Jus gentium methodo scientifica pertractatum, in quo jus gentium naturale ab eo, quod voluntarii, pactitii et consuetudinarii est, accurate distinguitur; auctore Christiano L.B. de Wolff, ... Halae Magdeburgicae prostat in officina libraria Rengerian

발행: 1749년

분량: 903페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium

neutrarum partium; in posteriori belligerans petit . ut sit neutrarum partium. In casu priori primario respicitur securitas ejus, qui neutrarum partium est, ne quod damnum occaso. ne belli patiatur; in posteriori autem securitas belligerantis, ne motus ipsius ullo modo impediantur, vel partis adversae potentia esstiatur validior. In casu priori neutralitas conceditur ei, qui neutrarum partium esse vult; in posteriori a hellige. rante impetratur. Quamvis itaque foedus neutralitatis utri. que contrahentium parti sancta esse debeat I. 3 7. ', in casu tamen priori magis is, qui neutrarum partium esse vult, in posteriori belligerans sibi cavere debet, ne quid contra foedus

committat.

g. 678. Obligatio Quoniam qui foedus neutralitatis init, belligeranti sese specialis re- obligat, quod partem ipsi adversam in bello juvare nolit β.

specta partis 677.); parti belligerantium alteri nec auxilia mittere, nec Rhidia adversae ei, praestare, nec annonam, nec arma, nec silia, quae in bello usum sal- - .cum quoso tem habent, aut quocanque modo adjumento esse pugiunt, suppeditaredus initum. debet. Qui neutrarum partium esse vult, a bello ita abstinere debet, ut in gratiam belligerantium nihil prorsus faciat, quod parti uni prodesse possit. Et ad hoc sese obligavit ei, cum tuo foedus pepigit, respectu partis eidem adversae F. 677. .

ta si annona, vel tormenta deficiant, ea suppeditare indigenti nequit, nec potest permittere ut pars adversa foederato suo militem in territorio suo conscribat, cum hoc perinde si ac mittere auxilia. Similiter subditis suis permittere nequit, ut' mutuo dent pecunias, cum hoc perinde esse videatur ae dare

572쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium.

g. 679. Cum qdii foedus neutralitatis init, belligeranti sese ob- Obligatio ligat, quod ipsius motus nullo modo impedire velit l. direri respi-677. ; ideo nec quicqnam facere debet, quod quocunque modo ob-ciens foede- esse pilfit foederato stio, ehi eodem opem directe non ferat parti eidem ratum. adversae, qua vel inscia facit quod facit, , cui nihil praestatur, veluti s auxilia suppetias Mutura, dum per territorium furem transeunt, studio moratur, ne in tempore adveniant, vel 1i fruges coemit ab iis, a quibus eas petit foederatus, eo me, ne is siti iratem copiam habere possit. Idem intelligitur de apparatu quocunque bellico. Exemplum simile est, s instigetur populus pacatus, ne per

mittat, ut militem in territorio suo conscribat, quod antea concedebat, aut ne vendat. quae in bello usui sunt. Nimirum

actus, quibus quis sese bello immiscet, duplices sunt, quorum alii alteram belligerantium partem directe respiciunt, Rquibus eidem subvenitur; alii vero non nisi indirecte respi. ciunt , & quibus eidem nocetur. De his intelligenda est propositio praesens; de ista praecedens 9. 678. q. 6 8 o. Belligerantes foedus ineuntes neutralitatis se obligrat ei, qui De obliga- neutrarum petritum est, quod inis , rebus i ius vim hostilem inferre tione bellige- nolint. Etenim cum in foedere neutralitatis conveniatur, ut rantiam ex

neutri belligerantium parti adhaereat, qui in bello medius Dedere neu-ecte vult g. 67 a. ; cum eo animo neutrarum partium quis tralitatis. esse velit, ut malorum, quae bellum post se trahit, sit immunis, belligerantes utique ad praestandam immunitatem istam sese obligant, & per consequens ab omni hostili vi contra' eam abstinere debent. 'Quamobrem patet eas vi foederis persecte obligari, ut ipsi ac rebus ipsius vim hostilem nullam inferre velint g. 377. . L 2 2 3 In

573쪽

sso Cap. VI. De yure belli Gentium.

