Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

448 . Cap. V. De modo componendi

Etenim nemo contractum beneficum inibit, nisi absque damno suo id fieri possit, consequenter sne indemnitate ejus, qui gratis quid praestat, contractus benefici constare nequeunt, ae ideo ea omni contractui benefico inest. Similiter qui col. loquium aut postulat, aut admittit, tacito promittit, id collocutoribus ire innoxium: neque enim ad colloquium accede , nisi qui certus fuerit, id sbi innoxium fore, ae ideo collo. quium sne hoc constare nequit, consequenter conventioni de colloquio promissio securitatis collocutorum natura inest. Recte autem dicuntur natura actui cuidam inesse, quae ex eo vi. demonstrationis deduci possunt: cuilibet enim rei ea insunt, quae ex ejus notione recta ratiocinatione deducuntur.

De modo Componendi Controversias Gentium.

. I 62. controvem c ontrover e Gentilim N Rectoram civitatis sunt contentiones

1iae Gentiam eorundem de juribus stibi competentibus, aut injuria

ta Restortim facta. .

civitatis Contendunt inter se Rectores civitaris, si unus eorum ius quid jissi, quoddam sibi competere assirmat, alter vero negat, illo rationes, ob quas sbi competat, allegante, hoc easdem refutante, vel alias in contrarium asserente. Haec eorum contentio controversa dicitum: Eruditi de veritate dogmatum, vel factorum inter se contendunt, & hae contentiones controversae erudiis torum idiomate patrio 3eLhrte Etre iligie ite ii, sive Pire itig. te iten der Mesehrten appellantur, quae a controversiis Genrium nonnisi objecto disserunt. Per se autem patet, controversias quoque dari privatorum, quae cum controversis Gentium R Rectorum 'Diuitiaco by Corale

472쪽

controversas Gentium. 449

Rectorum civitatis coincidunt, & in contentionibus de jure sibi competente, vel de injuria sbi facta consistunt. . I 63. Gravamina Gentium V Rectorum civitatis dicuntur que- Gravamina

relae de jure manifesto sibi ab altera Gente, vel Rectore ci- quid 1lat. vitatis altero denegato. vel de injuria sibi facta, aut facienda. Idiomate patrio dicuntur Sesolverben.

Ita si Gens quaedam non solvit, quod se debere negare non potest, querela, quae desolutione non obtinenda a Gente altera mnvetur, gravamen est. Si qua Gens jus legatorum violavit, aut a subditis impune violatum fert, querela, quam de eo Gens altera movet, gravamen est. Contingit subinde gravamina Gentis unius ab altera in controversam vocari, si haec ad ea tollenda parata non est. Me vero vel tacente Pa. tet, gravaminibus quoque locum esse inter privatos.

. I 64. Quoniam gravamina sunt querelae de jure manifesto D oras Asbi ab altero denegato, vel de injuria sibi facta, vel facien--is: da t*. 363. , 1i tibi revera nullum jus competat ab altero tribuni-D. dum, vel injuria non si factum alterius, quod tu pro ea venditas, gravamen tuum nullum et, ac ideo dicitur gravamen minime justum, vel injustam, quasi nullo jure factum.

Non semper vera sunt hominum iudicia de eo, quod ad ipsos pertinet. Atque ideo pro re manifesta habent, quae non modo dubia est, verum etiam prorsus nulla. Conqueruntur igitur de eo, quod non est. Ac ideo gravamina ipsbrum in se nulla sunt, seu injusta. Finguntur etiam subinde gravamina, ubi nulla sunt. Sed ea ad simulationes pertinent I. II 6. - Part. a. PHI. Pra I. unis. .

473쪽

op. V. De modo componendi β, Isis. se immi- Quoniam gravamen Rectoris civitatis est querelascere regimi- de iniuria sibi facta β. 363. , quilibet autem Rector civini alieno sit ratis habet jus persectum non patiendi, ut alia quaedam se justa grava- regimini ipsius quomodocunque immisceat l. 269.), si hoc minis causa. facit Rector civitatis alterius, injuriam ipti facit I. 839.

pari. I. Jur. nat θή consequenter si Rettor civitatis se regimini alterius immiscet, id jnsta gravaminis causa est. Fieri hoc potest per legatos pro diversis regiminis formis diversis modis, tum etiam si Rector quidam civitatis prohibere velit, ne faciat alter, quod vi summi imperii facere potest. 366.

De modo ' Quia gravamina sunt querelae de jure manifesto sibi tollendi gra- denegato, aut injuria facta, vel facienda . 363. per se vimina. autem patet, querelas istas cessare, si querenti jus suum tribuitur, injuria facta reparatur, aut, si reparari nequit, de ea

satisfit, a facienda autem desistitur, gravamina tolluntur, si Gens qua gravaminibus locum fecit, alteri jns suum tribstat, injuriam fa-stam reparet, aut de ea, qaae reparari nequit, satisfaciat, a facienda autem dolat, vel ubi fides suspecta es susι cienter caveat.

Cessante nimirum ratione querelarum, cessant querelae, quippe quae non ponuntur, nisi posita illa f. II 8. OmoLa. Cessantibus autem querelis, nulla amplius gravamina existum

gravamina. buere debet cf. aoq. , consequenter etiam injuriam factam

474쪽

controversias Gentium. 4 I

reparare, seu damnum datum relarcire s. 9 a 3. pari. r. UISO .part. a. Jur. nat. 2, aut si injuria reparari nequit, de ea satisfacere . as a. aue 3. , cumque Gens nulla alteram laedere g. 3 7 3.), sed unaquaeque sibi cavere debeat, ne aliam offendat a 66. , ab injuria, quam facere intendit, desistere. Enimvero si Gens, adversus quam gravamina prostant, hoc faciat, gravamina tolluntur l. 366. . Quod si ergo Genti cuidam gravamina sunt ad verius alteram, haec ea tollere obligatur.

Convenit hoc maxime amicitiae, quam. Gentes inter se co. lere debent & curae, qua circumspicere tenentur, ne alias sibi inimicas reddant I a. , immo etiam justitiae, quam Gentes inter se colere obligantur I. 26s . . Quemadmodum in civitate privatorum gravamina tollenda sunt, prouti abunde cono stat ex iis,quae in parte octavaJuris naturae de judiciis demonstrata sunt; ita quoque in civitate maxima, in quam Gentes coiveo runt 3. 9. . plurimum interest, ut gravamina tollantur, ne Gens, cui sunt gravamina, vi persequi jus suum & in uriam a se amoliri cogatur g. 27 I. c seqq- .

g. 568. seisti tintestique liberum est, s is gratiam osterius gravamina Au stravi missa facere velit. Si cui Genti sunt gravamina adversus alte- mira sponterain, haec ea tollere obligatur I67-J, consequenter illi missa sueneius est id ab hac exigendi β. 3. pari. I. Jur. Vat. 2. Enim. liceat. . vero cum quilibet jus suum remittere possit g. 337. pari. 3. Jur. nati , hoc vero faciat, qui sussicienter significat se nolle,

ut alter sibi praestet, ad quod praestandum obligatur I. 9s.

pari. 3. Jur. nat. J ; centi, cui sunt gravamina adversus alte iaram, remittere potest, ut tollantur, consequenter ei liberum

est, si in gratiam alterius eadem missa facere velit. Ll l a Saepe

475쪽

4sa Cap. V. De modo componendi

Saepe consilii est, gravamina quidem proferre, non tamen urgere, ut tollantur, sed generoso animo declarare, quod ea missa facere velis. Subinde etiam ea celare prudentiae est, aut saltem dissimulare pro praesenti. Tum vero missa facta non sunt, nec jus exigendi, ut tollantur, remissum. Unam quamque Gentem de iure suo disponere posse, prouti sibi visum fuerit. vel prudentia suadet, nemo est qui dubitet, nisi juris omnis fuerit prorsus ignarus.

