios Reges diuisa fuere: indeque uniuersa Hispania, diuina ope, e Maurorum tanquam faucisus erepta. Reges igitur in Aragoniam, de Nauarram remigrantes, summo cum triumpho excepti fuerunt. Interea Maria Regiam spem illam, quam in aluo commendatam a viro cotinebat, promoueri studens; Deo inprimas, eiusq. matri Sc virgini beatissimae, ac persanctis Apostolis, se, suumque foetum tota mente

commendabat: ac non minus pietate erga illos, quam charitate erga Christi pauperes prolixa, de liberalis erat, Regisque aceribitatem atq. alienatam ale mentem, patientia euincens, seque ipsa consolans, spem suam omnem in nascitura prole collocabat : donec mi. expletis

SEARCH

MENU NAVIGATION