ApuleI Madaurensis Platonici Opera omnia quae exstant. Geuerhartus Elmenhorstius ex mstis & vett. codd. recensuit, librumque emendationum & indices absolutissimos adiecit

발행: 1621년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Da DEO SOCRAris. - qapiti crediderit, quis pio te Deus fidem dicet 3 An ut serocissimo Mezentio, dextra & telum Z quippe haec sola adiurat quibus propugnabat, Dextra mihi Dem is telum quo missile libro 's Apagesis tam cruentos Deos e dexteram caedibus sessam, telumque sanguine rubiginosum. utrumque idoneum non est per quod adiures, iacue propter ista iuretur, cum sit summi Deorum hic honor proprius. Nam& iusiurandum Iouita iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censesὶ Iuraboro per Iouem lapidem, Romano vetustissimo ritu 3 Atqui,si Platonis verasen tentia est, numquam se Deum cum hominet communicare, tacilius me audierit lapis quam I iter, noi usque adeo. Respondent enim Plato pro sententia sua, mea voce: Non usque adeo, inquit, seiunctos& alienatos a no-r s bis Deos praedico, ut ne vota quidem nostra ad illos arbitret peruenire. Neque enim illos sacris rerum humanaru in, sed

a contrectatione sola remoui. Ceterum sunt qua dam diuinae mediae potestates, inter summum aetherare infimas terras. in isto intersitae aetis spatio, per quas & desideria nostra

zo dc merita ad Deos commeant. hos Graeco nomine δα μονας nuncupant: inter terricolas caelicolasque vectores, hinc prC-

cum inde donorum. qui ultro citroque portant, hinc petitiones, inde suppetias ceu quidam utrius que interpretes Msalutigeri. Per nos eosdem, ut Plato in s 1mposio autumat, s cum sta denuntiata, & Magorum varia miracula, omnesque praesagiorum species reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant singula, proinde ut est eorum cuique tributa prouincia: vel somniis consormandis, vel extis finiculandis, vel praepetibus gubernandis, vel oscinibus erudiendis, vel 3' vatibus inspirandis, vel sulminibus iaculandis, vel nubibus coruscandis, ceterisque adeo per quae futura dinoscimus ae cuncta caelestium voluntate S numine & auctoritate,

sed Daemonum obsequio & opera & ministerio seri arbi

trandum est. Horum enim munus & opera atque cura est,

I Vt Annibali somnia orbitatem oculi comminarentur, Flaminio extispicia periculum cladis praedicerent; Attio Nauio augur a miraculum cotis addicantata ut nonnullis regni suturi signa praecurrant. ut Tarquinius Priscus aquila obumbretur ab aluce; SeruiusTullius gamma colluminetur a capite postremo cuncta ariolum praesagia, Tuscorum. piacula,

102쪽

ut dixi, mediae quaepiam potestates inter hom nes ae Deo obeunt. Deque enim pro maiestate Deum caelestium sue rit, ut eorum quisquam vel Annibali somniurn pingat, vel Flaminio hostiam conroget, vel Accio Nauio cotificet, vel

Sibyllae satiloquia versificet: J vel Tarquinio velit apicem frapere sed reddere , Seruio vero insana mare verticem, nec exurere. Non est operae diis superis ad haee descendere. M diorum diuoru ista sortitio est . qui in aereis plagis terrae conterminis, nec minus confinibus coelo. perinde versantur, tin quacunq; parte naturae propria animalia. in aethere volan- ιν tia, in teiragridientia. Nam cum quatuor sint elementano

