장음표시 사용
251쪽
arate non minus bello gerendo, Alexandro, quam ferendis legu bus , Licurgo similis videretur. Sed grauis interim ab Arago Mensibus querela habita suille sertur i propterea quod plebilcita
Catalano , adeoque Lemovicenti termone, barbaror Obicuro,
minusque noto Hispanis, quam aut latino , aut saltim Arago mensii, qui clarior est illo , conscribi Rex iusserit: ex eo quod plebiscita communi iuri, atque Romanis legibus tantopere nitorentur , ut ad planiorem ipsarum intelligentiam, necenὸ esset ea Romano , quo leges scripta sunt, aut Aragonensi tradi sermo ne, qui cum reliquo Hispano non solum communis est, verum inter cateros totius Europae , Romano longe propior. N assi anior , fereque idem. Ijs ergo, alijsque de cauisis, quas mox suchi j ciemiis, Aragonenses linguam tuam euulgandis plebiscitis edi uenientiorem asterebant. Cum quibus consensere, qui tum ades
rant Castellani, ac reliqui Hispani negotiatores , qui eiusdem
linguae societateAragonensibus, cum coniuncti erant mima C latina Sc Lemovicensi plurimum abhorrebant. Cui conquestioni antequam a Rege satisfiat, minime fore puto inopportunum ad cohonestandam praesertim Aragonensium querelam, atque lusceptam de vulgato eorum sermone commentationem expla nandam , nonnulla de origine Hispanae linguae, quam vocant Romancium ,percensere. Quonam in primis pacto illa e Latio a R manis deuocata , in omnibus fere Hispaniae urbibus , praecipue Oscae , ad Aragonentes erudiendos collocata fuerit, atque ab eisdem purius, incorruptiusque, quam a tarteris Hispaniae populis hucusque retenta &conseruata. Id, quod in primis licet colligere ex tempore. Q Sertorij strenui Romanorum Ducis. Is nam.
que Marii partes secutus, cogente Sylla, apud Hispanos exulabat;
hosque quamuis barbaros, tamen arte condocefaciens, non si tum armis, atq. bellandi vis Romanis fere pares effecerat ; verum modum etiam, quo eos in officio contineret, ac dociliores, sibi. que beneuolentiores redderet, inuenerat. Siquidem nobilissimo rum Hispanie adolescentulorum eruditionem meditatus, Sch
252쪽
a praeceptoribus Latinas simul & Graecas litteras edoceri curauit. ut ijs artibus . requidem obsides haberet, specie autem erudi ret: donec aetate virili, eos sibi lingua & eruditione instructos, in partem admini strationis & imperi j reciperet, uti Plutarchus in eius vita Ducis refert. Verum elli Osca, de qua Plutarchus, reuera diuersa est ab Aragonens Osca ; quod illa Baetica sit, atque in extremis Turdetanorum finibus, apud quos Sertorius bella geLsit vulgo Huescar constituta; hac vero inter ramentaPyrinaeo rum polita: tamen a vetustate, atque ab ipsa Academiae diuturnitate habet, ut haec similiter tunc temporis erecta ibi fuerit, atque lectione perpetuata. Nihil. enim prohibet, alios ante . vel post Sertorium, Romanos Duces, ut Catonem , dc duos Scipiones, tum Sc Pompeium , maxime vero Augustum, qui in Hispania citeriore diutius cum exercitu commorati fuerunt; ea ipsa de causa, similem Oscae Aragonensiu ludum aperuisse: propterea quod ad hunc condendum, nullum opportuniorem ea urbe locum in. uenerint: quod eadem, tum situ communito, & ad aspectu praedam semper fuerit; tum etiam opibus,& agri senilitatate praestarit, necnon maxime mediterranea existeret ad retinendos obsiedes; quin & ab exterorum quoque commercio separata, ne a conistinenti studio, & cultu linguae, studiosi distraherentur: ut ijs linguam edoctis. Romani postea, non modo fidelioribus uterentur interpretibus , & exploratoribus ad exquirenda Hispanorum conlilia; ac toties tentatis eorum conspirationibus occurrendum; verumetiam ut in ea proficientes, Magistratibus, alijsque militaribus muneribus praeficerentur . Exquo Hispani tam assi duo se, studio ad perdiscendam Romanam linguam applicuere; ut a pueris ab scholis domum reuertentibus, parentes , fratres, e etiam sorores, eius dictata sermonis auidissime exciperente vi queadeo quidem, ut sint, qui perhibeant, neque alium tum ludum Hispanis pueris, neque aliam, proposito honorario , peramissam contentionem fuisse , quam latine loquendi, quam etiam vicatim declamandi; seseque omnes in dicendo exercendi.
Vnde non solum utraque in Osca, sed in plerisque alijs Hispaniae
253쪽
paniae oppidis, credi par est, eiusmodi Seholas institutat fuisse,
ut in eis non modo verba, sed disciplinae, ac res, quibus verba in ahaerent, traderentur. Neque enim aluer Hispani omnes Romae num sermonem sic prorsum imbibissent, eoque tam familiari, aequotidiano usi fuissent, ut proprium , ac vernaculum , qui ab eo tempore obsolevit, non solum antiquarint, sed Romanum qui .dem cum doctrina coniunctum, in quotidianum ussem conuerterint; & quem sic mordicus retinuerint, ut neque noua Gothorum.'
neque barbara Maurorum, consecuta linguarum in Hispaniam inuectione, Romanam unquam abiecerint: nisi quod progressu temporis, Romanorum ab Hilpania discessu, deficientibus vocabulis, Baetici pleraque ex Arabica Granalesium vicina lingua noamina usurpantes , cum latinis permiscuerint. At vero Aragonenialis, ut aliarum rerum, sic& optimi sermonis omnino tenaces, purum, quem ex Oscensi praesertim schola sermonem hauserunt lonage fidelius, quam reliqui Hispani, conservarunt. Non enim alias, quam aut latinas, aut ab eis derivatas voces fere omnes, Graecas auiatem perplures, si harum etymon inquiras, vulgo resonare inue
nias. Nam de epistolas aliquot latina simul & Aragonensi coni scriptas lingua, voce & sensu idem reddetes, legimus;& Graeca paώriter, & Hispana vocabula obseruata in ea, plus octoginta, notauiumus .h Adde, quod neque ex vicinia & commercio aliorum ei eunstantium, atque barbare loquentium Regnorum, quicquam peregrinum in quotidiano usu sermonis Aragonenses contraxi L se comperias: cum a meridie Valentinos Sarracenos Arabice loquentes habuerint; ab ortu Catalanos Aquitana, seu te movi caverba usurpantes audierint: ab Aquilone tandem. Cantabricam. nempe Vigcainam, de Nauarrentem, utramque birbaram&dis ficilem linguam, a primis Hispanis, ut pleriq. autumant, aut a Go this relictam, vitarint: ac demum ab occasu, Castellanorum commercio , & communitate linguae adiuti propriam retinuerint Tandem, quod fuit omnium praeclarissimum, uniuersos intra Regnum relictos Sarracenorum populos non paucos compulerunt. vi Arabica desuefacti lingua, Aragonensi pro vernacula uterentur, Vtiam nulla in parte barbara dici possit Aragonensis lingua,
254쪽
quae tu m latinae coniuῆctior est caeteris , tum inter tam barbaras in. tegra fere tot seculis, ac incorrupta permansit. Qua plane de ipsius origine, cultu, bc constantia linguae, eatenus dicta fuere, ut Ostenderemus Aragonensium querimoniam de plebiscitis, minime intempestiuam fuisse ; neque ipsos indignos, quibus Rex morem hac in parte gessisset: clim& Valentini Regni expugnatio,ex antiqua diuisione Castellae,& Aragoniae Regum, ad Aragonenses spectarit,& ipsorum iustus exercitus ad expugnandum illud. suoque sudore, sanguine,& sumptibus acquirendum, Regi non defuerit: ideoque iuste promeruerint, ut tuo, atque Aragonen-ss Regni nomine, Sc sermone, Valentinis leges δc plebiscita traderentur . At vero Rex in proposito susceptoque conflio permanens , caussam denegandi postulata non modo iustam habuit; sed sapientem quoque excusationem . Cum inprimis ad expugnatorem spectet, populis leges pro arbitrio, propria , nativaque constriptas lingua ferre: ac modo populis plana, &apertae hae fiant, nihil amplius ornamenti quaerere. Planum enim, at ue compertum plebi esse oportet, quod ipsius est, aut admonendae , aut castu ganda gratiae latum. Quamobrem capta Valentia,atque uniuersis ab ea tum profligatis Mauris, tum Claristianis undique ad incole dum deductis, necesse fuit expugnatorem Regem in eam,taquam
