장음표시 사용
361쪽
promulgaia fuerunt. In primis ne Rex,quique alii postea Reges esse
1 eni,honores,ic militaria officia codonarent, nisi ijs,qui agnati procerum essent,non modo iure, sed natura quidem , ac neque exteris illa tribuerent. Ne quis procerum,nobiliumve Bouatici, aut scripturae tributum Herbaticum ipsi appellare consueuerunt de pederet. In omnibus controuerlijs,quae inter Regem,& nobilitatem orirentur, prefectus Iusticia Aragonum iudex esset , eas'. procerum,at l. nobilium quorum Shil interesset, consilio dirimeret: reliquas vero procerum,&equestris ordinis caussas idem praesectus Regis ac procerum consilio dijudicaret. Rex liberis iustis nuptijs procreatis nonores,militariave officia, ne attribueret. His constitutis, atque induci js cum proceribus factis,literas e Castella accepit, quibus intellexit, Alfonsum expeditionem contra Granat enses sulcepisse.
Quamobrem ipse quoque Murciensibus bellum indixit, ad quod
Clemens IIII. Pont. sacrae expeditionis praesidia, de noxarum expiationem indulsit , atque lacrosanctae Crucis predicatione, e tota fere Hispania multorum fuit militum concurius, Tarraconensi, MValentino Antistitibus, concionatoribus, de sacri huius belli lituis. Itaque Caesaraugustae primum renunciatis Ducibus,& Signiferis, exercitum ad duo millia equitum conscribi iussit. Duces exercitus fuere Petrus & Iacobus filii;& Rai mundi duo , Cardona Vice comes,dc Moncada, alijs Aragoniae proceribus, quod alienato adhuc animo a Rege essent, militiam detrectantibus, Draeter unum
Blascum Alagonem, qui Regi semper ad fuit . tametsi Aragonenses postea manipulatim Regem sequuti suerunt. Sed recensitis equitibus, sexcenti dumtaxat praesto fuere ex bis mille conscriptis, quibuscum collecto passim in itinere peditatu, Valentiam properatum est. Cumque venirent Turonum, crescente indies exercitu, ac deficientecommeatu , reque frumentaria , ingressus est
Rex urbem; quae nunc intercedente Philippo II. Rege, conceLsione Gregorij XIII. Ponti. in Episcopatum erecta est; ubi conuocato Senatu, itineris . atque expeditionis suae caussas aperuit: seque fuisse coactum ad sacrum hoc contra Murcienses suscipiendum bellum;non solum ut Regnum,ob conspiratione m Granatensibus deditum, eisdem inde pulsis, genero, ac filiae recuperaret: X veriun
362쪽
verum ut impediret,ne sese illi cum Murciensibus iungentes,in Valentilaum conuolarent, unde Aragonense Regnum detrimentum acciperet. Atque ideo instante expeditione, ipse, non tam de cogendo exercitu quam de sustentando sollicitus, carere se in primis re frumentaria, de pecuaria, alioque neces Iario bellico commeatu, ostendit. Proinde rogare,ut quae ad manus haberent, suggererenti habituri breui ex Regijs censiibus compensitionem. Ad quem unus ex primoribus,Aegidius Sanctius Munotius,filius quodam Paschasiij de quo antea diximus, qui te natus metem compertam habe basi respondit;Non ignorare te,Rex,credimus, ciuitatem hanc nulli ex suis Regibus tuis maioribus defuisse unquam, neque nosquecunque imperata fuerunt,facere recusasse. Quamobrem, quo maiora sunt, quae tu pro communi re facis, quam quae illi, eo maiora deberi tibi fatemur:& quae pro alijs nunquam, pro te nuc facere decreuimus. Osterimus enim tibi nos Valentiam ituros obuiam cum mille tritici coris & tribus mille farinae arietum xx. milli bus, boum vero duobus millibus ac si opus erit, plura daturos.Te autem interim,&exercitum,hospitio excipiemus honestissimo. Hoc Turolensium tam magnificum,ati splendidusponte oblatum munus,Rex admiratus,Cesaraugustanς no immemor iniuri ,ad suos conuersus; b viloquit Caesaraugusta plus vi dedisset, quam Turolium sponte obtulit Itaque gratias eis habens,maximeque ipsos de munere amans,
petentibus surolensibus duos vel tres dimisit satellites,qui per suburbana & pagos, Regio nomine, quae mittenda essent, colligerenti ipseque,quamuis illi renuerent ex Regijs censibus, persolui omnia pr cepit. Cum igitur Valentiam venisset urolenses cum omnibus prςsto fuere. mae cum per--
grata. atque accepta haberet,Optimis,varijs- . .
