Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

intermissurum s ac neque deserturum unquam arcem , cu i se exaedificatam, tum suoru sanguine hactenus gloriosissime defen-lam; eoque' minus, quod custodiae assurgentis iam ibi templi iactatae Virginis,cognomento Mercedis, eiusque fratrum locietati,iuerit dicata. Adduci praeterea loci, non opportunitate lotum, ted existimatione, & opinione e cum in eo ingentes Valentinorum vires sui perhonorifice perfregerint, atque opinione hominum luas longe maiores in debellandis illis ostenderint racetiam quod ad premendam indies urbem, eiusque consitum agrum depopulandum i talesque, ac tantas ex eo praedas capiendas, quibus exercitus affati m at i polsit, nullum in toto Regno, eo illo loco opportuniorem inuenerit. Proinde Regij honoris esse , arcem, &come tu ,& armis iustentare iustum in ea exercitum collocare: opo

tereque demum, non totum tueri parta, ita ulterius quoque progred i. Quae cum dixisset, ardenti busque consiliarios inspectasset Uculis; nemo amplius ausus est ei obsistere, neque repugnare. λ' paruit nihilominus eo die,Valentinam expeditionem in magnumiuis te discrimen adductam sparuique honorem, dc incoepta Regis consiliarijs habita, quorum ignauia, de timiditas, nisi constantia& magnanim: tate Regis victa fuisset, bellum , hauddubie, non modo magna cum ignominia cessasset; verum ex illorum quoques tentia, Rex partas iam oppidis, atque toto Regno excelsisset. Quo maior est profecto Regum labes, in consultationibus , de sua. sententia nihil, de aliena, omnia peragere ; tibique persuadere, Regias res , qualicunque occasione oblata, melius alieno, quam tuo posse consilio administrari , cum videantur quidem Reges diuinuquid cum sceptro hausitisse atque,quod Reges sint, praesagire pos se. ac pretiadere multa . Neque enim a sapiente frustra praedictum fuit, Regium cor diuina in manu versari quod scilicet, regendi , moderandique Regis potestatem, quali habenas' quasdam teneat diuina manus, eiusque ope fiat, ut suum cuique Regno adsit numen , ut auditis ninc inde lententiis, quid facto opus sit Rex ipse, vel contra aliorum mentem, deliberet . G. ius modi deliberandi vestigia mire impressit Iacobus, cuius multas expeditiones bellicas , tametsi a consiliarijs improbatas , dam-

212쪽

Undeci rhus.

1iatasque, saepe quoque derisas, suo tamen consilio susceptas, atque diuino promotas , feliciter celsiste viderimus. Itaque solis ex uniuerso consilio Ferdinando Peregio Pina Aragonenia,&. Bernardo Vitali Besalucho, Catalano, viris strenuis, atque usu belli exercitatis , Regis sententiam approbantibus ; Rex protinus cum ijs, atque uno ex proceribus Simone Vrrea, necnon quinqu a ginta equitibus domesticis profectus, Enetam peruenit, Ingressusque Aedem Virgini , locunt ubi Guillermi cadauer erat repositum visit, eique acerbissime illachrimatus fuit, ac illud honorifcentiori loco recondi iussit, quoad deferretur in coenobium Scarpente ordinis Cisterciensis, quod in Catalonia, non longe ab Ilerda , Sicori fluuio alluitur; ubiae ille sepeliri testatriciato iusserat. Postero die Bernardum Ententam Guillelmi filici, annos natum vndecim, quem secum Rex habebat, atque amore, quo illius patrem

prosequebatur, de more, militaris auctoramenti splendore, atque dignitate decorauit; ipsumque in omne territoriu, &praedia, quibus pater fuerat potitus, succedere voluit. Deinde Berengario Enteniae Guillermi cognato, a ni is ex citatissimo, atque commemorandi illius Ene hani pravi locio, ari is, tot liasque exercitus praefectum, Se Ducem conuitust Peique locium adiunxit Guillermum Aguilonem, eiusdem quoque victoriae consortem, cum cohor

tibus pro magistrorum Templi & Hopitalis, ac etiam praefect rum v cleniis, dc Calatrauae ordinum, qui in praesidio antea ibi es Ie