controver

sas Gen

tiam.

g. 369. De modo cintroversia inter Gentes eodem modo compolii psunt quo compulimi inter privatos in statu naturali viventes. Gentes enim spectandae sunt tanquam personae singulares liberae in statu naturali viventes β. a. , consequenter judicem nullum habeat, qui de jure controverso sententiam serat & exequatur . s 38. I seqq. pari. 8. Jur. nat. , qualem nec habent personar. privatae in statu naturali, qui status libertatis est . ros . pari. r. Jur. nat. J, Viventes β. h. cit. 2. Quamobrem controverissiae inter Gentes non alio modo componi possunt, quam quo inter privatos in statu naturali viventeS.

Gentes non alio utuntur iure, quam naturali g. . Jus. igitur quod privatis est ad modum componendi controversas in statu naturali, idem etiam Gentibus competit. I. I TO.

Specialitis Quoniam controversiae inter Gentes eodem modo recensentur componi possunt, quo inter privatos in statu naturali viven- modi isti. tes '364.); naturaliter vero componi possunt vel amica biliter g. 87 8. pari. s. Jur. nato, vel per transactionem g. 88 I. pari. s. Jur. nat. , Vel per mediationem I. 923. pari. s. Jur. naid, vel denique per arbitrium, seu compromissum in arbitros

476쪽

controversias Gentium. 4 3

bitros l. 94 . para. M. Dr. nat. θ; controverfla quoque inter Gentes componi possunt vel amicabiliter, vel per transactionem, vel per mediationem, vel per arbitrium.

Equidem ad modos componendi controversas in statu naturali etiam refertur duellum & sors; non tamen duellum est modus aptus ad controversam decidendam 3. Io 9 a. para.X. Sin. nai. , nec naturaliter licitum I. Io 9 I. Part. F. Iur. u. , sors vero, qnamvis non sit illicita Io 99. stare. s. Jur. nat. ,

vix tamen Gentibus litigantibus sese prohabit. q. IT . Quoniam controversias inter Gentes componenda: De coliberi

sunt vel amicabiliter, vel per transactionem, vel per media- tibus S co tionem, Vel per arbitrium fg. 37o. , per amicabilem vero loquiis Gen- compositionem, Vel transactionem, vel mediationem, vel lium, per arbitrium controversiae componi nequeunt, nisi contro- vertentes conveniant & colloquantur, quod satis per se patet; ideo Gentes controυeryiarum componendarum cavsa conυelitus celebrare S in colloquium venire tenentur, consequenter de loco, o tempore, personis ad conventum admittendis, aliisqve pro re nata in iisdem observandis convenire.

Genuina haec sunt media controversias inter Gentes componendi, quae Ius naturae praescribit, prouti abunde patet ex iis, quae de controversiis naturaliter componendis in parte quinta Juris naturae demonstrata sunt. Quod inter privatos b. duellum, id inter Gentes bellum est. Quemadmodum itaque duellum non est modus aptus ad controversiam decidendam cl. IO92. Part. F. Iur. nat. ; ita nec hellum aptum est ad decidendam controversiam inter Gentes. Eventus belli non minus dubius ac incertus est, quam sortis, ut in utroque casu fallat proverbium Germanorum, quo Deus causam justam habenti assistere dicitur. Quemadmodum itaque sorte

477쪽

'4 cap. V. De modo componendi

dirimenda non sunt, quae certo consilio fieri possunt I. a 96. pari. s. Jur. nar. ; ita multo minus bello. Immo bellum, non perinde ac duellum ex compacto suscipitur, ut jus controversum ejus sit, qui vicerit, consequenter ut vi armorum controversia decidatur , sed ut ad transactionem tandem venia. tur, quae bello finem imponat. Ad transactionem via patet sine armis; sed ea ad eandem venire displicet, quod pars utra-- que armis suis confisa victoriam sibi pollicetur, cumque vi. Ehor eonditiones praescribere possit victo, meliores transigendo conditiones se obtenturam sperat. Quod igitur bellum praeferatur congressibus & colloquiis, nec absque multorum sangui ne & depopulationibus atque vastationibus controversa componatu , non a jure naturae venit, sed assectibus, quibus agi tantur animi controvertentium, tribuendum. Judicium nimis deproperant, qui simpliciter pronunciant, controversas Gen. tium vi armorum esse dirimendas & hoc jus ipsis tributum a Deo atque natura, quod iudice careant & iptam et juris sui vindices snt. Sane nec in statu civili, in quo actiones in foro in locum belli successerunt f. 36 I. pari. S. Iur. nat. , non litigatur in foro, nisi quia controversiam amicabiliter, vel

per transactionem, mediationem aut compromissum in arbitros componere nolunt partes, consequenter uti recusant mea diis, quae hominum naturae convenientia praescribit lex naturae,

quae bello minime favet, nec id nis per modum de sensionis permittit, prout i jam alias insinuavimus & ex sequentibus clarius elucescet. Ceterum juris naturalis esse, ut in causa dubia, seu quando de jure controverso contenditur, aut instituantur colloquia ad rem controversam amicabiliter componendam, vel de ea transigendum sive adhibitis mediatoribus, sive absque iisdem, aut ut compromittatur in arbitrum, aut denique direm-tio litis sorti committatur, alibi jam demonstravimus f. IIo 2. Part. s. yur. nat. , ac id non minus de Gentibus f. 3. , quam de privatis intelligendum. Immo sicuti in statu naturali

nemini hominum in causa dubia jus belli per se competit f.

478쪽

II oo. pari. F. D . t. , sed illicitum est alterum bello Ia'

cessere, ut vi armorum extorqueas, quod praetendis f. IIo I. pari. s. yur. nat. ; ita etiam Gentibus, quae in statu naturali

vivunt . a. , nec alio inter se jure utuntur I. 3. , licitum esse nequit, quod singulis in statu naturali, seu natura permissum non est. Abiit autem, ut tibi persuadeas, hoc ipso diminui jus Gentibus & civitatum Rectoribus, qui illud ha. bent , competens l Applicanda enim ad Gentes earumque Re.ctores etiam sunt, quae de jure belli privati in causa controversa liciti alias demonstravimus, Bellum enim privatum natura singulis hominibus permissum norma est belli publici, cum Genteς inter se non aliter spectentur, quam tanquam

privatae personae 3. a. . g. 37 a. I in causa dubia Gens una acceptare nolit colloquium mi- De jure belli

eabilis compositionis, vel transactionis causa, nec compromissum in ob contro- arbitram; osserenti competit jus belli iv acceptare nolentem, quo ea ver 1ias Gell- ad transastionem vi armorum adlatur. Etenim controversia- tium. rum componendarum causia Gentes conventus celebrare &in colloquium venire debent fra. , ut lites vel amicabiliter, vel per transactionem sive cum mediatoribus, sive absque iisdem, vel per arbitros finiantur 3.37o. . Enim. vero si quis colloquium amicabilis compositionis vel transactionis causa in caula dubia, aut compromissum in arbitrum acceptare nolit, offerenti competit jus helli in eum,

ut ad transactionem vi adigatur I. ιιO3. 3IO4. pari. Jur. nat. 2. Quamobrem etiam si in causa dubia Gens una acceis ..ptare nolit colloquium amicabilis compositionis, vel transactionis causa, nec compromissum in arbitrum ; offerenti competit jus belli in Gentem acceptare nolentem, quo ea ad transactionem vi armorum adigatur.

479쪽

Quando jus

belli competat collo

quis , vel compromisso

non tentato.

