Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Duodecim US.

nes,ad unguem obseruantibus II viris, agri non modo donationibus inuenti sunt pares; verum superfuerunt quidem, ex inque. cce. lxxx. viri militares , ex Aragonensi&Catalana nobilitate delecti, exceptis proceribus,predijs ut Valentino agro donati fuerui. Nam proceribus utriusque Regni, oppida, castella, dc pagos, benefici rio iure, prout expugnata erant, a Rege concede antur. Quorum omniu familiae, ex ea expeditione bellica, summa cum laude a popularibus distinctae, hucusque floruerunt, eariiq. permultae nuc cla rent. Inde siquidem ciuitas caeterarum Hispaniae nobilissima dicta est, quod be A ragonio, & Catalano milite, sua ipsius manu & a mis nobilitato, incoli coepta fuit adeoque ad posteros idem animi robur, bellicaque ingenerata virtus dimanauit, ut Valentino mili te, Hispanorum nemo sit, neque ad aggredi edum animosior, neque ad quodvis comittendum facinus promptior& paratior. VNpote quibus atavorum Saturnia Catalanorum melancholia , qua recoquitur ira, in Martiam, subitam ac exardentem bilem comoeria est. Quae tamen ne rursum in pertinacem, ac obfirmatam eorundem in ulciscendo iracundiam abiret i sed post bellum rursum pax fieret , Iacobus singulare certamen , atque monomachiam permisit , turn ut pari concertatione sedata bilis concordi locum caret; tum ut honoris & victoriae cupiditate , viribus atque animo augerentur certantes, ad patriae hostes aggrediendos. Inde qui pe est, ut nulla gens sit, quae vel feruore sanguinis, vel ardore memitis ad gloriam, id genus certaminis minus aetrectet; seu potius in illud feratur magis, quam Valentina . Cuius profecto robusta: tamque valentis iuuentutis gratia, quid enim prohibet Valentianos olim finitimis Saguntinis virtute ac robore pares fuisse ξ γ mbvii me fabulosum putarim, quod , antiquitate authore, de Valen tina hac urbe vulgis fertur; fuisse quidem ipsam antiquitus Romam dictam, ἀπὸ τοῦ ovis, quod est robur: indeque a Romanis in Coloniam redactam, retenta significatione vocis,Valentiam num eupatam. sicuti in commentar is de Sale haec fusius annotauimus Fuerunt igitur Valentinis sua lcripta leges; ac propria indicta plis bilcita. Sed haec cum longe arctiora essent, atque seueriora Arago

ni js, ab ipsismet colonis Aragonensibus, qui trib eiseximi. atque

272쪽

Aragoni js summitti cupiere , frustra impugnata fuere : respondeatibus legumlatoribus, bicipiti fore monstro simile, ciuitatem co inirijs inter se legibus gubernari cum in tanto hominum ex uniuerso terrarum orbe in eam concursu, nisi unis, atque peculiaribus linsa legibus, sed permistis gubernareturi necesse esset discordi js, qui

maxime ex legum discrepantia oriri solent, eandem euerti. Qu Iam eorundem Aragonensium pertinacia, atque libertatis pro amatione, factum est, ut Valentinis latae fuerint leges mitiores,

quam pro eorum ingeni js,5 offensa natura, nunc ferrentur. Adeo enim illarum benignitate, procedente tempore, creuit ab

sus; ut controuersijs, deceptionibus, dilationibus , atque perpstuandis,nunquam tamen finiendis, litibus, nullibi, quam in ea tu rit amplior locus datus. Quod si emendatione ista subirent, ab

susque tollerentur, profecto ciuitas, qu tot alioqui, tantisque optubus, facultatibus, ac omnium rerum excellentia prAstat, toto te rarum orbe unicara perquam sancta esset. Quomi pus omittenda sunt, quae in eius maxima laude poni solent, locique situm, temperiem, dc amoenitatem, cum tam ubere , variaque fertilitate agri.

mire commendant. Quae singula, ut mox subi jciemus, ab ipsis metprimis expugnatoribus perspecta, beneque cognita, in caussa fusrunt , ut Valentinum solum, tanquam patrium, proprio posthabito, perpetuo sibi colendum susciperent. Nam Valentiam ingres. si milites, non modo Aragonenses bd Catalani finitimi; sed remotissimi quique, tum Aquitani, tum etiam Romani, qui, ut diximus, expugnationi interfuerunt, quassi fata quietas eis sedes Valentiae ostendissent, domorum . praediorumque diuisionem sibi quoque fieri, studiosissime , importunissimeque petierui. Nec mirum quidem.Viderunt enim urbem bt breui eius admiranda prodicemus sub felici sitam bydere, ac quod ad salubritate aeris,de terrae amoenitatem pertinet, in optimo at ue herbescenti solo loc

tam , ab ortu quidem mari apertam, ut illico ab exortute sole, cras. si humidique vapores, quibus noctu terra circunfunditur, antequam diluculo surgentes ciues inficiant, absumantur&evanescat:

ab Aquilone vero, ad decimum prope lapidem,pπpetuo seri monte, ut Borealibus, sive Etesijs purgato subinde natibus, iis us

273쪽

DuodecimuS.

hfrbarum florumque odoribus perfusis ipsa fruatur: Sunt enim Ε-tesiae venti tempestiui&salutares non modo hominibus, sed etiapecudibus Se stirpibus, quorum quoque flatibus nim ij temperantur calores: quin Sc ab occasu imbriferis Castellae ventis perflatur,

eadem, ut commodiore cani irrigatione praediorum fructus maturescant. Demu a meridie lenissimis Austri velis astus in ea temperatur . nam licet a temperie in calidum aestate semper declinet, veruntamen ma iis auris omnibus diebus, dum sol ardentior esse let, flantibus mitescit estus. Quρ fit ut cocurrentibus in eam undecunque mortalibus, nullus cuiquam sit usquam Valentino aere

benignior, aut salubrior. Insuper&aquq non minus quidem in ea, quam ubi uis genitu, M salubres,&copiosi fluunt. Quandoquide Turia fluuius magnus a quo ipsa alluitur,ab eius longinquo ortu rapidus perque saxosa sese loca pr cipitans, usque adeo colliquatur; vi& purissimis,&,medicorum attestatione, saluberrimis excellat aquis. Quamuis neque puteales, pr terquam insuetis, noxiae quoquo modo fui: quibus ad omnes quidem usus tantopere abundat, ut triginta millia puteorum iugium in ea sint cum suburbanis; ac neque ijsuidem a continenda terre soliditate, atque salubritate va cant: quod a terremotibus, alijsque pestilentibus hiatibus, solum defendant , perque puteos sensim spirantes terrae exhalationes , lenius erumpant. Accedit illud, quod ad salubritatem urbis valde Uonducit, fitque puteorum beneficio, ut urbium Europe lautissima sit, habeatque rarum illud, ac prope singulare cloacarum opus,tam mira arte constructum, ut ad cunctas domus cuiusque sordes eluedas, forasque sine foetore expellendas, Romanorum cloacis longe prostet: tametsi a. Romanis, ut constans est fama, Gne. Scipione proconsule , exaedificate, atque construct ille fueritit. Est enim urbs ita disposita, ut qua parte paulo acclivior est ad occasum , magnus in eam riuus influat e Turia derivatus, a quo postia subtus intres precipuos alueos dispertit' aque, ac per concameratas, fatisquaamplas cloacas deductet, non modo pluuiales cum vicoetum sordiabus excipiunt quod Romanorum tantum est opus cloacarum

rum in te etiam domorum omnium atque latrinarum feces quotidie per alveolos manufactos in se recipiunt, atque extra Vrbem 4 P s emittun-