In eos, qui in bello medii sunt, nullum jus belli competit

belligerantibus cum nullam ipsis injuriam fecerint, quae sola jus ad bellum dat 61 . . Immo cum ipsis permittendum sit naturaliter, etiam sine foedere, ut neutrarum partium snt f. 67s. , ac ideo jure suo utantur, dum esse volunt; quando sunt, nullam belligerantibus injuriam faciunt I. 97s. pari. r. Fur. nat.). Quod igitur in hostem licet, non licet in eos, qui in bello medii sunt. Enimvero quod naturaliter jam debetur, ad id vi foederis se obligant belligerantes foedus neu - . tralitatis pangentes. Dum igitur in neutralitatem consentiun r, , in immunitatem malorum, quae bellum post se trahit, consentiunt, dc sic ad eam praestandam, consequenter ab omni vi hostili contra ipsos abstinendum sese obligant. Absurdum foret, belligerantibus liberum esse, ut damna dent iis, qui in bello medii sunt, eum hi sibi cavere debeant, ne noceant ullo modo belligerantium parti alteri.

g. 68 . Qualefoedus Quoniam belligerantes foedus neqtralitatis ineun- contineat tes se obligant ei, qui neutrarum partium est, quod ipsi ac Dedus neu- rebus i plius vim hostilem inferre nolint I. 68 o. i, sicuti et-iralitatis. iam hic se istis obligat, quod nil in favorem unius facete velit, quod noceat alteri, vel quo motus ejus impediantur

677. ; foedus neutralitatis limur continet foedus Ji non de non laedendo , saltem de non nocendo , species quaedam foederis amicitiae hi I. 3 . . Superius sapa. J diximus foedera inire de non laedendo

necesse non esse, quia scilicet jus persectum ad laesionem non ferendam naturaliter jam competit f. 9I3. Part. l. Fur. not. , . nec demum opus elle ut ex pacto acquiratur . 377. . Quemadmodum vero ibidem excepimus casum si Gentis cujusdam ea sit opinio, quasi Gentes exteras pro lubitu laedere

liceat si ita nec in praesenti casu superfluum dc pangere foedus de Digiti od by Corale

574쪽

Cap. VI. De Fure belli Gentium S I

de non laedendo, aut saltem de non commistendo, ex quo nocumentum quoddam resurire potest. Si enim arma justa ejus sunt, cui quis se sociat; nocumentum, quod assert alteri, laeso proprie non est, si ita quod per inconstantiam loquen-. . di talis haud raro dicatur. Ceterum nemo est, qui nesciat, belligerantes, etsi non debeant, naturali tamen obligatione non obstante multa committere . quibus injuria assertur Gentibus vicinis. Quamobrem superfluum non est, ut foedera neutralitatis pangantur, cum pudoris major essicacia esse solear, quam obligationis naturalis r unde pudorem omnem exuisse dicuntur, quibus nec sanctam pactorum fidem violare religioni est. Et revera inest violationi huic major turpitudo, quam actui legi prohibitivae in praesenti casu contrario, & pudor vincitassectus pravos alios, quibus belligerantes incitantur ad laedendum Gentes vicinas, quae a bello absque foedere abstinent. Sed de his disertius dicere non est hujus loci. Sussicit excitasse attentionem eorum, qui satis perspicaciae habent ad talia Profundius rimanda. Pertinet autem uberior horum tractatio

ad Ethicam, seu Philosophiam moralem Gentium. g. 68 a. Foedera neutralitatis pangenda sunt clim utraque belligeran- Quando foetiam parte ab ea Gente, cujus temtorium vicinum est terris, in qui-dus neutrahas bellum geritur. Etenim si Gentis cujusdam territorium litatis cum

terris, in quibus bellum geritur, vicinum est; facile contin- titraque bel-git, ut tam ab una, quam ab altera belligerantium parte lignantium damna dentur & injuriae eidem afferantur. Quamobrem parte pan- cum per foedus neutralitatis id praecaveatur s. 68o. I ab gendum. ea Gente, cujus territorium vicinum est terris, in quibus bellum geritur, foedera neutralitatis pangenda sunt cum utraque belligerantium parte.

