장음표시 사용
91쪽
traque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem : contra posteriorem nihil dici oportere. Quare
ita placere '. le visti m nullum esse ut PercePtis consequatur, ut autem probatio, multa. Etenim Contra naturam esset, Si probabile nihil esset. . 4r. Vides igitur comprehensionem universam negatam RCarneade, probabilitatem Concessam. Comprehensione autem sublata, omnia subverti putant Stoici, sensus, memoriam, artes, decreta, Scientiam; quae sine comprehensionis
stare nullo modo posse, uti abunde jam exposuimus, dic hant. Verum nihil hoc Academicos perturbat : ad omnia enim ad quae Stoici vero et comprehenso, hi suo probabili utuntur. Scribit Ergo in illo altero loco Clitomachus si) :α Academicis placere esse rerum ejusmodi dissimilitudines ut aliae prohabiles videantur, aliae contra ; id autem non esse satis, cur alia percipi posse dicas , alia non posse rpropterea quod multa salsa probabilia sint, nihil autem salsi perceptum et cognitum possit esse .. Cicero sa) hoc solo Academicos ab Stoicis disserre aiebat, . quod ea quae hi percipi comprehendique, eadem illi, si modo probabilia sint,
videri dicantu. Igitur quum urgentur, ad probabile confugiunt. Idque Carneadis consilium fuisse videtur inducto ac constituto probabili, ut quum ad illud quasi ad castra, quum
Acatalepsiam defendens premeretur, sese reciperet, nihil ex eo amplius adversariis fieret, quum interim aeque imperincreta omnia relinquerentur, Acatalepsia non expugnata.
D. Hieronymus, adversus Rufinum, lib. II stom. IV, pag. 397 ): . Arcesilam, aut Carneadem putes, qui omnia incerta
pronuntiant; licet et i llos superet cautione. Illi enim omnium philosophorum invidiam non serentes, quod vitam e vita tollerent sa), verisimilia repererunt, ut ignorantiam rerum
i) Cicero in Lucullo, CaP. 32. α) Iii Lucullo, caP. 32. 3 . Quod veritatem e vita tollerent ', melius, ut nobis videtur, juxta editionem novissimam Domini Johannis Martianar. ε
92쪽
probabili assertione temperarent s. Eum Carneadis fucum , quo visus Cedere, concesso probabili, nihil concedebat, Numen i us IJ, post illa verba quae superius ex eo attulimus, sic indicabat : - Εrat ergo Carneades J, latro ac praestigiator sapientior. Assumens enim vero falsum si Inile, et comprehendente phantasia similiter comprehensibile , atque ad pares deducens calculos fid est, suffragiat, nec Verum, nec salsum esse sinebat, vel alterum altero non magis, vel magis probabilitatis ratione. Erant igitur insomnia pro insomniis, ideo quod similes veris salsae phantasiae essent, ut ea
quae ab ovo cereo ei quae a vero OVO. Sequebantur ergo eadem, aut plura etiam mala n. 42. Eadem certe mala ex hac quae ex Arcesilae sententia
contingebant, aut plura majoraque etiam, quum eodem modo comprehendens phantasia, id est, Stoicorum arx, subverteretur, hostes vero ipsi non eodem modo propugnatorum ictibus paterent, probabilitatis vallo protecti. Namque quum 4 ἀργεια. id est, evidentia perspicuitasque rerum , sensuumque manifesta Certitudo, rationumque omnium atque Capitum consensus et ομολογία in illos jaciebantur, universa haec magna tela PROBABILI, quasi Ajacis septen
boum scutosa excipiebatit, omnemque StoiCorum tormentorum impetum frangebant. Aiebant enim perspicuis se non repugnare, probabilia maxime esse atque certa, libenter se illa sequi, iisque uti a quibus vel nolentes assiciantur et pervellantur e verum Comprehensa haec aut Cognita esse, numquam, ut fateantur, adduci posse. Ita scilicet Academici comprehensioni et perceptioni omni infensi sunt et inimici,
e του inquit Galenus) ὀμ.ολοraiv ει oti καταληπτο, έS , id est, ut neque solem Percipi posse concedant, rem omnium, quae sub sensum cadunt, evidentissimam, ejus tamen non nisi probabilem visionem latentur. Ratio autem ea qua
r Apud Esseh. Praep. Evang. lib. XIV, cap. 8 , Pag. 738, R et h. a) D. August. contra Acad. lib. III, cap. II, tom. I. 3 De Optimo docendi Genere, Pag. 497, b.