274쪽

emittunt. Quippe unaqu que domus sit c est constituta, ut puteunt di culinam habeat, e quibus emis sq, ac suitust eaquq in eum alueolum concurrunt, in quem confluunt sordes, dc feces domus ; quae humore molliente, per aqv ductus in alueos maiusculos, qui subterram per medios vicos dispositi sunt, excurrunt: jjque singulas domos praetereuntes, eodem adiuti humore, in magnos tres illos influunt, atque in hunc modum omnes feces urbis extra deducut Oi od si cotingat, aut intra domum,aut in vicis obstrui alveolos id quaprimu dignosci potest,restagnatione; sed aperta ea parte alueo li, repurgari protinus. Nam elatae inde sordes, neque intolerande sunt,neque aerem inficiunt proptereaquod diutius retentae no laedrunt: haud lectis quam inhumano corpore experiri est . Etenim in eo, ut summa ratio salutis ab excernente feces aluo, pauloque laxiore ventre, sumitur. morbi vero, a restricto nimis illo emanat quid totius quoque urbis corpus nonne illuuie& sentina retenta, perquam fiet morbosunu perinde ac rusum eiectis illis, salute quoque fruetur ξ ut potissima urbane salubritatis ratio inde sumatur Caeterum neque lacus ille magnus, Arabice Albufera, paruum mare significat qui ab urbe ad tertium lapidem abest, obi jciedus est. ac eo, quod ad meridiem expositus, stagnantibus ibi aquis, urbem

inficere existimandus. Nempe cum coniungatur ille aquae marinae, quae una quidem palustres aquas a corruptione tuetur i lacumq. tote mari pii ciculis replet, qui gustu subdulcis aquae inescati, in eum intrant, ut ex quibus crescentibus, neq. ad mare regredi permissis, permagnus quaestus piscatoribus, atque urbi copia obueniat; preter alias aquatiles aues, quae aucupibus tantum voluptatis afferunt,

ut ipse lacus in summis urbis delitijs habeatur: quando saepe in eo contingat, ut uno simul tepore nauigantes, dum alii piscantur; alii aves capiant, alij apros tranantes conlectentur, de sele diuerso voluptatis genςre oblectent :quemadmodum in eisdem de Sale, libet. abunde descripsimus. Adhaec salubritate inuenta, ubertate agri considerantibus, alteram inuenire fuit Aegyptum; cuius,ut serenti semper c*lum est, solum vero natura pingue, adeoque ad omnem proferendum fructum aptum, atque hibile, ut inundante Nilo. incredibili varietate frugum ipsa exuberet: sic urbs cuius coelum.

275쪽

Duodecimus. 23s

ut plurimum apertum est, neque nim ijs eius ager infestatur imbribus, no praecellentes modo res, sed sexcenta prope genera fructiau proferre solet, idque opera Turiae foecundi fluminis, quod non inundationes sed leni, artificiosaque riuorum deductione agros irrigans, no solum laetificativeru pingues reddit usqueadeo, ut omnes, quos fert orbis fructus, consitus Valentinus emittat. Agricolarum enim labore, atque industria fit, ut nunquam otiosus ille sit

neque fructu careat: utque unus idem, terque quaterque varios intra annum fructus ferat. Cuius etiam no modo consitiones, variaque agricultorum insitiones mire delectant: sed hortorum di uerta & artificiose constructiones vehementer allicitant. Adde comodissimam Regni positionem, .c figuram ita dispositam, ut ea fere trianguli formam efficiat. cuius sumn m angulum suo quasi gremio Aragonia excipiat: duoque latera hinc Castella, illinc claudat Cataloma ; mare autem subtendat basim , quae duplo maior est diametro, qui a summo angulo in mediam basim ubi locatur urbs, incidit. Quantum enim urbs secundum mare Aquilonem vetitis a Catalonia distat i tantundem rursum, versus meridiem, pone mare a Castella disieri ; maiorique ex parte Regnum cum mari committitur,fitque propterea illud locupletius ; quod maioru illi caussa bonorum sit mare, quam vicina Regoa. Idque . non ob assiduum

tantummodo, ac locupletissimum plicatum, cujus ope uniueria ora,&Regnum non minus illo, quam carnibus sustentaturued ob quaestuosissimum nauigationis vlum, quo fit, ut,cum variae merce undique in Regnum invehamutatum qua Regni sunt, magno etiam cum compendio, δc quaestu exportentur. Nec Vero, propterea quod urbs portum non habeati, i d aperto minusque tuto nauibus mari obiiciatur.quodq. eoiuncta ei no st,immo auobus di Liuncta milliaribus, quicqua de summauius la de dxtrahitur. Haec enim duplici de causia urbi fiunt long coniuciora.Nam quid obsecro boni tanqium stud ij, docuinaque pabulum colligi, excerpbue potest ex prasenti Aontinuoq. apstryj maris, quod flare nunquμtraquillatur, obtutu de contemplatione cum semper ad illius motum, aut vacillent oculi, aut nutet animus, neque Lunc quicquam

perattente meditari sinat ' sed ingenium mum pene vide xur

Arestonia. Ha re

276쪽

α36 Liber

obtundi Anullum est genus hominum piscatoribus a mari oculos nusquam dei jcientibus obtusius Insuper ad patriae securitatem, quid, quam longe a mari esse tutius 8 Hac enim de caussa Liauius urbis Romet distantiam a mari, duodecim usque miliaribus in magna quasi ponit ipsus utilitate. Nam dubium non est, urbis o

ram portu carentem, tutiorem esse, minusque infestari solitam re

pentino magnarum classium impetu de incursionibus ; ex eo quod tam infido ibi mari vix sese unquam classis committat. Quapropter ut Regno subinde utile est no multis portubus patere mari: ita Iaucos illud , eosque primunitos habere, uti habet, longe prsstatir terea habet quoq. Regnum suos peculiares fructuum redditus

in magna copia quibus non lum, se, ac urbem,sed transmarinos

etia populos sustenteibi cuius oppida Sc loca qu da sint, qu frumento abundent; alia quq vino, tum alia Sacharo : quin & oriza non pauca; spartho pleraq.; serico bombicino omnia circunfluat. At vero quidam inscite, ut puto, urbanos insimulant, asseretes, eos de copia ,& ubertate rerum falso gloriari , cum ea frumenti, a que carnium saltem vervecinarum inopia laborent i ut quotannis ad se illa aliunde importare necesse habeant ' propterea quod Regnum neque sibi, neque urbi alterutra re sufficiat. Sed errant toto

coelo, qui de his ita iudicant, ut putent Regnum minime posse suis

sufficere. Nam tolle exterorum, aut commeantium, aut in urbe MRegno degentium, plus quadraginta milium hominum multitudinem, quos alit Regnum: tolle immensam, ut diximus, aliorum auum varietatem, quibus occupantur apri ;hosque frumento, atque pastionibns relinque: demum incredibilem urbis freque etiam ; vagosque egenos expelle, atque relicto ab urbanis abdo mine , Laconica eos uti frugalitate compelle i haud dubium, quin horrea,& macella etiam, ad vilitatem utque abundent. Veru si mi serum quidem fuit Midam Regem, multo alioqui abudantem amro , tamen esculentorum inopia di fame premi r nonne longe esset serius, Valentinum Regnum, uni duntaxat pecuari , atque frumentaris rei excolendum dare: aliorum vero fructum affluenti copia, grataque varietate priuari ξ Licet enim magnus in Repub. n dus lit inopia rei frumentariae 3 tanta tamen in eo dissoluendo, pa-

277쪽

Duodecimus.

trum atque Senatus cura inest, tam ingens sellicitudo, ac tanta diligentia , ut caritati annonae in tempore undecunque mirabiliter occurratur. argumento est, quod in summis, atque tristissimis faumis temporibus, esurientibus caeteris Hispaniae Regnis, Valentinum abundasse compertum fuit: praeterquam quod a vicinis Castellae Regnis tam usitata est, ac quotidiana frumenti inue -ctio, ut ea perinde ac propria Regni messis habenda sit, & tanquam leges nunquam defutura Valentinae affluentia ad numeranda . Id ipsum in pecuaria re quoque seruatur: cum in ipsis Aragoniae,& Castellae Regnis tauta sit pecorum procreatio & faecunditas ; ut quia redundent, neces e sit ea, compend ij ac questus gratia, continue in Valentinum macellum transmittere. Quapropter Valentini,tum frumentariae, pecuariaque inopia liberati , tum reliqui

cumulati rebus , ut in tanta urbis amoenitate hilarem, ac periucundam vitam agant, utque festiui, Ioui ales, ac effusi sint, est necesse Sed vitiola rursum aemulatione illis obtrectare solent exteri , atque eos leuitatis arguere; propterea quod usquea deo praesentium Terum capiantur iucunditate,ut ipsos neque pr teritarum recordaatio ulla premat, neque futuraru cura& anxietas sollicitet δc qui nequsicinorum Regnorum constantiam de frugalitatem imitari velint. sed ab illis diuerto usu vitae discrepet. Vnde non parua profecto admirationem mouent haec tria, Aragoni , Catalonia&Valentiae vicina Regna, quod tam dissimilibus inter se naturis sint, tamque diuersa sequentibus, ut illa quidem moribus, perinde ut temporibus, distinguantur. Tria enim tempora inter se partiuntur, Aragoniqnamque Regno , eiusque indigenis, quod de maiorum suorum factis temper glorientur, praeque illis praesentia despiciant; atq. ideo latas priscas leges/c plebiscita perquam constanter defendant, tempus obtigit praeteritum. Cataloniae autem, aut propter sterilitatem soli pluribus inculti locis, aut quia natura frugales sunt Catalani, deoque de futuris loliciti, ut pranentibus vix frui videantur; futuri

data est sors temporis. At vero Valentini, quibus ex ubertate, dcredundantia fere praesentia sunt omnia, alq. sua potius, quam maiorum virtuti connituntur, nec sibi quicquam in posterum des

turum putat, ac neque praeteriti memores sunt, neq. futuru timent, praesen-

278쪽

α38 Liber

praesentibus uti, fruiqu e solent, praesens tempus pecurare sibi ducunt. indeq. caeteris largiores eXistunt: quandoquidem, ut vera praedicem, in Christi pauperes, ad eiusque e xtollendam religionem, diurnum amplificandum cultum, in quo Christianos se e alios imperant, benefici, ac perquam prolixi sunt: vereque hilares datores

sunt, ac laetantur cum benefecerint. Hinc est, ut quemadmodum tempora; sic& bona , quae ex utili, honesto,&delectabili constant, haec ipla Regna inter se partiatur. ut enim, isdem ipsis de caussis impori accommodatis . honestu Aragoni js ; utile vero Catalaniso tigit: sic quoque Valentinis cessit delectibile, quod etiam cum virisque potest quam facile congruere : non enim ab humano couictu abhorret, Solomone teste, bene vivere,&latari. At vero si eximia demta suauim. ingenia ciuiu disquiramus, haec quidem exteri, etsi singularia, excellentiaq. esse fatentur,quia tamen volubilia sunt M arguta nimis , quandam animi mobilitatem & incostantiam praela ferre ex stimant, quae ipsos ciues in crebras tanquam tempestatu. sic dicto ru, atq. factoru mutationes temere detrudui: ideoq. hoc

ipsum ingeni j acumen, quod eos in lubrico, parumque fido statu rerum cum versari cogit; tum saepe ciuidem in Reipub. perniciem detorqueri solet, vehementer reprehedunt. Iccirco haud inepte quia dam, Valentinorti ingenium contulit cum Argento uiuo Mercu Tiu vocant, quasi quod volubilitate sua coirectantcs eludat quo sa- me Physici no modo ad reliqua coagmetanda, & concinnanda metalla mire utuntur; verum etiam affirmant, illud idem, puru putum argentum esse, si modo consisteret: namque id, ut consequerentur

Chimici, diu multumque laborarui. Sed hac illi similitudine profecto laudare potius id genus ingenij omni ex parte , quam ex ulla mihi videntur vituperare ; quod instar scilicet, argeti viui illud tum

yelox, ac promptum sit; tum ad omnes etiam apprehendendas Mconcinnandas artes aptissimum. Ex quo, ut propria est argento vivo volubilitas, ac neque iccirco ipsum innatam veri argῆti naturam amittit sita lane, quoniam tarditati ingeniorum sempcr fuit praelata celeritas. haec Valentinos mira ingenij bonitate commendat: pro- prerea quod sub ea celeritate, immensum ab eis ratiocinationis, atque indagationis iter confici, ac percurri demonstrat. Quod si ve

279쪽

Duodecimus.

