Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

438 Cap. IV. De Foederibus

. 346. Suhitam Iunctum dicitur, quod ab omni violatione immune quid st inter esse jubet publica, vel communis Gentium salus. Unde Gentes. Sanctitas est inviolabilitas re,3 vel personae, a salute publica, vel communi omnium Gentium salute requisita.

Sanctitas tribuitur tam rebus, quam personis. Ita persona Rectoris civitatis sancta est, quia salus publica, seu totius civi. tatis exigit, ne violetur. Similiter muri, quo cinguntur urbes, sancti appellan rur, quos publica securitas inviolabiles facit. Nimirum ut quid sanctum habeatur jure Gentium, necesse est, ut intersit Gentium id inviolabile haberi, ac per eonsequens ipsa earundem salus id ab hominum injuria munit atque defendit. Est igitur qualitas quaedam moralis, quae rei, vel personae inhaerere intelligitur, quemadmodum jura rei, vel personae inhaerere putantur, aut Persona moralis, quae per jura determinatur, individuo physico inexistere concipitur.

Desuallitate Quoniam foedera pacta sunt a summis potestatibus sederum. boni publici causa ima . 369. , consequenter salus pu-

. blica & communis Mnium Gentium salus requirat, ut ex-aste serventur, minime autem ullo modo violentur, sanctum vero est, quod ab omni violatione immune esse jubet publica, vel communis Gentium salus g. 346. ; foedera sancta sunt, eaque sancta Gentibus habenda. ' ,

Communem omnium Gentium salutem requirere, ut tae-- dera nullo modo violentur, nemo dubitabit, nisi qui vel igno- rat, vel non perpendit, quaenam sint ea, ad quae Gens Genti sese obligat, & quantum interfit, ut Gens, cui altera ad quid praestandum, sese obligavit, actu praestet, nec fidem datam fallat. Quamobrem cum Gentes , quatenus civitatem quandam maximam constituunt f. 9. , salutem publicam, supre-

462쪽

ω aliis pactionibus Gentium, ae sponsionibus. 439

mam in civitate legem g. 86. pari. S. Dr. nat. , etiam in claritate maxima agnoscere teneantur, in id omnino consentire

debent, quod est medium conservandi & promovendi salutem publicam Gentium. Consistit salus publica Gentium, perino de ac salus publica in civitate particulari, in non impedita fruitione vitae lassicientis, tranquillitatis & securitatis g. II. Part. S. Iur. nar. , & huc tendunt omnia foedera. Quoniam itaque salus publica Gentium promovetur, si singulae foederum seris vandorum sint tenaces ; in hoc consentire debent, ut foedera sua natura inviolabilia spectentur, nec quicquam turpius inter Gentes habeatur, quam foederum violatio. Atque ita pater, jure quoque Gentium voluntario, quod diximus f. aa. , lae dera sancta habenda.

g. s 48. Quoniam foedera sancta habenda Gentibus .s47. , Violaticinem qui vero foedus violat, non faciendo id, quod vi foederis foederis esse facete debebat, vel faciendo, quod vi ejusdem fieri non conmi jui poterat, sanctitatem foederis tollit, aut contaminat 3 46. I Gretium. foederis violatio contra jus Gentium si, is qui foedus violat jas Gentium violat.

Recte hine dieitur, quemadmodum etiam dici solet a sum. mis potestatibus, quando de violatione foederum publice conis queruntur , id fieri contra rus omne naturae & Gentium, idio. male patrio, mieber asse Tethte der Natur und dee T JIcter. Etenim Gentes non modo ipso jure naturae obligantur servare pacta f. 3. , sed tanquam Gentes peculiari insuper modo eadem servare . obligantur not. I. s 7. . Ut itaque duplici .,

modo peccet, qui foedus violat, tum quatenus facit contra id, quod lex naturae exigit, tum quatenus sanctitatem communi Gentium consensu foederibus tribuendam contemnit, de in ἰpsum Genus humanum, quod in civitatem maximam ipsa naatura consociatum est I. 7. 8. , delinquit. Haec probe perpendenda