consueuerant: re frumentaria, commeatu, Se armamentis nece L

sariis exercitui in ver usque proximum relictis; quo tempore Rex

magno cum exercitu venturus erad. urbem expugnaturus. Ve

rumenim, ut primum rumor sparsus est Regem abiturum inde, neque tam cito rediturum, protinus bona prχsidiorum pars commurmuras de discessione cogitare capit. Nam ex equitibus, quadraginta numero conspirauerant, ac religiosis cuidam Ilerdens, dominicam instituti, Petro nomine , qui lacra facturus; sequeb tur exercitum, significarantie, neunte Rege& proceribus , qui primum euolaturos, de arcem deierturos. id autem intelligens Petrus illico detulit ad Regem, qui quam grauissi me tulit 3 taliaque se

cum animo versans, derelicta Enesa, actum omnino esse de tota

213쪽

expeditione: statimque Sarracenos Burrianae,& reliquae a se debellatae Regni getes, Dertosam usque, arma, donec amissa recuperarent illaturos ;ieque tantorum laborum & impensarum, magna cum ignominia iacturam facturum: ac quod intelligeret, quae militum solet esse contumacia dc insolentia, superuacaneum esse vetabis, i ii minis eos coercere velle; conuocari tui sit omnem milituutriusque armaturae multitudinem in Aedem Virginis, ubi palamaram tenens sacramento contendit ;se non derelicturum eos fines, ac neque Aragoniam versus, Turolium vique peruenturum i neqin Cataloniam Vldeconae fluuium traiecturum, donec prorsus urbe Valentia esset potitus. Quod ne ficte agi putarent, quam primu Regina cum sua recenter nata Iolante filiola , quae postea Regi Castellae nupsit, ad se perduci curauit. Quo Regis iureiurando confirmatus exercitus in praesidio mansit , ac sese deinde ei facilem, de fidelem exhibuit. Itaque paucis post diebus venit Peninsulam, ut munitissimam eam Regni arcem reuiseret; indeque Ferdinadum patruum Dertosam misit, ut Reginam cum filiola ad se deduceret. Quae veniens Peninsulam, admirabili arcis situ valde delectata est, ac protinus Burrianam deducta, ubi eam Rex amoenitate, ac munitione loci confisus, manere voluit. Sed Regina Ferdinandi ve bis persuasa, summa ope nitebatur Regem a Valentina expeditione deducere ; difficultates permagnas, ut fuerat edocta, obi jciens: sed neque profecit hilum, neque Regem a proposito dimouere potuit; eaque Burrianae relicta, ipse petijtΕnesam. Interea Zaenesmemor Enesiani praelij, quo ipse cum quadraginta millibus hominum a tam paruo Christianum numero, vel absente Iacobo, fuit superatus; vidensque indies copijs, ipsaque Regis praesentia, augeri contra te exercitum, adeoque Iacobum huic bello dare opera, ut modo illud conficeret, Nauarrense Regnum, quod ei haereditate

debebatur, videretur contemnere ; timere coepit: atque idcirco cueo agere decreuit: ac modo se, Se urbem a tam impendenti malo

eriperet; qualibet etiam minus tolerabili conditione transigere te-tauit. Quamobrem Sarracenum quendam , Alia balanum dictu,n sit Ene iam , qui secreto cum Ferdinando Diagio nobili Turo-lensi, Regis alumno, de Laeni noto, de eiusmodi pacis conditi nibus