que Valentini agri fructibus onea
363쪽
BER NARDINI GOMES II MI EDIS, ARCHIDIACONI
s AGUNTINI, DE UI T A ET REB Us
gestis I A C o BI primi Regis Aragonum,
IV M Iacobus Valentiae commeatum Sc armam etita parat, ac reliquas ex Catalonia ,& Aragonia ad Murciense bellum conscriptas copias operitur; gra ues subinde, atque constantes rumores per urbem spargebantur,de innumerabili A frorum, qui inticam traiecerant, multitudine , ut qui Granatensibus adiuncti centum quinquaginta millium numerum perhiberentur excedere; eorumque omnium mens esset, sese in Murciense Regnum immit iere; eoque comparato, protinus in Valentinum conuolare : ut non amissum modo Regnum e Iacobi manibus eriperent, ac Lae ni suisque recuperarent ; sed Iacobum etiam e proPrijs sedibus, ae Regnis expellerent.Erat enim iam ab omnibusHispaniae sarracenis di Afris,conflata conspiratio in Iacobum: cuius tam florens domi natio & Imperium, uniuersis iarracenis, praecipue Afris, inma gno erat ex incidentia concepto odio; nec tamen tam ingens ira de potentia hostis contemnenda erat. Compertum etiam Rex habebat ex omnibus a se antea susceptis bellis, nullum fuisse unquam eum hoc Murciensi comparandum, ac neque tibi magis reformidandum.Nam quamquam tot ipse numero,iamque paratos ad duriti andum contra se,hostes habuerat; nunquam tamen minoribus
laci nitibus,atque copiis, iisque interse diuisis, ad illis resistendum prodierat: nullus denique hoc ipso,belli exitus magis portendebitur exitiosus: proptereaquod non solii Afros&Granatenses ante se haberet,sed Valentinos etia domesticos hostes post se relinqueret: neq. timedu no erat,ipsum vel praeliante, ab utrisq. i ntercludi posse;
364쪽
seq. eis victima praberi. Quae omnia a proceribus,2 populo, Vl
citroq. relata tametsi a Rege peypenderentur; nec parui duceretur; utpote quae virum quamlibet constantem honeste possent ab incce pio deterrere;tanta tamen erat ipsius cu animi magnitudine coniud a fortitudo ut hoc uno in bello non modo hostes sed seipsum superarit,eoq. alacrius in eos inuectus fuerit. Quamobrem conleptis
rumoribus,commeatum & armamenta praemittens, cum vnsuerso
exercitu profectus est Setabim: ibiq. equites leuis armaturae trecentos assumens, Biariu progressus fuit,ubi congregatis Ducibus exercitus,totius nauadae operae, atq. bellicq expeditionis rationem eis significauit fuiR. deliberatum,ut debellatis primum Murciensis Regni oppidis citra Vilienam,quae sunt prope oriolam, & Alicatum. vltima esset urbis expugnatio. Unde milla parte exercitus in leuam, ipse cum altera dextram tenens, Vilienensibus,qui contra Manue lem Regis Castellae generum conspirarant, per praecone ad moenia denunciauit, nisi reli piscerent,atq. Manueli se dederent,depopdaturum se eorum agros, ac oppidum complanaturum. Ad quem Vilienenses,l e,certis coditionibus in potestate Manuelis redituros dixerunt modo ratas illas habiturum Manuele ipse promittereti proimittente Rege,Manueli se dedidere.Quorum exemplum Eldenses sequuti sese Manuelis potestati permiterunt.Idipsum imitati Petrecenses, Neupotienses,lllicitant,qui nunc Elgientes fidem Iacobi se quetes in potestate Regulorum suoru redierunt simulq. audita Re gis benignitate erga sponte se dedentes populos tradita quoq. fuit
