Bernardini Gomesii Miedis ... De vita & rebus gestis Jacobi 1. regis Aragonum, cognomento expugnatoris. Libri 20. ..

발행: 1582년

분량: 436페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Decimus quintus. 29 I

vt diximus,in continenti imperabat sarracenis,ac tum Sagunti agebat,in urbem venit,atque in edictum palam inuectus est. Quamobrem proceres & Barones, ductore Petro, farracenorum caussam

defendere statuerunt, quam ille sus epit libentissime , atque ut tuam agebat. Nam cum quattuor praestantissimis Regni oppidis , Sagunto, Almenara egorbio,&Castulone, Burrianae pro ximo potiretur hac enim illi cesserant compensandis Balearia bus, quas dimiserat quae a permultis, ac bellicosissimis sarracenis

colebantur 3 animosiores eos Petrus ad sese defendendum es cerat. Indeque caeteri totius Regni, propugnatore illo,arma sumapserant. Id autem Regi molestumae pergraue fuit,aperteque imtellexit, nisi desistente Petro , minime se voti compotem euasurum. A quo accersius ille cum venisset, multa Rex queri coepit. quorum summa hac. Data illum opera Omnes Regios conatus, qui pro incremento & conseruatione Regni suscipiantur, infri gere conari I remque nunc valde publicae tranquillitati necessariam, priuatis irretitum commodis impedire. Itaque pro commu ni Reipublicae commodo rogare illum, ut siquid aduersum haberet,quod esset res arciendum, id Antistitum, atque procerum iu

dieio relinqueret; facturum se quidem omnia, quicuoque illi iuudicarent. Vnde designati ab utroque iudices, Rege, Petroque auaditis , duo decreuerunt, unum , ut Rex certam pecuniae sim, inam, Petro statim numeraret, alterum , ut quandiu commo

tum a sarracenis bellum gereretur, Rex ea ipsa oppida Sagunti aliaque dicta , munire , suisque sumptibus, prasidiarios in eis milites a Petro deligendos ,collocare teneretur. Quae iudicum sententia, cum Vtrique placuisset, rursum eodem fuit Rex Petro duce usus ad institutum susceptumque expulsionis edictum exequenadum'. Quapropter atrocisiimum a Sarracenis eommotum est

bellum in ea oppida & arces , quae a Rege tenebantur , intacti alijs, quibus dominabantur proceres'i quod fama esset , ijs recla mantibus, loque nutu Regis, decretam fuisse expulsionem. Vi de Regiis ducibus, qui vel ex dissensione procerum, vel ignauia MD,solentia, quae ex partis antea victoriis euenire solent, rem belli cam male gerentibus victyribus discordiis saepe inter eos ortis;farra

332쪽

202 .ῖ IUULceni indies pleraque oppida,& arces,ad duodecim ex Regiis occuparunt; atque in praelidiarios illorum milites crudelitatem bis

baram exercuerunt. Ex illis Alazarachus, repente ex duce iam factus Imperator, exercitum sarracenserum sexaginta millium c parauit. Sed res quid e n miracula reserenda, atque diuino pror-lus ascribenda numini , contigit: quod tam immensus cum esset eoniuratorum numerus,vt,cum foeminis ac paruulis,centum qui qua ginta millium excederet, tanta tamen socordiara timiditas in ualerit eos, ut quo die expellendi erant imoni Peregio Aretiosio.

magno Regis cubiculario,timide pollicerentur,daturos se Regi dimidiam bonorum suorum partem, modo a Rege, publica data fide, liceret eis tuto Regni fines excedere. Verum enim Rex nihil ab eis accipi permisit; sed cum omni re incolumes ad Murcie ies usque deduci iussit. Fuit multitudo eorum pene innumerabilis ; adeo ut siit a Rege in Commentari js relatum, a primo ipsorum agmine ad extremum, fuisse quindecim millia passuum; ac etiam fama proditum, ab Idubedensi praelio, ad eam diem, tantum nudmerum sarracenorum unum in locum nunqua conuenisse . Ideoq

