Bibliotheque Classique Latine ou Collection des Classiques Latins

발행: 1828년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

des, quum tale quid plane inconsentaneum et repugnans diceret. Antiochum autem idem accuratius esse rimatum. Quum enim Academici hi dogmatis loco ponerent, nihil posse percipi; verique constitutio totius philosophiae regula sit; hoc certe eos dogma in perceptis relinquere debuisse, 6 28, 29. Escendit jam disputatio altius, et naturam hominis ipsam spectat : quanta persectione Sit quum animans omne, tum homo poetissimum ; quae vis in Sensibus, et mente, quae sensuum fons sit, vel ipse potius sensus; quaque homo ad scientiam, Vitaeque constantiam sit aptissimus. Εvertere ergo eos, qui comprehendi quidquam posse negent, vitam , et Orbare animantem animo , 6 3o, 3 i. Haec contractius Lucullus, ne ansas adversariis ex rerum abstrusitate praeberet.

Negatur deinde apparere , quo consilio isti sic statuant, aut quid intendant. Si enim queraris , incerta sere omnia , Si quae statuant vera sint; tum istos, id nihil ad sese , nec hanc ipsorum culpam esse, Sed naturae. Alios argutius sacere, qui inter incerta, et ea , quae percipi non possint, distinguant, probabile quiddam statuentes criterii utriusque veri, vitaeque) loco, S 32. Sed nullum dari criterium notione veri salsique consusa; ne ullam veritatis notam quidem. Nam ineptum hoc esse, si dicant, reliquis admissis, id unum Se non concedere , Posse quidquam verum in videri, quod non aeque salsum quoque videri possit, quum id tollant, a quo solo omne veri judicium pendeati Semper igitur ad visi definitionem a Zenone propositam) revertendum esse r in qua si communitas cum salso admittatur, veri falsique judicium, confusis veri salsique notis , nullum erit, S 33, 34. Similiter errare eosdem , quum perspicua a perceptis distinguere conentur, et Verum in animo quidem impressum . sed quod percipi non posset, dicant: nullam enim rationem esse, unde Verum menti impressum, statuas, Si dijudicari nequeat, vere, an salso animus sentiat, S 34. Sed si quaeras , qualenam illud istorum probabilo sit 8 sive, quod eritque, primo Velut adspectu, objiciatur, id tale accipiant; sive circumspecto judicio consideratum: tamen eos haerere, quum partim visa, quibuS nulla adsit judicandi norma, omni fide careant; partim quod Sapientem, etsi quidem diligentissime caverit, tamen errare Pome dicant: ita enim omnem veri inveniendi per-

232쪽

ire fiduciam. Plano autem esse abSurdum, rei alicujus signum

ut verum ) sequi, quod vel salsum , vel nihil plane esse Dos

sit, S 35 , 36.

Adduntur his, satis diiudicatis, pauca de surκαταθε - , quum ea res antea in veritatis sensuum defensione jam praemunita sit; quumque animal non possit, quin agat, id est, sentiat, et assentiatur. Has Igitur animum Pame eripi, quibus isti nec sensus scertos) nec assensionem concedant. Ut enim lanx lih, pondere addito deprimatur, ita animum adigi, ut Perspicuis ced ret , eaque approbaret. Sequi inde etiam , sine assensione constare nee memoriam, nec notiones communes, nec, quae ex his Constant, artes Posse: et, quod gravissimum sit, nihil in potestate nostra esse , Si aSSenSuS Omnis cohibendus sit. Ita virtutem esse nullam , quippe quae sola in nobis posita sit. Tolli igitur agendi rationem et viam, si visi veritas assensusque tolla ur

Iam ipsae adversariorum rationeS ProPius Spectantur, Praemissa totius eorum contra ViSOrum Veritatem συστήματος adum-hratione. Definiri visorum vim , et genera Sic , ut το κατα-νrὸviisdem prorsus cum stoicis verbis ponatur. Addi duo , in quibus totius quaestionis caput versetur. Alterum : Quae visa ita sensibus se osserant, ut alia visa eodem Prorsus modo, et sine ulla dis- ferentia, sensibus aeque Se osserm Possint et non eorum posse haec percipi, illa non percipi. Alterum : Sine ulla disserentia non solum ea esse, quae Plane ejusdemmodi sint, sed ea quoque, quae discerni nequeant. His Praunissis , complecti eos totum causae argumentum una conclusione; cui alia duos consectariorum loco ) : Quae Visa senSibus osserantur , eorum alia vera, alia salsa eMe et et, omne Visum tale esse , ut, quum a vero sit, a salso quoque POSSit esse. Ha o duo accurat et distincte tractari. Primum de Sensibus; deinde, quae ad sensus et