214쪽

nibus ageret; traditurum scilicet se Regia omnia Cast ella cum optapidis, quae sita sunt inter Dertos anu, S l urolentem agru , qua verius mare fluit Turia; quin&suis impensis exaedificaturum Iacobo arcem in Saidia amoenissimo Valentiae suburbano, Regio Iacobi. firmandam praesidio; necnon Besantiu X. M. tributi nomine quotannis persoluturu i modo praesidia, quibus urbem obsidebat, deduceret. inibus conditionibus cum intelligeret Iacobus, nihil aliud quam diem ex die duci a Zaene simulatione quadam, ut interim & auxilia, quae expectabatur venirent ; Valentini q. ab obsidione, quam pertinaciter perferre deereuerant, liberarentur; eas omnino reiecit. Quq res proceribus, quos haec latebant, maximae admirationi fuit , os ijcientibus, Reges eius maiores similes conditiones pacis nunquam respuisse. Dum haec Enese gerutur , Sarracenus quidam, Almenare pratec tuS,Vna cum magnae poteti oppidano Ii Zaenem oderat, Sc AbuZetij partes sequebatur', occulte cumege agebat de deditione oppidi, eiusque arcis, quae in eminentissimo mole sita erat ; cumq. ii duo oppidanos aliquot, qui Zaenῆ quoque oderant,in suam sententiam pertraxissent; Regem Burria-nς couenerunt : quo is saepe veniebat Reginam inuiturus, eique advertam diem se oppidum dedituros promiserunt. Regijs igitur eo, praestituta die, venientibus, illico traditum fuit oppidum: indeque, cum arcem una cum oppidanis peterent, immania in eosdem sar a deuolui caepta fuere. Verum animaduertentes qui in arce erant, oppidanos permistos Christianis, ac Regem in oppugnatione esse; illicose, cum arce Regi, seruatis pactis, dedidere Simiuli quoque pacto,&coditionibus tradita fuere Castella Vallis Uxo nis, Sc Nulesium oppidum , Castellumque Alfandechi. Quae cum propinqua essent Burriam, facile uno praesidio defendi poGerant. nde Iacobus redi jt Enesam, atq. post festum diem Re turrecti

nis dominicae excurrentibus militibus in agrum Valentinum similibus quoque pactis arces Paternae,Beterae,& Bullae, urbi ad tertium usque lita lapidem, sese tradidere . Itaque omnibus prope Urbem turribus, atque Castellis eaptis, no amplius oppida, castellave, sed

ipsam urbem Rex obsidere, atq. omnes eius aditus occludere urbanis, sibique aperire instituit. In quo egr egium illud magnanimi-N ue mitatis,

215쪽

mitatis opus Regis contemplari licet, qui Valentiam urbe Regii,

peram plo moenioru ambitu, atque viribus munita 1, ac non solii in ciuium, sed totius Regni infinita prope multitudine. & copia rerum abundantem, cum tam exiguo exercitu , Mapparatu bellico, o sidere coeperit, ut vix uni expugnandae arci pares esse viderentur. Nam exercitus, qui ad F ne iam egregie vicerat: tam tenuis fuit, ut non cxcederet summam trecentorum sexaginta trium equitum rcon numeratis Ugone Fulcscherio Holpitalium magistro, ac uno Templariorum, qui xx. equites sui ordinis ducebat de quodam a lio Alcaniiij; pr fecto, de alio ordinis Calatrauentisvi praeterea Roderico Liaana cum xxx. equitibus; Guillelmo Aguilone cum equitibus xv. Simone PereZio Tarasona praefecto equitum Regiorum cxxxx. & militibus Regi cohortis, quos Almugauares tum voca bant; in quibus tum erat robur exercitus, qui erant cetum quinquaginta. Sed de 4js, quoniam in historia Regis lxpe fit mentio, habe banturque omnium fidissimi, fortissimique, de eorum origine, ac bellandi arte, usuque vivendi, nonnulla dicamus que partim ex Molanerio S aliis, partim coniectura accepimus. Dicebantur enim Almogatiares,ex ipsa vi nominis asarracenis impositi,scilicet a puluere quali quod a rastris, Sc a gleba terrae ad militia translati, pullium 'leti essent; aut ab eo potius, quod virtute & viribus pristates, hostes protererent, atque, ut phrasis est Arabica in puluerem redigerent Sed neque veterani fuere, ut quidam existimarunt, cum tyrones etiam inter eos essent;quin potius pedites quidam erant robustissimi, punacissimique , ex montana&agresti, neruosaque &laceriatos.i iuuentute delecti, qui ruri nati, ac educati, agrique laboribus ab infantia assueti, in bello etiam , sub dio humi cubabant, frigo risque,perinde ac caloris, inediae potissimum , patietissimi fiebant; quique ut rudes& imperiti,ut l. & moribus de ingenio seri, ac immanes,cum sermone parci erant,tum minime tete alijs, praeterquasui ordinis adiungebant ideoque ad pugnam alacres & erecti pro dibant. Quos unus simplex, aestate, hyemeque, vestitus supra ami culum tegebat; sparteo s,pe fune ad renes restrictus: isque ex thorace coraltyns,dc scemoralibus Ocreisque & pera, ac etiam pileo exanimalium corio confectis, una cum sacculo qui vix unius diei via