illi Calagurria turris magna, valdeque munita, quae praecipua erat illicitanorum arx,antequam exercitus eo conueniret. Ea fuit enim Iacobus sapietia&opinione famae praeditus,ut non minus arte,qua ferro vinceret Misso igitur in eius arcis presidium Bareitiones Antistite ne ab exercitu illoru ager vastaretur ipse concessit Orcelini
vulgooriola;quo statim venit praefectiasCriuillentioppidimuntii fisimi ut illud,& duas eius arces praemunitas in potestate redi oret una tantu milla cohorte.qua ad eos perueniete , praestitit praeliust quod promiserat.Sicq .abeaparte omnia oppida cu arcibus seRegi ac suis veris dominis,quos dispulerat,tradiderut la vero egrediendoriola Regi ut in Murcines pergeret cu equitatu, occurrerunt Ali
365쪽
inusauares pratoriani milites,quos Rex dudum praemiserat, ut e cursiones in ea oppida, quae intra liorcim & Murciam conti nebantur, facerent;pradasque in castra mitteret:quin & per captiuos,quos comprehenuissent consilia hostium in quirerent ac tandem lustrato,atq. explorato utrius . Vrbis agro,ad ipsum reuerterentur. Hi redeuntes renunciarunt, ante horasviginti sub ipso noctis crepusculo, vidisse prope Ilorcim praetereuntes octingentos leuis arInaturae eia
quites,cum duobus millibus peditum Regni Granatentis , ut duo
mille iumenta, omni commeatu & armorum genere onu leta versus Murcienses agebant; quique dissbluto ordine, ac nihil hostile timentes incedebant , facileque esse eos cum uniuersis larcinis Sc impedimetis intercipere, si quamcelerrime,nullaq. mora interposita, cum exercitu in loco a te explorato satis q. ad dimicandum expedito eos prquenirent.Quo ipso tepore Manuel equitesq. ordinis Te-plarij Hospitalis Sc Vclentis,una cu Alfonto Garcia strenuo ac bellicoso viro a Rege Castelis ad bellum misso fele Regi adiunxerant: erantq. simul omnes equitum ad mille ducetos, peditum vero ad viginti millia,itaq. omnibus se equi iussis, pr eunte Almugauaru cohorte, qui hostium stationes priueniret,iraiecto Secura flumine, ut primum illuxit dies in pagu quenda force deuenerui ad radices par ut montis,qua illi cum iumetis transituri erant, secundum tumulum non longe ab urbe; ubi antiquorum Murci Regum sepulchra sita erant. Ibi ergo Rex Almugauarum consilio , exercitum quiescere. sumptoq. cibo,se ad pugnam comparare ivlsit; eum q. protinus ita disposuit. In primo agmine Petrum Sc IacobumPrincipes cum suis e Catalonia copijs coistocauiti,alterum vero agmen, ubi Aragonen 'sum & Castellanorum permistae legiones erant, tenuere ciensis. eum Petro Nunnio Guthmano Sc Alfonso Garcia Castellae proceribus,& Alago cum Aragonensibus; postremum cum Manuele Se Almugauare ,Regi obtigit,lectissimis centum cataphractis cinctu.
