장음표시 사용
51쪽
sentibus tantopere squallebat, ut Christiana religio, cum penitus
languescere, tum titulo fere tenus coli videretur. Quamobrem,diuina miserante clementia, quae perditis ac desperatis rebus Oppo tune medicinam fecit, eiusq. coelesti dono, haec ipsa duo splendidissi ma prod iere lumina , quae luce sua, tenebricosum, valdeq. lansui dum Christianum populum, non modo collustrarunt; verum a tot subinde ignorantiae, atq. effrenatae libidinis malis, sito diuino tum verbi, tum exempli medicamento sanarunt. Ambo quippe spiritu Dei acti, morbos, qui tunc praecipue ingrauescebat, intersepartientes, curandos susceperunt. Dominicus enim pestilentissimas ignorantiam, atq. edacitatem; hanc, quae carnem semper incitat aduersus spiritum, interdicto sibi esu carnium; illa, quae materest cunctorum errorum; lectione, atq. vocali diuini verbi praedicatione sanari docuit. Franciscus veris, pestilentiores auariciam, Multae superbiam; hanc, qua nihil est Deo odiosius; perhumilis, imnocentisque vitae exemplo; illam, quae radix est omnium mal ru paterna haereditate spreta, domandam ostendit. Quibus accedens sacra illa Iacobi societas, que extremo, ac desperatissimo abnegationis fidei morbo occurrit, cummaxima meriti parte , exi
miaque Iacobi laude, illis annumeranda est, atq. in praecipuis habenda. Sicuti in uniuersa Hispania hae tres sacra societates, prae- caeteris, cum summo fidei prouentu, atqu suini verbi propaga tione , sanctissime excultae sunt, ac diuine fructi cantur. Nam Ba cino, & Caesaraugusta, praestantissimae totius Hispaniae ciuitates.
primae fuerunt, quae suaciente Rege, eiusmodi Dominicanam , MFranciscanam fodalitates, earumque ad se missos primates plentissime receperunt, eis l. ubique coenobia amplissima, Regia liberalitate exaedificarui. Quin&alijs postea varijs in Hispaniae locissimiliter costructis coeno biis, eorunde fratres, tam magnos in reli
gione progressus fecerut ut in eisdeipsis,quibus ab initio, pietatate Goctrina patietia, paupertate, & exeplo vitae, hactenus bened icete domino perseuerarint. Per id tepus, vixdu exactis sex metibus, ex quo tepore Ilerdae conuentus celebrati sunt, alij indicti fuere Oscae. Quae urbs antiqua nobilisq.ad radices,siue inter ramenta Pyrine ru posita est, ac proxima duobus contentis sub Aragonio Regnis.
52쪽
sobrarbio, ac Ripagurcia , & Aspensi saltu. Quae cum sint Galliae
Regnis finitima, atque in tam asperis, horridis l. sita locis , agrestes etiam, locisque similes alunt homines: qui Gallorum vicinia
freti, ad novandas saepe res, caeteris propensiores existunt. Audent enim minitari, quoties acerbum aliquod in eos est Regis Imi erium, se omnes , aut in Galliam transvolaturos, aut ad te Gai os aduocaturos,& in regnum ad sui opem, de defensionem immissuros. Apud quos, cum turbari res, maleque habere inciperent , protinus Rex versus eos se contulit; ipsorumque procuratores aci conuentus accersitos audiens, pacatos dimisit. Sapienter quidem regendi modum i nstituens: quoniam ut medicum necesse est ad aegrotum accedere: ita etiam turbata ubi uis, atq. male habente Repub. oportet Regem protinus eo loci conuenire; suaque praesentia, lites, odia, discidiaq. mota, antequam longius serpant, 1edare, compescereq;. Nam principi js obstare adeoq. in tempore malis occurrere, non minus quam oculati medici, prouidi quoque opus est, atq. munus Regis. Accedit eo, quod frequentibus comitijs, seu conuentibus ubiuis ex occasione a Rege celebratis, Regia Maiestas eiusq. summa auctoritas mire extollitur ; ac, si natura dominus ipse Rex fuerit ; idq. praesentia,& suauitate oris p r etulerit,cu mire a multitudine colitur; tu in dies magis magis q. in omniuest oculis, dc veneratus: Quod si is austerus, si seuerus nimis, & ab oculis populi sese abducens comitia distulerit; ide, aut sensim despicitur,aut timetur magis,qua amatur. Vnde copositis rebuS, ait conuentibus dimissis Regi decimum vix annu habenti, oblata est occasio,vt ea aetate primum belli tyrociniu feliciter exerceret questione orta inter duos proceres Aragoneses, Rodericu Licianam,& Lupum Alberiti; quorum Rodericus in Lupum male assessiis,