93쪽
I . Augustinus si) Academicorum probabile impugnat,
et qua una os illis occlusisse credit, Carneade solutore non eget. α Nihil, inquit, Academicis verisimile ess posse, quum nihil veri cognitum sibi ipsi fateantur. Quomodo enim quis simile quippiam judicet ei rei, quam numquam viderit Θω Latini enim verbi Verisimile notatione tota
haec argumentatio nititur, nec adversus Graecos Academicos rogari potest, qui πιθαvὸv et πειθεσθαι Se diCunt; aC neo adve
sus Latinos quidem, si probari sibi quippiam dicant et probabile id vocent, non vero simile, sed, Si placeat, perSpicuo simile.
43. Quadam etiam alia distinctione evidentiae impetum a se propellunt Academici, quam Carneadi auctori tribuit Eusebius sa) : . Differre incertum et incomprehensibile, atque omnia quidem esse incomprehensibilia, Verum non omnia esse incerta s. Hujus differentiae in Lucullo s3 quoque mentio facta est : Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere :quantumque intersit inter incertum, et id quod percipi non possit, docere conantur, eaque distinguere. Cum his igitur agamus qui haec distinguunt, etc.. Ea distinctione id significabant, non omnia sc ita incerta dicere, ut stellarum est numerus : namque quinque se digitos in altera manu habere Certum putare et Vehementer probabile; in iis vero quae incerta sint, nihil probabile esse. Et hoc enim ex Academicorum sententia in Lucullo 4) est scriptum. Quum tamen si graeci vocabuli δαλο, et latini certum propriae et
certae significationes sint attendendae, multa viθ ὰ ωλλα et
probabilia incerta dici haud injuria possint. 44. Aiebat itaque Clitomachus suti apud Ciceronem 5
94쪽
est) vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit, aut colorem, aut Saporem, aut sonum nullum esse; illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et eerti notam .. Plutarchus I) de hoc perquam eleganter Colotae respondet : α Sentire vero et ab iis quae apparent, Vis rum impressiones recipere, communis omnibus affectio eSt, et quae causarum ratione ac intelligentia carentium opere absolvitur. Doctrina vero ea atque disputatio qua SenSusus minus ad fidem faciendam exacti atque idonei rejiciuntur, non tollit quominus quaeque res nobis appareat; Sed sensibus ex ejus quod apparet ratione ad actiones uti con-eedens, fidere eis tamquam omnino veris et qui errare aClabi non possint, non permittit: id enim quo ad necessarios uSus est opus, ab ipsis sumere satis fuerit, quoniam melius aliud non est; eam autem de singulis rebus scientiam et cognitionem, cuius desiderio sapientiae studiosus animus tenetur sensus J, non habent M. Hic autem in memoriam revocanda ea , quae de sensibus ab Stoicis dici, et ab Academicis contradici adnotabamus : nihil enim comprehensione est opus, ut quis sentire dicatur, ac multo minus assensu, si, uti Academici volebatit, sensus παθοe, id est, nuda ac simplex affectio est: quod et Peripatetici existimare dicuntur. 45. Memoriam vero, et artes, decretaque omnia facile Sine com Prehensione stare, satisque firme probabiis inniti, quis neget Z quum falsa quaeque, ipsasque adeo poetarum
fabulas memoria etiam tenacissime teneamUS.
46. Qualem vero probabilitatem quibusque ponderibus
examinatam atque perpensam Carneades sequi juberet, accurata hac probabilium phantasiarum partitione tradita ipse dOCuit. Phantasim aliae sunt tantum πιθα, αἰ, id est, P habiles; aliae πιο αὶ καὶ ἀπερἱσπαςοι, id est, probabiles simul et quin non
i) Contra Colotem, Pag. III 8, b.