omnino ad consuetudinem cui confidi nolint) pertineant: tum eo descendere, ut, ne ratione quidem et conjectura percipi quidquam posse, Statuant. Haec in suas quaeque partes diligenter dividi , eorumque singulis in partibus id agi , ut efficiant, omnibus veris visis, alia salsa ademe., quae a veris discerni nequeant et ut nihil comprehendi possit :. S 4o, 4r , 4 a. Haec excogitata quidem se subtiliter; sed hanc ipsam subti-

233쪽

litatem ad causam ipsorum quadrare minime. Sic enim Versari usmodo licere, qui, his, quae disputent , ut firmis certisque confidant : non iis , qui, haec ipsa nec vera, nec salsa esse , jactent, e 13 Nam si vel dixerint, haec sibi esse perspicua , nec, ut falsa apparere , tum nihil aliud dixcrint, quam se haec comprehendore. Si vera visa a salsis distinguendi facultatem negarint, nullam admitti ulterius concludendi viam ; quum conclusio locum habere neqMeat, nisi praemissis accurate Probatis. Pugnare autem Secum minime , Si ratione a comprehensis rebus

prosecta concludatur, nihil comprchendi posse. Sed errorem eorum clarissimc tum apparere, ubi haec duo, Esse quindam falsa, et, Inter falsa ac vera visa nihil di erre, tamquam convenienti auctore Philone j ponant; quum in enunciato priore disserentia Sumatur, in poStcriore tollatur, S 44. Iam singulis adversariorum argumentis examinandis hoc praemittitur. Esse quidem perspicuitatem scΜαργεiα, Per Se tanta Vi, ut res, quales sint, Vere indicet : diligentia tamen, arte adjuta. opus esse , quo firmius in perspicuis pcrstes : idque Epicuri

exemplum monere. AdverSari autem ἐΜαργεία duo maxime et primum non satis attendi ad ea, quae perspicua sint : deinde deseriveritatem ob sallaces quasdam ratiunculas, Contra quas armatos esse oporteat, S 45, 46. Sequuntur deinceps argumenta illorum ipsa. I. Multa a renus vero prosecta videri posse, licet Plano sint inania : moveri enim animos rebus talibuS, quae Per Se nullae Sint, non secus ac si vore sint. Rus generis esse Visa Som liorum, oraculorum, auspiciorum, extorum si a deo prosecta credantur. Nam non apparere, quomodo

ea deus, si salsa si . e. non re comprobata) sint, sacere probabilia possit sc. ut talia habeantur) : lalia autem , quae quam proxime a vero absint, efficere non POSSit. Si enim Pomet, mitteret, quum iam ex remotiori conjectura naScantur). Et si vel haec possit, cur illa non proxime ad verum ut accedant, efficere) possit, quae internoscantur quidem, sed Perdissiciliter : et si haec etiam , cur nonialia ut intcr haec et Verum nihil plane intersit, S 4 .

II. Quum mens Sola Vi Sua moVeatur, ut in abstracta cogitatione, in somno, in furore, Saepe fit, Probabile sane esse, eam sic quoque moveri, ut Verum a salso dignoscere plane nequeat , ut in tremore et Pallore eX re subita orto, etc. - III. Si

234쪽

nulla visa sint probabilia, alia ratione, quae salsa sint, quaeri debere. At si probabilia vero sint; posse etiam esse, quae Vera salsans sint difficile dignoscantur : posse esse, quae Plane dignoSei nequeant, idque maxime, quum Antiochii cum Stoicis statuant, sapientem in sui Ore ab omni asscnsu abstinere; quippe qui hac in conditione distinguero vera visa a salsis nequeat, S 48. Contra haec omnis generis visa inania Antiochum , sumpto diei spatio, multa disputasse : quorum hoc loco solummodo Ca Pita ponuntur. Primum reprehendi, quod isti Soritis utantur, eo conclusionis genere, quo facile vitia tegantur. Sed neminem sex primo illorum argumento daturum, omnia deum POSSe; aut,

Si possit, iacturum. Prave etiam sumi, tamquam ex rei similiti dine Sequatur, ut ea res cum altera postremo sit eadem. Sic v.