216쪽

ticum capiebat. Erqui non alijs quam quibus ostenderct armis pro .lecti erant, halta videlicet, gladio & pugione, quibuscum in arena descendentes,non pedestres imodo acies sed equestres impetus lustinere auderent:extrema siquide hastae parte humi defixa, & pede Hextro firmata culpide vero in aduersum incurretis equi pectus inclinata equitis impetit iustinere,ac parua quadam declinatione cor poris ema redidiscerant. senam ebrii iti praelijsvlus erat,d in hoc tota cura incumbebant,ut sese equestri pugnae immiscerent, atque hollites equos sustoderent I ac protinus deturbatos equites iugularent primique omnium expoliarent; inde l. diuites: c emeriti, ad suos redirentntereques tuli tando a cataphractis Gallis tempore Petri Regis lacobi filii auditum de cataphra Hispanos nihi/opendere', tres vero Al igauares supramodum timere. Illud quoque verum est,Almugati tres non modo pedestres acies. sed etiam equestres per se conita tu issci atque in exercitu Regis utroque sub ordine militasse strenuo quoque pedite ex ipsit 3 in equitem leuis armaturae transeunte; neque minora.quam antea roboris, bellicaeque irtutis monumenta edente. Itaq equitatus omnis ad 36οι peditatus vero ad mille dumtaxat milites perueneratia Cum ta paucis igitur ausus est Iacobus obsidionem instituere,diuina in primis fretus Christi eiulque Virginismatris ope, ac noua quoqi copiaruaccelsione,iam eorum qui ab utroque Regno aduentabant, quam multorum etiam auxillarioru ex Aquitania, Anglia, de Italia, quos expectabat,atque,ut dicemus obsidioni interfuere. Itaque lustrato exercitu,eoque armato latis beneque ad pugnandum expedito, ac incitato, inuento, placuit iam tum in agrum inter mare & urbem excurrere; sicque diluculo, militibus corpora curare iussis, Enessa profectus secundum littus. ad oppidulii venit, quod in ipso littore situm ab urbe distat bis mille passibus Graum id nunc appellat, ubi apertum est mare,& statio malefida carinis: dictum quidem a gradu,propter latentes,& inequales quosdam arenae gradus,& quasi descenius in pnisfundum,ideoque concitato niari. ac tempestate exorta naues nili te inde in alios portus recipiant, in illos impingere allidi l. loleant fiunt autem eiusmodi gradus siue tumuli, congestu arenae, quae Turiae propinqui fluminis inundationibus collecta

217쪽

Liber

aceruatim subsid et tantaque est ut id ipsum oppidulum quod tuncalluebatur mari nunc ad sagittae iactum ab eo disterminetur. Itaq. Rex transducto amnem uniuerta exercitu ad casulas quasdam, vix uno milliari ab urbe sitas,castra poni tuisit,atque figitentoria ibi 'tes Iet,donec supplementum copiarum ex Cataloma, de Magonia accederet. Quo die magna sarracenorum turma equitum, exisse urbe visa est, velleque nostros ad pugnam excire: sed prohibuit Rex,' ne quispiam ab statione sua,nisi dato signo decederet; ac neque manus cum hoste consereret, priusquam regio cognita ac explorata esseti Verum postera dieAlmugauare nicio Rege, summo mane. statione relicti Russapham suburbamini amoenissimum, vix qui mgentis passibus ab urbe distans, pexierunt, capere ipsum volentes Quod Rex intelligens,reliquum exercitum in armis esse, eoq. pro perare iussit;veri ius ne e murmviso Almugauare, multitudo urba norum irrueret, Illum opprimereti)-ccrte in eo discrimine fuerunt Almuga res,vt,nisi Regis consilio,ijs subuentum oppor tune esset, sue temeritatis poenas daturi fuissent. NamZaenes illico. sum magna tuorum parte,cum equitibus scilicet quadringentis de peditum decem millibus aciem contra eos direxit.Ex quibus au draginta pedites, sese in agros fabas proferentes, aliquanto ab effxercitu auulsi immiserunti forte ut occasioni essent, ad conserendas manus,lllas decerpentes. Quibus conspectis,Rai mundus Auellanus Hospitalarius praefectus Aliagae oppidi in montanis locis, nolonge a Turolio siti,quod etiam munitit sima, ac perampla arce in monte locata nobilitatur; necnon Lopegius Luelianus, impetum in eos quadraginta faciendum esse,&capiendos consulebant; ut ex ijs perdiscerent Laenis mentem, eiusque militum numerum ad pugnandum:quibus asssentiri Rex noluit; proptereaquod exercitus nullum sibi adhuc vallum tulerat, neq. propugnaculum cofecerat, quo se reciperet, si hostis superior euaderet; ac etia vereretur,agros a sarracenis consulto rigatos futile,esseque periculosum,in lubrico solo,paucos contra multos inire pugnam δε recessum ab ea difficilem tot interpositis rivis,qui peditibus simul, & equitibus, magno impedimento essent.Quo toto die uterque exercitus, ad sagitta iactu .n i o cor spectu fuit neutro tame neq. lignum, neq. Occallonem