indicta caussa, ac neq. ad singulare certanae antea prouocatu illum, ut mos erat inter proceres, ex improuiso armata manu coprehenderat,& in castru Licianum ductu in vincula coniecerat: ac simul etiam eius de Lupi arce capiens cu oppido Alberio, Christianoru,& Sarracenoru bona diripuerat. o audito, a Rege protinus accieto procem consilio deliberatum est, bellum Roderico esse inferedum, quoad Lupus e custodia de vinculis educeretur, atq. danoruintegra
53쪽
integra ei fieret restitutio, seu compeiatio. Quare coactis undiq militaribus Regni copijs,paratisq omnibus ad aggressionem ne- cellariis i comportatum fuit etiam Osca magnum illud tormentum bellicum,fundibulum nuncupatu: quali olim machina primo bello Punico auctore Liuis usus Regulus Romanus comsul prope Carthaginem, ad interimendum immanissimum, atq venenatum serpentem, qui non modo arreptos deglutiebat homines, verum suo afflatos halitu conficiebat; quo ipsum fundibulo emissis saxis obruerunt. Rege ergo mi Alberium oppidum, quod Rodericus munitum reliquerat, cum exercitu perueniente, admotis machinis, statim sine armis illud intra biduu Regi se dedidit. Inde vero ad Licianum oppidum,ubi Lupus tenebatur, castra posuit, illudq. undiq. obsedit. Erat autem oppidum non minus fossa, & muro, quam oppidanis simul,& paganis, qui se intro receperant, bellicosa gente munitum, cui praeerat Petrus Gomesius Roderici praefectus strenuus loci propugnator. Veru ab exemcitu , admoto fundibulo, quo immania, multaq. saxa unoquoq. iactu, certost ictu iaciebatur; mille videlicet interdiu, noctuq. quimgenta, tandem perforatus murus fuit; atq. illico magna contemtione a militibus irruptio intentata; Rege illos animosiusquam exposcebat etas urgete, seseq. una periculis obi jciente.Sed oppidanis strenue propugnantibus, cruentissima sequuta est conflictio quoad suppositis scalis , Petrus Garcesius dux Regius, primus, multis subsequentibus, sese in oppidum immisit, atq. impetu facto, Gome situ ducem fortiter resistente impulsu hastae ab alto deturbauit, &viuu cepit, simulq. oppido potiti milites cuncta diripuere. ibus in arce ire iussis, statim expugnata illa fuit; ibiq. imuentus Lupus e custodia & vinculis it beratus. Interim Roderi cus Regiam potentiam pertimescens, consideransque libertate Lupi, capitalem sibi induci perniciem; ad Petrum Fernandum AZagra, Dominum Albarragini confugit; non minus munito loci propugnaculo , quam Petri fide , ad sese defendendum confisiis. Erat autem Petrus unus omnium Magoniae procerum p stantissimus, valdeque strenuus & belli coius; ut qui suae urbis propugnaculo natura munito fretus , olim tum Petro Aragoniae,
54쪽
tum Alfonso Castellae Regibus restiterit. Nam cum esset orta cotrouersia inter eos de AlbarraZini territorio, utroque ad se illud pertinere eontendente, ac bellum ea de caussa contra Albarraginum mouente; sic se Petrus in sui defensione gessit, ut pactum inter Reges fuerit sanctione definitum: Albarraginum, et q. territorium, ad neutrum Regem pertinere; sed omnino esse exemptum. Verum quoniam non licet cuiquam neutrius esse partis, si in utraque inimicos habeat, mortuo utroque Rege, in Iacobum tunc a Monfortio retentum propensior fuit, atquc, ut supra ostedimus, in mouenda legatione Romam ad Pontificem, ad Iac bum liberandum, quamplurimam ipse una cum Hispano Episcopo Albarraginensi, operam nauauit. Quo magis fuit admirandum, Petrum, fugientem a Rege Rodericum recepisse, huiusque inauspicatam amicitiam Regiae praetulisse: Sed in quibusdaillius, de