c. lupi cum canibus iidem dicendi forent. Sic vel honesta et inhoneSta etc., eadem forent, quum quaedam inter haec similitudo intercedat. Ita adeo ne repugnantia quidem discerni posse, quum nulla similium transferendorum ratio dolur, S 49 , 5ο. Quae deinde illi ex visis inanibus argumententur, ea una hac ratione redargui. Perspicuitatem his omnibus adesse nullam , facileque ita ter perspicua et tuania discrimon sentire cum, qui Ox ejusmodi visis ad se redierit, S SI, 5a. Quod autem vel ipsum sapientem in furore assensum retinore dicant; id item ab co saepe fieri sensibus languidis, visis obscurioribus, tempore ad perspiciendum nimis coarctato. Etsi hoc ipsum, Sapientem nou numquam RSsensum S tinere, contra ipsos Sit : quum, si tutor visa vora, et salsa nihil disserret, ille hunc vel semper suStinere teneretur, Vel numquam.

Sed cupere eos levitate sua miscere omnia, S 53. Ne illud quidem cos videro, Omnia sic vaga et incerta reddi; licet id nolini. Si enim visa sani, et insani nihil disserant, neminem de sua sanitato certum esse posse. Quod autem similitudines geminorum, Utc. urgeant, Pucriliter COS sacere, quum non negetur, multa inter se esse similia et modo ne Statuant , quod per rerum naturam non liceat, non cuique rei suam Propriam naturam esSo, sed

reperiri inter duas, pluresque res communitatem nulla re disserentem, S 54 quae jam refelluntur, usque S 59, ea hosternodio disputarat Cicero, cf. S 79 : inde ad hunc solum sermo dirigitur); concedi ova ovorum , apes apium , item geminos, ESse simillimos; nihil igitur esse, cur hic pugnet : sufficere hoc ei

235쪽

debuisso; at eum eos dicere prorsus similes sin textu non necessario delendum est: quod negleximus. Eos pertinet etiam ad Oon et ves , quod fieri plane nequeat. Applicare deinde se eum ad physicos squos hi Academici ubique exagitent , et Postulare ex Democriti mundorum innumerabilium paritate, ut in hoc etiam mundo reperiatur, quod alteri plene par sit: sed rejicere se

hanc Democriti sententiam, subtilioribus physicis, eme Vere Singulis rebus propriam suam naturam, clare docentibus. Geminos autem , et OVa , arte quadam adhibita , et usu, internosci recte POSSE. ESSe omnino regulam, a qua si vel tantulum discedatur , misceri omnia : ea visa in veris ponenda, quae falsa eme nequeant, S 55-58. Id contra absurdum, quum isti haec se, ut probabilia, sequi dicant, in quibus judicium ipsorum nihil impediatur : quum id pugnet cum eo, quod salsa a veris nihil disserre statuant , nec omnino criterium iis esse possit. Inde necessario ἐποχῆ, illam enasci debuisse. Sed in ea magis sibi constare Arcesilam, quam Carneadem, qui vel opinationem a sapiente non

alienam duxerit, S 50. Denique exagitatur, quod illi dicant pro omnibus dici oportere idque veri reperiendi causa, S 6o.

Causa ita exposita, monetur Cicero, ne, quum tantopere Philosophiam singulari libro laudarit, talcm ipse sequi videatur, quae Pessima Sit : et eam maxime, quam ipse , qui juratus , res cultissimas comperisse se, dixerit, defendere omnium minime debeat, nisi alteri rerum praeclare gestarum auctoritatem velit, S 6r, 6 a. Tum Hortensius, eximie admiratus hanc Luculli indisserendo subtilitatem, hortari seque Ciceronem ad sententiam . mutandam . Catulus autem hunc in eadem magis confirmare, et ad contradicendum excitare. Ita ipse , commotus aeque atque in causis judiciorum gravioribus solebat, defensionem ingressus est, S 63. orationem Luculli se quidem probare; sic tamen , ut ei responderi posse putet : sed auctoritati maximae ejus cedendum esse existimasse , nisi pari sua Catulus intercessisset. Aggressurum igitur se rem , ex quo pauca in sui de sensionem praemiserit, S 64. Contulisse ipsum sese nec ostentandi, nec certandi studio ad recentiorem Academiam; nec inde stultitiae accusandum, nec mores et ingenium in invidiam vocandos esse, quasi aliter diceret, atquc sentiret: quod gravi Oratione a se removet,

236쪽

S 65. Cupere se verum invenire : hoc inde patere, quod de vu- rosimili, si quid invenerit, gaudeat. At, si verum invenire laudem mereatur, salsis assentiri turpe esse debere : etsi quidem ab errore Se non immunem censeat. Visorum se vi interdum cedere, Si resistere non possit e licet in eo sapientis virtus cernatur maxime, si recte, ne capiatur, caverit, S 66. De firmitate autem Sapientis, ex qua Lucullus secum Statuat, opinionem in hunc non cadere, jubet accuratius intueri conclusionem, Probatam Arcesilae, qua sapiens nec opinari, nec assentiri dicatur , atque inde elicit : quum assentiendi consuetudo, si vel percipi quid possit, tam prona sit ad errorem; sustinendum Potius Sapienti omnem assensum, quam ut ille in tam praecipitem ad lapsum locum detrudatur. Quod si nolit, prohandum sibi esse, nihil posse percipi , quippe in quo totius rei cardo versetur,s67, 68. Transit deinde ad Antiochum, cujus acumen laudatur, inconstantia, quum a Philonis magistri sententia desciverit, reprehenditur : neque enim novi quidquam attulisse, mere Stoica amplectentem; nec recte stoica, quum Academiae Veteri annumerari velit. Esse inde, qui eum hoc novae sectae condendae cupiditate secisse velint: sibi potius eum videri communem philosophorum in Academicos novos impetum sustinere non ValuiME. Inde factum, ut, quibus verbis alios apostatas coercuisset, iis

jam ipse peti possit, S 69, γο, 7 .

Iam in ipsam responsionem ingreditur. Et primum quidem , quod in antiquis philosophis nominandis seditiosorum civium instar saciat, id Anaxagorae, Democriti, Metrodori Chii. Empedoelis, aliorum auctoritatibus infirmatur. Neque ab his Socratem et Platonem segregandum esse; quippe quos intime tales norit, 3 72, 73, 74. Nec se, ut Saturninum, illustres modo viros nominare, sed hos solos imitari etiam. Alios sibi pluressuisse, sed minus illustres, quorum M 4σαατα eos haud Parum exercerent. Sed his nihil sibi opus esse, quum Chrysippus, Stoae sulcrum, tot contra sensuum, et consuetudinis fidem collegerit. Credi hunc ea dissolvisse, idque per se quidem licere ; etsi sibi secus videatur : tot tamen huius generis eum collecturum non fuisse, nisi refelli haec dissicile posse intellexerit, g 5. 6. Arcesilam deinde non recte dici Zenoni esse obtrectatum :riam verum serta quaesisse. Primum illum hoc vidisse, posse

237쪽

hominem opinionem vitaro, et sapientem necessario debere.

Inde prosectum scum Zenone quasi disputaturus singitur),

eo rem deduxisse, ut doceret, nullum Visum a vero ortum, tale esse, ut non ejusdemmodi visum a salso possit ortum eSse. - opinatione sane Perceptioneque Sublata, ConSequenS ESSE, BSSensum Plane esse retinendum : unde, si ipse,

nihil posse percipi, ostenderit, illi concedendum esSe, Omnem aSSensionem eme Sustinendam , S , 78. Nihil ergo percipi

PosSe, Si ne sensus quidem vera videant. Quorum veritatem illum tueri argumentis communibus, licet, ne hoc fieret, a sese heri multa contra eos, nec loco necessario, disputata sint. Nec

recto ea de infracto remo, etc. negligi. Alia hori eadem do rea se esse dicta, quae nisi resellantur, discerpta causa iudicium nullum valere. Veraces Epicurum sensus vclle t Lucullum scilicet hujus Semper auctoritate uti, qui ei gravem litem intendat. Et sane hunc salti : scd illum , qui visa sensuum alia Vera, alia

salsa velit, id velle sine certa distinguendi nota, s I9,8o. Quod

illo deinde , integris his sensibus , deo optionem Osserente, meliores haud desideraturum se dicat; his perparum sane hominem Valere , quum ViX paucorum milliarium spatium oculorum acies intendi possit. Et quod non amplius se desiderare dicat: talpam

lumen quoque non desiderare; neque, Si desideraret, tam expωstulaturum cum deo , quod Parum videret, quam quod salsum. Navem incitatam, a terra eam Videntibus, Stare, nautiS ea, quae in terra sint, moveri videri. Solem , quem mathematici tantum statuant, quasi pedalem oculis apparere, S 81 , 8a. Sed totam hanc controversiam , ne magnam et graVem Pu tent , in parvis et minutis versari. Quatuor nempe Capita Se ,