pugnae

218쪽

nas, in portam Boatellanam intendendas esse dicenat : propterea- quod oppugnatibus facilius esset ligneas portas,quam saxeum murum quatere, ac demoliritatque eruptiones hostium, in ipso statim egressu praoccupare, quam alibi insperato ab eisdem caltra oppugnari. In quam sententiam cum iere omnes inclinaret, contra Rex rationibus validioribus uniuersos in suam pertraxit;ostendens co- modius oppugnari posse eam partem muri angularem,quam Boatellanam portam tum quod pars illa desertior esset, atque a portis utrinque remotioniex quo nullae fieri poterant subitae, atque insperatae ex urbe in machinas Sc cuniculos eruptiones, quin multo ante ab exploratoribus detegerenturm praecauerentur: tu quod nullis ea ipla muri pars muniretur turribust, ex quibus, non in rectummodo,sed oblique,sagittae etiam, aliaeque machinae in nostros contorquerentur ; cum ab exporrecito angulo diuidi ipsos a sese propugnatores necesse esset,atque impediri, ne plures utrinque essent,

neve distracti in suam quis . partem , alternasib inuicem ivbssidia

afferre possent. Insuper cum exercitus esset ea parte mari propim quior, fore subinde,ut commeatus,&necessaria,quae ab eo adducebatur in castra,tutius defendi possent,ne ab erupentibus interciperetur. Demii inde etiam melius impediri posse,ne transmarina subsidia quae ab urbanis expectabantur,cum eis coniungerentur.Qulabus de causis ommu consensu conclusum fuit,ut ea parte urbis,quae

visa Regi fuerat oppugnatio inciperetur . Cui rei protinus ab omnibus diligentissime nauata cst opςra; atque fundibulares machin admotae praeeuntibus testudinibus , quarum ulus in obsidione urbis maioris Balearium feliciter cesserat, ad protegendas illas a frequentissimis ballistarum, aliorumque tormetorum e muro ictibus;

quoad paulatim ducto vallo, ad 109 amyique urbis perductae fuere. ' nde fossa illico lignis,farmentis lapidibus, atque omni congesta materia oppleta, dc aequata solo est,atq virtute & industria Ile densium quorundam militum, dinotae quoq. testudines muro fuere, isq. vectibus, malleisq. ferreis tribus locis perterebratus, quoad uni aut alteri militi fuit aditus patefactus. Idque cum tanta antiami contentione,diligentia,&aemulatione Ilerdensium confectum,

yt modo prasenti Regi placerent,pemula, hostes nihili pendere

219쪽

viderentur Dum hete in urbis obsidione sunt , Petrus Fernandus Assagra,&Simon Vrrea, cum equitatu suo , & quattuor pedirimi cohortibus, duabus etiam sumptis machinis , Olliam oppidum petierunt, quinto ab urbe milliario distans contra portam B tellanam : quod etiam stagno magno adiacet ab Arabibus Albu. fera, de quo dicemus, nuncupato. Vbi positis machinis ad lapidum emi istonem, magna vi undique oppugnari illud coepit. od sane aboppidanis,diebus Octo, urbani spe auxili j, validissi me uit defensum, quibus exactis,sitaque spe deiecti oppidani ,:jsconditionibus, Deciiriperentur,neque oppidopellerentur,persolutis obsessionis impentis,atque sponte oblato tributo Regi eiusqueD -bus se dediderunt eque eo statim nuntius allatus eii Regi laetus. In