nostri temporis proceribus, tanta est cum amicitia coniuncta iniustitia, & impietas, ut vel iniustum & facinorosum que uis ad is ipsos confugientem, modo in sit amicus,confideter reci piant. liberalissimeq. alant, ac vel contra pietatem defendat : non alia profecto caussa, ut credi par est, quam ut ipse quoque amicus dc iniustus defensor, pari gratia, ab iniusto amico defendatur , huiusque nefari j Asyli fiducia, maior in unoquoque regnet peccam di libido ;ctim nulla omnino excusatio peccati sit, si amici caussa peccaueris. Igitur Rex, ubi intellexit Rodericum Albarraginum confugisse, a Petroque, eius protegendi caussa, exceptum fuisse; ratione plusquam senili inductus, aci expugnandum Petrumabi. re decreuit. Erat enim tunc, Rege puero, tam insoles procerum praesidend i ambitio, unoquoque Regem ad se, inque rem suam, falso quodam boni consili j splendore obl echo, abducere nitente svi Regia, ac comunis res pessundari penitus,&Rex quoq. sensim
despici inciperet: ac neq. quibus se, suaq. tuto committeret, preterquam paucos, haberet. Quae secum ipse animo reuoluens, tacitus contra proceres machinari coepit , ideoque tam honestam,
ac iustam nactus occasionem, Petrum primo illorum potentissimum bello perlequi statuit: ut eo deuicto, caeteris terrori esset. Quocirca accitis copijs, Caesaraugusta, Ilerda, Calataiubio, quin-
55쪽
etiam Daroca, dc Turesio , cum ipsis proceribus Sitnenio Cornelio , Guillermo Ceruera, Petro etiam Cornelio, Vallesio An illonio, Petro de Pelegrino Ahonesijs fratribus, de Guille o Polano cum iis, qui sequuti sunt equitum numero centumquinqua ginta; peditum vero quingentis, Albarraginum peruenit; atq. in monte quodam castra potuit, unde magna quaedam turris, in excelso urbis loco tanquam specula eminebat: eoque machinas, ipsumque fundibulum direxerat; natura de situ loci caeteras urbis partes ab expugnatione defendentibus, atque omnem obsidendi viam praecludentibus . Est enim Albarraginum ut admirabilem eius situm, quem fama fert inexpugnabilem, describamus parua quaedam urbs, inter Contestaniae de Celtiberiae fines, prope Turolium insignem Aragoniae urbem sita; atque indecliui monte a parte lupera excelsi de acuminati posita; ab infera vero, undique perpetuo etiam celsissimoque, introrsus praerupto monte, quasi muro, circunsepta; quem Turia fluuius, angusto, sed profundo inuectus alveo , ab urbe diuidit, ac totam pene cingit.: Sc quae ab obiectis hinc inde montibus usqueadeo occupatur, ut eius tam in troitum, quam exitum, solus profluens inuenerit: silc ut neque alicunde introspici possit ipsa, neque incolis aliud quam immanissimas rupes sibi tanquam centauris, ut est in fabula, impendentes, liceat ex urbe inspicere. Vnde quidam, horribilem illius situm, contemplatus, Tigrium speluncam esse dixit. At vero Petrus cuprimum, ut defenderet Rodericum, Regi obsistere in animu induxit, amicos conuocauit, atque lectissimos ex Castella, Aragonia, dc Nauarra equites centumquinquaginta in urbem intromisit; commeatu, ac omni re ad propugnaciu necessaria bene munitus. Ac collustrato interim tenui Regis exercitu, eius'. procerum partes diuisione; iam no tam de protegenda urbe, quam de par
dis Regi insidijs cogitauit: quas facile intendere poterat, tot sibi
ex exercitu Regis sanguine coniunctis proceribus clanculu fauentibus; ac & Regis mentem, Sc machinarii admotiones, dc expugnationis tempus, praenunciantibus: quin Sc ipso etia Rege spectante, multis passim urbe intrantibus, atque exeutibus hostibus, qui Regium exercitum parui facere videbantur. Caeterum ex proce-
56쪽
Liberribus suspectos sere eunctos Rex habens, ipsisq. omnino diffides: exceptis Petro dc Pelegrino Ahonesiis, necnon Guissermo Pol no, quos semper habuit fidissimos , ijs tum capitis sui excubias,
tum machinarum, atque tormentorum custodiam commiserat.
Id proceres etfreferentes,&quasi in ipsoru contemptum factum sutantes, value alienato a Rege animo esse coeperunt. De qua reetrus ab eisdem proceribus certior factus, cum expedita manu equitum noctu urbe egressus, ad secundam vigiliam, machinarum custodes ex improuiso est adortus: sed fugietibus omnibus.& machinas deserentibus, soli praefecti custocliae Pelegrinus, de Guillermus hostium impetum primum sustinentes, tandem ceciderunt: ac protinus succensis machinis, salui hostes in urbem re uersi sunt: nullo interim ex proceribus ,praeter Petrum Ahonesium, exercitum ad arma vocante i sed Nerientibus , aut connitientibus illis, hoste de Regis custodia dc machinis triumphan te . Quae omnia Rex consideras, ac non Occultas, sed apertas omnino insidias a suis, & ab hostibus, parari sibi intelligens, sensim ab obsidione recessit. Quo abeunte , Petrus factidolens, ac, veI procerum infidelitatem, qua est usus, erubescens; vel Regis indugnationem in posterum pertimescens, in eiusdem gratia se quoquomodo reduci, restituique procurauit. Quam et Rex, illius perspecta potentia ,& militaris rei peritia, quas magno sibi aliquando usui fore sperabat, humanissit ne, liberalis--,simeque restituit: sicque ille in posterum Regi ad omnia, ac etiam ad procerum
57쪽
gestis IACOBI primi Regis Aragopum,
E L L V M Albarraginense , de quo proximo libro est actum, quanquam aliis infeliciter; mihi plane felicissime gestum conchumq. fuisse iudicatur Nam ut nulla tam valde praestans est, quae ex deui- ό ctis corporibus,aut expugnatis urbibus, quam quq ex superatis animis, praesertim generosis, victoria reportatur: sta Rex quidem, cum inuictum Petri animum flexisset, aci seq. totum pellexisset, mihi visus est profecto ,hon minus nobilem de Imperio, ac de Imperante triumphum egisse. Sic enim sensisse ferunt Fabricium olim Romanum consulem s atque Legatis Pyrrhi Regis, qui ad illius animum auro tenta luna venerant . respondis. se; Romanos non tam aurum,quam auri possessores captare consueuisse. Accedit eo , quod non solum Petri , sed Roderici quoq profugi deditione ; tum virique liberalissime regia restituta gratia fuit; tum Regi etiam apud eos auctoritas atque potestas stabilita. At vero proceres, qui se antea Iacobo puero , non tam Vt regnaret ipse, quam ut ad eorum arbitrium cuncta gereret, addixerant, ad se reuersi cognouere, magno sibi malo fore; si suis inter se odijs, atque discordiis, quid de regia pueri maiestate minueretur: nondum videlicet extinctis , sed reuiuiscentibus indies Sanctiana & Fernandina factionibus,quae Regiam administrationem tanquam puerilem deridebant, ac sibi exitiu, Regi vero insidias , nunquam non struebant. Nam quo maior in puero spes erat summae probitatis, bellicaeque virtutis, atque nihil non regium praese- ferentis in eo indolis, quae Sanctium ac Ferdinandum a concepta animo regnandi spe deiiciebant: eo quidem maius a desperatione
