Bibliotheque Classique Latine ou Collection des Classiques Latins

발행: 1828년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8o INTRODUCTIO.

praestari non posse dicant, officia exigunt, id est, ad Sapientis exemplum philosophum sese componere iubent :sic etiam in hoc studiosus sapientiae quilibet, Sapientem

imitatus, a temeritate CaVere et approbationem temperare debuerit.

54. Quo autem moderamine Epoche uti expedierit, ut Pyrrhoniarum illarum rigidarum responsionum invidia vitetur, nemo melius aut dilucidius Cicerone ipso docet, qui, in libro jam saepius citato si), haec ex Clitomacho refert : . Quae quum exposuisset Clitomachus J adjungit :Dupliciter dici assensus sustinere Sapientem. Uno modo, . quum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli assentiri :altero, quum se a respondendo fui, aut approbet quid, aut improbet J , sustineat, ut neque neget aliquid , neque

aiat. Id quum ita sit; alterum placere, ut numquam RSSentiatur : alterum tenere, ut Sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat, aut deficiat, aut Etiam aut Non

respondere possit η. Quae quidem numquam Pyrrhoniorum Aphasia respondere sustineret : sed illa, Nihilo magis ,

Nihil deminio, etc. J Subjungit ipse Cicero sa) : 4 Quum id

placeat, eum, qui de omnibus rebus Contineat se ab assentiendo , moveri tamen et agere aliquid; reliquit Carneades J ejusmodi visa, quibus ad actionem excitemur : item ea, quae interrogati in utramque partem respondere posSimus , sequenteS tantummodo quod ita visum sit, dum sine assensu : Deque tamen omnia ejusmodi visa approbari, sed ea quae nulla re impediantur α; id est, non omnes Phantasias, Sed quae Sint aperispasti. 55. Quum autem visa ea relicta dicit, nec sublata a Carneade, quae interrogati in utramque partem respondere POS- simus, Carneadeam quamdam phantasiarum divisionem a Numenici indicatam significare illum voluisse existimarim. Phant im aliae θιτiκM, id est, affrmantes, quasi dicas PDSi

102쪽

tivae, quae amrmantem responsionem eliciant; alterae αρου--καὶ, id est, negantes, SiVe negatiVae, quae ad negandum impellunt. Numenii verba I):α Malum igitur malo accesserat, Arcesilae Carneades, nec minimum quippia in quod adversariisJ non inutile esset suturum , remittens ; illarum phantasiarum exemplo quas probabilitatis ratione Aientes et Asantes dixit, ut, esset ne hoc animal, Vel non esset respondere liceret J.. Atque hac divisione ab Aphasia , id est, altero Stoico terriculamento , liberabantur. 56. Illae autem aliae phantasiae, quibus ad actionem excitemur, ideo relictae sunt, ut Apraxia sa), id est, actionis

universae privatio, quo maximo altero terriculamento Stoici ab Epoche absterrere volebant, evan Ceret. Ut enim quis ad actionem moveatur, ac vel appetat quid, vel declinet, probabilis visio rei, ad naturam accommodatae vel naturae incommodae, satis est , etiam si assensus retineatur. Nec verunt est, quod Stoici maxime propugnant atque praetendunt, ορεαχ', id est, appetitionem omnem, immo et sensus ipsos, Ciam approbatione Conjuncta neCeSSario eSSe, neC

divelli posse 3). Hoc enim etiam ipsi sibi, ut Solent, Contrarii tollunt, quum et Sapienti suo in quibusdam epoche et probabili s4) uii permittunt. Verum universa ratio haec a Plutarcho , in libro Moersus Colotem, ex Academica, quam ipse profitetur, disciplina, commodissime explicatur. Ipsum Plutaretium 5 audi, sed ex versione nostra : α At Colotie, uti existimo, ea quae de appetitione et assensione i disputari

solent 4 commemorare, perinde fuerit ac lyram coram asino pulsare. Verum iis qui assequi haec et audire valent,

3ὶ Plutareh. de Stoic. contrarietatib. Pag. Iisa . R et h. Vide Sphaeri distinctionem inter πιν καταλ πατου παvτω M, et Toid est, probabile, qno sibi uti permittit, apud Athen.euin . lib. VIII, t 3s, Graec. edit. Aldinat. VALM T. Sὶ Adversus Colotem, Pag. I , h, C et d. I. Cic. pars lenia.