463쪽

44o cap. IV De Foederibus

pendenda sunt, ut penitus intelligatur violationis Aederum ire. trinseca turpitudo, quae famam Gentium maxime contaminat. Atque haec ipsa turpitudo intrinseca motivum esse debet foedera exactissime servandi, cum Gentes earumque Rectores nihil committere debeant, quod gloriam imminuere, aut labefactare possit. Hine etiam intelligitur, cur ei, qui foedus violare religioni minime sibi ducit, nihil tam sanctum dicatur, quod

non contemnati

f. s 9. postiam is Cum foedera inter Gentes sancta haberi debeant panreudis I. 347. , consequenter nihil siit committendum quod conasMd fibal tra ea ,eri Videtur g. 46. ; fluvia, de quibus in foederiistbbsersanda. convenitur, accurate sunt demienda M verbis perspicuis exprimenda, vi omnis tollatur ambiguitas, nec disceptationibus in atramque partem

ullus relinquatur lacn. . ' ..

Non est, quod dicas, tanta sollicitudine in exprimendo animi sui sensu non esse opus, cum is, cui quid in foedere promis. sum est, competat jus ad id, quod recta interpretatio sugge. rit I. 466. pari. s. Furi nut. . Recta enim interpretatio non adeo facilis, quemadmodum videri poterat, prouti abunde patet ex iis, quae de interpretatione demonstravimus f. 468. Gq. para. M. Dr. nat. , nec adeo evidens, ut omnis evi. tetur disceptatio, nec ejus praetextu foedus violet, qui Me. dera a se sancta haberi videri vult. Et quoniam mos illorum est, qui sanctitatem foederum insuper habent, cum tamen viis deri nolint, qui sunt, studio verbis ambiguis & vagis dictio. nibus uti; ideo ei, cui foedus servari maxime interest, tanto

major esse debet sollicitudo, ne id fiat.

464쪽

est aliis pactionibus Gentium, ac stonsionibus. 44 I

I. I O. Fides foederis Dacta est. Fides enim est constantia vo- De sanctit Iuntatis alteri declarata de eo, quod praestare volumus q. te Mei 1D PI T. pari. 3. Jur. nat. 9, ac ideo in foed cribus denotat immu- derum. tabilitatem propositi ea adimplendi, quae in foederibus, tanquam pactis g. 369. , promittuntur 3. 3O6 a. pari. r. Theol. Mat. V 4. 788. pari. 3. Jur. nat. , consequenter minime violandi foedera. Quamobrem cum foedera violare sit contra jus Gentium, & qui violat jus Gentium violat I. s48.). consequenter communis Gentium salus fidem in foederibus exigat; fides Qederum sancta est I. s 46. .

Inviolabilitas foederis & inviolabilitas fidei inseparabiliter cohaerent, ita ut illud inviolabile esse nequeat, nisi etiam haec inviolabilis sit. Qualis itaque est inviolabilitas foederis, talis etiam est inviolabilitas fides. Quamobrem cum in illa consistat sanctitas foederis f. s 6. ; sanctitas quomis fidei ob hanc tribuenda. Sicuti igitur Gentibus foederia ancta ha. benda . 34 . , ita etiam fides iisdem sancta haberi debet. Turpe eis in vulgo fidem fallere, multo igitur turpius est, si fidem fallant potestates summae, quae foedera feriunt g. 369. . Cum enim potestates summae, seu civitatum Rectores . 368. , integram Gentem repraesentent . 39. ); si fidem fallat pote.

stas summa, perinde est ac si in tota Gente ne unus quidemst, qui fidem servet. Hinc facile est definire rationem turpi. tudinis hujus vitii in potestate summa ad turpitudinem ejusdem in privato. Cumque Rector civitatis actus regios ad gloriam Gentis suae reserre debeat ac nihil committere, quod eandem imminuere aut labefacti re possit g. 3I. J, tanto magissbi sanctitatem fidei commendatam habere debet. s anullitas fdei nidium respQum habet ad religionem Gentis, Au sanctitas