58쪽
crescebat meis odium i maiorique indies inuidia ardere eceps rat in proceres ; quod ij Sanctium, tametsi Regni Vicarium ac procuratorem ab ipsis constitutum, taquam Regi suspectum . ab eius consilio atque consuetudine arcebant. De qua re illis grauiter cupopulis conquerentibus; atque eo ipso consanguinitatis iure, Re gio consilio se praefici debere, reposcentibus, magnam exin proceres populi inuidentiam in se concitari sentiebant. Quamobrem sibi ac Regi praecauentes, consilio interse habito, id optimum via sum est, tot crescentibus in Repub. malis, maturato Regis coni lio occurrere i ut facta 8er affinitatem potetiae accessione, Regnuli stabilirent. Nam etsi reclamaret aetas, ea tamen erat Regis staturae proceritas, ac elegans corporis habitudo; ea suavitudo oris , atque viriles, temperatique mores ; ut a nemine coniugio ineptus reputaretur; cum etatem etiam multa alia supplerent. Quam sententiam cum Xamenius Cornelius , dc Guillermus ruera,procerum , & consilio, & fidelitate primi proposuissent , atque Guiller-mus Rai mundus Moncada Cataloniae Senescatus, idemque Regis cognatus approbasset; reliqui in eandem ierunt . itaque propolita inter alias, Leonora Alfonsi Regis Castellae filia, soro re Berengariae Reginae Legionis de Galletiae, quae nuper fatali Enrici Regis eius fratris germani interitu, in Regnis Castellae ab intestato luccesserat, illam Regi uxorem elegerunt. Vnde Legati
missi A gredam celebre id Castella oppidum est, quod Aragoniq& Nauam fines attingit, ubi tunc erat Berengaria, eidem renunciarunt, Iacobum Regem suum cupere Leonoram eius sororem matrimonio sibi iungere:atque cum tot,tatorumq. Regnorum dominus ipse ac Rex eis et, solis Leonoret corporis, atque animi dotibus contentum esse, neque non eidem insignia oppida , nempe Darocam, Epilam, Pinam , Vndecastellum, Baroastrium , T maritium de lancto Stephano , Montalbanum, et Cerueram, Regni Aragonum i cum his quae in montibus Sit ana et Pratensi sitaiunt in Catalonia, dotem confecturum. Qua legatione audita,
approbatisque a Regio consilio, quq a Rege Aragoni oblata sunt, pactis et coditionibus, propterea quod multis caussis Castellς res.