95쪽
impediantur, circa quas animus non distrahatur, ad ver
ἐ-ευμε,αι, id est, probabiles, non impediam aut indistractae, Perlustratin aut Peragratin, vel, ut Cicero I) Vertere videtur, ex circumspectione et accurata Consideratione, et quin non impediantur. 47. Aperis astos. id est, in distracta, phantasia ea V a-tur, cujus probabilitati omnes quae simul cum illa o currunt phantasiae suffragaritur, nullaque ObStat quominus vera videatur, et quam omnia quae una mente EXCipiuntur, Confirmant. Quum enim ego Socratem conspicio, non nuda ac simplici solum ejus visione serior; sed et plurium quae circa illuni, quaeque extra sunt, rerum Visiones me petant atque tangant, neC Se est, etiamsi nulla aCcuratiore circumspectione adhibita tantummodo eum intuear. Video enim una, quae Circa ipsum sunt illique insunt, colorem corporis et magnitudinem ac Staturium, habitum, motum, vocis sonum, si tum forte loquatur, vestitum , alia. Quae
vero extra Sunt res, Verum earum visiones huic una comi
tantur, eodem etiam intuitu Video, ut Puta, caeli, lucis, diei, regionisque et amicorum qui illi adsint, aut servorum, qui praesto sint, facies. Haec igitur omnia si concordent et in eamdem concurrant Sententiam, nullumque illorum visorum probabili Socratis visioni refragetur, ei phantasiae ut acquiescat animus Oportet; ideoque ea merito verispastos nuncupetur, et fidem faciat. Verum enimvero contingit aliquando, ut nullo eorum, quae enumeravimus, visionem impugnante, opinio tamen aliqua, quae antea in animo insederit, Suspretam eam reddat, nec fidere illi sinat. Sic apud
Euripidem sa) Menelaus in Pharum delatus visam Helenam
non agnoscit, quia a Se in naVi relictam arbitratur, eaquo Opinio animum ejus retrahit, nec fidem visioni adhibere
96쪽
permittit et ita ut non indistracta phantasia sit, quae, quantumvis reliqua consentiant, opinione aliqua impediatur. Aperis pnatos vero , et Persede umens , sive Exodeumene
idem enim haec duo verba significant), id est, indistracta et perlustrma, phantasia primum probabilitatis locum tenet,
majoremque, quam ea quae aperis pastos tantum sit, fidem meretur. Namque accidit ut propter rem non satis circumspectam , minusque attente singula quaeque examinata,
phantasiam aliquam nulla re impediri ideoque aperispaston quis judicet ac probet, et minimo fidelem sequatur. At visio ea quae singulis quibusque quae circa quaeque extra Sunt,
animo ac mente perlustratis attenteque Circumspectis eteonsideratis, nulla vel minima re impediri comperitur, fide dignissima est et minime fallax. Haec autem ea est de qua agimus; quaeque ex hoc nomina ista est adepta, ut ver Fauos periodeumenes dicatur. Atque hanc phantasiam illis apud Ciceronem si in verbis significatam existimo : α Sin excircumspectione aliqua et accurata consideratione quod vi
rum sit, id se dicent sequi Academici J , .
48. Qualct autem examen, qualemque animi attentionem , quamque diligentem circumspectionem, ut visio hujusmodi exsistat, adhibere oporteat, diligentissime docent. Aiunt enim, quum visum aliquod iudicium subit, inulta consideranda convenire : primum quidem, instrumentum ipsum , quo iudicium sit, puta visus oculique, num caligoni hebetesve sint; secundo, ipsa res quae oculis subjicitur, an ita parva sit atque exilis, ut iacile visum fallere existimare quis possit; tertio, circumfusus aer, num obscurus ac nubilus; deinde intervallum, an nimis longe res distet; locus in quo ipsa res jacet, num si ita rei concolor, aut CaVus mi , aut alia ratione quapiam rei veram faciem celet; tempus, si nimis sit exiguum, ut rem satis perspicere non licuerit. Rei ipsius assectio atque habitus; ut si quaeratur quale ani
97쪽
mal sit id, quod currens pertransierit. Multa praeterea alia attendere jubent, quorum si nullum impediat, phantasiam probare, illaque etiam in maximi momenti rebus uti permittunt; . quum tamen suti apud Ciceronem est si ), possit accidere Sapienti, ut quum omnia fecerit, diligentissimeque
circumspexerit, exsistat aliquid, quod et verisimile videatur et absit longissime a vero. . Verum, aiunt, quid aliquis faciat, si natura nullam veri trutinam dedit Θ Concessa utere, id est, probabili phantasia, licet non exaCta. 49. Non est autem ubique, omnibusque in rebus. fide dignissima haec visio exspectanda; sed pro rerum aestimatione ac pretio exactiori aut minus exaCta Statera erit utendum. Namque in levioribus probabilem quampiam visi nem sequi licebit : graviora non nisi aperispasto phantasia trutinari expedierit : gravissima et quae ad bene beateque viVendum pertinent, ejus quae aperispastos et Periodeu- metio nuncupatur, judicium subeant. Atque hunc observationis ordinem praescribunt, nisi quid impedimento sit, quo minus cura haec atque diligentia impendatur. Nani siquis post fugam e praelio latibula petens, speluncam ingredi paret, sed jamjam ingreSSurus, rumore aut tumultu aliquo percellatur, hujusmodique phantasia hostes intra antrum latere suspicionem faciat, aufugere e vestigio expedierit, illa, vel parum probabili visione admonitum, nec moram examinando sacere. Et haec quidem omnia ex Sexto sa) petita
5o. Verum , ut mihi videor comprehendere , illustrissima divisio haec uno membro trunca est. Potest enim aliqua visio Contingere, quae persedeumene, nec tamen verivastos sit : sic ergo integra divisio constabit. Probabiliumphantasiarum alia tantum probabilis, alia probabilis aperia vastos , alia probabilis steriodeumene e quarta demum Pro-
98쪽
biasiis aperispastos et persedeumene simul. Exemplum autem phantasiae quae periodeumene, nec tamen aperispastos sit, ex Euripidis Alcestide si sumere est. Mortuam Alcestin achumatam Hercules a mortuis revocat, ac Admeto marito, ut quae alia mulier sit, servandam tradit. Admetus, uxoris visione perculsus, re diligenter perlustrata, Phantasiam attentissime examinat : omnia conveniunt e sed qui credat eam esse, quam nuper ipse sepelierit Z Simillimam judicat, erum aliam : περασπατο, id est, distrahebatur enim ipsius animus opinione, ita ut quantumvis singula ConVenirent, minime hanc Alcestin ipsam putaret, ac nec SuspiCaretur quidem. Erat igitur phantasia illa satis periodeumene, non
aperispastos tamen. 5 I. Est ergo Academicorum Criterium φα τασια πιθαvri, id
est, Visum Probabile. Galenus phantasiam probabilem peri evmenera et aperispaston , Criterium Academicis fuisse seribit : quod dicta a nobis ratione accipiendum. Galeni a
verba altius repetita adscribere commodum duximus : α Non igitur praeter rationem quidam existimant integram exa-elamque similium atque dissimilium cognitionem sufficere ad quamcumque artem ex methodo tradendam et constituendam : siquidem haec ad ea quae in Controversiam Veniunt, judicanda satis idonea est: quum enim magna similitudo sit probabilium, sed non verarum rationum ad eas quae revera verae sunt; qui ad has ab invicem secernendas peritiam sit Consequutus, manifeSto Sciet quantum opo
irat decretis , uti veris , fidem habere , quantumque ipsa, uti falsa , reProbare, quantumque id quod probabile est, incertum, qriam rationem incertitudinis habens, ad ejus quod est improbabile similitudinem accedat; sicut et in iis quae inter se sint aequalia nec ulla dissimilitudine secer dantu , seu inter duo, seu inter tria, aut inter plura hujus-
99쪽
modi aequalitas comperiatur, nihil aliud alio ad sdem
faciendam praeferet. Horum autem omnium judicium ad Phantasiam refertur, ut quidem recentiores Academici di- Curit, non solum probabilem, Verum et periodeumenen et aperispaston ; ut Vero Chrysippus, ComprehensiVam; ut autem Omnes homines consentiunt, ad sensum et intelligentiam evidentem .. Adjicit et alia de Criterio, lectu quidem digna omnia : sed haec ad Academiam pertinebant. 52. Reliquum est de Epoche dicere ; quod unum ex praecipuis Academiae capitibus, certe maxime decantatum, aea ceteris philosophorum generibus valde exagitatum est. Primum quidem si Carneades, ut aliqui tradiderunt, epo chen, quam ab omnium simul in illam coniuratorum philo- Sophorum incursu tueri non sustineret, ignave dereliquit et subverti est passus , indecore nimis, nee pro Academiae antiqua dignitate et fortitudinis gloria secisse fuerit dicendus, ipsa Academiae arce hostibus tradita. Certe tamen Clitomachi discipulus Philo Larissaeus, ac Carneadis ipsius quasi nepos, et Metrodorus Carneadem probasse dixerunt, uti liceret opinari Sapienti, id est, ei quod probasset, assen tiri, licet non percepto. Eusebius dissensisse Carneadem ab Arcesila de Epoche scribit, ac significare quidem videtur
illam Carneadis fuisse sententiam, ut diceret, non esse istomnibus assensum retinendum, sed in incertis. Hoc autem ex Philonis sortasse auctoritate Eusebius retulit : mirum enim nisi haec est Philonis sententia, quam ipse Carneadi
affingeret. Eusebii verba sunt si) : . De sola epoche ab illo dissensit Carneades ab Arcesila J ; dicebat enim impossi'
bile esse ei qui homo sit, in omnibus rebus assensum reti nere : differre autem incertum et incomprehensibile, et omnia quidem esse incomprehensibilia, sed non omnia
53. Verum ego quidem, Cum Cicerone, Clitomacho ptu
100쪽
quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab illo disputatum quam probatum puto. Quae enim necessitas ad git Carneadem, ut, quum liceret, aut aSSentientem , aut retenis assensu, probabili uti, assentiri impercepto, id est, opinari, potius vellet 8 At is, qui numquam opinari sibi proposuerit, qua possit meliori cautione, quam epoclie uti, nulla est. α Nohis ait Cicero si)) primum etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo .assentiendi pericu losa esse videtur et lubrica .. Ut autem ei, qui a periurio tutus esse cupiat, nec jurare omnino optima cautio est; sic qui impercepto assentiri nolit, nulli assentiri tutissimum fuerit. Quid Z quod nec Stoicorum jurgia effugerit, qui quum nihil percipi posse statuerit, epochen deserat: potius enim Stoici Epochen, quam opinari Sapienti concesserint. Opinatione vero et perceptione sublata sinquit idem Cicero sa)) sequitur omnium assensionum retentio e ut si Ostendero, nihil posse percipi, tu f Stoice J Concedas nurn- quam assensurum esse α. Galenus s3) : α Equidem secundum Academicos et Pyrrhonios, qui de iis de quibus quaerimus,
demonstrationem, quae scientiam efficiat, habere nos non concedunt, assensiones universae temerariae Sunt et praecipites .. IlIud vero animadversione dignum, quod Cicero adnotat, quum opinatio interdicitur, non alii quam Sapienti interdictam putare oportere : α Namque non de me, ait s4ὶ
id est, de vulgari hominum conditione J sed de Sapiente
quaeritur : visa enim ista , quum acriter mentem SensumVepepulerunt, accipio, hisque interdum etiam assentior, nec percipio tamen . . Sed hoc, ut mihi quidem videtur, cedentis est : ut enim ab eo qui sapiens non sit, proficiat tamen ad virtutem, Stoici quum κατορθώαατα, id est, recte facta,