장음표시 사용
41쪽
ΙΙΙ. Restant denique Pauca addenda de tempore quo scripta et bis edita sunt Academica, quae eae Frid. Hulsemanni
Quum post civile bellum, quod inter Caesarem et Pompeium gestum est, omni fundituS eversa republica, cuncta unius imperio ac nutu regerentur, neque cujusquam jam consilio, aut auctoritati locus esset; M. T. Cicero, qui et sui in rempublicam animi ipsam ab se uno Conservatam rempublicam testem haberet; et nihil praeter culpam praestandum esse Sapienti Semper Credidisset; neque perpetuo asstio, atque angi Voluit; neque eo otio, quod invito ac. publicis muneribus orbato contigerat, ita languesCere, ut nihil ageret dignum rebus his, quaS ab se gestas esse meminisset. Itaque, in quibus a prima aetate multum operae, studiique consumpserat, ad eas Se retulit artes pertractandas. Ac philosophiam, quae ad eam diem graecis tantum libris percipi poterat, latinis sibi literis illustrandam suscepit. Suum scilicet id esse munus credidit, quum jam dicendi gloriam Graecis eripuisset, enicere, ut hac quoque in parte nihil
illis cederetur. Atque ille totam philosophiam animo complexus, nullum omittere locum ConStituit, quem non ubererime tractatum suis Civibus traderet. Ac primo quidem sibi eos refellendos putavit, qui Philosophiam contemnere, ac vituperare auderent: quod eo libro fecit, qui Hortensius inscriptus est; in quo et Suis eam laudibus exornans, et ea quae objicerentur, refutanS, nihil omisit, quod ad omnium studia ad ejus cognitionem excitanda, necessarium esse videretur. Sed quum Varia essent philosophorum genera, qui multis de rebus maxime dissidentes, tum auctoritate, tum rationibus, ita inter Se pugnarent, ut nihil difficilius explicatu esset, quam quodnaP maXime probandum genus esset; Academiae rationem ceteris Omnibus prinponendam esse, Aeade Dis ybris ostendere Conatus est.
42쪽
Haec Academica, quae, ut supra monitum est, initio duobus libris comprehenderat, in iis Catulum, Lucullum, Hortensium loquentes inducens, iam ante mensem sextilem A. U. o8 46 ante Christ. nat.) Attico miserat describenda, ut ex epistolis inter se collatis apparet; quum vero Atticus Ciceroni scripsisset M. Terentium Varronem hoc moleste ferre, quod ipsi in ejus libris locus nondum datus esset, consilium cepit Noster eosdem libros ita refingendi, ut Varroni partes Antiochias , sibi autem Philonis tribueret. Itaque eodem anno, brevi interposito intervallo, ex libris duobus quatuor fecit, qui soli in lucem editi sunt.
43쪽
AD Μ. T. CICERONIS ACADENICORUΜ LIBROS, CETERAQUE OPERA PHILOSOPHICA ILLUSTRANDA i . . SAPIENTIAE studium gentibus omnibus satis ex antiquo in pretio habitum, nec ulla adeo harbara et ab human officio aliena natio fuit, quae suos sapientiae Prosessores non habuerit et laudarit. Verum enimvero non aeque ex antiquo apud alios, et alios populos id studium claruit: serius enim alii aliis sapientiae vacarunt. Graeci, qui praecipuam in hac re laudem vindicant, si cum Asiae terrae incolis conserantur, pueri, quod doctrinae aetatem spectat, Censendi: uti ab AEgyptio sapiente Soloni aliquando objectum narrat in Timaeo Plato. Huius ea causa fuisse Videtur: nam quum sapientia illa, quae humani ingenii opera et studio paratur, non nisi otiosis et in pace agentibus, eiusque satagentibus
t Petrus Valentia, ortu Cordubensis 1554, qui se tamen Zasrensem inis scripsit, quod originem e Zala. repeteret, oppido in extrema Baetica. Homo non vulgariter doctus, et qui, nescio an omnium solertissime, in 'veteria philosophiae adyta penetraverat. Academica Ciceronis quae supersunt. mutila , ideoque obscura, non brevibus quidem disjunctisque scholiis, at continenti oratione ita explanavit, ut mihi solus ea intellexisse videatur. Opus illud, hactenus rarissimum, Paucisque cognitum, Prodiit ex ossicina Plantiniana, anno x 596. ΟI.rv. in ' f. noMi consilii de edendo Cicerone, p. x3.
44쪽
obveniat, ac plerumque dominationem comitari, et apud illos penes quos rerum imperium sit agere, eosque colere soleat quum et ventri et ambitioni hoc sapientum genus in primis attendat, privatique commodi rationibus ducatur: inde enim est ut et mendaces prophetae et gentium sapientes aulas frequentare, et circa divites regesque Versari gaudeant; unde ut et muscarum examina divitum culinas compleant):
Graecis si) sero tandem sapientia cum imperio, pace, et otio uti contigit. Qui enim ii, qui Vel rei augendae, vel parando victui, vel hostium injuriae propulsandae intenti esse opus habeant, sapientiae otiique artibus operam dent p2. Primi ergo inter Graecos superstitionum magistri illi, theologi ab ipsis dicti, poetaeque, qui deorum genealogias
decantorunt, mysteriaque et numinum Cultum tradiderunt, sapientiae nomine celebrantur; quum hi in nulla verae
sapientiae parte operam posuisse sint dicendi, sucate vero et personate illam, quas Politica dicitur, coluisse videantur sa). Nam religionis procuratio atque constitutio, civilis gubernationis prima praecipuaque pars habetur. Post hos, ii prodierunt, qui, quod naturae rerum Contemplationi impense vacarurat: Physici, id est, naturales, nuncupantur. Inter hos illustris, sed Socratis magisterio illustrior, Anaxagoras, physicorum ultimus. Nam post Socratem alia philosophandi ratio fuit: quum enim philosophorum major pars philosophiam omnemque de sapientia tractationem in tres partes 3
disgibuat, id est, in τα Λοruck, τα Φυσαα. και τα Ηθiacae, quarum prima de sermone rationδque est; secunda, de natura; tertia vero de moribus, cuius membrum Politica sunt;
quam quartam Philosophiae partem numerabant Peripatetici: Logica quidem et Ethica, qui Socratem PraeceSSere, neCnomine tenus tractaverunt e multa ipsorum dicta et apo- i Vid. Thucyd. Iib. I.
a Plutareh. de oracul. defectu. 3ὶ Aeeuratam philosophiae divisionem vide apud Senec. epist. LxxxIA Laert. in Zenone: Plutarch. initio lib. I de placitis Philosoph. p. 87ε, e.