prster magnam aliam velitum manum,quos eXtra ordinem cum a
mentatis hastis Rex miserat Duce Roccatullio,pernobiliori olensi equite,ad exploranda hostium consilia dc iter. In quos descendentes iam per decliuitatem montis, Vclensis, de alij sui agminis vehe-
meter instabant, ut impetus fieret. Ve rum Rex pi
366쪽
quoad uniuersi illorum equites in planitiem descenderet,ut in praeς
euntes tunc nostri irruerent, seseque inter eos, & montem interpo
nerent,via peditibus, atque a farcinis dc impedimentis separarenusicque equitatus in equitatum, reliqui in pedites conuersi, praelium committerent:& tamen cum Rex,non tam pr lentes hostes, quiunpropinquos urbanos pertimesceret milites,quos sciebat multos, atque omnium lessissimos in urbe esse;nec dubitaret .mito praelio iblorum subsit dio venturos , ideo aciem sic instruxit,acsi cum urbanis etiam esset dimicaturus. Prodiens ab nouissimo agmine e medio Cataphractorum fulgentibus tectus armis, lustratoque primum e. xercitu, atque omnibus circulpectis,uenit ad primos ordines, quos ducebant Principes filij, ac ut animosiores ad dimicandum residearet,graui,ac contenta voce cohortatus est,ut meminissent, quo ipsi
patre geniti,ac procreati essent,quem simul Ducem & commilito nem haberent atque facinorum spectatorem:quo magis coelestem omniumque communem patrem respicerent, gratiasque ei immortales haberent,quod dimicationis suae primitias, non contra Christianos , led contra impios Christiani nominis hostes offerri de Uerit: eique se tota mente deuouerent,daturo sine dubitatione , de vim suis ad peruincendum, de hostibus ignauiam ad resistendu Ab his illico ad milites conuersiis, propositam, atque oculis sub tectam eis predam,sarcinas& commeatum,si bene strenueque pu gnarent ipsis diuidendum ostendit: neque dubitare se dixit ipsos
tam assiletos alioqui, hostes numero superiores vincere, inferiores.
tametsi non contemnendos, deuicturos. Iis d ictis, in locum suum secessit, ac protinus, dato signo, nostri equites in hostiu equitatum p imuni impetum fecerunt,quem illi minime sustinere valentes in
eam partem,qua Venerant, sese fugae mandarunt: hos pedites secum hi in turpem fuga coniecerut . Quare ad persequendos eos maxime χohortanti bus Vesensi,& Castellanis Rex iussit canere receptu veritus ne,aut a tergo eos urbani adorirentur,audini risdias, pluresve hostes, si persequeretur,inciderent:proptereaquὼd fugientes tedoret in oppidu Alfama propinquu, in quo arx erat munitissima multoq. plena milite,qui nostros predae inhiates, dedispersos facile superire,ac perdere possent. Ital direptioneRege prohibetessiarcinae Mi - impedii
367쪽
impedimenta capta sunt, omniaque manu ipsius distributa Ducibus Sc militibus, pr teriumeta & cibaria, tanquam exercitur tu castris necessaria.Sed stupor omnes inuaserat,qua causia vi bani,praeliantibus prope urbem Granatensibus, qui subsidio illis veneranti non opem tulerint: latere enim ea pugna minime potuit urbanos, cum non longe ab urbe commissa fuerit. Verum a captiuis deprehensum fuit,esse a Granatensibus certiores factos, opemque ab ijs ferri petitam; non tamen ausos urbanos eam ferre,proptereaquod