amicitia et societate Aragonensu magnopere firmarentur contra
59쪽
communes hoste consentientibuSormibus, Berengaria annue-tem Leonoram in mitrimonium Regi sedaturamyromisit. Quae ubi per Legatos Rex intellexit , magna , splendidaque procerum caterua comitatus Agredam venit, ubi annum vix tum habens
xij. factis sponsalibus, Leonoram, &Berengariam cum Principe Ferdinando filio sis matri postea successit, ac Hispalis, MCorciu-be Regna e Sarracenorum manibus eripuit, atq. persanctas est habitus Regio stipatas comitam, Turialonem deduxit. Quae urbs pernobilis et antiqua, ad radices bicipitis , altissimique montis, qui Caunus dicitur, non longe ab Ibero flumine posita est. Ibi nupti dignitatis, concord iς, atque i titie plene, magno in templo
celebrat fuerunt: quas nouum etiam autorandi Regis institutu celebriures fecit. Mosenim erat proceribus ad unumquemq. militari auctoramento decorandum , ut intςmplo ensem sacro in altari positum dignior quispiam ex militari ordine caperet, eo'.' auctorandum pr cingeret. Vnde pro more .cdm Rex nullum te digniorem haberet, idens pse, ense e sacro altari sumpto, sese pri- cinxit satque eius dignitate et decore militaris auctoramenti potitus est . Nec referri possunt, quq in utraque celebritate , tum
pompq , spectacula, et ludi facti sunt; tum coen ,et congiaria data; cum ae hisce, neque Regis historia, neque scriptores alij quicquaattigerint: fortasse, quod tanta fuerit illius temporis frugalitas, uth c cum oeconomia Regum conuenerit; tametsi frugalitatis verbo laudari Reges, vix dignum videtur. Sed neq. rursus indignuexistimo , ut quod Rex sua ipse in historia taceri noluit, minime pr tereatur: suisse videlicet illum tam imbecilli state matrimonio
iunctum; ut vel intra decem et octo menses uxorem non cogno
uerit. Iam vero peractis solennibus nuptiarum, Rex administrationi rerum intentus; ut in quem unum iam tum omnis stabiliendi Regni cura incubuerat : ut primum a consillio fuit admonitus, conuentus indici iussit Aragonensibus Osc , ubi principibus Regni proceribus assistentibus, Aragonensium querelle plures de itilis audit sunt; ac etiam unicuique pro debito satisfactum. Inde vero C saraugustam Rex et Leonora Regina venientes,honorificentissime, regioque more et apparatu, ab uniuerso populo exce-
60쪽
pti fuere fi ludisque ae spectaculis eorum ingressus cohonestatust
Postmodum ex occasione, Darocam, celebre & antiquum Ar goniae oppidum simul venere; ubi de conuentus cel ebrati fuere di aeneq. memoria dignum quid ibi est gestum, praeterquamqvdd eo venit Gerardus Calarera, comes Vrgellitanus, acetiam Cabrerae Vicecomes, unus ex potentissimis Cataloniae proceribus, qui antea a Regis obsequio discesserat : sed aduentu obedientia sua limmanissime excipia Rege, eique reconciliari meruit. Qui plane aduentus Regiarum nuptiaru quasi fructus habitus est a proceributi Sed de controuersjs, de iure comitatus, in praesenti iudicare Rex noluit lini si quod breui se in Cataloniam venturum sibiq. de ijsplene cogniturum promisit. Demum Rex Duoca profectus, oppuda, etvrbes Aragoniae fere omnes lustrauit: in quibus magnates . atque Regni procerem praecipue qui Regis curam gerebant, multa Regio lub nomine in illarum ad ministratione innovasse,immutasseque, atque in proprium ipsorum commodum et utilitatem couertille inuenit, ideoque querellarum ubique omnia plena erant Quae Rex damna prudenter, quae propria erant, dissimulauit, quietvero aliena, quanto potuit cum honore procerii resarciuid: Quinetia de honorariss stipendijs, quae proceres iure belli, sibi ultra modum auxerant, detractionem fecit. Quibus tam pijs iustitia et equitatis muneribus Rege sungente, indies gratia eius apud populos magis magisque augebatur. Interim accidit ut inter sequentes Regem proceres, Nunium comitis Sanctii filium, et Guillermum
Moncacia Vicecomitem Benearniensem, quamminima ex Occasione, ut sepe fit, magna fuerit orta dissensio, ob accipitrem alteri ab altero non commodatum . Qua discordia paulatim, iniqua Verborum commentatione ab ijs qui aderant, aucta res enim interdum verbo deteriores fiunt) scommata subinde, atque ex ijs contumelie eruperunt , qualia ferre solet aulica emulatio, quq tacita quedam est , atque perpetua inter aulicos ex ambitione orta
animi contentio. I, ergo prscisa amicitia, que arcta inter ipsos intercesserat,in partes diuisi sunt. Ex quibus Moncada socium sibi adiunxit Petrum Albarragini dominum virum, ut dictum est, bellicosissimum. Nunius autem Petrum Ahonesium , magnum Re