hoc tam insigne expulsionis facinus merito inter summa, prae- silarissimaque Iacobi facta numeratur. Qui tandem sarraceni ex-axa Regnum positi,atque vilienam usque deducti, a Federico Redgis Castella fratre , qui tum erat Viliena coacti sunt, singulis besantiis,singula capita redimere; atque inde transeuntes,partim in Mursiensi . & Granatensi Regnis consederunt, partim in Spartharium iampum, quem Arabes Mangam vocant, disiecti fuerunt ; pa tim in Africam cum uxoribus &omni re traiecerunt. Verum ex ipsis , qui Regno excedere noluerunt , plerique, Uuce Alazaracho, 1ele in montana Contestaniae regionis receperant, ubi permul-1js commissis praeliis cum Christianis& exercitu Regis, trienni ob sese strenuς tutati sunt: eodem Eederico ι&Manuele Regis Castellr ribus,qui vilienae agebant clam subsidia Alazaracho iubmittetibus , ipsoque Rese . posthabitis inducijs , cum illis consentiente. ἰ Iam simulatoufficio. ut Alazarachum perpetuu hostem Iacobonbiiceret, legatos Valentiam misit . Vt induciae annuae cum illo iam fm ent. Quas Iacobus tametsi, quo illa nsilio peterentri, intel-

333쪽

Decimus quin tu S. 293

ligeret,ut tamen ei morem gereret,iacit. Qua caussa elatus animo Alaetarachus multo sese insolentius habere, atque fauore Castellanorum magnifice iactare , deque Iacobo fastidiose loqui coepit: quin de vexilla Regis sui,ut dicebat, Castellae, in arcibus se collocaturum comminabatur. Quae omnia Iacobus tunc premebat, iram recoquens,quoulque induciae finiretur. Vnde cum dololo, simulque glorioso& ignavo hoste, dolose itidem agere decreuit . Nam cum sarraceno quodam Alazarach i amicissimo egit , ut illi persuaderet, rumentum venderet,quo abundabat, ingentem inde pecuniam coacturus, quoniam per id tempus care illud vendi solebat Neque enim dubium erat, deposcente Castella Rege, nouas cum eo, non modo inducias, sed pacem facturum Iacobum. Interim Rex Raimundo Cardona,& Guillermo'Anglesolae,alijsque Aragoniae Sc Cataloniae proceribus iniunxit, ut in consequentem Dominica Resurrectionis diem festum, qui erat induciarum terminus, praesto essent cum copijs,&exercitu undique collecto ad urbem. At vero Alazarachus credulus, frumeto diuendito, diues effectus, ignobili cupiens frui otio,vix dimidio mense ante completum imduciarum annum scripsit ad Regem Castellae,petens, ut iterum a mas sibi inducias impetraret a Iacobo. Ad quem protinus Rex Legatos misit,rogans ut renouaretur illae cu Ala Zarac no. Quibus mirari se valde, relpondit Iacobus,Regem generum suu tam esse propitium illi barbaro, qui toties vitae tuae fuerat insidiatus, atque castella& oppida occupauerat, ut intra proprium Regnum tueri illum, ac prohibere niteretur,quominus Gominus de teruo poenas repeteret. His dimissi verbis legati, re insecta, abierunt; Rex vero celebrato Pasthate Valentiae, ultimo eius festo die profectus est Selabim,' quinquaginta tantummodo sumptis equitibus indeque adaucto Gquitatu Cocentaneam, illustre Contestanorum oppidum in momtanis situm venit. Ibi nunciatum est exercitum ab Aragonia &Catalonia Valentiam peruenisse.Itaque Rex arcibus Planesii,Castelli,& Pegi oppidorum in itinere receptis,postero die,audito sacro, io oppidum Alcesanum'. ubi Alagarachus frequentius erat, contem

dit. Sed nihil minus quam decertare cupiens Alazarachus ven- frumento exercitum dimiserat indeque abiens cum T a paucis:

334쪽

94 Liber si

paucis & Gallineriam pertransiens,ex uno in alium locum insequeatem Regem dii ugiebat.Εx quo Rex parte Gallineriae convallis cuAlcalano,& arcibus recuperatis, reliqua sexdecim castella eodem itinere in potestatem redegit.Sentiens igitur Alazarachus Regem non cessaturum,quoad ipium caperet, pactum cum eo facere procurauit,promittens se toto Regno perpetuo excessurum,modo ipsius familiae& consanguineis Rex parceret,neque ooSRegno expelleret. Quod , ut primum perfecit ille;sic Rex cum eius fratris filio se gessit liberaliter , ut castellum cum oppido Polopensi, paulo ultra Calpetanum promontorium,lphax dictium,dum viveret,concesserit. Rebus ita compositis, Alianti Regis artes & consilia conciderunt. Ad quem Iacobus,tanquam redditurus rationem nuper confecti belli legatos misit qui dicerent, Regem suum hi lce proximis diebus venationi fuisse,& aucupio intentum , atque intra dies octo castella sexdecim aucupatu . Quo dicto alludere visi sunt ad illud, de quo paucis ante diebus, AlaZarachiti cum ipso Rege Castellaea