103쪽

sic dicta sunto. Quum triplici animus assectione moveatur, aut enim visione afficitur, aut appetitione mOVetur, aut assentitur : priorem quidem motionem, nec si velit quis, prinhibere possit: necesse enim est, ut rerum incurrentium effigies nobis imprimantur atque ab illis afficiamur. At ver appetitionis fassectio aut lacultasi a phantasia excitata ad ea quae accommodata ad naturam sunt Capienda, hominem

impellit, quadam in principe animi parte quasi in lancei

propensione et nutu exsistente. Nec hanc vero affectionem tollunt, qui in omnibus assensionem retinent: sed appetitione rituntur, quae naturali propensione ad id, quod ac commodatum naturae apparet, impellit ac ducit. Quid igitur solum fugiunt Θ Ιd nimirum in quo solo mendacium e rorque innasci atque inhaerere solet, opinationem et praecipitem assensionem; ne erumpat, cohibent, quae animi apparentihus succumbentis ac prae infirmitate cedentis est, nulluInque praeterea usum praestat. Operatio enim duobus itidiget. phantasia rei ad naturam accommodatae, et ad id, quod accommodatum apparuit, appetitione : quorum neutrum cum epoche pugnat; ab opinione enim, non ab appetitione, nec a phantaSia, ratio haec deterreta. 5 . Igitur ex Academica doctrina, quum tria Sint κι--ατα,

id est, momenta, Sive assectiones animi, τὸ φ ταςiriv, τὸ θραvetiκξου, το συγκαταθετικὴ , id eSt, Phantasticum, appetens, et

assentiens; prioribus duabus assectionibus, ii etiam qui epoche utuntur, neceSSario mo entur, aut nihil agerent; terita nihil illis est opus, nec se unaquan ab illa auferri patiuntur, ne in barathrum, id est, opinationem delabantur. Vides autem interim quam haec ab Stoica ratione dissideant, quum illi nec sentire, nec appetere quemquam fit ne a sensione posse ad ravim clament. Sed de hoc agimus jam

plus his. 58. Alia quaedam de Epoche apud Plutarchum, illo eodem loco si), legere potes, ad quorum finem quasi Epochen

1 Plutarch. adversus Colotem, Pag. IIa 4 , h.

104쪽

Ρ. VALENΤΙ Ε ACADEMICA. 83

ipsam describens, certe Commendans, Subjungit: α Non est, ergo sabula doctrina de Epoche, neque proCacium ac temerariorum adolescentium aucupium, ut arbitratur Colotes; sed habitus et assectio virorum, quae ConStantem Inentis statum a lapsu liberat atque conscreat, neque diffamatis adeo sensibus et inconstantibus judicium permittit . . 59. Qualem vero corporis gestum aut actionem Epocho in animo imitetur, explicaverat Cicero aliquo Academica--ι quaestionum, qui non exstat, libro, illis verbis qua

ipse tu quadam ad Atticum epistola fr) refert : α Nec est melius quidquam , quam, ut Lucilius,

Sintineat currum, ni honia' saepe agitator, equosque ἔ

semperque Carneades προ γλη, pugilis, et retentionem aurigae, similem facit Significabat ergo eo se modo animum in retinendo assensu habere, quo Pugit, quum Pu gnum quasi seriturus intentat, nec ferit tamen; aut quo. auriga, quum erumpentes equos habeniS retinet, nec praecipites ferri sinit. . 6o. Verum enimvero, non quod assensionem in omnibus,

quae in Hisputationem veniunt, Academici continerent, ideo desides illos atque otiosos accipere quisquam debet : qui quidem philosophorum omnium laboriosissimi, verique inveniendi studiosissimi fuerunt, cujuS assequendi causa arduum nimis et difficile opus sibi proposuere. - Omnium qui umquam fuerunt philosophorum, in omni philosophiae parte, sententias perquirere, edisCere et memoria tenere, quaeque alia nondum inventa Circa eamdem quaeStionem comminisci dogmata possent, ingenio pervestigata in medium adducere et proponere; atque pro omnibus iiS sententiis contraque omnes dicere .. HOC autem optimum docendi genus existimabant : sic enim omnibus omnium Sententiis examinatis et rationum momentis libratiS atque pensitatis, quum quidem

s) Epist. ad Atticum. lib. XIII, ep. 21. 6

105쪽

quod ad comprehensionem perceptionemque attinet, paria contrariis in Tebus rationum pondera invenirentur, assensus , velut a Nondum perceptis, sustineretur, probabilia utenda seligerentur : probabilitatis namque ratione, non aequa sunt pro Contrariis rationum momenta; arrident enim et placent rationes aliae aliis magis. 61. Quo autem modo ΑCademici erga decreta quae probaverint et utenda selegerint, assecti sint, quantumque haec ipsorum assectio a Dogmaticorum erga propria placita, aD

sectione et animo disserat, ex Varronis libro de Philosophia D. Augustinus si) indicavit. ηQuum, inquit, quaeritur de

Academicis novis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, Sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus, non quaeritur, quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni veritate, quod videtur sectandum, utrum sit, necne, dubitandum : hoc est, ut id planitis eloquar , utrum ita sectandum sit, ut qui Sectatur, dicat esse verum; an ita, ut qui sectatμr, dicat verum sibi videri, etiam si sorte sit salsum; tamen uterque SeCtetur unum atque idem honum.

In illa etiam sa) disserentia quae adhibetur ex habitu et

Consuetudine CynicOI-un, non quaeritur quisnam sit finis honi, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit vivendum ei, qui verum Sectatur honum J . . 6α. Illam igitur disputandi in utram que partem rationem,

quae η εἰς εκατερα ἐπιχεὶρ nollet GraeCis dicitur, Arcesilam tenuisse

Cicero 3 scribit. . Huic rationi sinquit) quod erat consentaneum, faciebat Arcesilas J, ut Contra omnium sententias dies jam plerosque diduceret ) : ut, quum in eadem

re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parae asSensio sustineretur.

1 De Civit. Dei, lib. IX, P. I, Pag. 4 Io, d et e , tom. VII. α omnia haec, omissa a Valentia , subjungit Durandus. 3) Academ . ad Varron. lib. I, cap. 13. Valentia legebat dissereret.

106쪽

si)Hanc Academiam novam appellarit, quae mihi Vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus; cujus in libris nihil affirmatur , et in utramque Partem multa disseruntur; de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur J.. Hanc eamdem rationem sequutus est Carneades, ut

statim post haec Cicero dicit, et Eusebius ta) : u Ea disse

rendi sorma usus est, qua et Arcesilas : etenim et ipse disputationi in utramque partem operam dabatu. Idem docendi genus optimum existimatum et ab omnibus Academicis retentum Galenus tradidit, libello adversus hanc doctrinae rationem scripto, cujus index est, Περὶ ἀριπὲς , id

est, De optimo docendi Genere pag. 497 ) , illiusque finem

veteres Academicos Epochen dixisse commemorat. In Pha Vorino autem, qui rationem hanc vehementer commendavit,

reprehendit Galenus, quod, omni iudicio sublato, discipulis

sententiam, quae optirna videatur, eligendam reliquerit. Non caret tamen excusatione Phavorinus : nam probandi species est, ut explicabamus, qua quisque usus probabilius dignoscet atque sumet. Non enim decretis carebant Academici, sed quae decreta selegerant, probasilia, non PercePta Putabant. Atque hanc Academicorum libertatem respexisse Potius Horatium 3) crediderim, quum scriberet :

Ac ne sorte roges, quo me duce , quo Lare tuter pNullitis ad dietus jurare In verba magistri, Qno me cumque rapit tempestas , deseror hospes :

quam illorum philosophorum institutum, qui ἐκλεκτυωὶ, id

est, selectores, sunt Cognominati : alia enim, ut dicemus, nec ita libera istorum ratio; et, ut existimo , post Horatii aetatem primum inventa.

63. Exemplum vero huius in Disciplina tradenda formae multi Plutarchi, omnesque M. Tullii philosophici libri con-

r) omnia haec , omissa a Valentia, subjungit Durandus. a De Praep. Evang. lib. XIV, P. I, Pag. 736, d. δ) Epist. I, lib. I, vas. 13, 14, 1s.

107쪽

86 INTRODUCTIO.

tinent : de quo sic in ipsius vita Plutarchus si) : . Scripta

philosophica reliquit non pauca ad Academicam Con Suetudinem et disserendi formam accommodata .. Istum tamen docendi morem Stoici, ut et Academica omnia, exagitant, quum eodem ut ipsi genere plerumque uti Comperiantur, a

maxime Chrysippus, ut Plutarchus sa) adnotavit, et ejus

rei exemplum nos, quum de Chrysippo ageremUS, CX EO dem Plutarcho descripsimus. Romanus ipse Zeno 3) libros suos sic legi vult, tamquam ejus, qui quaerat adhuc, non sciat. Non enim, inquit, me cuiquam mancipapi, nullius

nomen fero, etc. Cicero s4) primum in philosophia locum

Academicos tenere ex eo putabat, quod secundae illis partes a ceteris philosophantium sectis, sibi primas vindicantibus, Concederentur. Sic Themistocles primus in Salaminia navali pugna habetur, quod ceterorum Graecorum calcialis SeCUndus fuerit pronunciatus. Atque haec de nopa, id est, Carneadis Academia habuisse quae diceremus, pro nostri ingenii modulo, non exiguum duCimus.s VI. De iis qui Carneadi successerunt. 64. Carneadi autem successit Clitomachus Poenus, patrio

nomine Asdrubas 5 antea vocatus, non quidem ipse primus inter Carneadis discipulos : namque illum locum Mentor Bithynus tenuit 6): Verum hunc Carneades cum pellice deprehensum rehendentem phantasiam fuisse illam, non probabissem modo, Carneades fateatur oportet) ex schola primum ejectum, quasi exhaeredeIn fecit et successione privavit. Clitomachus ergo magistri, qui nihil in

4 Apud D. August. contra Acad. lib. III, cap. 7, S I 6. 5 Alii Asdrubalis

si) Laert. in Carneade, secl. 63, lib. IV, et Nnioenius apud Eus . Praep. Evang. lib. XIV, cap. 8, Pag. 738, d.

108쪽

scriptis reliquerat, sententiam scriptis mandavit et docuit. Clarissimus vero, inter Clitomachi familiares, Philo i)quidam suit Larissariis : hoc enim cognomento apud StObaeum sa) cognominatum reperi, apud quem et moralis Philosophiae exquisita partitio ex Philone hoc refertur. Quum autem plures eodem nomine urbes fuerint, ex qua Larissa sit, nondum compertum habeo. Atque omnia quidem de Philone hoc in obscuro sunt : nec enim post Satis diligentem indagationem quae qualisve ipsius sententia fuerit, et in Academiam inducta novatio namque noVasse eum plerique, non quidem ipsi Academici scripserunt satis possum subodorari. Ac initio statim huius historiae, praecipuum mihi laborem de Philone futurum praedixi. Verum despondere animum minime oportet, sed omnis lapis movendus, ut ipsius sententiam , si fieri possit, eruamus. 65. Primum descivisse illum a Carneadis Clitomachique Sententia, quam aliquando tenuerat, ipsius auditor Antiochus apud Ciceronem 3) testatur; cui et apud Eusebium s4

Numenius attestatur :α Philo ergo hic nuper quidem scholae successione ad eum delata, laetitia perculsus et geStiens enserebatur, gratiasque de hoc reddens, et Clitomachi decreta tuebatur et ornabat, et sese adversus Stoicos lucenti aere

armabatis. Sed deserbuisse s 5) eum postea Numenius ait, nec in eodem sensu permansisse. Sextus 6 Philonis Α - demiam , quartam a quibusdam vocatam scriptum reliquit. Eusebius ) etiam Philonis et Charmidas Academiam, quase

tam numerat. Denique nova quaedam commovisse quod ea

r) D. Hieron. adversus Iovinian. lib. I, tom. IV, P. I 86, Philonem nesei quem, Carneadis magistrum, dicit. VALENT.

a Eclog. Ethic. pag. rsio, lin. 22 et eq. 3ὶ In Lucullo, caP. 4. 4 Praep. Evang. lib. XIV, Pag. 739, b, e P. s. s) Valentia et Durandus Uyerbuisse, sed male, ut nobis videtur. 6 Ηvpotyp. lib. I, cap. 33 , Met. 22 , Pag. 56.

109쪽

sustinere Vix poterat, quae contra Academicorum pertinacriam dicerentur, Ciceronis Lucullus si) affirmat. Teneamus . ergo hoc, noVasse Philonem , nec eamdem illi cum Clitomacho et Carneade fuisse sententiam. Atque qua illorum quidem fuit, tribus, uti explicuimus, continebatur Capitibus, Acatalepsia , Probabili, et Epoche, sive opinandi prinhibitione. Ac Epochen ah ipso non Consematam, quum Opi nari Sapientem non prohiberet, manifestum est, et a Numenio aperte scribitur. Verum non solum hoc novi in Academiam intulisse Philo accusabatur sa). Nam et Catulus pater 3ὶ - in eadem sententia erat, et Carneadem osso dicebat, ut percipi nihil posse putaret; assensurum autem non percepto, id est, opinaturum Sapientem existimaret : sed ita ut intelligat se opitiari, sciatque nihil esse quod compro

hendi et percipi possit M. Qui tamen Catulus 44 Philonem

reprehendisse, mendaciique insimulasse Commemoratur :quod utique non faceret, si Philo ab eo de Carneadis sententia non dissentiret. Verum quid nos de Philonis sententia sentiamus, proserendum summatim est ; tum et veterum testimonia , unde illam elicere nobis videmur,

producemUS. 366. Natura ita comparatas esse res omnes, ut Cognosciet comprehendi possent, Philo aiebat, atque adeo multa percipi: verum hoc non eo modo quo Stoici dicebant, id est, non ita ut quum quis quippiam cognoscit et perceptum habet, Certus ac Securus Sit, aut esse possit, ejusmodi illam phantasiam, qua id comprehensum est, exstitisse, ut nulla ipsi similis alia et quae discerni ab illa nequeat, ab eo quod non est, objici possit. Ita ut, si Stoici ab illa sua definitione ultima illa verba, Qualis of rei non potest ab eo quod non est, auferri patiantur , Philo amplius cum eis non

110쪽

contendat. Cognita ergo quaedam Philo concedit, quae comprehensiva phantasia percipiantur. Haec autein se undum ipsum ea est, quin o ertur ab eo quod est. Videatur

igitur Philo iam Peripateticus potius quam Academicus ,

quum et assensum non retineat, et percepta Concedat, e

gnitaque ab incognitis secernat atque discriminet, licet non ilia certisssima, et quae errare numquam possit, Stoico

rum nota.

67. Haec quum Academica et Carneadea, immo et Platonica, ut qui non plures una Academia fuisse fateri vellet, esse diceret; praeterquam quod mendacii ab Antiocho et Stoicis accusatus Convinci putabatur, qui commenta sua a nullo antea Academicorum dicta exponeret et pro Academicis venditaret; nec isto quidem modo Stoicorum iurgia et rixas effugiebat. Qui partem illam definitionis mordicus tenentes, Nihil esse cognitum et Comprehensum clamabant, cui illa potissimum pars non conveniret, atque ita Philonem, qui illam conditionem nulli umquam rei convenire posse affirmaret, nullam rem percipi dicere, discrimenque incogniti et cogniti tollere. Cicero si) : α Philo autem, dum nova quaedam commoVet, quod ea Sustinere Vix poterat quae Contra Academicorum pertinaciam dicebantur , et aperte mentitur, ut est reprehen Sus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit quod timebat. Quum enim ita negaret quidquam esse quod comprehendi posset, si esset, sicut Zeno definiret, visum impressum sigraumqtie ex eo quod esset, quale esse non POSSet ex eo quod non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus. Qui enim Potest quidquam comprehendi, ut plane considas id per-Ceptum Cognitumque esse, quod est tale, quale vel falsum

esse possit 8 Hoc quum infirmat tollitque Philo, judicium tollit incogniti et cogniti. Ex quo efficitur, Nihil posse

comprehendi. Ita imprudens eo , quo minime Vult, re

volvitur M. i In Lucullo, Cap. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION