장음표시 사용
121쪽
det: α Sentiant enim, aut non sentiant Sensus, neCessarium
esse. Ac siquidem sentiunt, fallere minime Possunt, quum ratione Omni careant, nec addere quidquam, aut detrahere iis, qUas exceperint, phantasiis sciant: quare fideliter illas repraesentare. Atque quum nullam praeteritarum phantasiarum ipsi apud se sensus memoriam conservent namque et hac etiam facultate destituuntur , non valent phantasias permutare , aliamque pro alia offerre. Immoti igitur constant sensus, nec ab alio ut detrahant quid, aut addant, moveri
possunt M. Idem I) confirmare tendit : . Etiam sinquit) si
mentiri sensus atque fallere nos possent, non est quo illos arguamus ac salsi Convincamus. Neque enim ejusdem generis sensum ejusdem generis alio judicare est; aequalem enim vim habent et eamdem merentur fidem. Nec qui diversi est generis eum qui diversi a se generis senSus est, examinare valet; quum diversae rei quilibet sensus sit judex: non enim odorem judicabit visus, neque ratio; omnis enim ratio ex phantasiis pendet. Nec phantasia una aliam
convincet; aeque enim omnibus attendimus. Confirmatur etiana sensuum Veritas et fides ex eo , quod sensuum ipsorum affectiones manifesto sint atque subsistant. Sicut enim
non potest ipsum Glere eSse, et non esse id quod dolorem insert', sed necessario ambo simul sunt; ita quum videre nos et audire perspicuum sit orit etiam et id quod videtur
et quod auditur ..8o. Sunt igitur Epicuro omnes sensus veri et omnes phantasiae verae, opiniones non item : aliae enim Verie sunt, aliae salsae. Ait enim, unicuique phantasiae adjungi Statim, eamque e vestigio ConSequi opinionem, quam αv et bποχχψivvocant, qua videlicet visum ipsum ab illa vel illa re immissum apud nos statuimus. opinionem ergo hanc atque existimationem esse eam , quae fallatur; quam quum ab evidentia ac illata vera phantasia distinguere nesciamus, iPSius
In Epicuro, lib. X, seel. II et 32.
122쪽
errorem phantasiae tribuere s solemus . Quare sapientis esse, opinionem a perspicuitate sejungere, nec illa inter se confundere ; si confundantur, non habituros nos quo judicemus: Sic enim ipse in κυρίαie δοξαie, id est, in principuis vel maalmeratis sententiis, scripsit. Eo enim rem demittebat Epicurus, . Si unus sensus si) semel in vita metititus sit, nulli umquam amplius esse credendum α. Namque sic scriptum est apud Ciceronem , cui ipsa Epicuri de hac re apud Laertium verba, et plus uno loco Plutarchus et Sextus adstipulantur. Aristocles etiam sa) timuisse Epicurum ait, ne si sensus aliquos falsos diceret, criterio regulaque omni destituere
tur. Tertullianus 3): α Epicurei sinquit constantius squam Stoici J parem omnibus f sensibus J atque perpetuam defen
dunt veritatem : sed alia via. Non enim sensum mentiri , sed opinionem : sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari. Absciderunt et opinionem a sensu, et Sensum
8 I. Quum autem visa furentium et somniantium Epicureis objiciuntur; quum, qua ratione Simul parea et magna, rotunda et quadrata, turris aliqua sit, si ex intervallo conspiciatur, et si quis prope eam conspecturus accedat; qua etiam ratione una res aliis calida, frigida aliis videatur, ut si visa omnia vera futura sint, res eadem et calida et frigida simul dicenda veniat, rogantur : universam illam suam de natura disciplinam docere nos atque persuadere opus habent, idque adeo satagunt. Per infinitum inquiunt Vacuum innumera corpuscula sei ιυe vocant) diversis praedita facultatibus, ut frigida quaedam, alia calida sint, perambulare :haec, alia aliis incurrentia atque impacta, densari et Coalescere; illorum compages Corpora ipsa esse, quae τερέμviae, id est, solida, dici volunt : ex corporibus ac rebus omnibus tenuiora alia atque leviora corpora , quae rerum ipsarum
123쪽
imagines sint, effluere, atque hac illac pervagari. Eli λα haec vocant, id est, spectra et effigies, sive, ut Lucretius, ef
gi , Sive Species e namque et has corporeas ab ipsis induinctas , Galenus scripsit. odores etiam saporesque et voces Brebus deserri, quae omnia sensuum instrumenta seriant et Sensus emiciant, id est, sentiantur. Igitur idola haec per varia loca delata tenuiora minoraque fieri deterique et evane-SCere tandem, aC Vario etiam modo inter se misceri et Permutari r quae et a furentibus et a somniantibus intra sorpus irrumpentia cernantur : errare ergo illos, non sensus namque vere ejusmodi visis afficiuntur , sed opinione, dum credunt a solidis, quae adsint, corporibus spectra illa sibi offerri. Atque hoc quidem, ut et physica Epicuri universa, Democriti est; quem Cicero si) dicit scripsisse, . si
nunc, aut si etiam dormientes, aliquid animo videre vide mur, imagines extrinsecus in animos noStros per CorpuSirrumperes. Laertius sa) ex Epicuri sententia :α Furentiumque et somniantium visa vera esse; movent enim : quod Vero nou est, non moVet.. Plutarchus 3) de Epicureis ru Quam vero speciem, aut naturam monstrΟSam atque pe regrinam non una compingunt, ex insomniis et deliriis eas desumentes P quorum nihil vanam visionem, aut falsum, aut inconveniens, et quod esse non possit dicunt; sed veras phantasias et corpora et formas , quae ex circumfuso aeris nobis immittantur ..
82. Similiter s4 et de procul visa turri , quae Parva et
rotunda, quum magna et quadrata sit, Videatur, respondent : ita videlicet deformatam turris effigiem ad nos per Venire , Vereque illa, quam animo offert, Specie Sensum Pedicelli, nec mentiri. Quod si quis ipsam solidam turrim ejus
si In Lucullo, CBP. 4o. α) In Epicuro , lib. X , secl. 32. 3) Contra Colotem, Pag. II 23, h. 4 Plui. contra Colotem. et Sextus adv. Discip. cap. de Criteri . Forsau lib. VII adv. Mathem. I. advers. Log.
124쪽
dem formae, Cum longo itinere defesso atque languido et jamjam evaneScente spectro suo esse existimet, Opinione, non sensu decipiatur. Namque et validam quis vocem elonginquo ad se delatam, si, uti sensu percipit, exilem Putet; ipse, non Sensus, aberret O namque sensus, uti ad se delata est, illam excepit, ei fideliter repraesentavit. Atque hac eadem responsione in solis astrorumque magnitudine , Epicurus uti potuit, nec risum sui Mathematicis et Philosophis omnibus facere. Tamen, praeterquam quod a compluribus cum Cicerone est traditum, ipsius Epicuri verba ex epistola ad Pythoclein, et ex undecimo de Natura a Diogene Laertio Epicureo relata, interpretationem non admittunt. Diserte enim affirmat, tanta esse astra omnia quanta videantur, aut majora paullo ; adjicitque ridiculam rationem, non amissam illis intervallo magnitudinem quandoquidem nec colorem. Verum sententia haec innumeris Perspicuitatis evidentissimis testimoniis convicta damnatur,
et exsibilata exploditur a Cleomede I) Stoico Stoicus entinis est, ut apparet).83. Causam vero, cur eadem aliis frigida, aliis calida sentiantur, hanc illos assignare solitos Plutarchus sa) refert: Singula diversis ac contrariis qualitatibus constare, multaque ac sibi pugnantia in unaquaque re commixta et colligata
teneri. Hominum quoque sensus Varia ratione temperatOS, Vario etiam modo ad res accommodari atque applicari, ita ut quum alius eanidem rem tansat, aut quoris Sensu apprehendat, non eadem illius, quas alius, partes attingat. Sed Prout SenSus ad rem temperaturae habeat, ita alias et alias ejusdem rei partes et facultates tangat et excipiat: veluti si ex fonte aliquo, in quo multorum generum res Permixtae Contineantur, accedens alius aliud hauriat. Non esse igitur quod quis aliorum sensus damnet, aut mendaces dimi, quod non eo, quo ipse modo, ab eadem re assiciantur;
i) Lib. II Contemplationis Oxbium Eaelefitium. αὶ Contra Cololom.
125쪽
quum omnes omnium sensus veraces sint, nec mentiri pos
sint. Sic vinum si) alios quidem calidum, alios frigidum
experiri, neutros sensu decipi. 84. Esse ergo omnia visa vera καὶ δῆλα καὶ ἰουαρ r i. id est, certa et perspicua ς opiniones sive sententias nostras , quae ex evidentibus ipsis ortum habeant, sensusque Statim con- Sequantur, non Omnes veras esse : sed alias veras, alias sal-
Sas. Solere enim nos aliquando sensui, qui nihil aliud quam id quod sentit, denuntiat, opinione et arbitrio nostro detrahere quid, aut addere, ita ut decipiamur. Sunt igitur veraesententiae, quibus ipsa rei et sensus evidentia testimonium reddit, nec refragatur, id est, uti Epicurus sa) ipse aiebat,
quar eridentim testimonio non con sentur, vel adsecraus quas eoidentia testimonium dixerit: ἐα, ρα reiμαρτυρηται ηἀvτιμαρτυρηται, τυ πάvtiv. Ex mpli causa : Cernit quis princul hominem ad se venientem, et Socratem putat. Si is post' quam accesserit, Socrates ex evidentia testimonio esse Comperiatur, ablato intervallo quod impediebat, quo minus illius spectrum plane integrum exciperetur; opinio Vera fuerat : sin contra, salsa. Quare ad opinionum exploratio nem et probatioram exspectare jubent Epicurei evidentiam: ut, de turri procul visa nihil statuere, sed, uti dicebant,
id est, Exspectare, accedereque ad turrim , et cognoscere qualis ei, qui Prope sit, appareat. Haec exspectatio, si Ve ex spectatione saeta exploratio, peculiari vocabulo τὸ προ ναεουον Epicureis dicebatur. 85. Prolepses 3) etiam perspicuae et certae sunt, nec de illis dubitari solet. Sunt enim Prolepses, sive notitim anti cmata', qUaedam rerum notiones, quae Verbis significantur,
l) Plutarch. Synipos. lib. III, Quaest. I, Pag. 6sa. α) Apud Laertium in Epicuro, secl. 34. 3ὶ Laertius in Epicuro, lib. X, secl. 33, et Sextus adversus Μathe n. t. lib. I, cap. 3, secl. II. Pag. 228.
126쪽
et veluti verae certaeque de unaquaque re opiniones ac universales cognitiones mente repositae, memoriaeque rerum sensibus perceptarum. Sensuum enim Comprehensio praecedit , ut puta rei Visse, ut hominis et equi et bovis aliquando conspectorum : tum formae ipsae ac typi rerum apud mentem adnotati et conditi servantur, quos rebus dein inposterum visis acCommodamus. Non enim de re, quae apparet, quaereremus equusne sit, an bos, nisi equi bovisque Upum mente teneremus, una cum Vocibus, quibus haec significantur. Principio enim res ipsa sensibus capitur, tum
ejus nomen ediscitur : quod etiam evidens et extra Controversiam est. Non enim controvertitur de bove viso, sitne
eius latinum nomen hos ρ Videor haec facile explicare, si dieam, Epicurum, dum sensus certos dicit, de re indicata, ac quasi de subjecto dubium non esse, dicere. Quum autem prolepses certas appellat, de praedicato etiam non dubitari , amrmare, sed de opinione, id est, de connexo, SiVepropositione. Clemens Alexandrinus I) de Epicuro: a Prolepsin vero definit annotationem sive animadversionem D ad verbum, adjectionem J animi de evidenti aliquo, et de evidenti rei notione : non posse autem quemquam neque qua rere, nec dubitare, nec opinari quidem, ac neque arguere sive convincere, Sine prolepsi . 86. AsseCliones autem, id est, τὰ παθη namque et has criteria censeri ab Epicuro adnotabamus), duo ipsis sunt, Nolutas et dolor, quae animantibus omnibus obveniant. Voluptas qUidem, uti naturae accommodatum; dolor vero, ut incommodum et a natura alienum. Horum igitur duorum duCtu, quae capere oporteat, et quae declinare expediat,
judicare Epicurus iussit. Nam, quae Voluptatem asserunt, eligenda; quae dolorem , sugienda esse. Tria igitur haec,
FenSus, Prolepses, et affectiones, perspicua esse aiebat, nec
de illis duhitare oportere, sed ducibus uti ad ea , quae Per
i l) Strornat. lib. II, cap. 4 , pag. 437, init. tom. I.
127쪽
spicua non sint, pervestiganda : omnes enim, quae in animo sint opiniones atque sententias , ex evidentia Ortum habuisse. Sic ipsi Epicurei ex motus evidentia comperire sibi videntur vacuum esse, quod evidens non est: si enim omnia corporibus plena essent, nullum CorpuS moveretur.
S IX. De Potamonis Criterio. 87. Verum accessio adhuc alia reliqua est. Scribit enim Laertius si), qui mihi haud antiquus scriptor videtur, non
multra ante suam aetatem tempore exortam novam quamdam
philosophorum sectam, Potamone quodam Alexandrino auCtore, quae ἐλεκτικη, id eSt, Selectrix, fuerit nunCupata. Hic enim Potamo nullum se novum decretum statuere Velle profitebatur, sed inter antiqua veterum philosophorum Placita, quae satis multa jam essent, optima quaeque tenenda seligere. Hunc igitur in libro, cui i ix v, id est, elementarem traditionem, nomen secerit, scripsisse Laertius resert : sterium, quod judicet, ESSe το κτεμο,liau, id eSt, PrinCipem in animo partem; quo autem hoc in judicando uta
examinatum visum. Sunt ergo, ut videtur, philosophi Dogmatici, non Sceptici. Selecta enim illa dogmata approbant, et comprehensa, non probabilia solum, putant. Disserunt etiam ab Academicis, quod isti, semel a Potamone SeleCta decreta, tenuisse omnes videantur: Academici, quisque sibi' eligebant, aut inveniebant quae placerent, nec quae Carneadi, omnibus deinceps probabilia videbantur. 88. Hae sere sunt omnium post Socratem philosophorum
de Veritatis judicio, quod unum ex duobus in philosophia maximum sa) esse Cicero s3) scribit, sententiae. Atque haec
r) Eelectici ad sinem prooemii , lib. I. seel. 21. a) Editio prima, maximus; editici oliveti, maximis. 3) In Lucullo.
128쪽
nunc nos, pro temporis angustia, librorumque non quantam optaremus copia, praeStare potuimus : plura quidem daturi, si Sexti auctoritate uti plerumque non temperaSSemus; quod minime factum oportuisset sis enim multus maximu
que in hac quaestione est) si graecum Sexti librum, quem
nondum editum scimus, nacti essemus. Latinorum Vero
interpretum fidei non multum fidebamus, iis maxime in libris qui adversus Disciplinarum professores Sunt : quum praecipue historia haec magnam verborum graecorum . qui bus quaeque scripta sunt, rationem esset habitura. Plurimum enim in hujusmodi hoc refert, quum quaeque philosophorum secta propriis a se confictis verbis utatur. Ego quidem diligentiam meam desiderari nolim e quamquam illorum reprehensionem feram, qui multum me operae Studiique in exigui momenti rebus posuisse dicent. Sint sane illis haec titillo in pretio : scimus, quam non multis operam navemus aC probemus ; iis Volumus potius placere, quam plurimis. Verum, itane parvi est, etiam si quaestio resque ipsa vili pendenda judicetur, antiquorum ac graViSSimorum ,
Ciceronis, Plutarchi, Galeni, D. Augustini, aliorumque complurium, libros quum legas, intelligere p At multa apud illos, nisi haec de non percipiendo percipias, impercepta te
fugiant neCesse est; quae si Scire non magnum, at Certe non ingratum. Quum praecipue nos, dum his Vacaremus,
nulli aut Publico aut privato negotio desuerimus; iique simus, qui , prae ingenii nostri tenuitate, cujus conscii sumus, vel minimis his inepti nobis videamur, tantum abest ut majora docere alios aggrediamur l