gens, fuerat gloriatus.Nam interrogatus,nu aucupio,aut venationiteraru esset alluetus minime vero, dixit ille, sed hominum nisi etiamauis castella tibi me aucupari Regis Aragonensis. Hoc dicto Regi,suisque multus iam fuerat risus excitatus. Per id tempus Alian. ius Princeps,nondum ab incensa cupiditate regnandi liber, sed ini. quorum hominum stimulis, fortassis Alfonsi Castellae eius conso. brint,adactus, nouas contra Regem querelas spargebat: quod Rex non contentus donatione Cata niae,Petro, consensu ipsius, paulo ante facta etiam Valentinum Regnum, & Balearicum, alioqui ad Aragonensium expugnationem l pectantia, eoque ipso, primo na. to iure sibi debita, Iacobo fratri tanquam succellori declarato, do mo dederat. Cuius importunis querelis R ex occurres , consiliosuorum Alfonsum uniuerse procurationi Regnorii Aragonij dcvalen in i praefecit Haec aute poscuratio tametsi antiquis legibus primo filio deberetur nulli tamen unqua fuerat,praeterqua Alfonso,traditat kq. fuit ad lepus querimonia sedata. Eode tepore Aluaru 3Peregius A flagra ad Regem venit vi,mortuoFerdinado patre, viro strenuo, multisq. victoriis claro,cui hqres ad Principatu Alburraini succes.serat,se Regi addiceret: a quo fuit humanissime exceptus,eiusqi de

335쪽

Decimus quin tu S. Es

mortui parentis nomen commemorandum lachbmis, atque laudationibus Rex fuit prosecutus: ac totidem illum , quibus patrem. militaribus beneficiis ornauit: quinquaginta enim equitum stipetadia eidem fuere collata. Post hec Rex Valentia Biarium profectus fuit : audierat enim Alsonsum generum misisse copias in Iurci eqssium fines:ideoq. veritus eius repentinas excursiones,sese illi in co fim js cu exercitu obiecit . Qu9 in oppido Attonsus filius pollicitus Regi fuit.se cum Rege Castella .neque societatem, neq. foedus unis quam initurum: Castellanis aute Iacobi aduetu intellecto inde abis euntibus Rex quoque C saraugustam concessit, paucosq. ibi dies commoratus ,Stellam nobile Nauarrae oppidum venit: sequutique fuere ipsum Arnaldus Peralia,& Andreas Ferrarius insaraugustaunus,le Valentinus Antistites , cum alijs lex magnatibus Aragoneibus,&copioso equitatu. Eo etiam peruenit Didacus Lupus Phaiarensis Vietcaiae dominus.Nam cum a Rege Castelle,caussis nunqua expressis desciuisset, Iacobo Regi se,suaq. subiicere decreuit. Que Rex laete admodum recepit;sacrametOq. apud se dicto, multis quo que beneficiis cumulavit: quinquaginta siquidem equitum stipem dia ei conferri iussit; affuere scribendo,iph Antistites ta proceres. cum alijs multis nobilissimis viris , quos secum Didacus attulerat quique se etiam Regi addixerant. Nec vero id nouum erat Vieteta ita dominis quoties a Regi bus Castellaeaut d eciscebant, aut relegaubantur. Nusquam enim, praeterquam apud Aragoniae Reges,rece pium habuere tutiorem,ac honorificentiorem. Nam Didaeus Dirdaci huius pater, qui Alfonsum eius nominis octauum Regis Caastellae auum secutus, strenue se in Idubensi pratio gesserat, paulo tost ab eodem Rege relegatus, apud Petrum Iacobi patrem exti. rat . Neque praeter institutum admodum me facturum exis , imo, si praeclaram eius relegationis caussam hic expressero, quae ab illis usque ducta temporibus i magnum rarae profectb virtutis. atque defensae nobilitatis exemplum posteris est,allatura. Prodi. tum enim est Castellanorum historia, eundem Alfonsum, post incredibilem illam partam eodem ipso Uubedensi pratio vi ctoriam , tanta . suisse usum liberalitate , de magnificentia cuni Magonia, & Nauura Regibus triumphis cijs , ut praedam. Se