unde , nihil percipi posse, concludatur: r' esse visa , quae sallant; χ' haec non posse percipi; 3' quae visa nihil disserant,si. c. quorum non certa distinguendi nota sit), eorum nullo modo alia percipi posse , alia non posse; li' nullum esse veruin Sensuram Visum, cui non obstet aliud visum, quod ab eo nihil disserat, atque ita percipi non possit. Horum capitum tantummodo quartum ab illis Oppugnari. Negari tam similes in natura res esse, ut nihil plane disserant. At videri certe tales posse. Inde sensum salii e qui si saltatur, incerta evadere omnia, cri torio ita sublato. Dici, nihil esso, quod non suo genere, i. e. Sua

238쪽

Ρropria natura, a reliquis omnibus disserat. Disceptare se nolle :sed si vel homines plene similes esse nequeant; POSSe Statuas , posse sigilla annulo impressa , S 83, 84, 85. At artem adhibendam sensibus t magnis nempe artificiis ad videndum, audiendum , etc. opus esse i Illud autem , qua sapientia mundus fabricatus sit, magis etiam docere, quantopero opinandi temeritas cavenda sit, quum ista omnia sola opinatio pepererit, S 86, 8 . Sed venire se ad visa dormientium, vinolentorum, suriOS rum ; de quibus ab utriusque partis philosophis integra volumina conscripta sint, tractata ab illo diligenter. Sine causa ea im- hecilliora dici, quam quae sint vigilantium, etc. Neque quem

quam negare, experrectis, et ex surore ad se revocatis, Visa talia , qualia sint, id est, inania videri; sed quaeri, qualia tum , quum osserantur, Videantur. Tum autem parem haec fidem habere, quam illa vigilantium. Idem de insanis valere, 688, 89. Inde certissimum illud effici, nullum inter vera et salsa visa discrimen esse, cui animus assensum suum addicere possit, S 9o. Sed , missis sensibus, etiam rationc percipi nihil posse. Quod enim dialecticam ut veri salsique judicem commendent, id nec in artibus reliquis, nec ipsa in philosophia valere. Quaecumque iudicet, ea ad se ipsam pertinere. At illos ci nimiam vim tribuere, quae, singulis eius partibus examinatis, nuspiam appareat. Continere eam etiam soritas, quos ille Vitiosum rationis genus dixerit. At istius vitii causam in ipsa rerum natura quaerendam.

Si vero soritae sper se ) vitiosi sint, solvendos illis esse, ne iis irrctiantur. Sed illo Chrysippeo ἡσυχαζii, nihil profici, quum in iis nusquam nec firmiter progredi, nec insistere. liceat. Nihil igitur dialecticam eos juvare, F 9I-94. Tollere adeo oamdem

ipsa decreta sua. Licet enim ea hoc sundamenti loco ponat, omne aut Verum esse, aut salsum; tamen rationes illas, qualis illa sit, quae mentiens dicatur, inexplicabiles dici. Id sane magis ossendere debere, quam quae a Se non Percepta dicantur. Ipsam autem istam essati definitionem si spectes, et tamen illas inexplicabiles , nec a Chrysippo solutas, rationes in nec approbandis, nec improbandis, poni videas; incongrue eos sacere fatendum PSSe; nec concedi posse, quod postulent, ut pro inexplicabilibus illae accipiantur. Cautiorem esse Epicurum, dialectices contem Ptorem, qui tale essatum neget, quo non concesso tota dialectica

239쪽

corruat. Cum hoc igitur pugnandum esse, non Secum, qui eamdem cum illis, Antiocho magistro , dialecticam sequatur. Licet autem ipse hujus praecepta presse Sequatur, tamen his nihil pro

Sed missis spinis his, Carneadis sententia, Clitomacho auctore, Pro nitur, qua Antiochea omnia concidant. Duplici enim visorum distinctione facta : sic ut alia visa percipi posSe, alia non POSM , deinde, alia proh ilia esse, alia non probabilia, Ponantur;

quaeque Visorum veritati adversentur, ea omnia ad priorem reserantur et colligi, nihil esse, quod percipi possit; quae Probari,

multa. Probanda igitur multa sensibus : sed hac lege, ne quid in his tale, quod a salso certa nota disserat, statuatur. Probabilibus autem his uti sapientem ad vitam regendam omnem. Vel Stoicorum Antiocheorumque sapientem probabilia multa sequi debere, nisi omnem agendi rationem confundi velit. His aptare eum consilia, quae capiat; his animo et mente moveri et idque

Sine certa illa nota, qua percipi quid possit. Ipsos Stoicos, salii

senSUS in multis, consentire. At negare Epicurum, percipi quidquam Posse, si vel in uno sensus saltantur. Hoc accepto, et altero Stoicorum addito, esse visa, quae salsa sint; Sequi Per Se 'nihil posse percipi. Cum Epicuro igitur , non cum ipso Pugnan

dum eSSe, qui posterius concedat. Sed mirum esse , in primis in Antiocho, quod talia in recentiores Academicos dicantur :elevari enim reprehensionem, quum hi probabilia admittant, S 99-I 2. Carneadeae sententiae proprium Clitomachi judicium additur. Esse quidem res dissimiles, i. o. ita distingui res posse, ut aliae probabiles videantur, aliae secus : sed hanc dissimilitudinem non eSSe tantam, ut etiam percipi, et contra, possint. Multa enim salsa quum sint, tamen esse probabilia : salsum autem in perceptis cognitisque poni non posse. Non igitur ab hac Academia SenSuum vim eripi, quippe quae res sensibus subjectas minime neget, Veri modo notam , his impressam, non agnoscat. Duplici deinde ratione, sapientem cohibere assensus , dici: si vel omnino rei nulli assentiatur; vel si modo in sermone se contineat, ne quid aut neget, aut pro certo affirmet. Utrumque placere; sic tamen Posterius, ut probabile, ubicumque aut adsit, aut desideretur, id ille in sermone testetur. Rdmisisse Clitomachum etiam

240쪽

eam visorum claritatem, ut iis ad agendum Provocari rite possemus. Sermone quoque promere licere, quod ut verum Visum sit, si modo sine assensu fiat: ea tamen solum Visa approbanda, quihus nihil obstet, unde minus vera videri possint, S IO3, Io 4. Quae Clitomachea si ab illis probari non possint, licere ea salsa credere, modo ne invidiose exagitentur. Non ipsos lucem rebus eripere; sed quae illi percipi dicant, ea ipsis videri. His expositis, quomodo introductum et constitutum sit Probabile , id maxime cui nihil obstet quominus approbetur, irritam reddi Luculleam perspicuitatis de sensionem. Uti utrumque

sapientem sensibus e modo quod hic ipsorum sensuum ViSis, Utpote sallacibus, non assentiatur, S io S. Neque memoriam inde nullam esse, si nihil percipiatur, quum etiam non percepta meminisse liceat. Prave enim hanc ab illis perceptarum comprehensariamque rerum dici, quippe quum etiam salsorum , quae ex ex illorum sententia percipi nequeant, meminerimus. Stare etiam artos et disciplinas; scilicet quae ipsae, se maximam Partem Conjectura niti, fateantur, S IO6, 1Ο7. Sed in duobus his maxim causae eorum Cardinem VerSari. I. Fieri non posse, ut quis nulli rei assentiatur. II. Non dari agendi Tationem, re nulla assensu comprobata. At Prius clarc Panaetii, tanti inter Stoicos viri, exemplo reselli, qui divinationem, rem Stoicis reliquis certissimam, assensu Suo confirmare

dubitet e quodque huic liceat, id sapienti de reliquis quoque ii cere; quippe cui dubitatio libera esse debeat, idque maxime ,

quum, amenSu remoto, probabilitatom nihil impeditam sequi possit. In posteriore ante omnia quaerendum esse, in quo adeo as- Sensus Ponatur; quum sensus ipsos Stoici assensus esse dicant: ad quos quum appetendi vis se applicet, sequi sic actionem. Inde omnom Veritatem tolli dici, si visorum voritas tollatur. Quam rem, multis ab utraque parte et dictis et scriptis agitatam, Paucis totam posse dirimi. Licet enim ipse, assensus cohibere, dis-ficillimam rem indicet, et eum Clitomacho, hunc quasi Herculis laborem exantiasse Carneadem , credat, aSSensione, quae eadem Cum opinatione sit et temeritate, velut immani bellua, exanimis extracta e tamen , si vel haec res in defensione praetereatur, nihil

referre, quum ejus judicium in agendo nihil impediatur, qui probabilia, quibus nihil obstet, sequatur. Istos quoque plurimis in

SEARCH

MENU NAVIGATION