장음표시 사용
31쪽
cui inscripti erant, mitti potuissent, Balbo et Caerelliae describendum dederit. Cf. Att. XIII, epp. a I et aa. Si igitur vel illud negetur, hoc tamen in his etiam libris factum esse facilius etiam statuere licebit, quum in iis Attico noeausa talis quidem esset, quominus id concederet. Divulgatis autem jam exemplaribus, nulla huic, vel religiosiori, amplius ratio erat, Cur, quae descripta haberet, ea frustra descripta esse vellet: si vel hOC omittamus, quod suppressi libri eo cupidius quaeruntur sui apud nos in publice vetitis usu venire solet): Atticus autem ut diligenspaterfamilias laudatur. - Αt incommoda Ciceroni inde exoriri poterant. - Primo quaenam P deinde, quid p si, antequam haec edenda voluisset, illa jam edita fuissent Θ - Sed posteriora Academica non
erant adeo magni voluminis. - Majoris Certe erant, quam ut singuli libri tam pauca capita complecterentur, quam pauca tribus istis ex dissecto Lucullo relinquuntur. Urgetur deinde temporis brevitas, ut certe pauca mutata esse videaS.
Et demus sane, quod forte non debebamus, paucas hebdomadas, vel adeo dies, Ciceroni, otio abundanti, ad haec refingenda esse absumptas: transtulerat hic jam prius eadem illa ad Catonem Brutumque s cf. ep. I 6 : quae igitur mutanda voluerat, potiora mutata SiC dudum et esSe poterant, et haud dubie erant, ut deinde videbimus. Quam Coacte denique, si vel Chapia anni auctoritate fiat, locus ille ep. 32 explicetur, non est, ut doceamus. Sic mire loquentem, sic jocantem Ciceronem nusquam deprehendimus. Sed quid est, quod de errore viris doctis, a Quintiliano inde, communi, et eo potissimum, unde omnis de Lucullo in tres libros posterius translato probabilitas pendeat, praetereundo tantum, et Veluti aliud agendo monemur 8 Catulus igitur, priorum Acadd. prior liber nullus umquain exstitit P Hoc ut fidem pareret, gravibus argumentis indigebat. At nulla asseruntur; scita loci Ciceroniani interpretatione, eaque Perquam Coacta, Sententia nititur. Ne hoc quidem Urgetur, quod maspiain hujus libri apud veterum quemquam neque
32쪽
locus excitatur, nec, praeter Quintil. mentio injicitur. Sed ex Lucullo, Catuli olim comite, excitari hoc satis grave argumentum licet, quo vel solo tota quoque illa trium librorum quasi collapsorum instauratio in semet ipsa recidit. Saepius enim in Lucullo ad pridianum aliquem sermonem lectores remittuntur; in quo Catulus, S I 4, et Hortensius,
S 28 et 79, de rebus quibusdam accuratius disseruisse
dicuntur, qui in ipso paene κωφοie προσώποie a Censendi Sunt.
Narrantur item in eodem uberius exposita, quae in Lucullo verbo modo tanguntur vix hac in brevitate rite intelligenda: de quibus ad hunc ipsum librum separatim praelabimur. Locus denique habiti sermonis ejus, et scena, distincte notatur. Haec juncta si quis in meris dialogi quaerenda, et exornationi magis, quam vero inservientia dixerit, cogitatam ill sane Ciceroni iniuriam attulerit, quum res ipsa sua sponte nescio quid absonum prae se ferat. Sic, Lucullo alium aliquem librum olim fuisse additum, credere Cogimur: hunc autΘm librum quo minus Catulum putemus, nulla prorsus ratio impedit; gravissimi potius testes, in quibus auctor ipse est, jubent.
Atque ita quoque ista, Lucullum in tres libros dissolvendi ratio ipsa dissolvitur. Si enim binis libris priora illa Academica comprehendebantur, quae tandem Causa cogitabitur, cur solus alter ad haec posteriora translatus putetur Θ Displicuit prior. Num etiam res in eo propositae 8 quibus rebus consulto praetermissis Cicero obscuritatis Culpam in sese cumulasset, quae nunc temporis invidiae imputanda est, qua, priore libro deperdito, tot posterioris locis subtracta lux est, cujus egent, et iri qua nune undequaque comportanda interpretis opera haud parum exercetur. Adde Nonium, quem quatuor libris posteriorum Acadd. usum esse, negari
probabili ratione nequit. At hic ex quarto undecim loca profert, qui itidem in Lucullo, qualem nunc habemus, a
S 67 ad S 137 usque passiin leguntur. Ergo quartus liber
non a S IIa incipere potuit, sed certe a S 67 ponendus
33쪽
erat, ante quam S parvo intervallo tertii libri initium statuere jubemur. Omittimus, quid de ceteris illis ex II et ΙΙΙ libro apud Nonium, aliosque, fragmentis statuendum sit, et hoc potius adjungimus. Si vel in Lucullo tres illos libros con- Cretos putaris; tramen ne sic integros ad nos perlatos habebis :nam Certe eorum prooemia desideramus, quae his a Cicerone vere addiui fuisse manifeste locus probat, in quo mirum hoc de se Cicero oblivionis exemplum. Att. XVI, ep. 6:α Nunc negligentiam ineam cognosce. De Gloria librum ad te misi : at in eo prooemium id est, quod in Academico tertio M. Vbinam igitur hoc tertii libri Acadd. prooemium pubi ea reliquorum P Denique, ut id, huc servatum, adjiciam,
Parum Consona ratio est, quod, quum Ciceronis consilium, a totam Academiam ad Varronem traducendis, ut par erat, Concederetur, tamen .idem nomina colloquentium in coloris tribus libris eadem reposuisse dicatur, quibus prius USus esset'. Is scilicet, qui hanc solam causam ubique prae Sefert, cur sibi libri illi displiceant; qui ideo jam ante eosdem
ad Catonem et Brutum transtulerat; apud quem denique DUSquam, unde mutatum consilium conjicias, ne verbum quidemi Certissimum potius est, per omnes hos libros Varronis partes fuisse primarias. Nam au Ctorem totam Academiam ad hunc transferre non solum voluisse, Sed idem etiam perfecisse, ex eo clarum est, quod, descripto jam exemplari, quod ad Varronem mitteretur cf. ep. 23); sic idem de eodem ep. 25 : α Ita saepe milii occurrit vultus ejus, querentis fortasse Vel haec, meas partes ἀκαταλη ας in his libris copiosius defensas esse, quam Suas κατοankiας . Cf. ep. I9. Confirmat idem locus ex Acad. . a Martiano Capella, V, p. 168, laudatus : .Latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et Circumfusa tenebrisu; qui aperte sic ex Luculi. 39, I 22, traductus est, ut Luculli vice a Cic. Varro poneretiar. Ita quidem ex iis, quae monuimus, hoc patere videtur, istam sententiam ab omni parte vacillare; neque de una et
34쪽
simplici Academicorum editione, nec de Lucullo tres in libros divellendo, probabile quidquam esse monitum. Idem prorsus etiam de iis valet, quae de primo Luculli capite,
tamquam spurio afferuntur. Ad ea pleraque nostra sponte in adnotatione ad hoc caput respeximus snam haec prius prela reliquerat, quam libellus ille ederetur): et reliqua ejus generis sunt, ut Se ipsa Prodant, V. c. quod Ponere pro existimare, statuere de personis simpliciter Ciceroni non dicatur, cujus tamen usus Menchen ObSS. P. 763, seq. exemplorum nubem congessit. Nihil igitur haec morati, ad nostram qualemcumque his de libris sententiam pergimus. Ex ista igitur resutatione hoc nobis lucri accessisse videtur, tit in hac nostra mente explicanda brevioribus esse liceat. Nam diversos, nec ejusdem editionis, libros esse primum et secundum, qui adhuc superant, Academicorum : in
posterioribus autem, et quidem in omnibus IV libris, Va roni colloquii partes fuisse primarias, satis in praecedentibus