465쪽

, 442 Cap. IV. De Foederibus

Exm habeat cum qua foedus initur. Sanctitas enim fidei dependet a com- ad religio- muni Gentium salute g. 346.), quatenus scilicet in civita-nem Gentis tem coivisse intelliguntur l. 9. : quae cum in non impe- foederata. dita fruitione vitae lassicientis, tranquillitatis & securitatis consistat g. 17. pari. 8. Junnat. , ad modum colendi Deum, consequenter ad religionem I. sa a. pari. I. Theol. nat. P nullum respectum habet. Quamobrem nec sanctitas fidei respectum ullum ad religionem Gentis, cum qua foedus inbμ. tur, habet.

Nulla fide starent foedera, seu pacta inter Gentes, si a veritate religionis ea dependerent. Quaelibet enim Gens, cujus cunque tandem sit religionis, eam, quam prostetur, putat esse veram. Quodsi ergo admitteretur, Genti a vera religione alienae non servari sidem licitum esse; quaelibet Gens existi. mabit, violationem- sidei sbi esse licitam, s foedus fecit eum Gente alii religioni addicta, consequenter Gens nulla fidere Poto alteri, quae diversam a sua religionem fovet. Nihil adeo absurdius in Jure Gentium esse potest, quam sanctitatem fidei sacere dependentem a veritate religionis. g. I a.

De ictistita Quoniam sanctitas fidei nullum respectum habet ad te sanctita religionem Gentis, cum qua foedus initur β. ssi. i &tis mei intὸγ foedera inire liceat cum Gente alii religioni addicta I. 29. :

Gentes. Ides eodem m0do sanista die debet, cujuscoque tandem religionis suerit Gens, cum qua foedus initur, consequenter inter quascunque Gentes sanctitas fiat eadem est, non attenta earum religione. Sive foedus feriatur cum christianis, sive cum turcis, sive cum paganis, in sanctitate sidei nihil prorsus immutatur. Immo qui putat, religionem suam esse veram, alterius vero faIsam, is tanto magis sibi sanctitatem fidei commendatam habere debet

466쪽

9 aliis pactionibus Gentium, ac si Gionibus. 443

debet, ne religioni imputetur vitium, quod non est nisi ejus, qui eam profitetur. Uera nimirum religio non fert vitia, praesertim tam foeda, quale est violatio fidei, quae sancta haberi

debet g. sso. . Relegenda hic sunt, quae superius prolixe

annotavimus nox. 3. 429. .

I. s 3 3. Manifesto falsa foederam interpretatis sanctitati frit maxi- Manifesto me adversatur. Etenim si foederum manifesto falsa fuerit inter- falsam D pretatio, ea ipsa non aliud intenditur, quam ut fidem faI-derum inter-lat, qui foedera servare videri vult. Enimvero qui hoc fa-pretationem cit, ab eo fides minime sancta habetur g. 346. , & quo-sanctitati s-niam videri vult foedera servare, sussicienter indicat, sibi non dei aDei ignotum esse quam turpe sit fidem fallere β. IS9. pari. 3.sari. Jur. nat. 2. Nihil igitur sanctitati fidei magis adversatur, quam manifesto falsa interpretatio.

Exempla istiusmodi cavillationum occurrunt in historia a liqua, quorum nonnulla refert Grotius i. a. c. I 6. f. s. Ita - Plataeenses, cum promisssent se captivos Thebanos redaituros, non vivos, sed mortuos reddiderunr. Romani cum Antiocho pacti, ut partem navium dimidiam redderen , omnes narives medias dissecuerunt, ut Regem tota classe spoliarent. Et ipse Alexander M. cum liberum ex urbe exitum promississet, iter tutum non intelligi argutatus est. Huc etiam pertinet exemplum 'apud Taeiιum Annal. XII, ubi narrat, Rhodam, sum jurasse Methridati, se nec veneno, nec ferro vim illaturum, mox autem eum injecta multa veste necasse.

Quoniam manifesto falsa foederum interpretatio si diis nitati fidei maxime adversatur g. II 3. D eidem quoque ma- ea iat tmexime adversatur, si quis is suedere ea latelitisne convellia nou accli me tem

467쪽

444 Cap. IV. De Foederibus

exprimit, ut rate demit, nec verbis perspicuis neque ambiguis exprimit, ut, si e re illi Ibeus sit. sua esse visum fuerit, falsae interpretationi S cavillationibus locus sit. Qui hoc facit, ei non animus est servandi fidem, ae per consequens eandem minime sanctam habet 3. s 6. . f. s I s. De concessis- Pallionibus Gentium equipollent concessiones juris ad certos acturne iuris ad tranfltorios in territorio suo tam expre Fae, quam tacitae. Etenim si

astas tras, Gens quaedam alteri concedit jus quoddam ad certos actus tortos. Iransitorios in territorio suo expresse; concessio haec fit petenti vel simpliciter, vel certo modo, consequenter de eo, quod conceditur, inter se conveniunt j. 698. pari. 3. Jur.' nato, tu concedens ea omnia promisisse intelligitur, quae ad usum hujus juris necessario requiruntur, cum frustra concederetur jus, nisi simul ea concederentur, sine quo jure isto uti non datur. Quamobrem cum conventiones, quae promissiones continent, pacta sint j. 783.parta. Jur. vat. ὰς con cessiones Gentium ex prcssae juris ad certos actus transitorios in territorio suo pactionibus Genti uin aequipollent. Quod

erat unum.

Enimvero cum consensus tacitus sit verus consensus y66 a. pari. r. Phih prast. unire), consequenter perinde sit, sive concessio expresse, sive tacite fiat, expressa autem concessio pactioni aequi pollet, per demonstrata ; pactioni quoque tacita aequi pollere debet. Quod erat alterum.

, Periinet huc concessio transitus exercitus per suas terras, vel etiam Regis iter facientis, juris commorandi in territorio suo justa quadam de causa, veluti ob usum acidularum sanita. tis causa, juris coemendi certas fruges, quibus Gens vicina in

diget annonae caritatis causa, & quae sunt alia hujus generis. Quamvis Diqitigod by Corale

468쪽

ct aliis pactionibus Gentium, se sponsionibus. 443

Quamvis enim ea, quae conceduntur, referri possint vel ad ossicia humanitatis, vel ad jura ex communione primaeva residua ; si tamen prostent rationes, salute publica, suprema in civitate lege g. 8 6. pari. g. Jur. nat.), desumtae, recte de ne gantur, adeoque cum de eo sit judicium penes concedentem f. I 6. Part. t. Pur. nas. σβ. s. Part. S. Jur. nat. , Con' sensus ejus requiritur.

. s s 6. Quoniam pactionibus Gentium arquipollent conces- Aniis sancti. siones juris ad certos actus transitorios in territorio suo tam tar e0nυe- expressae, quam tacitae g. sss Q, foedera vero, consequen- niat.

ter pactiones quoque aliae quaecunque 3. 369. , Gentibus sancia habenda I. s 47.), fidesque in iis sancta esse debet

g. 3so. ; concessiones quoque juris cujusdam ad astur certos in territorio suo a Gente una alteri facta sve expresse, sive tacite, sanctae ac Mes in iis sancta esse debet.

Eadem esse debet Gentium fides in omnibus negotiis, quae inter eas intercedunt. Rationes enim, quae sanctitatem foe. deribus vindicant, in iis omnibus locum habent. Fides semper publica est : publica vero fides sancta esse debet, cum major si turpitudo sidem publicam fallere, quam privatam not. f. s SQQ. . III. Si circa concessiones juris cujusdam ad allus transtrerior in terr De jure contorio suo moribus Gentium quaedam introductaς ea ad jus Gentium con- suetudinario Detudinarium pertinent. Patet ex ipsa definitione juris Gentium circa eas.

consuetudinarii g. a 4. .

Ius hoc consuetudinarium confundendum non est, cum eo

quod in istiusmodi casibus Gens una alteri sponte sua facit, Kk k 3 quam Diuitiaco by Cooste

469쪽

Cap. IV. De Foederibus

quamvis si idem in simili ea se ab hac isti vicissim fiat, non interinruptis actibus jus consuetudinarium introduci possit. . I s 8. An contra styicquid si contra jus consuetudinarium, injuria est. ENjus consuetu- enim jus Gentium consuetudinarium longo usu introductum

dinarium fa- & instar juris observatur .a4. . Quamobrem quod conitam ibaria tra jus illud fit, contra jus persectum Genti competens fa- sit. ctum intelligitur. Quoniam itaque injuria est, quod fit contra jus persectum alterius . 839. pari. r. Jur. vat. 9 ς quicquid fit contra jus consuetudinarium injuria est.

Ius consuetudinarium nititur tacito Gentium consensu, qui cum verus consensus si 3. 662. pari. I. Phil. prurit. uniD. , perinde omnino est, ac s Gentes de eo, quod consuetudinis est , inter se expresse convenissent. Atque ideo Ius Gentium consuetudinarium quoad essectum pactitio aequiparatur. Fides tacita

g. I9. Rides tacita dicitur, quae nititur consensu Gentium tacito, ac per consequens iv iis, de quibuI tacite convenitur, vel

quae tacite promittuntur, datur. Multa in negotiis Gentium tacite conventa insunt. Quamobrem sides tacita non ignotum existimari debet inter Gentes nomen. Quodsi enim vel maxime nomen non usurpetur, res ipsa tamen, quae eodem denotatur, ignota non est, ut adeo

in Iure Gentium perinde sit, ac s ea hoc ipso nomine indi.

gitaretur.

cium

470쪽

ω aliis pactionibus Gentium, ae sponsionibus. 44

ctum aequivalet expressis, qui verbis declaratur I. 66o. pari. r. Phil. prast. iv.ὰς Mes quoque, quae nititur consensu Gentium tacito, consequenter tacita aeqnipollet expresse data, consequenter non minus, quam haec fervanda . 76 s. pari. 3. Jur. nat. 9, , perfidiae reus si, qui contrarium ejus facit, ad quod Idem suam tacite adstrinxit . 766. pari. 3. Jur. nat. P. Qui fidem tacitam reprobat, fraudi locum facit f. I p.

pari. S. Iur. nat. , quam tamen omnem naturaliter illicitam esse g. 348. Part. s. Jur. nat. & ab omni pacto abesse debere constat f. I 49. Part. s. Jur. nat. . Cum fraus in se admodum turpis si not. g. I Z. Part. s. Jur. nat. ; tanto

turpior existimari debet, ubi adei, quae sancta esse debet 3.3 so. ,

contrariatur.

I. I 6 I. Sine quo id, in quo consensum est, constare non potest, id De iis, quae tacite eonventum intelligitur. Etenim quodlibet negotium com- tacite con plectitur omnes actiones ad aliquid obtinendum, vel effi- sentionibus ciendum requisitas β. 68. para. r. Jur. vat. , consequenter insunt: tam positivas, quam negativas g. a 4. pari. i. Phil.prast. ib. 2. Quod si ergo de negotio quodam conveniatur, qualecunque tandem id fuerit, in ea non modo consentitur, quod expresse dicitur, verum etiam in cetera Omnia, quae requiruntur, ut id, in quod consensum est, constare possit, ac per consequens ea tacite conventa intelliguntur g. 698. pari. 3.

Jur. nat. 2. ottur l. 3. e. 24. f. I. quaedam actui natura inesse dicit &ea tacite conventa pronunciat. Ita omni contractui beneficio

inest indemnitas ejus, qui alteri gratis quid praestat, pro uti suo loco spart. a. pr. not. ostendimus. In eam igitur tacite consensisse intelligitur is, cui gratis quid praestitum. Etenim Dissilia o by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION