Bibliotheque Classique Latine ou Collection des Classiques Latins

발행: 1828년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

132쪽

LIBRI PRIMI QUOAD REGAΤ ACADEMICORUM.

Prooemium ipsam sermonis nati occasionem fingit. Varronis in Cumano suo adventus, et excusatio, quod non statim Ciceronem qui vel ipse tum sorte cum Attico in villa sua itidem Cumana se tenebat salutatum venisset, hos commoverat, ut recta illuni adirent, ne ab ipso occuparentur. Quem quum jam in via, satis magno ab ejus villa spatio, deprehensum reducerent, varia ex

ipso, quum de rebus publiciis spridie enim Roma venerat , tum de ipsius studiis sciscitati: Cicero, sermonem ad philosophiam declinans, in qua literis latinis explicanda eo tempore Paene

totus versabatur, ex Varrone causam quaerit, Cur, tam multa et

varia quum scribat, hujus studium, omnium gravissimum, ipsa latine tradenda, Promovere inter populares nolit, cap. I-3. Varro contra, rem iStam a se saepe eogitatam, ideoque Praetermissam, quod ea non esset multitudinis. Cultiores autem philosophiam a graecis literis, quibus accuratissime sit exposita, quarumque ipsignari sint, repetere facile et posse, et solere e nec latine scriptam curare, 4. Neque ipsam eam rem tam lacilis esse operae, si ratione Academia haud indigna tractetur, quum nova adeo verba

invenienda sint, 5. Epicurea quidem et Democritea, in primis dicendi ornatu non adhibito, nullo negotio explicari r secus id esse in Academicorum quum physicis, tum maximo ethicis, in quibus tanta sit subtilitas, 6. Sibi igitur philosophiam tractaro, non aliis r et si qui ejus studium appetant, hos a se ad Graecos, ut ad sontes, mitti. At tractare se ea, quae aliunde peti non possint et quamquam in nonnullis, quae seripserit, philosophica quoque admiscuerit, I, 8. Cicero contra, collaudata multiplici scriptorum Varronis utilitate, philosophiam sperat, vel latinis litoris traditam, probari popularibus posse, quippe quibus vel latini Poetae, et oratores, si qui pressius sese ad Graeci alici jus exemplum accommodarint, Probentur, 9, Ο. ΙpSum autem se, dum in republica versaretur, philosophiam sibi seorsim habuisse, dato otio ad eam recurrentem : sed hoc jam , in dolore et pleno

133쪽

Otio, ejusdem studio unum sibi et Solatium quaeri, et oblecta. mentum. Esse autem sane hoc ipsius studium quum senectuti aptissimum, tum rebus gestis accommodatissimum, erudiendisque civibus utilissimum. Exemplo etiam in ea re Brutum Praeisse,

Qua de re quum se Varro amplius deliberaturum dixisset, causamque quaesisset, unde Cic. Academiam veterem cum nova permutarit; hic autem su et Antiochi Ascalonitae exemplo defendisset, et quod recentiora etiam correctiora esse soleront, Philonisque auctoritate, duplicem Academiam esse negasset; commotus ille hujus precibus , et de Antiochi contra hanc Philonis sententiam rationibus, et de universa vetere Academia disserendum suscepit. Ex quo igitur confodissent, Varro Acad

micae philosophiae quasi historiam ita ingreditur, I 3, 14. orsus a Socrate , qui Primus philosophiam , antehac in solis

Physicis occupatam, ad vitam moresque hominum accommodarit, licet ipsc pro certo nihil statueret, I 5, 36; pergit ad Platonem, ex cujus ubcrtate duplex philosophorum familia COOrta Sit, quae non tam rebus, quam nominibus disserat, Academici et Peripatetici: quorum utraque philosophiam in certamquamdam sormam redegerit, relicta illa Socratis assensus retentione ; sed eodem ex fonte , eademque in ethicis descriptione, II, I 8. Triplicem autem utrorumque esse philosophiam, a Ρlatone acceptam,

I. De vita et moribus moralem doctrinam); II. De natura ot rebus occultis sphysicam); III. De disserendo dialecticam .

I. Quae primae Partis essent, haec eos unico a natura repetivisse, sic ut finem honorum in corporis, animi, vitaeque honis junctim ponerent, eaque corporis quum ad totum, tum ad partes ejus referentes, I9; animi, Partim naturae, partim morum dicerent: reliqua denique aureae bona, virtutis usum juvantia, a juncta vocarent , IO, a I. Ut autem utrique in codem bonorum sine consentiant, ita ab iisdem etiam sola in virtute beatam vitam statui: sic tamen, ut corporis et vitae bona adjuncta velint, quibus illa beatissima evadat. Inde derivatam quoque onficii rationem, morumque institutionem , 22, 23.

134쪽

II. Physica utrorumque duas partes complecti, I ' de Causa efficiente, et a' de materia. Quibus junctis qualitates enasci, easque quum Primas et simplices, tum ex Primis ortas et Varias.

In primis illis quatuor elementa poni, quibus ab Aristotele quintum addatur, 24-26. Materiam autem, his elementis subjectam, omni et specie et qualitate carere : sed induero eam lacillime

formaS omnes, et eXuere : esse aeternam, in siniteque secabilem;

quaeque ex ea moveantur, ea item intervallis infinito dividuis moveri, a . A qualitatis autem universa vi materiam totam penitus pendere atque ita singulas qualitateS τοι ποiα, V. c. krmam, magnitudinem, extensionem, etc. oriri. Inde corpora, et totum ipsum mundum, qui dei sempiterni et omnipotentis sapientia ac providentia gubernetur; sic quidem , ut illa res caelestes prae ceteris, deinde humanas in terriS, curet, atque tum etiam vel necessitas, vel fortuna appelletur, 28, 29. III. Dialecticorum quoque communem esse rationem apud Utrosque. Veritatis criterium a sensibus quidem proficisci, sed mente rerum in sensus cadentium judice, quippe quae ob simplicem naturam, cujus causa voce appelletur, in his sola fide digna sit. Sensus per se hebetiores esse, quam ut res sibi subjectas, tam subtiles fluxasque, perciperent. Ita cognitionem ad sensus spectantem rerum esse opinabilium stis, ),3O, 31. Scientiam in iis notionibus rationibusque poni, quae ipse ex seis animus hauserit. Inde probatas ipsis maxime definitiones; non neglecta tamen Verborum eXPlicatione, i. e. etymologia. Argumentis denique eos esse Velut usos, quibus pro-hando concludendoque , quod Vellent, enuclearent. Huic parti disserendi in alteram oratoriam, quaSi comitem, additam esse, 3 i , 32. Discessisse eos autem inter se in his maxime. Primum debilitasse Aristotelem Academiae veteris auctoritatem, rejectis ideis, quibus nimium laverit Plato. Illud magis etiam secisse Thoophrastum , quum Virtutem ad beatam Vitam haud sufficientem declararet, 33, 34. Stratonem autem huc non Pertinere, quum tantum . physica tractarit. Veteris autem Acadcmiae, proprie dictae, philosophos, a Speusippo ad Crantorem, accurate in iis perstitisse, quae ab antecessoribus tradita acceperint. .At Zeno, nem , licet idem ex cadem prodierit, corrigendae hujus philoso

135쪽

ii 4 ARGUMENTUM.

phiae causa operam navaSse. Cujus rationem Varro, eodem Antiocho auctore, Sic exponit.

Zenonem in virtute posuisse omnia, quippe in qua una et sola summum bonum statueret, honestique id nomine appellaret, 35. Neque praeter ipsam bonum quidquam esse, neque malum: distingui tamen reliqua sic, ut Partim secundiam naturam sint, partim contra, partim his interiecta, media dicantur. Illa cum aliqua aestimatione sumenda; ista contraria ratione; haec, media, omni momento carere, 35, 36. Sumendorum alia pluris osse, alia minoris aestimanda; illaque promosisti , haec resecta dici. Inter recte factum autem, quod solum in honis actionibus cernatur, et Peccatum, quod item Solum in malis, medium inter poni officium, et quod contra hoc sit, 37. Virtutem autem non esse simul naturae et moris, sed rationis solius; neque cam ullo

modo generibus distingui debere; nec in usu, sed in ipso habitu

praeclaro consistere e neque denique apud quemquam deprehendi, nisi qui se totum ei in omne tempus tradiderit. Tolli porro omnes animi perturbationes, sapienti morborum instar sugietidas, quippe quae non naturales, Sed Voluntariae, et per pravam opinionem, intemperantia Veluti matre, nascantur, 38, 39. Sic Zenonem de moribus sensisse. In Physicis, quatuor modo

elementis admissis, reiectoque illo Aristotelis quinto, ignomesse, qui omnia contineret et gigneret; mentem etiam, et Sensus.

Omne deinde, quod quid aut efficeret, aut efficerctur, corpus esse debere, 4o. In dialecticis denique eumdem mutasse plurima, in primis in sensibus: pelli eos extrinsecus Visis tvτασία), quibus

acceptis animo Pari rasSmFionem sσυrκαταθε riv); quae in nostra sit potestate voluntateque Posita. Neque tamen visa omnia fidem mereri, sed ea modo, quae clare eas res referrent tropraesentarent ), quae sensibus Osferrentur : tale visum compreMnsibile καtαληπτὸ, esse et idemque aPProbatum comprehensionem

καetiarith,) dici, quippe quod Simile esset iis, quae manu prehenderentur. Id ipsum autem, quod Sensu comprehensum esset, sensus sαω σεως) quoque Voce, quodque certissima ratione Comprehensum esset, ea Sctenti , Si SecuS, ea inscientiare, exprimi

Ex inscientia nasci Uinionem, i. e. imbecillam rei notitiam . atque inde cum salso communem, 4 I. Inter hanc autem, et scientiam , comPrehensionem esse; huic credendum esse, quum

136쪽

neque in recte, nec in pravo perceptis poni possit. Inde fidem

tribuendam esse sensibus, quum comprehensio Sensibus saeta, vera sit et fidem mereatur, quod omnia contineret, quae in eam cadere Possent, quodque ea quasi norma scientiae a natura data sit, ex qua deinde notiones communes in animo sormarentur. Errorem contra omnis generis, in quem stabilis assensio non caderet, a virtute et sapientia esse alienum. Haec esse, in quihus Zeno in Academicis Peripateticisque discedat, Iam Varro vices enarrantis suas ad Ciceronem deseri, quippe quum ah Arcesila inde novae Academiae , quam hic nunc prosileatur, φαοσοφουμεουα EXPonenda sint, 43. Tum Cicero, omnem Arcesilae controversiam unice cum Zenono fuisse : et quidem ex eo, quod ille res omnes obscuritato premi videret, quae vel Socratem ad illam inscientias consessionem adegerit; et paene

omnibus ante hunc philosophis tot querelarum causa suerit, 44. Inde statuisse Arcesilam, nihil sciri posse, ne hoc quidem, quod nihil sciat, licet id Socrates excepisset. Ita esse obscura omnia, ut nihil plane sensibus animoque percipi possit. Nihil esse igitur

ut verum profitendum, nihil, ut tale, affirmandum, assensioneque approbandum : coercendam potius , ut immunem te a lapsu omni contineas, omnem judicii temeritatem : quae eo tempore soleat esse maxima, ubi salsa, et Parum recte cognita approbentur. Hoc autem esse turpissimum, Si quis quid assensione prius approbet, quam id ipsum cognoverit atque Perceperit. Cui philosophandi rationi convenienter disputasse Arcesilam semper et tibique sere contra sententias philosophorum omnium qui scire sibi viderentur , eo consilio, ut facilius assensio ah utraque parte cohiberetur, si in eadem ubique re rationes pro

ea, et contra eam, sibi Pares deprehenderentur. Hanc esse sententiam, quae Academiae noVae nomine appelletnr : sed si Plato ad veterem illam reseratur, rectius veteris

nomine insigniendam. In hujus enim scriptis aeque nihil affirmari ; aeque multa in utramque partem disseri, neque Pro certo statui quidquam. Sed per se licere illam novam dici, quae ad Carneadem usque eamdem rationem tenuerit. Hunc vere philosophiae ab omni parte bene gnarum, planeque eximia disputandi facultate praeditum fuisse , Zenonis, Epicurei, testimonio firmari : qui licet, ut Epicureus, sententiam Vsthementer discre-

137쪽

Pantem Sequeretur, hunc tamen prae reliquis Philosophis omnibus esse admiratum. In his deficit libri I fragmentum. Desiderantur omnia, quihus, eodem Cicerone disserente, Carneadis Philonisque ratioues, uberius et subtilius eadem ista sulcientes, explicabantur. Addita sorte etiam brevis per Varronem erat Antiocheae sententiae delineatio si): ita certe hoc in libro plena totius Academiae quasi hist ria pertexta foret; quod auctorem voluisse, Verba 6 14, totam veterem Academiam, aqua absum tam diu , renopari, subnuere videntur. De reliquorum, qui desiderantur, librorum argumento sententiam qualemcumque nostram in Introductione sparte Iliri. odit.) aperuimus. G R.

et in omnia quae ad Carneadem , Philonem, Antiochum, et alios Academicos pertinent, satis suae tractata reperies supra, in Introductionis Parteseeunda, P. Valentiae Academ. S V et VI, p. 58 , 86, etc.

138쪽

ACADEMICORUMPOS PERIORUM

LIBER PRIMUS,

I. IN Cumano nuper quum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrove ', venisse eum Roma pridie vesperi, et, nisi de Via seSSUS esset, Continuo ad nos venturum fuisse. Quod quum audissemus', nullam moram interponendam putaVimus, quin videremus hominem, nobiscum et studiis eisdem Α, et Vetustate amicitiae conjunctum. Itaque confestim ad

I. I. In Ciamiano. subintellige agro, in Cumana villa. Cieeronem hac villa multum deIectatum esse ipse testatur ep. ad Quint. II , I 4 : α ego me in Cumano et Pompeiano , Praeterquam quod sine te, Ceterum satis Commode oblectabam m. De villa Cumana iterum loquitur Aead. lib. II, 3 ao , et in epistola ad Varronem , qua auOS ACR-demieos ei misit et dicavit sad Div. lib.

a. A M. Varrone. Non ab ipso , sedae nuntio quem miserat. Gallice e dela pare da Uarron. M. Terentius Varro, Romanorum doctissimus ab ipsis eoaevis appellatus, omnibus notior est, quam ut quidquam de illo

addam is 3. Atidissemus. Dr. Vin. et eum Turn. ac P. Μanui. editiones Tett. Ple que omnes, audiMissemus. Sedeon racta forma verissima est. Cf. Vere.

IV, 58, 131 ; os . III, 1r , Ia. Scribae audiissemus mutassent, quod hone latinin inauditum est; quippe qui in praeteritis i duplex vitent. G. 4. Studiis eisdem , Pro vulgari iisdem , Probante Turnebo et Fabro. Utrumque tamen dici potest; nam Priscianus dat hanc regulam : in Usus ici. l

139쪽

ri 8 Μ. Τ. CICERONIS eum ire perreximus; paullumque Φ quum ejus villa

abessemus, ipsum ad HOS Venientem Vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est, Satis eum

longo intervallo ad suam Villam reduximus. Hic pauca primo, atque ea percunctantibus' nobis, ecquid sorte Roma novi 7; Atticus, omitte i Sta', quae neC percun

quendi exigit per duas i, vel Per e et

ἔ, tam nominativum pluralem masenis

linum . quam dativos et ablativos omnium pluralium scribi, I. e. iidem, vel eidem, etc. Solent autem auctore etiam Per synaeresin unam i ponere pro duabusis. II.

Haec verba paullum abessemus Cum istis satis lavo intem. Pugnare viris doetis visa sunt. Bene tamen haec Oneiliabuntur, si maximam viae Partem, ad Varronis villam tendentes . absolvisse Putaris, ut Paullummodo restaret . quod fiatis tamen longum spatium fatigato esset. Sed quaeris, cur ita auctor scripserit. Voluithio quidem ntriusque partis cupiditatem se invicem visendi pingere. Ut igitur hane Varronis Ostenderet, eum

in via ad Ciceronis villam ipsis obvium fecit; quippe qui se excusatum

misisset, non quod hoc die non venturus esset, sted quod non ectntinuo venisset. Satis longo autem interealio a villa eum sibi obvium facit, ne sorte, cognito ipsorum adventu, obviam modo processisse videretur. Inde nihil est, cur nobis eum Em. aliisque, Venetae I 494 lectio, paullum abisse. mus via , Praeplaceat. Neque ingeniosa movemur Davisti conjectura, qui pro satis eum , commendat se in sentium , qua Rathio minus Plaeeret, si ad frequentem auctoris usum attendisset , quo, Post ille, is, et vice versa, ex abundantia quadam ad Eutudem relatum, Ponitur. G. - I. V. Lecti totam dissicultatem ex hoc ortam esse

censet, quod paullum un Peu) et ρο-rum peti non satis distinxissent viri

docti. - Satis eum longo intemauo

Davisius do tempore aecipit, quod de loco intelligendum esse satis Probat

totius loci sensus. 6. Algus ea percunctantibus nobis. Em. delevit ea , quod seriptorum omnium est, sola Venetae illius auctori tate. Nos quidem hane voeem non fieriri

harum Ingenio deberi, sed auctoria esse, Putamus, Qui ae et id, atque id in pro . . et id quidem , et id maxime in ,

ratis familiare est. Vid. Att. EP. I 2. Sensus est igitur, vi Initio quidem Pauca inter nos colloquuti sumus. et ea maxime Percunctando , quid ille Romanovi attuleritis. G.

. Ecquid forte Roma nOA. Veias sime ecquid editur , licet seripti ad

num omnes, et si quid. Nee audiendus videtur esse Davis. qui putat, et deleto, scriptum esse minisse, δiquid. Nos certe nullibi, percunctor ,

siquid , deprehendimus; saePE ero percunctor, quid. Agr. II, 35 , 93 , ete. Eequid antem numquid notare , in

vulgus e gnitum est. Reetius sieetiam , quae sequuntur, resPondent ,

- qnaere Potius, ecquid ipse novi pis Peccatur denique eodem plane modo saepius; cs. Dudend. ad Rhetor. II

Cic. P. 13, pag. 666; ibid. 38, pag. 68r. G. 8. Omitte ista. Alludit ad infausta

140쪽

ciari, nec audire Sine molestia POSSum , quaeso,

inquit; et quaere potius, ecquid ipse novis. Silent

enim diutius IIusse Varronis, quam solebant: nec tamen istum v cessare, Sed celare quae scribat. existimo. - Μinime vero, inquit ille: intemperantis enim arbitror esse ', scribere, quod occultari velit.

Sed habeo opus δ magnum in manibus, quod Α jam

pnblicae tempora, bellis civilibus

Perturbatae. - Iisdem prorsus dialogi eoloribus, et in eadem Persona , utitur Cie. Brint. 3 , II. - In horum au tem verborram Collocatione, ne, grues , inquit, alti a reiecta offendant: noluit Gn. relativam ab ista seiunctum. Infra Cratandria possimus exhibet Pro Pos sumus : qua auetoritate, nescio. G.

9. Ecqtiis ipsa n-i. Int. quid ipse Varro novi proserat. I. V. Lectere vertit: I aimarais mistix anmen aedes nouoellas da ses otiorages. Ludierei'a verba, ecquid Roma noνi, rura adhibet Atticus, Varroni applica . Io. Nec tamen istum cessare. Ita aeripti pleraque omnes. Ernestiua, Veneta duce, istum expulit, ita tamen, ut ejus loco ipsum poni malit. Quod, licet oxon. E. Praebeat. tamen inesto vulgata deteriva atatuo. Nam ex vera Frontonis auctoritate, iste de tertio aliquo dicitur ; es. Brut. 33, 125. laevi autem h. l. Attiena ad Ciceronem de Varrone; vere igitur ista auo loco. Videtur autem his Varis ronis in aeTibendo sedulitas innui,

unde Att. x III, ep. 32 , πολυ ρ po, audit. Quid p ipse Varro apud Ges. NOE . Auic. III, Io, annos 84

e natum, Iibros 49o comPosuisse, dicit. G. xx. Cessare et celare lusus verbo rum hoQ loco enae videntur nam amicus Varro non tam studia interis mittere , quam amicis suis ea invidere dicitur. His II. Intemperamis enim arbitror esse. Esse . quod a quibusdam edd. abest, scripti habent et mei, et reliqui haud dubie omnes ; et quidem eo loco , in quo nos eum Da via. et Em. Posuimus. Editi, maxime reeentiores, ex Hieronymi auctoritate, ae e Se strinbitror n. transponunt: ut salsum sit,ai Gn. se esse eum Davisio addidisse , seribit; reddiderat hoc ille modo suo loco. G. - Inte erantis. Stulti et prope insani. Est enim intemperantia a tota mente et a ratione desectio. Plautus: in Nescio quae illane homu

nem intemperantiae tenent m. TURN .

Pro qua interpretatione, aliam Pe ponit P. Faber, minime lucidam. I 3. Optis, libros qui de L.ML inaceibuntur; quorum Partes, ut tres prim libros privatim Septimio . aliquot alios Ciceroni, alios Marcello nuncupaverat; vias ta men lotiam Ciceroni dicarat, quod in multos excreverat libros. Clistatur enim a Charisio Varro ad Cie ronem . l. XXII. II.

34. Quod jam pridem. Lambini,

Gruteri Davisitque codd. qu j. P. nec aliter duo Oxo n. cum tribus meis. Bas. et E. quo reserunt, quod verum Puto. Quo, acu. opere, Pro in quo. Non enim totum de Lingua Lat. opus

Varro Ciceroni inscripsit, aed Partem modo: idque tum ille sorte hiae ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION