장음표시 사용
191쪽
quam loco d i moueri, aut oneris quicquam sibi imponi patiantur.
Quae tandem Insula, cum portubus ,& fontibus, & nemoribus conflet,& natura apta sit ad quasvis maiores fruges serendas, i men ob continuos piratarum undique in eam appulsus,oc excur sones, inculta omnino, atque delerti manet. Estque mirabile de utraque Insula, quod earum terra sementes fuget, neque venenatum quippiam admittat: sed illud multo mirabilius, quod non
longe ab eis verius ostia Sucronis, parua sit Inlula Colubraria dicta, ex eo quod innumerabiles colubros pariat, infestos nauigam tibus . Graeci vocant Ophiusam: in quam, attestantibus Plinio, S experientia, illata terra Ebuso colubros aut fuget . aut enecet: si vero ij asportentur Ebulum , protinus odore terrae commoriantur . In has igitur fuit Electo Tarraconensi concessa expeditio, cuclasse, ut putatur Regia, eaque omni re munita ;& cui praefuit N nius Sanctius, qui quavis annis iam grauis, atq. aetate affecta esset, tamen, ut belli omnium sui temporis experientissimus, electo de elle noluit. Hi, ut primum Ebuli maiorem portum tenuerunt, ac fama emanauit , Iacobum Regem, qui Baleares expugnauerat, Veia ire Ebusum, tam consternato subinde animo fuere oppidani, ut uno tantum milite Ilerdens muru alcendente, atque inae victo riam conclamante, subito oppidum cum arce Electo dederint , i
deque uniuersa Intula capta fuerit. Itaque aedificato ibi templo.&Christi religione inductat oppidum, paucis dimissis in Insula Sarracenis, a Christianis habitari coepit, illudq. ac tota Insula cum adiacenti, patrimonio Regis fuit addicta. tametsi decume S lis, alijque redditus, Archiepiscopo cesserint: ideoque religionis.& animarum cura eidem perpetuo commissa fuit. Postremo exercitus in Frumentariam transiens, eam nullo negotio cepit, de
tanquam defertam,& incultam dereliquit. Dumnac apud Eb sum gerebantur, Iacobus in subigendo Valentino Regno nullii te-pus intermittebat. Nam superiore in Sucroneses excursione, temtatis Zaenis,&Sarracenorum animis,neq. cum exercitu ad sese deafendendu prodeutibus, similem in eos excursione item facere decreint. Vnde conuocatis Fernando patruo, Nasco Alagone, P. Cornelio, Simone Vrrea, atque promagistris ordinum, te denuo
192쪽
in Valentinos exeurrere velle indicauit. Cumque assentirentur omnes,iam non in pagos, sed in prxcipuas Sucronensis agri arces, Algegiram , de Cullarim , bellum commouere decreuerunt; ad easqexpugnadas, duae machinae, siue tormeta maxima, mari ad mstia Sucronis deserri iussa fuere. Itaq. Rex iusto cum exercitu, pr misso commeatu, Burriana proficiscens, secundum mare, non longe ab urbe praetervectus, Cullarim bidui itinere consecto peruenit, cuius oppugnationi machinas, de alia adducta instrumeta praeparauit. Sed cum lapidibus & magnis saxis opus esset librandis machinis, ac neque ager ille cum sabulosus fit, ullos sponte ferat lapides, neque aci excindendos e rupibus instrumeta suppeterent, ostesum est a machinatoribus impediri oppugnationem, atque alio esse intendendum: prevaluitq. nonulloru obstinatior sententia, in dissuadenda tam leuem ob caussam,expugnatione .Profectus Rex inde ad Cilliam oppj dum venit, lexto ab urbe milliario, ac Valentina paludi proximum. Cumque iratus quodammodo ibi Rex euset, propterea'uod cum tanto exercitu nihil strenuum, neq. se dignum confecisset, id quod versabat animo, secreto cum prom gistro Templario, P. Cornelio, de Simone Vrrea communicauit uese scilicet, oppugnare velle unam ex turribus, qua sunt in agro vobis, uno, aut altero ab illa milliario; & munitae usqueadeo, ut urbis oculi dicerentur, eici. quasi pro muro essent, ad nostium primos quosque impetus sultinendos. Quarum praecipua, longeque m nitior tunc erat Moncadae: ideoque hanc esse aggrediendam cem suerunt. Id, ut primum a Ferdinando rescitum est,quod is Regema quouis strenuo facinore semper: solitus esset dehortarit, nequa. quam illam oppugnandam assirmauit: proptereaquod commea tus, de alia necessaria deficerent , ad alendum exercitum, et setque longe munitior Turris , quam ut breui posset expugnari, neque prudentis esset hostem adeo propinquum irritare. Tum de Templarius,non Moncadam , sed Torrestorresium oppidum tu- . tius oppugnari posse clamabat. Vnde controuersia orta, alijs varia sentientibus; tandem deliberatione Regis conclusum est, ut Mo-cada peterent. Erat autem eius Turris permagna, tum Omni armamento, ta commeatu, tum urbano milite, ut putabatur, munita:
193쪽
atque freque inti pago circuitata, qui sua etiam macerie cingebatur, quem ingrAsi nostri,paganos omnes in turrim,quae capacissima erat,sele recipi compulerunmed ea post quintum diem , quo coepit oppugnari .Regi tradita fui Lamplissima ibi faista prada: 1arracenorum enim plus mille in ea fuere, praedaque omnis ad besanti sim cetum millia,quae stum mam efficiunt aureorum viginti millium , peruenisse fertur. At vero turris a Rese funditus euerti iussa fuit ne de
nuo ipsam muniret Laenes; inde ad turrim proximam Muserioru quae similiter equali ab urbe spatio distat. & pago quoque circumlepta est, abi jt exercitus:ubi pagani tecti cel pitibus ex palma & spata tho contextis terraque oppictis, a machinarum ictibus sese delendebant . Quibus illico a nostris fuit occursum, nempe balistarum spiculis stupa&pice oblitis . Quae ut primum igne luccensa in ce- Dites missia fuere,arsere illi,atque conuerso in paganos, dc in turrim fumo,protinus aperta illa atque ingruentibus nostris capta suit, cusexaginta sarracenis,quos omnes Rex dono dedit Guilliarmo S garasae,uni ex ducibus exercitus, quibus Guillermum Aguilonem seroris filium redimeret, Valentiae tunc captiuum: fuitque statim redemptus ille magno Sarracenorii malo, ut paulo post dicemus. Qua parta victoria, atque praeda facta, Rex, integro cum exercitu Turoiij viam est ingressus, veniensque Aluentosam, qua primum est Aragoniae oppidum , tanta illum numisit rei pressit inopia, ut centum Sarracenos, quibus redimedis mercatores impense instabat, bis annom xvij. millibus redimi permiserit. lnde Caesaraugustam, post vero Osca progressus est. Eode tempore Sanctius Rex Nauarrae mortuus est Tudelae, statimae Regni proceres immemores adoptionis, & successionis Iacobi, fideiq. publice,ac iurisiurandi ab eisdem praestitis, Tibaldum Campaniae comitem, sororis Sanctij filium, Regem elegerunt. Quae interim placuit Iacobo tantis prepedito negoti js bellicis, disii mulare, atq. in postem differre. cuius obtinendi gratia Regni,magna inter Iacobum , eiusq. succes iores Aragoniae Reges cum Nauarris, & Castellanis consecuta sunt bella & contentiones.' Hoc ipso anno qui fuit Christianae salutis M.ccxxxiiij.Gregorius Pont. IX. Pontificatus sui anno octauo Dominicum Hispanum totius ordinis,liue sacce societatis D M a minica-
194쪽
minicanae,ac Praedicatorum dictaeaeaaiarchana&ponditorem rum miraculis in numerulsanctorum iretulit ;a Iacobo . Hispani in magna temper veneratione habitum, nec multo postidem Gregorius Franci lcum Italum,totius quoque ordinis ac sodalitatis Friciscanorum,ut vocant minoritarum, miraculis quoq; re insignem. similiter sanctorum numero ascripsit.Q dux risanctae datit
tes, Iacobi tempore, ut lib. a. retulimus, obortaeiaxqIic b eam exon
dio, lata cum veneratione ac pietate ab illo suis in Regnisadmissa suoque fauore,& ope auctet, bc ampljficatae, clare ostendunt, Iac bum de utraque valde bene meritum fuisse: eoque magis apud ea, rum auctores,quos ille suo quoq. tempore inter diuos ad numerari vidit,in magna etiam gratia extitisse: nabuisseque eosdem inter coelites, propolitos sui patronos, atque tutelares: ut quibus exora tibus felicissimum rerum suarum exitum ab omnipotenti Chriristo obii nueri t.Caeterum eo tempore magnae Regi erant cum Nun
nio Sanctio controuersit & dissensiones, super Comitatibus Ceretania & Confluentis, ac iure etiam ad alia Cataloniae & Aquitaniae oppida, ad quae vocabatur Sanctius, tam substitutione testamenta ria Raimuncii Comitis Barcinonensis, quam donatione facta ab Alfonso Regis auo ancti a Nunnij matri Sc eius filijs ex SactioComite luscipiendis.A quo rursum Rex oppida quaedam Portui Veneris, Comitatui Ruscinonensi coniuneta, qu Nunnius usurpauerat, repetebat.Verlim ut erat natura benignus ac beneficus,atque tantorum Nunni j promeritorum, rerumque ab eo bello gestarum memorivoluit conuenire cum eo,&eas controuersias,& contemtiones,arbitris componedas commi itere Nunnio, pegium Pharensem Vigcatae dominum;Rege vero, Guillermum Ceruera m
nachum, arbitrum statuente: illis autem dissidentibus, neque semientiam ferentibus , Ugo Montauretanus Templariorum Hispaniae Magister, tertius accederet. Re igitur ab utroque perspecta arbitro, non expectata tamen sententiae pronuntiatione, placuit Regi relinquere Nunni oditiones illas Ruscinonensi propinquas. eique pecuni mi arcire damna, quod Nunnio eiusque uxore iam lenibus, amissaque filiorum spe, decedentibus. Regno accessura omnia cilenta Is autemsuit illi Nunnius, qui apud Balearium
195쪽
maiorem, cuius expugnationi praeerat,vrbano in agro, optimo, moenissimoque totius insulat loco coenobium grande, amplissimo cum templo exaedificauit, illudque praedijs & magnis censibus ornauit, atque beatissima virgini dicatum, ordini Cirte sterciensium addixit. Quod Regiam, vulgo la Real nuncupauit. nec immerito. Nacum Regia stirpe Nunnius esset ortus, suisque praecla- .rissimis, ac commemorandis factis, Regio quoq. dignus esset diademate, quamcunque ipse aedem , extrueret; quid ni Regiam, siue Basilicam nuncupare 'poterat ξ Hoc tempore Iolans ab Vngaria , matrimonio cum Iacobo iungenda , Barcinonem venit:
eodem Antistite quinqueclesiensi, atque nobilissimo illius Regni Comite Dionysio , Se familia multa comitata. fuitque a Barcinonensibus, totoque Principatu honorificentissime excepta, Virgo pulcherrima, annos viginti nata, & quae sub tanta suauitate ,& h
nestatε oris maiestatem, admistamque cum grauitate humanitatem praese ferebat. Vnde grata omnibus, satisque ossiciosa de prudens, non minus solatio Iacobo fuit, ad bene feliciterque ducendam vitam,quam consilio, subsidioque etiam ad regendam rem publicam..De curias aduentu factus certior Iacobus, statim Osca Parcinonem perrexit, nuptiasque cum ea dignitatis, arque latitiet
plenas coniunxit. Nam Rex Iolantis pulchritudinem cum tanta animi magnitudine coniunctam contemplans, laborum sociam, sibique ad regnandum consentaneam sperans, mire dilexit, vicis simque amatus fuit. Quorum mutuam charitatem tanta consecu- a cit concordia, ut suo quoque exemplo populi cum tranquillitate vixerint; atque ut est fructus concordiae, Regiae res, Regnaque ipsa in dies aucta accreuerint. Per id tempus Pontius Cabrera, qui
olim Comitatu Vrgelitano pulsus fuerat, conquestus est zpud Regem,quod cum ipse ex pacto, Regio diplomate confirmato, Amrem baxidi Comiti sine liberis decedenti succederet,& ad comita
tum vocaretur,iniquas tame qualdam in sui fraudem donationes, tam quae Petro ab Aurem baxi de uxore contra priorem conuentionem tacta fuit,quam quae postea a Petro in fauoremRegis consectata est admiserit. Quae omnia cu Regi nota essent cuPollo transegit, ut relemata sibi ςiuitateVigelitana,ommq. iure ad ciuitates Ilerdo
196쪽
de Balaguerii ad Pontium undecunque pertinenti, Regi concesso. reliqua uaecunque oppida, &praedia ad comitatum spectantia, Pontio,eiusque filiis& luccessoribus in perpetuum beneficiario iure concedere niur. Indeque factum est,ut& Rex, & Pontius, per se quisque Urgelitanus Comes nuncuparetur. Posthac Rex, conium res nuptijs. occasione oblata , Sarini enam Aragonia oppidum antiquum venit: ubi cum esset ei in animo initum Valentinum,ta Regnum conficere,in i plumque totus incumberet,conuocatis Antistitibus , cum nonnullis utriusque Regni proceribus,ac etiam belli ducibus qui eum sequebantur, consilia dc mentem suam eisdem communicauit. Nempe habere se in animo, fCesiciter coeptum Valentinum bellum pertequi, quoad uniuerso Regno potiretur. Iamque occupata Burriana praecipua Regni arce, alteram ad inu dendam urbem, eiusque agros impune depopulandos longe commodiorem occurrere ; eam esse arcem dictam a sarracenis Enes
sam,sive Cepollam,quae media fere est inter Saguntum, & Valentiam,ab eaque sexto milliario distat.quaeque mari proxima,in monte quodam , alijs circundato, unde prospectus est in urbem, sita
Facileque erat mari commeatum , terra vero prasidia Burriana secus oram maritimam ad eam mittere. Nam eiusmodi expugnata arce tuto poterat ibi contineri exercitus, atque continuas excursiones in Valentinos facere, eorumque cultissimos agros vastare; ac tandem urbem ita opprimere,ut Zaene Regem , aut ad dediti
nem,aut ad pugnam,quam ille metu AbuZetniae partis omnino detrectabat,compelleret.Quae cum a Rege proposita placuissent omnibus ad eaque exequenda illum singuli adhortarentur, decretum fuit, ineunte vere , eo proficii ci, exercitumque ad id parare. Quo peracto Turolium Rex abi', ubi Pascha Resurrectionis Domini celebrauit, exercitumque nonnullis cohortibus suppleri fecit: aelirotinus Calatat ubium concessit,ubi Petrus Portugalensis cui Baaeares Insulaeduviueret donatae fuerant tametsi breui eas esset diamissurus nihilominus , denuo publice fide data iurauit, se Iolanti Regina defit ijs quos ex ea Rex susciperet obeunte Rege, eandem.
quam Regi fidem praestiturum. Fuitq. haec ipsa data fides in presentia multoru utrivi q. regni proceru,ac etia Antisti tu, ut ratu perpetuo id
197쪽
mo id haberetur ransuper Tmolium reuersus Rex, donationem Rictae, de Magalionis oppidorum Aragoniae, olim AbuZethio, dum viveret Lustam confirmauit: praesti ta sibi etiam ac Iolanti, deliberis, eorumque natis,fide publica,nulla tamen de Alfonso mentione facta ; quod iam tum discordiae subortae Regi essent cum AN fonto. Demum Abuzethius , qui multo antea Christo nomen dederat,idque secreto, ne sarraceni suae factionis a fide deficerent; vequi multum in eo bello Iacobo prodessent; quia dissolute admodu
vivebat; multa minime a Maho metano ritu allena committens , ac neque a multitudine uxorum abstinens, que animos Christiano-norum Ofiendebant; opera Sancti j Ahonelii Antisti tis Caesaraugustani ad meliorem vitae frugem reuocatus est: atque illius industria honorifice cum honestissima Caesaraugustana foemina matrimonium cotrax it ex qua filia sui pit Aldam nomine,quae postea Bla sco Simoni Aragonensi viro strenuo nupsit, domino Baronia Arerenosiae dictae: quique in oppidis Regni, quae fuerant Ab ethi j successit. Iacobus igitur multis utriusque Regni proceribus comitantibus,alijsque,qui honorarijs stipendiis equestribus obstricti Regem sequebantur,dum una cum cohortibus, quas ciuitates Turobum & Daroca miserunt profectionem parat, nunciam accepit Zaenem suspicatum Iacobi mentem, venisse cum magna manu militum in arcem veterem Enessae siue Cepollet,illamque a fundam eat is fuisse demolitum, ne Christianis subsidio esse posset contra urbem. Qua caussa Rex, cuius animus totus erat in illa denuo exaediscanda, misit instrumenta ad parietes ducendos,e I urolio iumentis convehi,atque in Regnum profectus est: iamque Exericam secundo vallato eius agro praetervectus egorbium urbem intactam reliquit;quod ea Abugethi partes contra Laenem agens, liberum dedisset Regi ingressum. Inde ad Torrestorresium. venit , sit mitiq. ibi depecultatione facta, Saguntum secundum arcem praeterhi, sic*beuntibus ordinibus. Primu enim agmen ducebat Simon Vrrea vir egregie fortis,ir sapies dux belli, atq. Aragoni e proceru prestatissimus In medio cosistebat peditatus: nouissimu agme Rex cu equitatu claudebat.Sed antequalia montaenestam peruenissent,rumor sparsus est, atque ab exploratoribus c6probat Zaene cu magno
198쪽
exercitu venisse Pu solium . quod oppidulum ab Enessa uno distat
milliario. Vnde equite sese aci pugnam expediente , pedite vero cuimpedimentis in vicinum collem recipiente, intellectum est, non
Zaenis sed Hospitalis Pro magistri,dc praefecto ru Alcaniiij, & stelloti j esse agmen; centum videlicet equitum atque bis mille peditum, cum alijs triginta equitibus in Burrianae presidio constitutis, qui intellecti deliberatione Iacobi,eo venerant. Quare arce diruta inuenta, protinus Rex eo ipso in loco aliam multo munitiorem exaedificare curauit. Itaque figura triangulari data, tanta fuit contemtio de studium procerum atque militu praesertim a ciuitatibus missorum in erigendo opere, pro distributa cuiq. tua difici j parte, ut intra duos menses arx fuerit condita, atque inexpugnabilis effecta. In quam commeatu,& cibariis quattuor mensu illatis,fuere etiam collocata ibi armamenta omnia, atque defensioni arx praeparata, e qua prodeuntes milites continuas in Valentinos agros excursim nes faciebant tanto cum emolumento,& opima pr da militum veea spe lucri contineri non possent,quin vel magno cu periculo frequenter in sarracenos irruerent. Dum igitur opportunitas, magistidoneum tempus ad aggrediendam urbem ex pestatur,Rexque in Cataloniam enet abiturusianxie perquirebat, quisnam ex procerubus praesidio preficeretur ad defendendam arcem; cum preclare copertum haberet, se abeute, illico Zaenem magno cum exercitu ad demoliendam illam venturin Sed in ea cura Sc cogitatione defixo,
unus occurrit Bernardus Guillermus Entesa, sic dictus, ab oppido Entensa inCatalonia, quod Regis beneficio obtinebat. Erat aute is Regis auunculus, quem cum in omni re militari,tum ad custodiam arcis consilio δε fidelitate pratare multu Rex sciebat In ipsa qui pe eX pugnatione Burrianae, ut ostendimus, in qua saucius ille fuit magnum roboris atque fortitudinis specimen ediderat cum q. ab esset ipse;tribus mentibus donec veniret,continuit se ibi Rex vali
dae, atq. presulciendae arci,omnique commeatu,&armamentis muniendae intentus quoad Guille us adductis secum centum lectis simis leuis armature equitibus, venit. Cui Rex magno cum equitatu obuiam exijt,ipsum pre c teris valde honorans ,&quod tanta se propinqu itate sanguinis attingeret ; de cui tam arduum pri se mari
199쪽
negotium esset coinmissurus. Ital seorsum cu eo collocutus est, ac postquam exprobrauit ei cunctata one, ut refert Regis Historia Sequod adducta secum manu illa equitum,commeatu ela cibaria minime conuexisset ad eos sustentandos, proptereaquod annona ibitum cara esset;exaedificatam a se arcem, eiusq. munitionem, & armamenta ad eius defensionem demonstrauit:&quanquam in mole sicco constructam, tamen cisternam mea quinquaginta mille cadis aquae oppletam ostendit ; ie l. velle dixit ibi erigere propugnaculum in oculis urbis, ad defendenda omnia, quae in eam usque die Regni oppida expugnauerat atque ad excursiones tam a suis in urbanos agros tutius faciendas, quam ad hostiles promptius reprimedas. Idque tantisperdum exercitum magnum ipse compararet adilrbem oppugnandam. Adhac praesidia, quae ibi relicturus erat exposuit.Sed de arcis, ac praesidiorum praefecto,secreto quid haberet in ani mo indicauit lignificans, se cognationis caussa, quae tanta sibi cum eo erat,atque eius tum probata fide, tum bellica virtute fretu, deliberasse ipsum arci R exercitui praeficere. Neque enim habere se quemquam alium ex proceribus, cui tutius madare illam posset, neque honorem,qui ex praefectura reportandus esset, alteri, quam
ei tribuere .Quod si perdifficilis videretur,& quae iuste tanquam periculosissima lini eri posset propugnatio,quod eam cruentis admodum,at'. continuis necesse esset praelijs, atq. conflictibus sustentare;eo quidemvideri sibi animosius eandem subeundam ab ipso esse proptereaquod nulla quide ex parte posset ipsa, sua quoq. victoria,atque triumpho carere. Nam illa ad Christi nomen propugna dum; impiosq. eius hostes debellandos suscepta I no aliua ex conflictibus quam aucsuperstitibus gloriam&aeternum nome,aut occubentibus coelestem ac gloriosum cum martyrio triumphum esset allatura. et audiens Guillermus, ut erat pio,excelso, & generoso anim pro ostentandae virtutis occasione sibi oblata immensasRegi gratias egit: libentissimeq. defendendae arcis onus suscepit; una eum Berengario Entensa cognato, necnon Guillermo Aguilone, nobilissimo Catalano quod is nuperRegia liberali late a farracenis redemptus,atque eorum ignauiam expertus,magno sibi foret con
200쪽
liberalissima responsio adeo Regi grata fuit, ut in eius amplexum irruerit, ipsumque pro tantis meritis alterum sibi fore Regni comsortem promisit. Itaque arce cum praesidiarijs ,& exercitu Gallier. mo traditis, illud praetereundum non est, quod exigua in re licet, inagnam tamen Regis benignitatem ac fidem tum maxime portedidit ut eius historia continet.Siquidem profecturoRege, iam motis castris,dum ta bernacula & vala colliguntur,muenta est hirundo in tabernaculi Regij fastigio scutellam vocant) nidum construxis se. Id autem per iocum famulis Regi annuciantibus; prohibuit ille, ne tabernaculum inde dimoueretur,neq. abiiceretur nidus; Dimittite, inquiens,illam ; victoriae quippe nuncia estauicula:& quia fidit umbrae nostrae, eadem quoque protegetur, quoad exclusos pullos
educauerit: mansitque ibi tabernaculu una cum custodiente illud, donec avicula cum pullis euolauit. interum reuersus Rex Burria. nam,inde Dertosam, dc in Salonium portum inuectus: nauiculas commeatu ,& re frumentaria onustas in Balearium maiorem abire paratas mueniens , emptis mercimonijs , ad Guillermum ire
iussit Enessam. I js expeditis, venit Oscam, ac deinde Montionem; quo generales conuentus indixerat: fuereque omnium frequentis simi; proptereaquod tam egregiis, tamque utilibus religionis, Re gniq rebus propagadis intentus Rex est e videbaturnut nihil quod noviriq. esset utile proponereti Iccirco neque Antistitum, neque procerum quispiam,non oppidi ullius, no ciuitatis Legatus desint. quin eo conuenireti atque omnibus, quae a Rege petita sunt, liben
ter annueret . Cum neque alia eis proponeret, quam se , bellum in Valentinos sarracenos commotum,tantoque cum labore,sumptu.& sui periculo, pro communi bono susceptum , velle conficere: quandoquidem eousque peruentum esset, ut quicquid a Morella ad ipsas fere usque urbis Valentiae portas interestet amplius scilicet dimidia Regni parte aut vitam coepisset, aut depopulatus fuisseniustumq. exercitum ad urbem reliquisset. Quamobrem necesse eL se urbem undique obsidere, atque diuino ut sperabat,annuente nam ine,capere. Nam expugnata illa non dubitabat, te facile uniuer. so Regno breui potiturum, simul q. cum ipso omnes,& amoeniore,
& fructuosiore, quam usquam sit,agro fruituros. Quare omnibus