45쪽
phthemata ad mores pertinentia circumserebantur; sed non
quae artem redolerent, aut integram morum disciplinam conficerent. Pluribus etiam rationibus et argumentationibus inter docendum et disserendum usi sunt : omnes enim homines ratione utuntur; tamen argumentationum Contexendarum et dijudicandarum ars, Διαλεκτικxi P Stea Vocata, numquam illis in mentem venerat. At SoCrates non is erat, qui rem ullam sine arte a iperet, aut agere Commodum duceret. Igitur quum, omissa curiosa illa naturae et sublimium speculatione ac indagatione, et ratione uti duce in agenda Vita, et suos aliorumque hominum mores efformare instituisset, earum rerum, id est, rationis morumque arteSadinvenit. Certe peritissimum in iis disciplinis et egregium
artificem evasisse illum constat. Sed quum et ipse fortasse, sicut et posteriores Academici, τ iv Mς ἐκατερα επιχειρησtu, id est, disputationem in utramque partem, optimum docendi genus existimaret, eoque plerumque uteretur, ac de nullare audacter affirmaret, sed quaerere semper diceret, et nihil Seire praeter hoc; ea ejus professione sive dissimulatione essectum est, ut ipsius discipuli, sive seCtatores et assectae, aut ejus sententiam non plane perviderent, aut, Pro Vario cujusque ingenio, in Varias opiniones abirent. Certe nemini eorum , qui Socratis familiaritate sunt usi , cum alio quopiam ex eodem sodalitio in rationalis aut morialis philosophiae traditione convenit: sive forte etiam id ex gloriae praecipuique nominis ac laudis cupiditate, et Contentionis studio evenerit. Quippe et in naturali parte, quam non a Socrate didiceritit, non minor inter ipsos discordia est. Sicut autem in hac, Summa Concertatio πιρὶ αρροοψ, id est, de principiis et causis rerum, semper fuit, ita deinceps in rationali περὶ Mi ρἱου rite
αληθειαζ, id est, de judicio, vel potius si eo vocabulo uti liceat) judicatorio ουeritatis, h. e. de instrumento quo veritas sit dijudicanda; atque in morali, περὶ αγαθωτ και κακωv, id eSt, de bonorum maiorumque finibus, praecipuum dissidium fuit. 3. Verum non de universa philosophia, deque omnibus
46쪽
omnium philosophorum decretis agere est animus e nimis id longum, nec benignum opus foret. Tantum eum rivum cursim sectabimur, qui a Socrate in Academiam derivatus, varia doctorum successione, ad Ciceronis usque aetatem propagatus, evanuit e ni forsan postea in Phavorino et Chaeronensi Plutarcho aliquando rursus ebullierit : Certe non ita illustris post Ciceronem fluebat. Hanc enim graecae
eruditionis partem, sine qua latine scriptam philosophiam intelligi non posse Varro affirmat piis qui M. Tullii Philosophica, Lucullum in primis, legere aggredientur, magnum
allaturam operae pretium existimamus, pluribusque aliis antiquorum libris lumen porrecturam e quum praeterea ipsa de criterio quaestio, quam pertractabimus, scitu digna semper fuerit judicata. S I. Platonis opinio de judicio et ritatis.
4. Igitur discipulorum Socratis longe principem Platonem, Dogmaticum quidam, alii Aporematicum, siVe Scepticum, aut utrumque putant. Universim enim philosophos omnes in duo summa genera partiuntur: in Domaticos, id est, qui decreta dogmataque ponant et statuant, et Amrematicos vel Scepticos, id est, qui de omnibus dubitent atque disquirant et considerent, nihilque affirment, nullique rei assentiantur. Sive ergo Dogmaticus Plato, sive, quod in plerisque fuisse videtur, Aporematicus sit dicendus, haec do criterio existimasse perhibetur namque nihil prohibet Scepticum decreta habere; quibus quidem non uti perceptis assentiatur, sed ut probabilibus utatur: qua cautione etiam de criterio sententiam proferre si) illi licebit . Ab humana mente, seu intelligentia fbesto αυθρω-ου ΜουJ ratione utente res judicari. Quum autem res partim sub intelligentiam, partim sub
intelia Bilia, alia αἰοθητα, id est, sensilia, sint; humanam
r) Alcinous, de placitIs Platonis; Plutarch. adversus Colotem; D. Augusti .
intra Acad. lib. III, Cap. II, to n. I. .
47쪽
etiam rationem Γ λογο, J duplicem esse. Nam qua αἰσθητα pe Cipiuntur, opinatricem, sive Opinantem rationem f δο-ixisuro, J, Sicut et res sensui expositas opinabilia fis appellari, earumdemque rerum perceptionem, δολου, id est, Sententiam sive opinionem esse; sicut ex rebus quae subintelligentiam cadunt ratione alia quae scientiam efficiat letri μ ικω λοτερ J comprehensis, Scientiam L ἰοncm , exsistere. Rerum enim sensilium perspicuitatem, quae rationi probetur, approbat etiam Plato; sed non ut ea scientiam effici dicat, opinionem tamen quae scientiam eorum, qua Vere sunt, nobis in memoriam reducat. Ergo sensu cum opinatrice ratione sensui exposita judicari; mente vero seu intelligentia, una cum ratione scientiam efficiente, quae intelligentia comprehenduntur. Haec autem esse ideas, id est, Constantes quasdam rerum formas, quae reVera Sint, sive, ut dicit, quas in eo quod est, exsistant. De Universa
ratione hac, sic ipse in Timaeo si) : α Est quid, quod est,
et non generatur; aliud Vero, quod gignitur quidem, est vero numquam : illud quidem intelligentia cum ratione comprehensibile, quod semper uniusmodi est : hoo vero
rursus opinione Cum Sensu ratiotiis experte, opinabile, generatum et interiens, numquam Vero revera ensu. 5. Hanc, quam Platonis et Veterum Academicorum sententiam esse Antiochus dicebat, apud Ciceronem set) Varro exponit: a Quamquam judicium oriretur a sensibus, tamen non esse judicium veritatis in sensibus. Mentem Volebant f Academici veteres J rerum esse judicem : solam censebant idoneam, cui crederetur; quia sola cerneret id, quod semper esset, simplex, et uniusmodi, et tale, quale esset. Hanc illi ideam appellabant, jam a Platone ita nominatam : nos recte speciem POSSumus dicere. Sensus autem Omnes, hebetes et tardos esse, nec percipere ullo modores eas, quae Subjectae Sensibus vid rentur; quae essent aut
t) Platonis opera, tom. III, Pag. 27, d, et 28, .. et ι Acad. lib. I, caP. s.
48쪽
ita parvae, ut Sub sensum cadere non possent; aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ns idem quidem; quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nusquam esse censebant, nisi in animi notionibus atque rationibus .. Idem Cicero in
Lucullo si) : α Plato autem omne judicium Veritatis, veritatemque ipsam abductam ab opinionibus et a sensibus, cogitationis ipsius et mentis esse voluit .. Galenus sa) ipse
etiam Platonicus quinin vis ista, id est, instrumenta a natura adiudicandum tributa, αισθαὶ ore καὶ Υ,ωμη, dicit, id eSt, Sensum et intelligentiam, quam et in οια, , sive ΜουΜ, id eSt, mσnrem, Sive λοriσμοψ, id est, ratiocina tionem, appellare etiam liceat. Haec eadem veterum Peripateticorum sententia fuit. Nam et ipsi sensui rerum quae sentiantur, non secluSa ratio te,
et intelligentiae eorum quae mente percipiantur, judicium detulerunt 3): nisi quod Aristoteles ideas illas speciesque
rerum, quae Platonis sunt τὰ , πια, id est, intelligibilia, labefactavit; universalibus quibusdam rerum notionibus, quae nusquam alibi, praeterquam in singulis quibusque rebus,
sint, intelligentiae vero Opera a materia seponantur, atque perpetuae Simplicesque jam et uniusmodi in contemplationem veniant, quum singulares res stlaxae multiplicesque sint, in idearum vicem inductis. Haec sunt genera SpecieSque rerum et alia quae de rebus intelliguntur et enuntiantur, et ei a quae scientia versatur, scholastico vocabulo unipersalia nuncupata : sed abstrusiora haec sunt, minutaeque disquisitionis, et quae ex duobus summis philosophis, eorumque satis multis interpretibus sint perdiscenda.
1 Aead. lib. I, cap. 46. a De decretis Hippocr. et Plat. lib. IX , et in comment. lib. κατ ατρεῖοv, pag. 66S , Graecae edit. Basll. 3) Vide Platonis Parmenidem, et de Republ. lib. VIII, Io; Plutarch. adversus Colotem; Stobaeum ita Physicis, cap. de idea, pag. 3o; Plutarch. do
49쪽
6. Speusippus, qui post Platonem Academiam tenuit, et Xenocrates, Ceterique veteres Academici usque ad Arcesilam, parum a Platonis sensu abludunt, ut ipsorum de criterio sententiae a Sexto I) Pyrrhonio relatae ostendunt. Cetera etiam Platonis antiquaque decreta diligenter ab iis conservata atque defensa, apud Ciceronem sa) scriptum est, ex Antiochi, cujus ibi partes Varro agit, sententia. Tamen Numenius Pythagoricus s3) eamdem fere dogmatum indolem ea tantum ratione apud eos permansisse concedit, quod nondum celebris illa epoche, ejusmodique alia inducta essent. Namque quod ad reliqua Platonis placita, alios quidem citius, alios Posterius, ab eo discessisse, multisque modis decreta ipsa EnerVasse et invertisse affirmat, et dolere se id ait; sive Consulto hoc, sive per imprudentiam, aut alia, utinam non ambitiosa, causa ab ipsis fuerit admissum. 6 II. De Arcesila, et media Academia. 7. At vero Arcesilas ab Stoicis, philosophisque omnibus, qui Academici non sint, tamquam novator, VeteriSque omniS, non Platonicae modo, disciplinae eversor manifestarius accusatur : namque u quum jam s ait apud Ciceronem
Lucullus, cap. 5 philosophorum disciplinae gravissimae
constitissent, tum exortus est, ut in optima republica Tib. Gracchus, qui otium perturbaret, sic Arcesilas, qui constitutam philosophiam everteret, et in eorum auCtoritate
delitesceret, qui negavissent quidquam sciri aut percipi posse α. Apud Plutarchum Stoici quidam Arcesilam veteresque Post eum Academicos, a Sophistas et philosophiae
pestes, decretorumque recta via procedentium eVersores ac deturbatores, . appellabant. Quod autem eum sui antia
αὶ Academ. lib. I, CaP. 9. 3 Apud Enseb. Harp. Ev. lib. XIV, cap. S, P. I 27, hQt c. Plutareti. de communibus notitiis adv. Stoicos , Pag. I 59 , ..
50쪽
quorum auctorestate delitescere moluisse, Lucullus ait, id ejusmodi est : nam quum Arcesilas ambitiosi, novandi ac calumniandi studii invidiam declinare sa) cuperet, non solum a Socrate Platoneque, quos magistros iactabat, se non descivisse ostendere conabatur, sed et physicorum philosophorum, qui Socratis aetate Superiores fuerunt, majorem partem pro sua, Sive potius Pyrrhonis acatalepsia epocheque citabat. Quod non candide aut bono animo ab ipso fieri, qui tunc erant sophistae interpretabantur sa), illumque insimulabant quasi propria ac minime antiqua decreta antiquis et illustribus viris, Socrati et Platoni Parmenidique atque Democrito affingeret, ut doctrinae suae auctoritatem fidemque apud vulgus conciliaret. Verum acatalepsiae, id est, desperatae comprehensionis dogma, ex Homero ipso, antiquissimisque aliis repetitur et confirmatur apud Laese
tium in Pyrrhone 3); quod etiam et Cicero in Lucullo
probare studet: namque id Academicis omnibus post Arcesilam propositum fuisse videtur. Multum igitur diversa origo novae, sive mediae, id est, Arcesilae Academiae ab aliis philosophis ambitionem et calumniam atque Contentionem causantibus, et ab ipsis Academicis commemoratur. Hi enim s4) e. Cum Zenone, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, Dore pertinaeia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad consessionem ignorationis adduxerunt Socratem, et veluti amantes Socratem, DemOCritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnes paene Veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt; angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae, et, ut DemOCritus, in ,
1 Vide Lactant. Divin. Inst. lib. IΠ, de salsa sapientia, cap. 4, pag.