desertam, una cum nouis cultoribus . nouam quoque linguam patriam , atque genuinam potius, quam alienam, inuehere. Vt ici
licet, per eam tum gloriosius tanti expugnatoris memoria po pulis increbesceret; tum potiori cultorum parti eiusdem linguae societate coniunctae , satis , ut par erat, feret. Duplo enim maior Catalanorum, Sc Aquitanorum pars exercitus ., qui secuti bellum Valentiam incoluerunt, quam Aragonensium fuit:
neque contentaneum erat, Valentinos frequentissimo terrae, marisque commercio Catalanis, Sc Aquitanis coniunctos , sermo ne alio , quam qui communis esset utrisque vii ι neque alieno
conscriptis legibus, quam proprio, regi, ac iudicari. Quominus necesse erat plebiscita latino sermone, aut huic affini, idcirco tradere, quod illa iuri communi niterentur, perque ipsum eXponi, siue quod eodem socio, siue assessore, iudicia fieri pronuntiariue
255쪽
deberent. Id quippe longe fuit a Regis mente remotissimum, qui hac una de caussa, plebiscita comuni, atque usitato sermone' edi voluit; ut varias, subtiles, atque spinosas sub alieno sermone saepe ortas iuris interpretationes, cum earum interpretibus
de medio tolleret : sed ubi accideret dubitatio iuris, quae tardos semper facit doctores in iudicando, non ad ipsos, sed ad proborum hominum iudiciti, qui nudam rei veritatem dignosceret, declarandam, remisit. Neque enim quicquam est imperitae plebi gratius, quam a iudicibus de media plebe sumptis, quasi sociis, iudi cari. iis enim maxime credit; do res suspectos, atque. mulsos habet. Ne igitur a proposito dilabamur ; talibus profecto legibus Iacobus Valentinam Rempub. fundauit,testimonio omnium, qui Respub. multas per orbem collustrarunt 3 ut nulla plane alia ubiuis
terrarum. neque utatur melioribus, neque fruatur lanctioribus argumento est urbs ipsa frequentissima, opulentissimaque ab eo tepore hucusque triplo fere maior, quam olim effecta. Vnde tot inter urbes Valentias in Europa sitas, non iniuria, haec fuit magna a Gallis appellata. Duodecim enim milibus domicilioru costat, pr ter suburbana & hortesia, quq numero urbana prope exaequat. Iam vero sancitis legibus, ad diuisionem praedioru venire necesse fuit: huic quippe omnes vehementer inhiabanti maxime vero qui ante obsidione & ingressiim urbis donationes sibi immodicas a Rege extorserant: quas quidem spe iam diu deuorauerant, ideoque importunitate vincebant. Quare vicorum, atque domorum diuisione per Aediles a Rege designatos facta, creati etia fuere duumviri agris diuidundis Assalidius Gudalius Regius cosiliarius, & Si mon Peregius Tarassona, in Regno Aragonum supremus etiam consiliarius. ambo viri nobiles ac bello&pace praeuantissimi , dc qui non modo rerum experientia ; sed legum quoque scientia alijs excellebant utraque enim re pr stare tuc erat vel nobilissimis per honorificum scilicet ut ab ijs facta agrorum mensura & modo,
unicuiqne quantum ex donatione contingeret, assignaretur. Sed de horum electione arbitroru, ortum est inter proceres murmur,
atq. cu Rege nata expostulatio. Videri quippe dicebant, ne decere quide eiulmodi homines alioqui probos, dc literatos, ad lagraue,
256쪽
iantique ponderis conficiendum negotium,arbitros nominari piae stare namque alios ex primis Antistitibus, atque exercitus primoribus ei rei preficere. Quod tametsi Regi displicuit, tamen i perans ipsosmet proceres, tanquam rudes, eiusque muneris ignaros,
breui sententiam mutaturos, inscijs Gud alio & Simone; statim quos vellent,se creaturum respondit. Fuere igitur oblati Regi, ex Episcopis Berengarius Palaguelus,& Vitalis Canellanus, Barcinoianensis Moscentis, Antistites. Ex proceribus vero Petrus Fernaniadus Assagra Albarragini dominus, & Simon Vrrea Magistςr equitum, ii etiam nobilissimi, atque rei militaris scientia clarissimi. De qua re conqueretibus apud Rege, Assalid io, & Simone , quod