docuisse nobis videmur. Utrosque etiam Vere esse editos, ex ante propositis facili, et satis certo iudicio consequi videtur : sed idem ex singulari quodam loco, quem interpretes negligere h. l. non debebant, evidentius expediri posse videtur. Att. XIII, ep. a I. Suaserat Atticus Ciceroni, ut in loco aliquo, ad graecum verbum εατεχειv, novae ΑCademiae proprium , exprimendum, pro verbo sustinere, inhibere poneretur: sed hic id, probatum antea, nunc rejicit, reponique illud jubet his verbis: α Quare facies, ut ita sit in libro, quemadmodum fuit. Dices hoc idem Varroni, si s sic,
non nisi, scr. adderetur alias ipse) forte mutavit: nec est melius quidquam, quam ut Lucullus Sustineat currum ut borius Saepe agitator, equosque M. Haec Cicero de libro aliquo
suo, quem etiam Varro descriptum habebat, quibus vult, ut hic ah Attico de loco illo mutando moneatur. Iam vide Acadd. ΙΙ, 29, 94, ubi idem Lucullus sic : ' Ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad sinem Veniam, equos sustinebo : eoque magis, Si locus is, quo ferentur equi, praeceps
35쪽
erit s. Ex qua locorum comparatione non Solum , quam intempestive in priori Lucili pro Lucullo corrigi iubeant, patet : sed hoc inde etiam plus quam Verisimile redditur,4 Varronem jam tum descripto Luculli exemplo usum fuisse ., idque eo tempore, quo Cicero illos ipsos quatuor libros, ad eum mittendos, poliebat. Additur enim eadem in epistola: αVarroni quidem quae scripsi te auctore, ita propero mittere, ut jam Romam miserim describenda. Ea, si Voles, statim habebis: scripsi enim ad librarios, ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas : ea vero continebis, quoad ipse te videam .. Non igitur de alteris Academicis sermo esse potest. Laudat autem eamdem rem Cicero, ut alibi etiam solet, non plane iisdem verbis, sed Versu ex vetere forsan poeta accommodato : qui ipse facile sic coibit:
Sustineat currum, ut bonus aeque agitator, equosque:
nam et verborum Coll alio, et aures ipsae, hexametrum agnosci jubent. Quod si ita est, ut diximus, non modo inde de priore Acadd. editione constare videtur ; sed etiam haec virorum doctorum sententia convellitur, qua priorem editionem auctorem abolitam voluisse putant. Irnino Verbis illis ep. I 3, quibus Atticum aequo animo serre jubet, quod, quae prioris editionis exempla ipsi descripta sint, emptores nullos esserit repertura, utque ita frustra descripta forent; quum certe sic illic tamen accipitur alterius editionis Acadd. sint splendidiora, breviora, meliora. Atque SiC etiam noti est, ut ossendas, si posterius ep. 32 CiCero, quum tamen vel sic priorem editionem cupide emi audisset, utrique ejus libro prooemia praemitti curaverit, quibus is, cujus quisque nomen in fronte gerebat, laudaretur. Nam multiplicatis jam exemplaribus, cupideque emptis, neque de supprimendis iis cogitari, neque Atticus Vetari poterat, quominus ea perlibrarios suos describi Curaret, nisi sorte Cicero aliis Sosiis lucellum augere Voluisse putandus est. Ita sane facili via
36쪽
difficultates paene omnes expediuntur, quarum Causa interpretes sententias tam diversas inierunt.
Veniamus nunc ad posterioris editionis rationem et eausam. Eam quidem Cicero, ut supra diximus, nullam iam assere, quam quod in priore personae colloquentes
parum Cum rerum tractatarum subtilitate Conveniant; non
quidem propter eorum is invisi cf. ep. I 5); in juventute enim illi philosophiam attigerant; sed ob eorum dona in his quum illud studium adultiore aetate neglexissent. At si hanc solam ejus rei causam putamus, isti ipsi Cicero facile prooemiis additis occurrere poterat, si in his Catulum et Metiliam ex olim cognitis haec reminiscentes singeret, ut et postea ab ipso factum et videmus, et pluribus ad Lucullum monebimus. Et qui Ciceronem accuratius norit, is facile confitebitur, cessisse hunc seCuli Vitio et πολιτευουτω. paene Decessitati, ut illud poetae dictum, α χ' ἔτεροv-κευθει ἐμ αλλο δὲ ναζει, haud ita raro in ipsum aptari liceat rhac autem in re vel severior virtus potioris rationis dissimulationem excusarit. Iam Vero non in mentem solum, sed
in oculos quasi, insignis illa utriusque editionis, quoad numerum librorum, differentia incurrit, unde gravior aliqua
eorum reficiorum causa conjici non sine jure posse videatur. Habilior certe sic rerum expositarum ordo et Series, earumque naturae eonvenientior, auetorem invitaverit necesse est,
ut hi nos illos libros in qua tuor divisos vellet. Id quidem
ipsum teneamus, ut, quo tendat, videre liceat; si forte hac via lux aliqua nobis velut ex improviso oboriatur. Esse autem maxime verisimile videtur, Ciceronem in priore binorum librorum editione hunc rerum ordineum fuiss sequutum, ut altero libro, ex quo brevem totius Academiae delineationem praemisisset, Carneadis sententiam exponeret, altero eam, quam ipse sequebatur, Philonis, ut in Introductione ad Lucullum satis docere nos p se SperamuS, eoque lectores ablegamus. Quod si ita est, de quo nihil dubitamus, in hoc ipso forte causa quoque tantae in librorum
37쪽
numero mutationis poni posse Videtur. Exposuerat sic quidem in prioribus Academicis principum recentioris Academiae sententias; sed omiserat eum, qui Vere auctor et parens hujus Academiae dici haberique meretur, Arcesilam, in cujus sententia pleraque omnia, quae deinde Carneades et Philo uberius et concinnius disputabant, neque tamquam in ovo, sed satis explicate, et non Sine magno acumine proposita, continebantur. Quod ipsum latius docere opus
nihil est, quum idem ex quavis Philosophiae historia, paullo
accuratius sCripta, horum Virorum φιλοσο ουμευα intentius
comparante lacile pateat : Satis igitur fecisse putamus, si Tennemanni Gesch. d. Philos. tom. IV Commendaverimus. Ex eo igitur, quod illa Arcesilae sententia non separatim tractata esset, Praeterquam quod tanto viro quodammodo injuria fiebat, vagum etiam quiddam tota rerum tractatio, subtilius haec aestimanti, non Poterat, quin traheret. Tot erant et placita, et exemplai in primis in ejus contra sensuum fidem disputatis, quae Carneades et Philo ab ho accepta habebant, iisque Vel simpliciter utebantur, vel paullum immutatis, quorum fonS, unde dueta es8ent, aut latere sic debebat, aut saepe quasi e longinquo commonstrandus erat. Illud sane, ex ipsa rei natura judicatum, nescio quo modo se nobis, quotiescumque Lucullum legebamus, tamquam re probatum obtulit; idque tum etiam, quum ex solo adhuc sensu judicium nostrum regeretur. Neque facile certius quid ea de re Statuere liceat, quum nescias, quam hac ex parte auCtor in Catulo rationem inierit. Huc, ut alia transmittam, id Certe pertinet. quod auctor Luculi. 25, 79, ipse fatetur, Wheri, non necessario loco, contra sensus tam multa Se dixisse M. Id autem inique se
obtrudit, quod toties in Lucullo Arcesilae mentio injicitur, quoties vix iactum esset, si hujus philosophiae ratio separatim exposita esset. Id quidem Ciceronem in posteriore editione secisse, tum ex his, quae diximus, tum ex aliis quibusdam argumentis conjici posse putamus. Quorum
38쪽
quidem primum eo pertinet, quod tam parum in Academias
totius descriptione, I, c. Ia, de Arcesila monetur : quod certo ex vitio in hoc viro, qui tantam vim in novam Academiam habuit, factum foret, nisi auctor alio horum librorum loco ejus sententiam accuratius expositam, et ad Antiochi rationes collatam, inclusurus fuisset. Antiochum autem contra Arcesilam latius disputasse, Vel ex iis clarum videtur,
quae Lucullus ex hujus mente de illius in veteres philosophos calumnia, quae dicitur, c. 5 et 6 disserit, deque aliis rebus, quarum causa ejus mentio injicitur. Huc adde, quod ex paucis illis fragmentis, quae ex II libro Acadd. posteriorum
restant, nullum sit, quod ad hujus sententiam non recte possit applicari; unum autem, quod Nonius affert, ad eum solum pertinere videatur. Hic enim, Voc. Siccum: α Alius aduutἰs, alius senibus; alius aegris, alius sanis; alius siccis, alius vinolentis .. Haec Verba penigmatis, Vix solvendi, loco forent, nisi iis repentinam quamdam lucem accenderet Sext. Emp.
his intelligitur, agi illo loco de coloris inconstantia in homine
diversis aetatibus, conditionibus, etc. Spectato, ut Sensuum inde fraus et ατα Mia doceretur. Reliqua ejusdem librilom, quae caSus servavit, fere ad easdem sensuum sallacias probandas reseruntur; qua in re dolenda Arcesilam maximo laborasse constat. Sic, ne hoc pluribus persequamur, via certe facili hinorum horum librorum, altera editione additorum, causa et ratio conjicitur; quae alia vix ac De vix quidem explicabitur, conjectura in reliqua omnia Vagante. Hoc enim modo Cuncta aptissime Coeunt. Quum enim
Cicero, editis prioribus Academicis, intellexisset, id quod
vagum in iis inerat, Arcesilae ratione separatim exposita, totum tolli, rectiusque cuique Sua tribui posse, tumque omnia in certum suum orbem aptius redire: Coepit ea statim ad Catonem Brutumque transferre. Paullo post Atticus ad
39쪽
eum illud de Varrone : quum Varro Antiochius esset, id ipsum, ut prorsus rei suae conveniens, cupide ille arripuit, atque ΙV istos libros sic conscripsit, ut in primo, Scena dialogi alia inducta, ea, quae in Catulo in totius Academiae
historiam brevissimis exposuisset, accuratius ad Antiochum usque exponeret, atque ita totum hunc librum expleret; in secundo Arcesilae rationem separatim explicaret, subtractis
iis, quae passim in Catulo et Lucullo monuisset; tertio denique et quarto libro, qui vel inde jam Contractiores eVaserant,
Carneadis et Philonis sententias reponeret, Collectis arctius,
accuratiusque dispositis, quae paullo diffluebant, mutatisque
reliquis, quae mutanda putaret; Cetera omnia retineret,
quae ad horum duumvirum philosophiam reserrentur; singulisque his libris postremo loco prooemia praefigeret. Ita sane grandiores hi libri exierant, quam illi; sed tamen multa detracta e ita splendidiores, breptores, meliores. Cf. . I 3. Hoc tandem modo nihil miraberis, si illa apud Nonium loca ex IV Acadd. laudata cum illis Luculli conveniunt : quippe qui maximam partem ab auctore in IV librum translatus esset. Ne in hoc quidem offendat quis necesse erit, quod idem Nonius Verba illa, Luculi. I 8, 57, u quum ovum inspexerant, quae id gallina peperisset, dicere sole-hant is, ad secundum posterioris editionis librum refert: nam tota haec de sensibus disputatio proprio jure, ut diximus,
ad Arcesilae rationem pertinebat. His igitur expositis, accuratiorem et pleniorem utrorumque Academicorum quasi imaginem informare licebit. Nam qui putant, auctorem in Sola Philonis sententia exponenda occupatum fuisse, his ista non Academica, sed Philoniana,
inscribenda erant, quum tres prinoipes Viri esSent, quorum primus novae Academiae fundamenta jecerat, ipse non ad eam relatus; alter eamdein ingenio plane insigni excoluerat; tertius denique excultam PerseCerat.
40쪽
Ea quin tum ex epistolarum locis inter se comparatis, tum exar mentis aliunde desumptis, derisantur, breoibus quin sequuntur conclusiunculis contraxit doct. Christ. Godost. Sohuta. in Acad. libros Protegomena, P. 16.)I. Ciceronem duos libros Academicorum, in quibus Catulum , Lucullum et Hortensium colloquentes induxerat, non Solum perfecisse, sed etiam Attico eos describendi copiam secisSe. u. Iis postquam erant absoluti, Ciceronem noVa prooemia addidisse, quorum altero Lucullus, altero Catulus laudaretur. 3. Paullo post consilium cepisse, quod notum esset hominibus viros illos non omnino quidem illiteratos, scd parum in philosophia versatos esse, Academicos hos sermones ad Catonem Brutumque transferendi. 4. Denique quum id ipsum agitaret, ab Attico admonitum , qui id Varroni jucundum futurum esse Scripserat, novam horum Academicorum editionem parasse, multis ex priore detractis, aliis additis, quatuor libris comprehensam, in eaque Varroni Antiochinas, sibi autem Philonis partes attribuisse. Iam etsi priorem editionem Cicero ipse noluit in manus hominum pervenire, divulgata tamen sunt eo insciente exapographo ad Atticum misso quaedam exempla; et hoc modo liber secundus, Lucullus inscriptus, ad nostram usque
Alterius autem editionis, ad. Varronem missae, fragmentum tantum superest libri primi; reliqua praeter locos nonnullos a grammaticis, item Lactantio, Augustino citatos, perierunt; nisi forte etiamnum alicubi in bibliothecis lateant.