rum est etiam, talia ingenia praecipites, atque periculosas delibera tiones elicere ,ac varios , lubricos , minusque sibi constantes deliberantes efficeret Sed ut Chymicis suus utcunque argenti vivi sistendi modus inuentus est; sic Valentinis, sua quoque ratio ,& ars non defuit, ad celeres insorum animi motus , argutamque ingenii mobilitatem cohibendam; eanique ad honestas, quabiles,ac singulari constantia praditas deliberationes traducendam . Nam dum patres ab indulgeti matrum educatione abstractos puerulos, pia Christianaq. disciplina instituendos curant: dum literis & humanitate imbutos ad civiles mores, vitaeque elegantioris cultu traductit; facile cosequuntur,ut in illis adolesces iam ratio, reru usus, contrahere, sedareq. nimios ingenii impetus doceat: praesertim cuactuosa ad moduni, atque negotiosa ciuitas, eosdem ad aliquid agendum, de otia fugiendum temper impellat. Adde seueras leges, rigidaque lata in emasos & vagos plebiscita: subde multorum gra-ullsimorum ciuium probatissimum vitae morumq. ad imitandum exemplum: denique tam insitam urbi religionem, quae maxime o. mnium ad pietatem,sociasq. vii tes unumquemq. hortatur.Quibus plane artibus, haud est difficile eiusmodi ingeniorum vol Llitatem, animique mobilitatem, quas sequi solent inchnstantia de temeritas, ad meliorem vitae frugem, grauitatem, dc perieuerantiam redigere. Facilius enim est, naec ipsa , tanquam blanda & sua. uia ingenia, quam obtusa&tarda, ad optima Reipub. administrationem traducere. Qua in re Valentinos ciues , qui Rempub. g bernant summopere proscere, ac praestare videmus. Nam mirum qui dem, quanta cum constantia te frugalitate; tum gratia, dc commoditate populi, se in eius administratione gerant. Neque enim tam esse possent, ut sitiat, iucunda omnia in ciuitate, nisi rerum aD

fluentia, qui fractus est optim gubernationis, abundaret. Sic e go Iacobus, tum Aragonensis constantiae , tum Catalanae se galitatis ; tum iucund demum Valentine liberalitatis consors ac particeys, de constantissimi , dc frugalissimi, de , liberalissimi, qualis erga Valentinos fuit, 'nomen est allecutus.

280쪽

NARDINI GOMEEDIS, ARCHI DIACONI

lis I A C o BI primi Regis Aragonum,

cognomento expugnatoris.

LIBER. XIll. JLD LORIOSUM Iacobi sine direptione urbis

ingressum; adiumque,ac prirdiorum diuisionei nec non legum, atq. scitorum sanctionem, cum ibi erit ciuitatis,eiusque moru descriptione,duo bus superioribus libris enarrauimus: ac quo-- niam duarum Regni partium, quae Ilergaones, atque Aedetanos cotinent,expugnatio antea explanata fuit; supe

est ut de tertia,qu Contestanorum est, quanto ipsa, quamque di Lficili aequisita bello fuerit, dicamus. Est enim ea regio ultra Sucronem posito ab ortu, mari se meridie, Murciens Regno, ab occasu Castella, atque septentrionibus tandem, urbe, citeroque Vale. tino Regno conclusa: ferax admodu, atque bellicosa gente defensa, quin bc multis frequens populis pernobilibus, munitissimisque quorum plerique vi oc armis, nonnulli , patietia& labore, quidam industria de arte; multi demum, sola ipsius fama&opinione victoris Regis, in potestatem redacti fuere. Omnium igitur primu, Setabis oppidum pristantissimu totius regionis caput,quod unius diei itinere ab urbe distat , atq. ipsum secuta permulta ultra sucronem oppida, legatos ad Regem oratum misere; ut se, aut stipen diarios, ac tributarios haberet , tinducias, quoad vellet, cum ipsis faceret. Vtrunque Rex iacit: tametsi cum ijs, qui citra Sucronem erant, id iplum licet obnixe petierint, nequaquam seri permisit: sapienter quidem ille reliquam Regni expugnationem instituens. utpote quam, non uniuersam simul, neque a remotioribus , sed sigillatim, atque a propinquioribus incipere destinauit.

SEARCH

MENU NAVIGATION