exclusisse, ac contemptis, alios nominasset: bono eos animo Rex esse iussit: se enim pro certo habere, earum rerum implicatos insciatia proceres, non modo negotium abiecturos a se; sed ad ipsosmet illud magno cum honore relaturos: ut illud interim omittam, inquiens; me scilicet, habere iam in animo quid sequar in ea re quod vos facientes, istiusmodi tot diuisionis difficultatibus quam facil- lime occurrere possitis. Itaque. IIII viris diuisioni operam nauantibus,cum tot sese difficultates offerrent,quas minime explicare poterant, ac proinde diuisionem procrastinarent , siue differrent;magisquesubinde esset contra eos,quam contra priores commurmuratum sponte, se ipsi magistratu abdicarunt,isque omnium consensu , ad Assalidium , de Simonem denuo delatus est. Quos Rex ad te vocans,mentem suam eis ad omnem diuisionis difficul talem tollendam aperuitόduo potissimum consulens, ac etiam decreto firmans, Vnum, ut quemadmodum apud Balearium mai rem in simili praediorum diuisione tacite fuit actum, iugera agrorum quae antea singula duodenos sementis coros capiebant, in posterum lege sanciretur,ut ex senis constarent iure quippe posse nouos Regnorum debellatores, nouas quoque leges debellatis dare Altem, ut donationes agrorumantea facta recenseretur, ipseq. pro
unus cuius .reposcentis sumptu,&tempore, quibus ab eodem nauata fuit opera militiae, atque armorum exercitationi gefinirentur. Fore etenim, ut compendium inde magnum ad diuidendum si queretur. Ouae iugerum diuisiones, atque donationum recensio i nes,
257쪽
nes,ad unguem obseruantibus II viris, agri non modo donationibus inuenti sunt pares ; veruria superfuerunt quidem, ex inque. cce. lxxx. viri militares, ex Aragonensi&Catalana nobilitate delecti, exceptis proceribus,predijs in Valentino agro donati fuerui. Nam proceribus utriusque Regni, oppida, castella , dc pagos, beneficiario iure, prout expugnata erant, a Rege concede Dantur. Quorum
omniu familiae, ex ea expeditione bellica, summa cum laude a populari bus distinctae, hucusque floruerunt, earuq permultae nuc clarent. Inde siquidem ciuitas caeterarum Hi spania nobilissima dicta est, quod de A ragonio, &Catalano milite, sua ipsius manu de a mis nobili lato, incoli coepta fuit adeoque ad posteros idem animi
robur, bellicaque ingenerata virtus dimanauit, ut Valentino mili te, Hispanorum nemo sit, neque ad aggrediedum animosior, neque ad quodvis comittendum facinus promptior& paratior. VNpote quibus atavorum Saturnia Catalanorum melancholia , qua recoquitur ira, in Martiam, subitam ac exardentem bilem conuersa est. Qua tamen ne rursiim in pertinacem, ac obfirmatam eOrundem in ulcilaendo iracundiam abiret ; sed post bellum rursum. pax fieret , Iacobus singulare certamen , atque monomachiam permisit , tum ut pari concertatione sedata bilis concordi locum caret; tum ut honoris & victoria cupiditate , viribus atque animo augerentur certantes, ad patriae hostes aggrediendos. Inde qui
pe est, ut nulla gens sit, quae vel femore sanguinis, vel ardore men iis ad gloriam, id genus certaminis minus aetrectet; seu potius in illud feratur magis, quam Valentina . Cuius profecto robustae, tamque valentis iuuentutis gratia, quid enim prohibet Valentinos olim finitimis Saguntinis virtute ac robore pares fuisse ξ γ --nime fabulosum putarim, quod, antiquitate authore, de Valen 'tina hac urbe vulgo fertur; fuissse qui ciem ipsam antiquitus Romam dictam, eis. νῆ quod est robur: indeque a Romanis in
Coloniam redactam, retenta significatione vocis Valentiam num eupatam. sicuti in commentarijs de Sale haec fusius annotauimus
Iuerunt igitur Valentinis suae icripta leges ; ac propria indicta ple 4sscita. Sed haec cum longe arctiora essent, atque seueriora Arag nijs, ab ipsismet colonis Aragonensibus, qui sAb eis eximi, atque
258쪽
Aragoniis summitti cupiere , frustra impugnata fuere : respondotibus legumlatoribus, bicipiti fore monstro simile, ciuitatem c
trariue inter se legibus gubernari clim in tanto hominum ex uniuerso terrarum orbe in eam concursu, nisi unis, atque peculiaribus ipsa legibus, sed permistis gubernaretur; necesse esset discordijs, qui
maxime ex legum discrepantia oriri solent, eandem euerti. Qu quam eorunclem Aragonensium pertinacia, atque libertatis proclamatione, factum est, ut Valentinis latae fuerint leges mitiores, uam pro eorum ingeni js,& offensa natura, nunc ferrentur. A- eo enim illarum benignitate, procedente tempore, creuit ab sus, ut controuersijs, deceptionibus, dilationibus , atque perpetuandis,nunquam tamen finiendis, litibus, nullibi, quam in ea iue rit amplior locus datus. Quod si emendatione ista subirent, ab susque tollerentur, profecto ciuitas, quq tot alioqui, tantisque opubus, facultatibus, ac omnium rerum excellentia pr stat, toto te rarum orbe unicara perquam sancta esset. Quominus omittenda sunt, quae in eius maxima laude poni solent, locique situm, temperiem, Mamoenitatem , cum tam ubere, variaque fertilitate agri.
mire commendant. Quae singula, ut mox subijciemus, ab ipsis metprimis expugnatoribus perspecta, beneque cognita, in caussa fuerunt , ut Valentinum solum , tanquam patrium, proprio posthabuto, perpetuo sibi colendum susciperent. Nam Valentiam ingre L si milites, non modo Aragonenses bd Catalani finitimi sed remotissimi quique, tum Aquitani, tum etiam Romani, qui, ut diximus, expugnationi interfuerunt, quasi fata quietas eis sedes Valentiae ostendissent, domorum, praediorumque diuisionem sibi quoque fieri, studiosissime , importunissimeque petierui. Nec murum quidem.Viderunt enim urbem ut breui eius admiranda prodicemus sub felici sitam sydere, ac quod ad salubritate aeris,lc terrae amoenitatem pertinet, in optimo atque herbescenti solo loς tam , ab ortu quidem mari apertam, ut illico ab .exoriete. sole , cras si humidique vapores, quibus noctu terra circunfunditur, ante-mam diluculo surgentes ciues inficiant , absumantur evanescat:
ab Aquilone vero, ad decimum prope lapidem pnPetuo septa monte, ut Borealibus, sive Etesijs purgato subinde flatibus, iisquo et herba-
259쪽
hfrbarum storumque odoribus perfusis ipsi fruatur: Sunt enim Etesia venti tempestiui&salutares non modo hominibus, sed etiat heudibus Se stirpibus, quorum quoque flatibus nimij temperantur calores: quin&ab occasu imbriferis Castellae ventis perflatur, eadem, ut commodiore caeli irrigatione praediorum fructus maturescant. Demu a meridie lenissimis Austri velis aestus in ea tempe ratur . nam licet a temperie in calidum aestate semper declinet, veruntamen mamris auris omnibus diebus, dum sol ardentior esse solet, flantibus mitescit estus. Quρ fit ut cocurrentibus in eam undecunque mortalibus, nullus cuiquam sit usquam Valentino aere benignior, aut salubrior. Insuper&aquq non minus quidem in ea,
quam ubivis gentiu , & salubres, de copios et fluunt. Quandoquide
Turia fluuius magnus a quo ipsa alluitur,ab eius longinquo ortu rapidus perque saxosa sese loca precipitans, usque adeo colliquatur; ut&purissimis,&, medicorum attestatione, saluberrimis excellat aquis. Quamuis neque puteales, pr terquam insuetis, noXiae quoquo modo fiat: quibus ad omnes quidem vius tantopere abundat,
ut triginta millia puteorum iugium in ea sint cum suburbanis; ac neque ij quidem a continenda terre soliditate, atque salubritate vacant: quod a terremotibus , alijsque pestilentibus hiatibus, solum defendant, perque puteos sensim spirantes terrae exhalationes , lenius erumpant. Accedit illud, quod ad salubritatem urbis valde conducit, fitque puteorum beneficio, ut urbium Europs lautissima
sit, habeatque rarum illud, ac prope singulare cloacarum opus,tam mira arte constructum, ut ad cunctas domus cuiusque sordes eluedas, forasque sine foetore expellendas, Romanorum cloacis longe prestet: tametsi a Romanis, ut constans est fama, Gne. Scipione
proconsule , exaedificate, atque constructi ille fuerint. Est enim urbs ita disposita, ut qua parte paulo acclivior est ad occasum, magnus in eam riuus influat e Turia derivatus, a quo postea subtus intres precipuos alueos dispertiis aque, ac per concameratas,fatisque amplas cloacas deduct , non modo pluuiales cum vicorum sordiabus excipiunt quod Romanorum tantum est opus cloacarum) verum in te etiam domorum omnium, atque latrinarum feces quotidie per alveolos manufactos in se recipiunt, atque extra Vrbem
260쪽
Vilienam insigne oppidum, quod primum sese ex Murciensibus
offerebat, diripere decreuii idque intempesta nocte,& ex improuiso i iitrantes equites,ac nihil tala sperantibus,neq excubias agentibus oppidanis antequa hi arma capere pollent, maiore partem oppidi diripuerunt. Sed dum totum praedari conantur sarracenorum ex suburbanis tanta fuit concurso,atque impeditis vicis, tam acriter cum Folchijs dimicatum,ut coacti ij fuerint,seruata, atque acta ante se praeda,oppido excedere,perque agros vagari,quoad in proximum oppidum,Saixum vocatum,incurrerent quod etiam inta se
serunt,equitibus partim ad dimicandum , partim ad diripiendum vicatim immissas.Sed dum urgentibus oppidanis sese ordine in vanum recipiunt, Artalus caput lapide acerbe ictus equo deturbatus est, ac illico mortuus. Qua de caussa Folchius cu tuis oppido abiit. atque summo cum labore &difficultate, conteruata praeda, cadauer Art ii sustulit, Valentiamque deduxit: de quo vehemeter Rex doluit ibique honorifice,sine tamen cantu,& lamentis, exiguo etitum funere sepeliri curauit. Cuius ossa postea in Aragoniam translata, in lepulchris maiorum illius condita fuerunt. Itaque collaudatus a Rege Folchius, quod iter sibi ad Murciensem expeditionem tam strenue aperuisset, multis ab eo muneribus donatus abire permissus est.Sed insistente Folchio ut sibi, suisque manere liceret, Regem ad conficiendam reliquam Regni expugnationem iuuaturi se gratam,acceptamque eius mentem Rex se habere dixit, sed operam interim fore superuacaneam, proptereaquod ad ea, quae pacis
essent,non quae belli, tunc esset omnem mentem adhibiturus: Vive
tame occasio ferret, ita illius pollicitationibus Jc ope pro tepore se usurum. Itaque abeunte Folchio, Rex ad componendas res ciuitatis religionem scilicet inducendam, leges ferendastac domos, prae diaque &suburbana ducibus , de militibus diuidenda, se totum conuertit. Nam primum quidem urbe ingressus, assistentibus Antistibus Ecclesiarum Aragoniae&Catalonia,qui Valentinum secuti bellum fuerant,maiore urbis Aedem Mahometo dictam ubi sacraceni solennia impiae suae sectet celebrare solebant,peiij t. Ibique a Tarraconens Antistite, sustimentis, lustralisque aquae asperitone, atque lacrorum prolatione yerborum,cum mestiplici crucis signo,