graues rumores sparsi in urbe essent, Alfonsum scilicet,& Iacobum Reges, cum magnis exercitibus venire ad urbem obsidenda ad eb-que initum a Iacobo praelium stratagema fuisse ad eliciendos ab urbe Murciense ut a propugnatore destitutam Alsonius inuaderet.'Neque profecto vana omnino fuit eorum opinio:quandoquidem Alfonius per id tempus venerat Iacobum visurus, atq. ad praestitutam diem in opeido Alcarracio,non longe ab urbe,conuenere,Vna veniens Iolans filia, eiusque liberi Castellae Principes una etiam Berengar ia Alfonsina filia Alsonsi domini Molinae.& M esae insigniuCastellae oppidorum in confiniis Aragoniae. Quae cum esset perpulchraatque cum venustate dignitatem quandam vultu prue ferret, adeo eius amore captus Rex suit, ut matrimoni j fide data in posterum eam in contubernium acciuerit. Neque mirandum quidem in tam continuo,prosperoq. ac triumphanti bello, Martem subito in procreatricem Venerem incurrisse:procliue enim est ad eam ab labore omnium hominum ingenium, maxime vero sollicitante comuni rerum parente natura,cuius non paru interfuerat, multos orbi Iacobos e Gidisse. Itaq. postquam de oppugnationeMurciensi inter Reges est actum, atque a Iacobo illius cura suscepta, Alfonsus
de Iolans cum liberis reuersi sunt in Granatensia castranacobus vero,ut nonulla oppugnationi necessaria praepararet,Oriolam regressus Quo venientes Vilienenses Regi dixerunt, se Manueli dedidi L se,ut esset promissi memor; statimque Rex consentiente Manuele in illoru arce praesidia collocinit; profectusq. in oppida NHpotita,&Et tu ea cu turri Calagurria Manueli tradi fecit; atq. iterureuersus Oriolam, natalitia Christi ibi de celebrauit.Inde Alicantu venit ubi
exercitu cogregato,Murcia contendit, in eius cospectum castra po
368쪽
siturus.Ipse quippe primus cum speculatore anteibat regionis situ
exploraturus, aptioremque ab obsidendam, dc oppugnandam umbem locum inuenturus.Mos enim erat Regibus praelium commissuris Regia id referente historia,in postremo esse agmine , loca i men ad obsidendum indagaturis,omnibus anteire. Sed cum in locum , qui fuerat speculatori visus aptior, ante luce ambo venissent: neque ob circuiti fusas tenebras, quantum ab urbe distarent agno.scerent; ut primum illuxit dies si ibito sese in conspectum urbis deadere:tam proxime, ut ad iactum ferebalistae ea esset . Iumenta nim& pecudes urbanorum prope oberrabant. Quo animaduerta
Rex ad speculatorem ait ; Temere profecto tu quasi loci ignarus. ad designandam obsessionem me in tam propinquum urbi locum
condux: sti. verum ut lubet,iacta est alea,tenedus est locus,ac ne di
gitum quidem pes referendus.Statimque positis ibi castris , ea vn dique fossa & vallo cingi iussit: quin Sc machinas . Se tormenta disponi,ac in loco, dc ordine suo quemque manere constituit Nostris igitur operi instantibus, Murcienses irruptiones facere coeperunt. atque frequentibus sagittarum ictibus, saxorumque iactibus exercitu vexare. At vero Rex sagittarios Dertosanos, & funditores Ba leares,a laua potuit, ut irrumpentes sarracenos, ac sese protinus in urbem recipientes icerent. missa simul Cataphractorum manu,qui suo impetu aggredientium agmen turbarent; nostrisque contra Sagittarios holies pro muro essent:quo tutius ferire illos possent,vq. 1agittarum Sc laxorum imbrem similiter in eos contorquere. Huc ergo in modum eorum audacia adeo repressa fuit, ut totum mensem ab eruptionibus teperarint nostro interim exercitu, machinas Zc tormenta muris admouente ac Rege etiam nihil non, quod strenui ducis esset,machinante, quoad Murcienses ad deditionem cogeret. Eius enim spe fretus, omnino prohibuit vastari agru quo beneficio,plerolque urbanorum animos ad se pelliciebat. Interim irse ad notos suos,quos in urbe habebat, clam submittebat fidos aliquos ex Valentinis sarracenis, qui ad deditionem illos inducerent.benignitatem Regiam, suavemque morem in excipiendis, huma nissimeque tractandis iis,qui sese ei sponte dedebant; atque in eos:
qui obsisterent,poenas δι supplicia praedicantes. Addebant etiam.