336쪽

96 .e sanit; Liber

uniuersa ex hostibus detricta spolia,eisdem,totique exercitui diuisenti ipsis vero victoriae gloria contentus,domum repetens,erarium exhaustum, atque Omnia consumpta inuenerit. Qua de caussa deli berauit noua imperare populo tributa. Iamq. Vt a capite inciperet, a proceribus morabatinos duntaxat quinque viritim exigere decre-unmon tam ut grande ab eis tributum penderetur,quam ut eos tributarios tibi efficeret sperans inde minime futura esse grauia, quae cunque inferioribus imponerentur onera. Cuius instituti,consilij participem fecit, supra memoratum Didacum cognomento Plia. rensem:ac,quonam id pacto fieret,ab eo petiit. Cui Pharensis, rem lane arduam,ac perdifficilem,inquit,suscipis Rex,dum eos, qui audliberi natura sunt,aut sua dextra,immunitatem sibi, suisque perpe tuam pepererunt,tu vectigales sacere conaris. Verum ut amoris in te mei periculum facias, iam ego,qui procerum sum princeps,praessentibus ipsis petenti tibi morabatinos primus polliceor daturum. Vnde conuentibus Burgis indictis, eoque conuenientibus omni

bus Regni proceribus: Rex iustissimas inopiae suae caussas propo

ne ns,nih ilque siriticonsumpto aerario, relictum assimans, quo pos.set Mauris denuo bellum mouentibus occurrere; necessariu docuit esse pro communi salute, noua tributa populo, atq. adeo omnibus imperare Proinde ut leuia ea fierent inferioribus, ijque facilius sua periorum exemplo ad pensitadum adducerentur,decreuisse a pro .ceribus, quinque tantummodo morabatinos viritim exigere . Ad qua Pharensis primus,ut couenera es pondit; peraequum est,o proceres,ut Regi,cui multa petenti,negare esset indignum, pauca libo ter concedamus. Quare morabatinos meos, ecce do libentissime. Quibus ab aerarii praefecto receptis, proceres obstupuere omnes ataque eomi qui inter primos habebatut Nunnius Comes Larae, unus eae clarissimis maioribus Naiarensium Ducum, in Pharensem ocu los coni jciens,neque Regis rationem habens ullam, indeq. ad proceres conuersus,uc est allocutus : Viti proeeres,& Regni Barcines.. qui maioribus vestris,neque virtute,neq. gloria inferiores estis; sed longe etiam potentia atque armis superiores: quique pro Rege vestro non vile tributum,scit pro tributo sanguinem, vestraque omnia,quoties opus habet,libere,ingenueque impenditis; libertatem,.

337쪽

Decimus quintus. 297

quam ab illis natura,& manu partam accepistis,vos,ne quaeso,turpiter amittatis; sed eam potius coleruatam,& quasi sartam tectam ad vestros minores transmittite: neque omnino, quod absit , tributo vectigales vos fieri sinite.Siquis aliter,atque ego senserit, ac,ob Regiam aucupandamgratiam, suam immunitatem tributo populari contaminandam duxerit; hunc, ut rusticum & illiberalem hominem neq. sua ingenuitate dignu,hic iubeo manere: qui vero, quod in suis fuit nunc esse vult, atque pro ingenua libertate, mori potiusquam seruitutem pati, me sequatur. Quo abeunte, tribus tantummodo ex procerum,atque nobilium numero quorum Pharensis v-nus erat,apud Regem manentibus, tria millia eorundem Nunniusecuti sunt, atque in campo Glareano,urbi propinquo,eum armati circundederunt. simulque tributo morabatinorum hastarum mucronibus appenso, Regi denunciarui; tributum paratum esse, si modo eos praTipue exactores mitteret ad colligendum qui eius imponendi vectigalis autores Sc consiliari j fuissent. Quod audiens Rex,

teque ab omnibus desertum conlpiciens,ad Pharentem conuersus, quid iacto opus esset, interrogat. Cui protinus sagax ac prudens illa,me,inquit, Rex tanquam reum , huiusque consili j autorem exulio mulctato: ari. ad hunc modum, procerum conuersa in me ira,

fideliore tibi eos gratia coniunges. Ad illos igitur Rex misit, qui significarent, prauo se inductum consilio petiisse tributum; sed substitille quidem ι ac non solum duxisse nefas,generosos Castellae vi ros vectigales fieri; verum consiliarios quantumuis licet potentissi mos, tanquam sceleris reos digna poena mulctali et Quo respons milioque simul in exilium Pharensi, pacati omnes, denuo se Regi