tissima, veluti quadrifariam natura magnis partibus disterminata quae sit. propria animalia terrarum & fiammatum; siquidem Aristoteles auctor est, in fornacibus flagrantibus quaedam propria animalia pennulis apta volitare, totumque saeuum suum in igni diuersari, cum eo exoriri, cuinq; eo ex tingui: Praeterea cum tot vaga sidera, ut iam prius dictum est. surium in aethere hoc est in ipso liquidissimo ignis ardore compareant; cur hoc solum quartum clementu Acris, quod tanto spatio intersitum est, cassium ab omnibus, desertum- qque a cultoribus suis Natura pateretur ὶ quin in eo quoq; aere aut malia gignerentur, ut in igne flammida, in unda fiuxa, in terra glebulenta λ Nam quidem qui aves aeri attribuat,sa siim sententiae meritissimo dixeris.quippe quae aues nulla earum ultra Olympi verticem sublimatur.qui cum excellentis- simus omnium perhibeatur, tamen altitudinem perpendicu Ios metiare, ut Geometrae autumant, stadia decem altitudo fastigij non aequiparat; cum sit aeris agmen immensum usq; ad citima Lunae helicemq; porro aetheris sursum versus cxordium est. Qigid igitur tanta vis aeris, quae ab humillimis i Lunar anfractibus, usque ad summum Olympi verticem interiacet Z quid tandem Z vacabitne animalibus suis, atque erit ista Naturae pars mortua ac debilis 3 Ini deuinis sedulo aduertas, ipsae quoque aues terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur. Estcnim semper illis victus omnis in s sterra. ibidem pabulum, ibidem cubile. tantum quod aera proximum terrae volitando transverberant. Ceterum cum illis sesia sunt remigia pennarii terra ceu potius est. Q Abdsmanifestum stapitat ratio, debere propria etiam animalia inaere intelligi; supercst ut qua tandem & cuiusmodi ea sint dis-

seramus. Igitur terrena nequaquam, devergunt enim pondere

103쪽

aere sed nec flammida, ne sursunt versus calore rapiantur. Temperanda ergo nobis pro loci medietate media naturai ut exu egionis ingenio sit & cultoribus eius ingenium. Cedo igitur mente sormemus,& gignamus animo id genus corpo- rum tertia quae neque sint tam bruta quam terrea, neque tam leuia quam aetherea, sed quodammodo utrimque seiugata. vel enim utrimq; commixta sint, siue molita, seu modificatii utriusque rei participatione. Sed facilius ex utroque quam ex neutro intelliguntur. Habeant initur haec Daemonum cor- Q pora & modicum ponderis, ne ad superva incedant : & aliquid leuitatis, ne ad inferna praecipitentur. Quod, ne vo- sis videar poetico ritu incredibilia confingere, dabo prima exemplum huius libratae medietatis. N eque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas videmus. quae si F usque adeo leues forent ut ea quae omnino carenr pondere,

numquam infra iuga, ut saepenumero ani inaduertimus, grauat ,caput editi montis ceu quibusdam curuis torquibus coronarent. Porr5 si suapte natura tam spissae ac graues forent, vi nulla illas vegetioris leuitatis admixtio subleuaret, prose-

etd non secus quam plumbi robur, & lapis, suopte nisu coducat, terris illiderentur. Nunc enimuero pendula & mobiles huc atqueilluc vice nauium in aeris pelago ventis gubernantur paululum immutantes proximitate & longinquutate. insippe si aquae humores cunde sunt, veluti ad sce- tum edendum, deorsus degressantur. Atque ideo humectiores humatius meant, Aquilonis agmine tractu segniores: sudis vero ublimior cursus, & tum lanarum velleribus

smiles aguntur,cano agmine, volatu perniciore. Nonne audis qui diu per tonitru Lucretius facundissime disserat;

3 o Principio tonitru quatiuntur Grula Gli, Propterea quia concurrunt oblime volantes Etherea nubes, contra pugnanetibus ventis.

Qirod si nubes sublime v olitant, qui bus omnis & exortus

est terrenus & retro defluxus in terras est quid tandem cen-3 s ses Daemonum corpora,quae sunt concreta multo tanto subtiliora Θ Non enim sunt ex hac faeculenta, nubecula , tumidicali sine conglobata, sicuti nubium genus est; sed ex illo purissmo aeris i quid o& sereno elemento coalita et eoq; nulli hominum temere visibilia: nisi diuinitus speciem sui offerar. o quod nulla in illis terrena soliditas locum luminis occupa-iit qui nostris oculis possit obsistere, qua soliditate necessario

104쪽

splendida & tenuia, usque adeo ut radios omnis nostri tuoris de raritate transmittant, & splendore reuerberent, & subtilitate seu strentur. Hinc est illa Minerva Homerica, quae me- qiis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit. versum sGraecum si paulisper operiamini, Latinὰ enuntiabo. atque ded hic sit impraesentiarum. Minerua igitur, ut dixi, Achilli moderando, iussu Iu nonis aduenit, Soli se spicua es, aliorum nemo tuetur. Hinc Scilla Virgili pa Iutuma, quae mediis milibus auxilia- iobunda fratri conuersatur, Miscerarue viris, nec cernitur mairrorsus quod Plautinus miles super clypeo suo gloriatur,' 'rasringens oculorum aciem hostibus. Ac ne ceteros longius persequar,ex hoc ferme Daemonum numero poetae solent, haudquaquam procul a veritate, osores de amatores quO- i srumdani nominum deos fingere: hos prosperare & euehere; illos contra auersui & afligere. Igitur & misereri, Sc indignari, dcansi, &laetari, omnemque humani animi faciem pati: ac simili motu cordis & salo mentis ad omneis cogitationum aestus fluctuare. Ouae omnes turbellae tempestates' et ο re procul a Deorum caelestium tranquillitate exulant.Cu-

i enim caelites, semper eodem statu mentis, aeterna aequa bilitate potiuntur. quae numquam illis nec ad dolorem Vet- i

sus nec ad voluptatem finibus suis pellitur. nec quoquam a sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum dimoue- Σιtur, nec alterius vi, nam nihil est Deo potentius : neque suapte sponte ; nam nihil est D eo persectius. Porro autem qui

rotest videri persectus fuisse, qui a priore statu ad alium re-

ctiorem statum migrat Z cum praesertim nemo sponte capensat noua, nisi quem poenituit priorum. Non enim potest 3 subsequi illa mutata ratio, sine praecedentium infirmatione. Qi propter debet Deus nult m perpeti vel operis, vel am xis temporalem perfunctionem: dc iccirco nec indianatione, nec misericordia contingi, nullo angore contrahi, nulla

alacritate gestire ; sed ab omnibus fanimi J passionibus liber, 3 s

nec dolere umquam, nec aliquando lettari, nec aliquid repentinum velle vel nolle. Sed &haec cuncta ;& id genus cetera Daemonum mediocritati rite congruunt. Sunt enim intern ac Deos, ut loco regionis, ita ingenio mentis intersiti: habentes communem cum Superis immortalitatem, cum εα

testiis passioaem. N m,proinde ut nos,pati possunt omnia

105쪽

imarum placamenta vel incitamenta: ut ira incitentur, demisericordia flectantur, donis invitentur, precibus lenian tur, contumeliis exasperentur, honoribus mulceantur, alii Dque omnibus adsimilem nobis modum varientur. Qui p-3 re, ut sine comprehcndam, Daemones sunt genere animalia, ingeniorationab ia, animo passiua, corpore acria,tempore aeterna. Ex his quinque quae commemoraui, tria

principio ea seinq nobiscum, quartum proprium, postremum commune cum Diis immortalibus habenti sed diffeto runt ab his passione. Q gae propterea passiua non absurdc, ut arbitror, nominaui, quod sint iisdem quibus nos pertu bationibus mentss obnoxij. Vnde etiam religionum diuersis obseruationibus, & sacrorum variis suppliciis fid ni inpertienda est. Etsi nonnulli sunt ex hoc diuorum numero, qui nocturnis vel diurnis, promptis vel occultis, laetioribus vel tristiori biis hostiis, vel cerimoniis vel ritibus gaudeat : uti AEgyptia utimina ferme plangoribus, Graeca

plerunq; choreis, Barbara autem strepitu cymbalistarum re tympanistarum & choraularum. 4tidem pro regionibus de zo cetera in sacris differunt, longa varietate pomparum, agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum os cia, sacrificantium obsequia : item Deorum e ligies & exuviae, templorum re

tigiones i& regiones, J hostiarum cruores rc colores. Q Saromnia pro cuiusque more loci solemnia& rata sunt, ut ple-M rumque sint somniis& vaticinationibus & oraculis comperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris so-' cordia vel superbia uelligatur. cuius generis mihi exempla affatim suppetunt. sed adeὁ celebrata & frequentata sunt.

ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura o-30 miserit quam recensuerit. Iccirco supersedebo impraesentiarum in his rebus orationem occupare. QRae si non apud omnes certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident; Id potius praestiterit Latine dissertare: varias si scies daemonum a Philosophis perhiberi, quod li-3 quidius & plenius de praesagio Socratis, deque eius amico numine cognoscatis. Nam quodam senificatu & animus

humanus, etiam nunc in corpore situs, omμων nuncupatur, ---Diine hunc ardorem mentibus a dunt

Euvale Θ a ua cuique deus fit dira Cupido λIgitur & bona Cupido animi, bonus Deus est. Unde nonnulli arbitrantur, ut iam diu dictum est, vituο,αι dici bea-

106쪽

tos, quorum daemon bonus, id est animus virtute persectus

est .eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud sciam an bono, certe qui de meo periculo, poteris Genium vocare: quod

is Deus, qui est animus sui cuique, quamquam sit immoria

lis, tamen quodammodo cum homine gignitur: ut eae pre- sces testantur, 'uibus Genium precamur ad coniunctionem nostram Nec desunt qui videantur mihi obtestari, corpus atque animum duobus nominibus comprehendentes, suoru communio & copulatio sumus. Est sc secundo significatu , species Daemonii animus humanus emeritis stupendiis vitae i. corpore suo abiurans. hunc vetere Latina lingua reper: o Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus, qui posterorusuorum curam sortitus, illacato & quieto numine domum possidet, Lar dicitur familiaris. qui vero ob aduersa vitae merita nullis bonis sedibus, incerta vagatione ceu quodam exi- r stio punitur, inane terriculamentum bonis hominibus, cetexum noxium malis, id genus plerii Laruas perhibent. Cum veris incertum est quet cuiq; eoru tortitio evenerit, vitu Larsitan Larua; nomine Manem deum nuncupant. scilicet &Jhonoris gratia Dei vocabulii additu est. Quippe tantum eos Deos appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter v tae curriculo gubernais, pro numine postea ab hominibuι prodiit, fanis& cerimoniis vulgd aduertuntur: ut in Boeotia i

Amphiaraus, in Astica Mopsus, in AEgypto Osiris, alius aliubi gentium. Absculapius ubiq; Verum haec omnis distribu- istio eorum Daemonum fuit qui quondam in corpore humano suere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiori

longe dignitate superius aliud augustiusq; genus D monii, qui temper a corporis copedibus ia nexibus hiberi, cartis potestatibus curant. Quorum Unumero Somnus atque Amor,

diuersam inter se vim possident: Amor vigilandi, Somnus soporandi. Ex hac ergo sublimiori Daemonum copia Plato autumat singulis hominibus in vita agenda testes & custodes singulos additos, qui nemini conspicui semper adsint, a bitri omnium non modo ammim verumetiam cogitato- 3 1rum. At ubi vita edita remeandum est: eundem illum qui nobis praeditus suit, raptare ilico & trahere veluti custodiarii suam ad iudicium , atque illic in causa dicenda allistere: si qua commentiatur, redarguere: si qua vera dieat, as leuerare, prorsus illius testimonio serri sententiam, Proinde . vos omnes qui hanc Platonis diuinam sententiam me inter-

107쪽

prete auscul alis. ita animos vestros ad quaecunque vel ageda ves meditanda formate, ut sciatis nihil omnino prae illis custodibus nec intra animum nec ris esse secreti ; quin omnia curiose ille participet, omnia visat, omnia intelligat, in 3 ipsis penitissimis mentibus vice conscientiae diuersetur. Hic quem dico, prorsus custos, singularis praesectus, domesticus

sieculator, proprius curator,int mus cognitor, assiduus obseruator; individuus arbiter, inseparabilis testis, malorum improbator, bonorum probator, si rite aduertatur, seduloro cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate iustitia & iu nocentia cultus est: in rebus incertis prospectar, dubiis prae monitor, pe iculosis tutator, egenis opitulator. qui tibi tu at tum in somniis, tum signis. tum etiam fortasse coram cunivsus postulat mala auer incare. bona prosperare, humilia .r 1 sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare secunda tenere, aduersa corrigere. Non igitur mirum si Socrates, Vir apprime perfectus, & Apoli nis quoque testimonio sapiens,

hunc Deum suum cognouit & coluit, ac propterea eius custos,& prope, ut ita dicam, par contubernio, familia is,cun - . cta quae arcenda sunt arcuit ; quae cauenda sunt, praecauit; de praei'Onenda praemonuit . sicubi tamen intersectis S pienti cossiciis non consilio sed praesagio indigebat; ut ubi dubitatione claudicaret, ibi diuinatione consisteret. Multa sunt enim, multaJ de quibus etiam sapientes viri ad ariolos & o- . s racula cursitent. An non apud Homerum ut in quoda intenti speculo clarius cernis haec duo distributa, seorsus Diuinationis seorsus Sapientiae ossicia. Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon regno pollens,& Achilles bello potens, desideraturq; vir facundia laudatus, aero peritia memoratus, qui Atridae superbiam, sed & Pelidae ferociam compescat,atque eos auctoritate aduertat, exemplis moneat oratione permulceat: quis igitur tali in tempore est ad dicendum exortus est ὶNempe Pylius orator, eloquio comis, experimetis cautus, senecta venerabilis, cui omnes sci I s bant corpus annis hebescere, animu prudentia vigere, verba