Si Gentis territorium sit procul remotum a terris, in quibus

h . bellum

, ' . . .

575쪽

ssa Cup. VI. De Fure belli Gentium.

bellum geritur, interest saltem partis unius belligerantium, ne opem ea ferat alaeri, veluti auxilia mittendo, aut subsidia praestando. Et tunc per foedus neutralitatis saltem cavetur, ne hoc fiat. Plerumque tamen Gentes theatro belli vicinae in eo. . dem mediae esse solent, atque tunc foedus cum utraque belligerantium parte pangendum, modo pars utraque consentire velit in neutralitatem. Quamvis enim consentire debeat 3. 67s. ; non tamen Gentes earumque Rectores semper faciunt, quod facere lege naturali obligantur. Sane si huie legi in praesenti casu obtemperarent, foedere neutralitatis prorsus non

foret opus f. cit. . I. 683. De iis, qua Qui Mutrarm panium sui, ea praestare uti igne belrigerana Gentibus tiam parti debent, quae jure Gentium debeatur extra bellam, ubi ex mediis utri-pre . de quibusdam aliter conventum, quae respectum ad bellum habereque bellige- po junt. Etenim in foedere neutralitatis saltem convenitur, rantiumpase ne Gens, quae media esse vult, parti neutri belligerantium praestanda. Opem ferat, Vel motus belli ex parte una impediat g. 6 1. 639. , consequenter ut ita se gerat, ac si bcllum non esset. Patet itaque foedere isto minime contineri, ut non praestentur ea, quete Iure Gentium extra bellum debentur. Quamobrem cum qui neutrarum partium est, parti uni non mastis favere debeat, quam alteri; utrique belligerantium parti praestare debet ea, quae jure Gentium extra bellum debentur. Quod erat unlim.

Enimvero si de quibusdam, quae resipectum quendam ad bellum habent, aliter fuerit conventum, cum foedera sancte sint servanda 3. 3So. 34T.); per sic patet, stan- dum csse eo, de quo conventum fuit. Quod erat alterum.

Qui neutrarum partium sunt, eorum respectu bellum non

576쪽

op. VI. De Fure belli Gentium sues

est, ipsi vero utrique belligerantium amici sunt. Quae igitur

. extra bellum, seu pacis tempore, Gentibus praestantur a Gen. te, ea etiam praestanda sunt utrique belligerantium parti.Quod uni praestatur, id praestandum quoque alteri est, si eodem indiget. Potest autem conveniri, ut etiam quaedam praestentur, quae respectum quendam ad bellum habent, vel ut non prae stentur, quae quidem per se ad bellum minime faciunt, pr Pter casum vero emergentem respectum quendam ad idem ha . here possunt, & tune illa utrique praestanda, haec utrique deo neganda sunt. Foedera neutralitatis non semper omni vacant injuria; sed ut malum minus praeferatur majori, toleranda sunt, quae mutari non possunt.

g. 684. Quoniam qui neutrarum partium est, parti utrique paniam a belligerantium praestare debet ea, quae jure Gentium de-ωntibas bentur extra bellum g. 683. , exteris Vero Permittendum medit, .mi est, ut in territorium nostrum accedant & aequo pretis que bellivea sibi comparent I. 38. LVI. 694. pari. O Jur. vat. 9, ut ob Gntiam papa justas causas in eodem commorentur g. 69.. pari. 6. Jur. ti prestanda nat 9, & per terras nostras transeant g. 6 8 9 pari. 6. Jur. ηat.', Zt ut commodae quietis causa in domus recipiantur, ubi cum rebus suis commode ac secure pernoctare, ciboque ac potu

salubri frui possunt, di equis pabulum suppeditatur, atque operae, quibus indigent, pro aequo pretio praestantur g.

33o. , immo erga peregrinos apud nos commorantes, vel transeuntes ossicioli esse debemus g. 33 i. , nisi aditus in terras nostras peregrinis ob rationes singulares fuerit prohibitus g. α93.) ; Qui neutrarm partium sunt, utrimque belligerantium partis militibus ac subditis aditum in territorium suum Stransitum per tereas suas tutum cυncedere ac permittere teneatur, ut

577쪽

ys4 cap. VI. De Fura belli Gentium

justi negotii eausa in illo commorentur V rre, quibus indigent, equo pretio Jibi comparent, ac virisque aeque ossiciosos sese presiere debent.

Nimirum quae a Gente neutrarum partium peregrinis prae stantur, si nullum est bellum. ea etiam praestanda sunt temopore belli utrique belligerantium parti. Aque adeo nihil difficultatis esse potest in determinandis iis, quae a Gente media recte fiunt, aut fieri non debent, in casu quolibet dato. Ea enim seri debent, quae facienda sunt, fi bellum non est, ut diximus : cavendum saltem est, ne quid fiat, quod prodit majorem favorem erga partem unam, quam alteram, ne iusta detur parti uni de neutralitate non exacte servata querela, tanto magis vitanda, quanto facilius malorum lames existit.

I. 68s. Exempla eo- Quia neutri belligerantium parti praestanda, vel rum, qua vi praestanda utrique siunt ea, de quibus specialiter conventum foederis a suit g. 683. ; s conventum fuerit, ne Gens neutrarum partium

Gente neutra aditum concedat in territoriam suum, nec permittat transtum, aut ut prestantur, annonam in eo flibi comparare liceat, utriusque belligerantiam parta denegan- tis militibus aditus in terras neutras non concedenduI, nec transitustari per eas permittendus in casu priori, ast in posteriori parti utrique eo cedendam , ut annonam ex terris neutris petat. Exempli quasi loco ea sus hosce particulares in medium anserre libuit, ut appareat, quomodo propositio generalis in casibus particularibus applicanda, & ne quid obscuritatis remaneat , quo minus recte intelligatur.

s. 686. di jure Gens Exa copiis militaribus Gentis altriar irrasitam lan transitas im Mum pemittere debet. Etenim transitus ad justas causas per noxii eoia- terIM dominio subjectas denegari nemini potest, nisi adsit metus

578쪽

C . m. myure belli Gentium. Sys

metus iustus damni l. 689. Din. 6. Jur. nat. 2, consequenter rum per ter- permittendus, si fuerit innoxius. Quoniam itaque Gentes ritorium

eodem jure inter se utuntur g. a.), cumque iisdem jus belli alienum. Competat 6 6 iaci, nec alteri Genti competit judicium de

eo, quomodo jure suo utantur, utrum recte; an minus recte a 36. paria r. V g. s s. pari. 8. Jur. vat. 9, consequenter transitus copiarum militarium belli causa spectandus est tanquam transitus ad justam causam; si is fuerit innoxius, permittendus.

Recte iam monuit Gratius I. a. e. a. g. I 3. n. 4. excipi non posse, quod transitum permissurus metuat multitudinem trans , euntium: cum enim non desint rationes cavendi, quas idem recenset, scilicet ut diviss manibus transmittantur copiae, aut inermes, vel ut petantur obsides 3. 497. . metus justus non est, injustum autem metum non tollere jus alterius, in casu simili jam supra annotavimus 64 . . Occurrunt quo

que hinc inde in iis, quae de aequilibrio inter Gentes supra demonstravimus & annotavimus f. 646. seqq. . tu cem aliquam assundere possunt. 687.

Quoniam copiis militaribus jure Gentium non per. Quid trans

mittendus nisi transitus innoxius g. 648. ; copiae militares euntibus ob- per alienum territorium transeuntes via regia ire, nec ad possissiones servandari. privatas deflectere, Ii qua re indigent, pro ea justum pretium solvere, non vero res alienas rapere, ta ab omni quacunque Dyione, vel injuria abstinere debent.

Ius enim transitus innoxii, quod natura competit, ac ideo eitra injuriam auferri cuidam nequit I. 64. Part. t. Ium,nat. , non convertendum est in licentiam, ut extendatur inistra limites, intra quos continetur, ac ideo conjunctus esse neonuit eius usus vel cum minimo damno pernutientis, seu lub

579쪽

Cap. VI. De Iure belli Gentium

ditorum ejusdem. Ceterum adhuc dubium quoddam rem vendum est, quod uni vel alteri subnasci poterat. Diximus insuperioribus, satam esse eorum sententiam, qui contendunt,

judicium de justitia belli non esse penes eum, qui bello se immiscent, sed penes eos, qui bellum gerunt not. 668. J, nee foedus belli pangi posse cum eo, qui bellum injustum gerit I. 638.); modo autem asseruimus, foedera neutralitatis pangenda esse cum utroque belligerantium parte f. 68 a. , cum tamen bellum ex utraque parte justum esse nequeat I. 63 3. . Similiter in praecedente propositione assi amus, transitum copiarum per terras suas a Gente una alteri permit tendum fine exceptione I. 636. , consequenter nulla habita ratione justitiae belli: id quod perinde esse videtur ac defendere, aut saltem supponere, quod Gens nulla judicium sibi sumere possit de jure, quo altera quaedam Gens bellum gerit. Enim vero quando foedus neutralitatis cum helligerantibus pangitur, id agitur, ut belligerantes se obligent ad permittendum, ne nos bello immisceamus neutram partem in eo sequentes sq. 67 a. 673. : id quod nulla ex parte adversatur iis, quae in anterioribus demonstrata sunt. Cum enim bellum ex una bellio

gerantium parte semper injustum si g. 634. ; qui neutriparti adhaeret, is nec bello injusto se immiscet, quod illicitum s . 636. , nee justo, quia hoc in potestate sua non esse ju.

dicat, consequenter hoc facere non tenetur I. I 6 o. . Et quoniam Genti unicuique naturaliter jus belli competit I. 633. , jure suo abutitur, qui bellum injustum gerit. Quamobrem cum naturaliter unicuique permittendus sit juris sui ab. usus I. Is 6. Is Z. Part. t. Jur. nat. , & Gens una quaequo periculum interitus sq. 33. , & ea, quae persectionem ipsius quomodocunque impediunt. aut statum ejusdem imperfectiorem reddunt, vitare atque a se avertere debeat s I. 36. ; transitum copiarum innoxium per terras suas permittere potest etiam ad bellum injustum, si eum prohibere nequeat. Aliud nimirum est, non impedire, ne alter peccet, cum ad impedien- dum Disiti co by Corale

580쪽

op. VI. De Dre belli Gentium suem

dum non sis obligatus; aliud vero adjuvare alterum, ut Pe r eare possit. Quodsi vero vel maxime dicas, non minus ab alia Gente, quam a te damna & pericula esse avertenda g. I 6.); idem tamen non intelligitur nisi in eo easu, in quo id fieri potest citra neglectum ossicii erga teipsum I. est. & in casu collisionis ossicium erga seipsum vincit ossicium erga alios s. a 29. Part. l. Phil. praes. unam O g. et o 6. h. . Non igitur obstat, quod alibi monuimus smi. g. 689. para. M Jur. nat. , in concedendo transitu per terras considerandum esse, num petatur Objustas causas, ne tibi factum alienum imputari possit, quod cum impedire posses, impedire noluisti: etenim in casu praesenti supponitur, te transitum impedire non posse, ni fi ossicio erga teipsum deesse velis, in moralibus autem physice impos fibili aequiparatur, quod moraliter tale est Ecquis vero est, qui nesciat, neganti transitum saepe parari bellum, aut etiam armis peti, quod precibus non potest obtineri, ac per conse quens transitum innoxium in noxium abire

Qui cum exercitu per terras alterius Gratis iter facere vult; De transita

tramittam petere debet. Transitus enim innoxius esse debet β.petendo. 686. 687. . Quamobrem cum vi libertatis naturalis Genti unicuique competentis g. s s. pari. 8. Jur. nat. 9 penes ipsam sit judicium de eo, utrum transitus sit innoxius, nec ne rs6. pari. I. Jur. nat. , & ut innoxius sit, de uno, vel altero conveniri saepe necesse sit, immo haud raro etiam quaedam eo fine ordinanda, veluti ut transeuntes absque illorum incommodo, per quorum fines transeunt, habere possint ea, quibus opus habent , qui cum exercitu per terras alterius Gentis iter facere vult, transitum' petere debet.

Non est, quod excipias, transitum per terras oceupatas esse jus innoxiae utilitatis, quod ex communione primaeva res Aa a a 3 duum

SEARCH

MENU NAVIGATION