addixerunt.Quanquam non multo post, itidem rogantibus. Pharentis de exilio,quo in Aragonia apud Petrum Regem exulabat, fuit reductus. Interea induciae a Regibus factae, cum breui finiretur. atque ob Alfonsi artes Iacobus controuersias bello decerni cupereti inlaquei inpense incumberet, opera tamen Antistitum, viro rumque religiolorummaximevero prudentissimi Bernardi Vita alis Beiatunensisιqui utrumque Regem inter Agredam&Turias cinem in cogressum venire procurauit, sieq. de concordia fuit inter os actum,constitutuml, ut Nauarra Regnum tuendum Iacobo

338쪽

traderetur Sed inconstantia Alfonsi breui suere renouat contro uersiae atque ad pristinam concertationem,& dissidia, non tamen ad manus it pugnas ventu. Adhqc cum paulo ante Rex ageret Stellet Enricus frater Alfonsi Regis Castellae, & Lupus Diagius Pharensis Didaci filius Vi Maiae dominus, venere ad Regem,quos excepit benignissime laonore regioEnricum afficiens,eique te offerens,re, M armis promptissimum,donec controuersia cum Rege fratre finiretur. Pharensi quoque se obtulit libentissime, gratumque habuit

adolescentis aduentum,qui patrem imitatus,perpetua, constantiq. voluntate, Aragonensium partes sequeretur, ac se Regi traderet simul cum viginti tribus primarijs Vigcatae viris,cognatione illi con iunctis :qui omnes fidem sitam ei obstrinxerunt pro Pharensi ado. lescentulo:adiectum quoque, non cum Rege Castellae Pharensem de pace acturum; donec cotrouersia inter Regem Sc generum decideretur Sancti, Salaed i ,Sc Lupi Velalci sententia i qui bus tanquaprimarijs viris,atque omnium Hispaniae litteratisiimis, eius cauilae cognitio co mmissa fuerat. Post hac venere quoque C saraugusta duo Castellae primates a Rege ad Iacobum deciscentes, Ramirus Rod rigueZ,& Ramirus DiaZius ei similiter fidem suam obstringe-us:& quia fuere ipsi ab Alfonso spoliati patrimonio; a Iacobo quidem dc praedijs. dc centum equitum stipendiis donati sunt: totq. in. dies ex Castellam Nauarra nobiles udita Regis liberalitate ad eudeficiebant:vt in ditandis illis, aerarium, Sc Regium patrimonium consiumeret. Tanta praeterea fuit huius Principis cum liberalitate coniuncta iustitia ut quam liberalissime, cuique quod suum esset,restitueret.Nam eodem tempore , Guillermo Moncadae Rai mundi filio eiusque ex fratre filio etiam Rai mundo,Fragam in ne oppidum quod alluit Cinga fluuius,cum eius arce, iure beneficiario dedit in compensationem censuum de prediorum,quet illorum maires ad Ilerdam possederant,ac temporum , Sc rerum turbatione miseranti modo defectu legitimorum. amisso iure, Fraga Regno stitueretur: quemadmodum postea restituta fuit. Tandem proucurante AlfonsoCastellae, qui maiora quaeda animo moliebatur de Imperio Germanico fuerat enim a dimidia electora parte nominatus Rex Romanorum ideipse cum Iacobo venit in colloquium.

339쪽

Decimus quintus. 299

in oppido Soria Celtiberorum, ubi foedera quondam a superioris atatis Aragoniae Si Castellae Regibus facta,renovata fuerunt indeque recepit Alfonsus, se arces eius veluti obsides foederis traditurum: atque ita pacatis animis longo tempore ab armis cessarunt. Ea tempestate mortua fuit Margarita Tibaldi Regis Nauarrae xor,materque Theobaldi iunioris,& in Claraualle amplissimo Nauarrae coenobio sepulta. Quae dum vixit,Rege adolescetulo tua prudentia, pacate,quieteque Regnum gubernavit. Sed ea mortua tumultus illico excitati fuere;paulatimq. sedati etiam factis cumGaufredo Bea motio Nauarra Senescalo inducijs,qui tandem procurate Iacobo in concordiam cum Theobaldo Rege venit, illoque adiutore Theobaldus Regno potitus est quietissime. Qinbus confectis, Iacobo nunciatum est,Ludovicum Galliae Regem intra men sem in Aquitaniam venturum , atque in nobili oppido Carbolio: quod est propinquum Mompellerio ipsum expectaturum. Ad ne gotia igitur utrique Regi tractanda Rex Mompellerium ire decreuit;relictoque Simone Focio,viro prudentissimo, ac inter Arago nenses proceres adnumerato,Valentiae praefecto ι iter ingressus est