dulcedine affluere. Itidem cum rebus creperis de adflictis Dectatores deligendi sunt, qui nocte intempesta castra hostili penetret; none vlysses cum Diomede diriguntur'veluticosiliu & auxili si mens & manus, animus & gladius λ Enim o uero in Aulide desidib',&obsessis, ac taediose velis abnueti- si dissicultas belli,& facultas itinetis,& t aquillitas maria

108쪽

α clementia ventorum, per fibrarum notas, & alitum escas, α serpentium vias exploranda essent: tacent nempe mutuo

duo illa sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis de Py lius. Calchas autem longc praestabilis ariolari, simul alites &altaria& arborum contemplatns est ictum, sua diui- snatione&taempestates exit, &classem deduxit, & decennium praedixit. Non secus etiam in Troiano exercitu clim diuinat oneres indigenis tacet ille sapiens senatus, nec audet aliquid pronuntiare vel Hicetaon, vel Lampus ; vel Clytis: sed omneis silentio auscultant aut ingrata auguria Heleni; ati vincredita vaticinia Callandrae. Ad eundem modum Socrates quoque, sic ubi locorum alienae sapientiae OG fici consultatio ingruerat, ibi vi daemonis praesagia regebat. verum eius monitis sedulo obediebat, eoque erat deo

suo longe acceptior. Quod autem incepta Socrati quis- I si iam Daemon ille ferme prohibitum ibat, numquam adhortatum quodammodo ratio praedicta est. Enimuero Socrates, utpote vir apprim P perfectias ex sese,&ad omnia co- pruentia sibi officia promptus, nullo adhortatore umqua indigebat: at vero Prohibitore nonnunquam; si quibus sorte is

conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaueret, omitteret coepta impraesentiarunt quae tutius Vel postea capesseret, vel alia via adoriretur. In huiuscemodi rebus, vocem quampiam diuinitus exortam dicebat se audire. ita enim est apud Platonem. ne quisquam arbitretur omina cum 1 svulgo loquentium captitasse. Quippe etiam semotis arbitris, una cum Phaedro extra pomoerium, sub quodam arboris opacae umbraculo, signum illud adnuntium sensit, ne prius transcenderet Ilissi amnis modicum fluentum, quam incre- pitu indignatum amorem recinendo placasset: cum praete- 3srea si omina observitaret, aliquando eorum nonnulla etiam hortamenta haberet, & videmus plerisque usu uenire, qui nimia ominum superstitione non suopte corde sed alterius cibo reguntur: ac per angiporta reptantes, consilia ex alienis vocibus colligunt, &, ut ita dixerim, non animo sed ii' 3 stibus cogitant. Vcrum enim uero ut ista sunt, ite qui

hominum ariolorum vocem audiunt, saepenumero auribus suis usurpant vocem; de qua nihil culi stetitur: quam sciunt ea ole humano prosectam. At enim Socrates non vocem

sibi, sed vocem quampiam, di x t diuinitus oblatam quo ad η iditamento profecto intelligas, non usitatam vocem, nec

109쪽

tius aut vox, aut certe cuiuspiam vox diceretur ; ut ait illi Terentiana meretrix:

Audire vocem vi a sum modo militis.. 3 Qigi vero vocem dicat te quampiam audiuisse ; aut nescit unde ea exorta sit. aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam insolitum & arcanum clemonstrat habuisse ita vi Socrates eam quam sibi: ac diuinitiis editam tempestiue aiebat.

Quod equidem arbitror non modo auribus eum, verum etiam ocubs signa Daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non vocem, sed signum diuinum sibi oblatum prae seserebat. Id signum potest dc ipsius daemonis species fuisse.

qnam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles

Mineruam. Credo plerosque vestrum hoc quod modo dixia I cunctantius credere, x impendio mirari formam Daemonis Socrati visit tam. At enim Pythagoricos mirari oppido solitos, siquis se negaret umquam vidisse Darmonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuiuis potest euenire facultas contemplandi diuinam erigiem, cur non Q apprime potuerit. Socrati obtingere, quem cuiuis amplissimo numini Sapientiae dignitas coaequarati Nihil enim est Deo sim lius & gratius, quam vir animo perfecte bonus:

qui tam hominibus ceteris antecellit, quam ipse a diis immmortalibus distat. in potius nos quoque Socratis exem- a s plo & commemoratione erigimur 3 ac nos secundo studio Philosophiae pari similium numinum cauentes permittimus P de quo quidem nescio qua ratione dirapimar. Et nihil aeque 'iror quam clim omnes δccupiant optime viuere, M sciant, non aliare quam animo vivi, nec fieri poste quin optime vi-3 ua; nisi animus colendas sit; tamen animum suum non co-' lant. At si quis velit acriter cernere ; oculi curandi sunt quia, bus ceruitur: si velis perniciter currere ; pedes curandi sunt

quibus currit,r:atidem si pugillati valide velis, brachia vegetanda simi quibus pugillatur. Similitcr in omnibus cete-3 s iis membris, sua cuique cura pro studio cit. Quod cum omnςs facitet. rspiciant; ne luro satis mecum reputare,&proinde uri est admirari, cur non etiam animum suum ratione ςxcolant. Quae quidem ratio vi uc ndi omnibus aeqvd necessaria est, non ratio pingendi, nec ratio psallendi; quas o quivis bonus vir sine ulla animi vituperatione, sine turpitucine, sine labe contem serit. Nescioux Ismenias tib is canere,

110쪽

sed non pudet me tibicinem non esse: nescio ut Apelles e

loribus pingere svi Lysippus fingereJ sed non pudet me non

esse significe.& idem in ceteris artibus ne omnes prosequar, licet tibi nescire, nec pudeat. Enimuerd dic sodes, ni scio, bene vivere ut Soerates, ut Plato, H Pythagoras vixerimi; snec pudet me nescire bene vivere. n umquam hoc dicere at debis. Sed comprimis mirandum est , quod ea quae minime videri volunt nescire, dascere tamen negligunt, & eiusdem artis discipi nam simul&ignorantiam detrectant. Igitur si cotidiana eorum aeta dispungas ; inueuies in rationi- obus multa prodige prosusa,& in semet nihil: in sui dico D monis cultum ; qui cultus nihil aliud qua PE: losophiae sacramentum est. Plane quidem villas opipare extruunt, &domos ditissimὰ exornant,&familias numerosissime comparant; sed in istis omnibus, in tanta affluentia ierum, nihil i sest praeterquam ipse dominus pudendum . nec iniuria .cumu-mulata enim habent, quae seduld percolunt ; ipsi au em bo xidi, inculti, indoctique circumeunt. Ititui illas faedificioruJ species, inquas patrimonia sua profuderunt,amoenissimasci extructissimas & ornatissimas deprehendas : villas aemulas urbium conditas, domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas & calamistratas, opiparam supellecti ita omni affluentia omnia opuleia, Omnia ornata, pr ter ipsum dominum; qui solus, Tantali vice, in suis diuitiis ioops, egens,pauper, non quidem fluentum lium sugitiuum captat, ct fallacis undae sitim, sed verae beatitudinis, id est, secundae vitae & prudentiae sortunatissimae esurit&sitit. Quippe nou intelligit, aeque diuites spectari solere, ut equos mercantu NeFe enim in emendis equis phaleras consideramus, ecbaltei politisina inspicimus, & ornatissmae ceruicis diuitias ioeontemplam tu; si ex argento & auro & gemmis monilia va-. iliae gazae dependent; si plena artis ornamenta capiti & ccillo circumiacent; si fiena caelata, si ephippia fucata, si cingula iaurata sint: sed istis om nibus exuuiis amolitis equum ipsum nudum & solum corpus eius & animum contemplamur. ve brst ad speciem honestus ad cursuram vegetus,&ad x ecturam validus. iam primum in corpore si sit Argutum eaput is breuis alvu , obesa, terga, Luxurieti thoris animosum pectus honesti praeterea, si duplex agitui per lumbos spina. Volo enim o non modo raniciter. 'cium ctiam molliter peruehat. simi-

SEARCH

MENU NAVIGATION