- terim accurrentibus urbanis in eam partem muri, que fuerat perforata aggerem tabularis paries refectus est, atque varia constipatus materia tota quippe urbanorum multitudo in eam partem protegendam incubuit, eoque valentius viri M. pugnatum est. Sed quaquam urbanorum magna erat Vis, mireque intenta ad demoliedas machin uenon tamen moueri hae loco, neq. repelli potuere. Interea

Asel Tinretani cum classe duodecim longarum nauium , & aliarus ex actuariarum, quas vulgo Zabras appellant, ab eoru Rege missi, ad Valentinam ora appulerunt, atque e regione Gradus oppiduli in anchoris substiteruntii ut Laeni,&obsessis animos adderent,nostrisque imminuerent.De quo ab speculatoribus maritimis , qui ad Cradum excubabant, media nocte certior Rex factus, protinus cuquinquaginta equitibus,& peditibus ducentis, mare versus properauit,atque peditam in insidijs inter arbusta mari proxima posito, cum equitatu procul speculabatur ; si forte ex classe illi in terram destenderent,ut eos ex improui id adoriretur. simulque Tarraconem,& Dertosam nuncios misit, qui classis aduentum significaret, essentque in promptu cum classe Regia ad loca maritima defende-da. Itaque noctu classis ignibus,& ingenti sonitu tympanorum , de clangore tubarum, aduentus sui notitiam fecit Valentinis qui protinus sonitum atq. ignes percipietes, ac Tunetanos illos esse cu colligentes; tu se eo iussidio posse ab obsidione liberari confidentespniagno perfusi gaudio vingstri terrori quoque essent, similibus

ignib

220쪽

ignitis facibus , atq tympanorum de tuba n soliis, Tunetanis responderuntio dicti et signa Tunetano Regi,tanqua vero domino, atq. patriae liberatori se in eo dare significates Quς omnia conlepiatus Iacobus, similia in castris fieri, totaque nocte, ignes, & lum i napraeferri, ac circunduci iussit;utetiam urbanis innotesceret, obsessum ignaros non esse trasmarini a iiij, ac neq. eius aduentu terreri Ferunt ea nocte in castris parua quadam tormenta ignea, in mo-

duaeneorum, i almi longitudi' inueta fuisse, ex quadruplicibus dipyraceis iud me anaceis chartis oreq. angusto confecta. Quae fulfurecipulues'plena; iuncisque alligata, ut primum succese proiiciebantim, victi tib radiantis atq. cum stridore erumpentis vi

ut: quaeque eousicoruscarent, donec ruptis eode impetu cha tis in horri na tonitrua desinerent. Quibus ignitis prope mostris vulgo coheres, seu verius cometes appellabatu In urbe supra muros iniectis, urbanos mire coterritosiuisse at riuale sibi ominatis auspicii loco illa habuisse fama tuli: Incliquvit urbe capta, hucust

seruatu, ut pridie diei festi beati Dionysij Areopagitet, vesperi,huius noctis,quaTunetana auxilia propulsata, fuerunt, memoria eiusmodi ignitis facibus,&cometis,cu magno tintinnabuloru,ac tym panoru i nitu clangorqq. tubam,celebraretur. Itaq. urbanoru spes subsidii quae Tunetanoru ostetatione talopere erecta fuerat, solemtia Regis,ne sese cu urbanis coi geret, quaprimu abiecta fuit atq)issoru lubito discessu evanuit. Quippe qui post biduu,ex quo appulerat,littora relegetes, Peninsulavenerui in ipsam ' enauibus deicedentes,ut primum 2doriri inci ut boppidanis illicis , Ferdinado Peregio Pina Fernado Ahonesioducibus, Sc arcis praefectis,reiecti fuerunt atq. in naues regredi copulsi. Post vero a Dertosanis, de arraconensibus, qui madato Regis fuerant cu classe pri sto,terra mariq. repulsiliint,& decede septem ex eis occisi. Vnde Tunetam mutata velificatione,in altum prouecti,non amplius visi sunt Quibus peractis, libero mari nauigantes Dertosani ι re frumetaria, atqi

omni commeatu,&cibariis castra replerunt.Creuerat autem eXerςitus, ac bellatorum numerus eousque,Vt equites utrius'. armatura

.ri lim O mille

SEARCH

MENU NAVIGATION