369쪽
recipere illum in se,Alfons im generu,quae ipse ageret cu ijs, omnia, probaturu: posse q. ,eodem deprecatore, in gratiam Regis sui, nullo
suo iure imminuto, redire. Quae cu ad primores urbis relata essent,
deque dedenda ipsa Regem perinde agere vidissent, ac si propugnatore vacua,atque fame oppressa omnino esset; tantus uniuersos
inuasit timor, ut pro oblatis conditionibus placuerit deditio maxime vero,augescente indies Regis exercitu, illorum vero auxilii spe,
Grana tensii Rege Alionii bello impedito, penitus abiecta. Vnde placuit primoribus,sese ac urbem Regi dedere; iamque pulso inde
praefecto a Rege Grana tensi misso, cum eius militibus, qui urbanis numero inferiores erant, neque arcem tenebant; Regi significarui se ad certam diem, urbis portas patefactia ros. Ex quo Rex protinus quinquaginta cataphractos,ac totidem leuis armaturae equites, cum centum viginti sagittarijs Uerto lanis pr misit, qui urbem intrare ni ipse vero ad ripam Securae amnis qua i S arcem alluit constitit,quoad illi uniuersas urbis turres & propugnacula, in primisque arcem tenerent,atque in editiore eius turri vexillum Regium loca rent . Quo inspecto Rex illico cum dimidia exercitus parte urbem ingressus est. Sequenti vero die in arcem ascendens,munire ea,prae sidiaque in ipsa dii poni iussit. Deinde totam peruagatus Vrbem, comitantibus antiquo praefecto,cum alijs quinq. ciuitatis prima tib us, eam in duas partes diuisit quarum alteram, quae arcem δε Mahometi edem magnam comprehendebat castris propinquiorem, Christianis habitandam dedit, alteram vero sarracenis reliquit, in qua decem ali et Mahometanae aedes erant, satisque amplus ad habitanudum locus sarracenis relictus. Verum sarraceni de Rege conquesti sunt, quod magnam edem illam, quae erat omnium princeps, ac frequentissima sustulisset . Tunc iratus Rex, uniuersum exercitum
Vrbem ingredi atque in armis, & quasi paratum ad eam diripienda esse iussit. Quod pertimescentes larraceni , Regem supplices obsecrarunt,ut sibi ignosceret,atque edem cum omni re,pro libito acci peret. Pacatus Rex et dem a Carthaginensi Antistite expiari, atq. si ers Virgini matri Mariae ded icari curauit. Ei en i m ex voto omnia te pia in locis larracenorum consecrare solebat. Erant autem iam tum
permulti permisti sarracenis Christiani, tota ea dioecesi Carthagi-X s nenii,
370쪽
nensi, christiane viventes, atque sacella una de Episcopum habentes, qui pietatis,ac religionis iura in eos exercebat. Itaque expiato atque sacrato templo, Rex,&Barcinonensis,&Carthaginentis Antistites,atque uniuersi, qui inuenti sunt sacerdotes, alijque Dei mini strie tota confluentes dioecesi , cum uniuerio Christiano populo ecastris exeuntes,& cum magna pompa,& hymnis urbem ingredietes, illud adierunt:ubi pro victoria sine cruore parta maximas Christo eiusque sacrosanctae matri gratias egerunt. Post vero Rex ad euxercitum conuersus,collaudatis omnibus, tanquam bene de se meritis, atque victoriarum participibus, eis gratias egit humanissime. singulos Duces,signiferos,primique pilos & ceturiones,summa ex cipiens affabilitate,eorum virtuti ac dextris tribues, quod non uno, aut altero,sed quatuor potitus Regnis fuerit. Qui autem ex proceribus praecipui interfuem ut huic bello, fuere Petrus & Iacobus filii, magnus Magister equitum Vesensis, Arnaldus Episcopus Barcinonensis,una cum Carthaginensi ac etiam Petrus Gerardus Templa.riorum promagister Petrus Fernandus Regis filius, Guido Vespa pro magister Hospitalisa inuetius Comes Emporitanus, Raimuedus Moncada,Blaicus Alago,IaufridusComes Rocabertinus.Guillirmus Rocasellius, Sc Carrocius Rebolle di dominus: quibuleum
Rex diebus multis egit Murciae ι ubi tanquam verus Rex, ac dominus debellatae a se urbis,domos&pri dia veteranis liberalissime di. uisit eis praesertim,qui ibidem commorari, ac in perpetuourbis prisidio,&conteruatione Christianae religionis remanere promiserunt. Postremo Legatos ad generum misit,qui nunciarent, se urbe Murciam cu uniuersis eius Regni arcibus ,de oppidis viginti octo. quae ab eo ad Granatae Rege defecerat, vi dc armis recuperasse ea omnia cum reliquo Regno subegisse, atq. ut totum tanquam sartutectum reddat, praesto esse. Proinde praesiuia mitteret, ad excipienddum illud, & defendendum. Factum profecto insigne, ac commemorandum,atque cum maxima Regis laude dc gloria concelebra dum. Potentissimum scilicet Mauroru Regnum, defectione amis sum, atque a socijs protectu;quod sua dextra,luis sumptibus, e milite, oppugnarat,&recuperauerat, genero magnificentissime contulisse,perinde ac si hoc iplum antea filiae dotis nomine promisisset '