Cap. V. De modo componendi

Patet itaque ius belli non nasci ex eo, quod Gentes iudicem non habeant, sed juris sui ipsaemet vindices sint; verum ex injuria Gentis modum finiendi controversam a parte altera legi naturae convenienter Oblatum reprobantis. Relegenda hic sunt, quae alibi jam annotavimus not. 9. II O4. pari. s. Iur. nat. . Quodsi objicias, quae de modo componendi controversas Gentium & jure belli in causis earum controverissis a nobis tradita sunt, adversari communi Gentium opinioni earumque moribus repugnare; objectio ista nos parum moratur di neque enim nobis propositum est ea recensere, quae comis muni Gentium opinioni consentanea sunt, sed docere , quae veritati conveniunt. Et quamvis mores Gentium jus cono suetudinarium faciant c . a 4.); non tamen quod pro jure consuetudinario inter Gentes observatur pro vero iure agno . scimus, nisi quatenus cum theoria legum civilium naturalieonsentit, ae ideo locum in jure Gentium voluntario, quod diximus, meretur f. aa. . Quemadmodum lege postiva eiVili ex illieito legislator facere nequit licitum ,97s. pari. S. Jur. nat. , ac sibi cavere debet, ne errores quidam communes pro Jure naturae sumantur I. 99 a. pari. S. Jur. nat. Iita idem tenendum de jure Gentium consuetudinario.

β. 373. Quoniam contra Gentem colloquium amicabilis compositionis, vel transactionis causa, aut compromi illim in , arbitros acceptare nolentem jus bolli competit ollarenti, ut ea vi armorum ad transactionem adigatur g. 37 a. b, atque perinde est, sive expreste, siVe tacitet reprobetur ; 1i facile

armideri potest, collυquium, aut compromissum nou acceptattim iri, aut 1i offerretur, non alium expeti uiam eUentum , quam ut osserenti mora nocua inferatur, talia praevidenti jus belli adversus Gentem alteram , etiam colloquio, aut compromisso non tentato competit. Lex naturae ad prudentiam quoque nos obligat . a s 8.

480쪽

eontroversas Gentium. 43

Part. l. Iur. nat. , adeoque circumspectos nos esse iubet f. Is 6. Part. l. Jur. nat. , ne temere quid faciamus a 78. parti . Iur. nat. , praesertim si temeraria actio eum damno nostro conjuncta sit, quod a nobis avertere tenemur I 493. para. a. Furi nat. . Vides itaque nos non simpliciter improbare, si quis arma sumat in causa dubia, nondum tentato colloquio, aut compromisso, de quo nulla unquam spes super. esse videtur, eis illud, ubi mora acceptanti utilis, non eo animo acceptari possit, ut controversia componatur, sed ut mora

interponatur.

s74. Jare Gentium volantario non injusta sunt ama, quae sumistur Quid hic in causa dubia transat joxis obtinendae causa, colloquio, aut compromisso conveniat non tentato. Etenim etiam in certis, praelertim magni momenti,fi- juri hentium

des Gentis Genti &olim semper suspecta fuit, & hodienum Q - voluntario. specta esse solet, ut ideo petantur guarandi foederum . 44 3. ac in securitatem fidei obsides a. s4o. . In rebus igitur magni momenti inter Gentes controverus cum vix sperandum sit, ut per colloquium controversia componatur, & compro- inissum ob metum studii partium acceptetur, ac colloquii acceptatio suspicione non careat, quando vero facile praevideri potest, colloquium aut compromissum non acceptatum iri, aut, si offeratur, non alium expectandum esse eventum, quam ut offerenti mora nocua inferatur, non tentato colloquio , aut compromisso arma licite sumantur g. s 7 3. & vilibertatis naturalis Genti unicuique competentis g. ss. pari. 8. Jur. ηα. standum sit uniuscujusque de istis judicioc g. 3I6 .part. r. Jur. ndi. ἱ jure Gentium voluntario, ut controversia habeat exitum, non injusta sunt arma, quae in causia dubia transactionis obtinendae causa, non tentato ante col-c Olbi Jus Geutium. Mm m loquio, .

SEARCH

MENU NAVIGATION