Cui occurrit Dertola Petrus Alfonsus, Petri Portugalensis filius Alcaniiij praefectus, ibique confirmata praediorum, siue locorum Ad eum sinectantium donatione Mompelleriu contendit, ubi intellexit Luci ouicu fuisse iam Corbolium ingressum. Quo illico Rexpetens,ipsumque mutuo complexus,antequa de componendis maiorum tuorum interse controuersijs agerent,in eo conuenerunt, tillabella Iacobi filia natu minima Philippo Ludovici filio adRegnusuccesssori nubereti atque dotis nomine, vetusto Galliae more & in. stituto, Quinta Regni pars arcibus & propugnaculis receptis,assignaretur.uuo peracto,RegeS controuersias omnesvirinque remi- ierunt. Ludovicus enim Barcinonensem,Vrgelitanam,Rulcinone sem,Empotitanam,Ceretanianam,Confluentinam,Gerudensem:

ἰχ Ausetanam ditiones repetiuerat. Noster vero Carcasonensem, Rhodensem, Lauracessem, Biterensem, Leocatelem, Albigensem, Rhuensem,Fuxensem, Cadurcensem, Narbonensem, Minervenasena,FOnesiadensem,Saltuesem,Petrapertulensem,Aimiliana rodouentem , Gaualdanam, Nemausentem, Solonensem ,& lancti

340쪽

Liber

Aegidii ditiones sibi vendicabat. Itaq. vicissim ambo mutuo iure

suo cessarunt.Eo ipso tempore,Iacobus omne id ius, quo etiam re

etere in Prouincia Folchalcheriensem Arelatensem, Auenione ciem,& Massiliensem ditiones poterat, Margarite Francoru Reginae Rai mundi Berengari j Prouinciae Comitis fratris filiae attribuit. Sed cum ijs Carolus Ludovici Regis stater germanus, qui Beatricem eiusdem Rai mundi Comitis filiam natu minima uxorem duxerat,esset potitus,eas,sive iusta siue iniusta possessione Ludovico' permittete retinuit.Id quod postea maioris odij caussa fuit,&quasi belli semen annis plurimis inter Aragoneses & Gallos, quod nullum fuit quandiu Ludovicus vixit. fuit enim is Rex mire pacificus. religiosus,& pius atque ab armis in Christianos semper abhorruit: neque in alios,quam contra impios Christiani nominis insectat

res Mahometanos arma tulit: maxime vero de recuperanda possessione Hierosolymorum cogitans mare cum ingenti exercitu traiecit, primoque praelio sarracenos multos profligauit; sed cum pestilentiae morbo magna militum multitudo periisset , victus, captusque fuit; ut eius ni storia refert. Rebus tamen breui cum sarra. cenis compositis liber cum exercitu fuit dimissus. I nd e que Acone Asiae urbem profectus, cum in ea reficiendo exercitui dies aliquot substitisset, suo exeplo&exhortationibus primarios Agarenoru, ac subinde totam ciuitatem ad Christi fidem conuertit. Quinali quot Christianorum ciuitates in ea prouincia suis sumptibus refe- Cit.Unde mortua eius matre,domum redire coactiis nullisReipuia offici js intermissis in omnibus pietatis,ac religionis muneribus, α studijs,sese vehementer exercuit: quoad denuo, cum transmisisset in Africam bellum sarracenis Tunetanis illaturus,iamque castra incorum conspectu posuisset pestilentia discessi iusque corpus Lutetiam Parisiorum tranflatum fuit;ipteque miraculis clarus a Boni- facio octauo Pont. i n sanctorum 'numerum est relatus.Hunc planὶ Iacobus in extirpadis sarracenis feliciter imitatus fuit,fuissetq. multo felicius nisi a perpetuo Castellano aemulo impeditus a conatu destitisset. Itaq. compositis rebus ac Regibus e Carbolio abeuntibus, Iacobus Mompellerium veniens, intellexit Alfonsum Principem denuo turbare omnia, non tam sua,quamAragonensiu pertinacia.

SEARCH

MENU NAVIGATION