장음표시 사용
51쪽
profundo Veritatem esse demersam; opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris
8. Unicam ergo tantum Academiam, cujus originem et antiquitatem a Socrate Platoneque, aut etiam antiquioribus repetunt, Academici concedunt, nihil post Platonem aut ab Arcesila, aut ab alio ex successoribus novatum fateri volunt: ut, paullo post haec, quae adScripsimus, Cicero scribit si). . Hanc, inquit, Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, siquidem Platonem ex illa vetere numeramus, etc. η Ipse Philo de quo non modicus nobis futurus est labor, quique magnus in Academia novator fuisse perhibetur ) negavit duas Academias esse, erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit sa)-. Plutarchus, in eo libro, quem in omnium philosophorum defensionem adversus Colotem, Epicuri auditorem, scripsit, quum ab Epicuro Coloteque contrario convitii genere Petitum Arcesilam referat, quasi qui antiqua ac minime propria decreta pro DOVis ac suis venditaret, eaque ratione apud illiteratum vulgus laudem ac gloriam aucuparetur; gratias se de hoc et Colotae et alii cuilibet, qui Academicae disciplinae rationem antiqua successione in Arcesilam derivatam ostendat, debere se et agere ait. Itaque Arcesilam, qui novae Academiae primus auctor plerisque creditur, ipsi ejus sectatores nihil novi attulisse, obstinate Contendunt: nisi illud fortasse, quod a Zenone primum pronuntiatum ipse probavit, id est, Non Opinaturum sapientem, id est, non assensurum incognito
aut impercepto. Nam Nihil esse quod percipi ρossit, Socratis
Platonisque, atque antiquiorum etiam Complurium, quos ipse Sequeretur, sententiam eSse Arcesilas adstruebat. His vero duobus positis, Non opinaturum sapientem, et, Nihil Percipi posse, necessario , id est, approbationis retentio ac continentia, Consequebatur. Qua etiam ratione, non
αὶ Cic. Aea l. lib. I, cap. 4.
52쪽
solum scientiam omnem, sed et philosophiam universam everti, et e medio tolli Lactantius I) putat: κ Namque, inquit, si neque sciri quidquam potest, ut Socrates docuit; neque opinari oportet, ut Zeno e tota philosophia sublata est a. Sic epoche in Platonis scholam venit. Namque etsi, ut novi volunt, veteres Academici et Peripatetici Nihil perei dicerent, tamen quum opinari non prohiberent, nihil epoche opus habebant. Quoniam vero nos perspicuitati potius quam aut elegantiae, aut brevitati studemus, Arcesilam cum Zenone disputantem ea ratione, qua nunc Vulgo in scholis pardigladiantium scholasticorum committi solet, inducemus, apposita etiam Zenonis et Stoicorum de veritatis criterio sententia sic enim maximi belli inter duas principes philosophorum factiones, Academicos et Stoicos, causa
origoque Constabit, quae ab historiae scriptore minime est praetermittenda. Nos autem nune, nec quaestionem ipsam examinAmus, nec decretum interponimus nostrum; sed
rem gestam narramus, grammatico operi, ut Galenus sa ait, id est, veterum dictis repetendis et in medium asserendis, opexam impendentes nostram, inglorio nimis, uti nunc hominum sensus est, ne dicam infami negotio. Tamen hoc agamus. Sic, inquam, et belli causae, et novas Academiae Arcesila fabro constructae, quae ipsius sectatoribus origo placet, perspicua fient.
9. Zenonis effatum, sive, ut Vocant, C Clusio erat, sapientem non oportet vinari, id est, Sapiens non assentietur
nisi percepto et cognito. Probat hoc Arcesilas laudatque tamquam sapientis gravitate dignum, licet novum, et quod ipse a sapientiae, quam profiteretur, antecessoribus nona eperit. Verum et concedi sibi illud aliud postulat a Zenone, Nihil approbaturum sapientem, ut quod ex illo priore Consequatur; aut pugnare. Zeno minime id concedit, pugnamque haud detrectat. Adoritur Arcesilas, et, quasi
1 Lactant. Divin. Instit. lib. III, de salsa sap. cap. 4, P. 196, t m. t. α) m optimo docendi mnere.
53쪽
graeco more, jacto titione inter acies, praelium committit. α Sapiens, inquit, non assentietur nisi percepto: sed nihil est quod percipi possit: nulli ergo assentietur sapiens, sed assensum sustinebit. v Negat Zeno posterius illud, id est,
Nihil percipi, quoniam aliquid sit quod percipiatur. Quid
illud sit, rogat Arcesilas. ΦαΜτα nix' id est, visum, Vel ViSio, aut, si liceat eo Verbo uti, apparentia, hoc est, id quod apparet, Zeno ait. Omnene quod apparet, Omne visum verum est, atque percipitur Z subjungit Arcesilas si). N quaquam, Zeno respondet; Verum Phantasia illa, quam comprehendi dico, Sola ea est, u quae impressa sit atque emota ex eo, quod est, qua ratione illud est, qualisque nulla possit offerri ex eo, quod non est 2 s. Recte definitum concessit Arcesilas; tamen nullam ejusmodi phantasiam esse, ut non similis alia, et quae ab illa non discernatur, id est, ut ipsorum Verbis loquamur, ὁμοιοτα καὶ ἀλακριτος 3),
a falso etiam objici possit. Hanc speciosam belli causam ipsi Academici narrant. Quod si id, quod D. Augustinus s4) credit, verum sit existimandum, honestior etiam
Arcesilae et Academicorum causa est , quam Vel ipsos ego voluisse crediderim. Ait enirn: quum Zeno, a Platonis Polemonisque magistri sententia aperte discedens, nihil in
rerum natura Praeter Corpora eSSe Concederet, ut et ipsum deum animosque corpora esse diceret, Arcesilam, celata,
tamquam mysterio quopiam , de iis quae intelligentia percipiuntur, et de quibus solis scientia veraque perceptio esse potest, Platonis sententia, quum nihil a Zenone relictum videret, de quo opinione amplius quia esse
posset, Comprehensionem omnem Optimo iure, secundum Platonis decreta, impugnasse, nec Cognitionem aliam, quam opinionem, Zenoni concedere Voluisse. Quum vero
t) Cicero in Lucullo: . De hac desinitione inserius agemus . VALEICr. αὶ D. August. contra Acad. lib. III, Cap. 9 , S 18 , tom. I. 3 Epictetus Arriani, lib. II, caP. zo . Pug. 236.
54쪽
Zeno opinari prohiberet, Arcesilas merito assentiri etiam vetuit. Nam de corporibus, id est, non Veris rebus, opinio,
non scientia aut vera comprehensio, ' est. Platonica ergo
dogmata, Academicorum decreta suisse Augustinus si) sibi
persuasit, quae tamen ipsi celarent, α nec, ut Ciceronem scripsisse testatur, ea aperire solerent aliis, quam qui secum ad senectutem usque Vixissent .. Verum enimVero noVae Academiae rationem universam, quum ad Carneadem, Verum eius auctorem, Ventum fuerit, describemus: namque Arcesilam sa) merum Pyrrhonium sub Academici nomine fuisse plerique omnes tradiderunt. Sextus s3) magnam sibi videri . habere Arcesilam cum Pyrrhoniorum verbis affinitatem dicit, ita ut eadem propemodum disciplina ejus sit ac Pyrrhonis. Numenius apud Eusebium 4), Arcesilam et Crantoris, et Theophrasti Diodorique, atque Pyrrhonis disciplina imbutum
et armatum ad pugnandum cum Zenone 5 accessisse, scribit; Verum, praeter cognomentum Academici, Pyrrhonium perse erasse: α Mnaseas ergo, inquit Numenius, et Philomelus et Timo Sceptici, Scepticum eum cognominant, quales et ipsi erant, qui etiam ipse verum et salsum, et probabile tolleret s. Academici autem cognominationem propter Polemonis magistri reverentiam, retinuisse illum, Numenius ait. Namque ei, quod Diocles Gnidius in diatri bis scriptum reliquit, minime se fidem habere; scribere vero illum, Arcesilam sibi caventem metu Theodoraeorum sophistarum ac Bionis, qui omnia omnium philosophorum decreta nullo discrimine impugnarent ac pertinaciter in 'isent, nullum dogma palam statuere ausum, sed epoche, ut atramenti essusione sepiae, sese occultasse, et tritum delirascere Voluisse. Quin, et quod Cicero ipse de eo scripsit, Sceptico magis quam Academico
55쪽
convenit sa). u In utramque partem eum disserere solitum, ut quum in eadem re, inquit, paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte assensio sustineretur. . Atqui haec sCeptica vox est, u omni rationi ratio alia aequalis Obstat , : qua Voce non solum comprehensio, sed et probabilitas omnis evertitur. Si enim pro alterutra parte aequalis momenti rationes omnes sunt, neutra est altera probabilior. Tamen Ciceronianum hoc de
Arcesila cum eo, quod de veteribus Academicis Galenus scribit, satis concordat. Ait enim is sa), disputationem in utramque partem in epochen desinere a veteribus Academiaci . ββ existimatam. Certe rationum pondera, quod perceptionem spectat, Academicis paria judicantur: quod ad probabilitatem fidemque faciendam attinet, aliae aliis rationibus praeseruntur maiorique in pretio sunt. Vix enim, ac ne vix quidem Academicum a Pyrrhonio discernere liceret, si nec Academicus quidquam alio probabilius crederet. Verum de hac re satis multa dicturi sumus. Illa tantum Eusebit 3) de Arcesila addemus, quae de Sceptico dicta videntur: α Polemonienim Arcesilam aiunt successisse, quem memoriae eSt Pro ditum, relictis Platonis decretis, peregrinam quamdam et noVam, ac, uti Vocant, Secundam Academiam constituisse. Dixi se enim, in omnibus assensionem Continere oportere: esse enim omnia incomprehensibilia, rationesque pro alterutra parte aequalis momenti: fallaces esse sensus et rationem
omnem. Laudabat igitur Hesiodi dictum illud :
Voluit etiam et inopinata quaedam ac nova introducere, vel) inopinata quaedam dogmata jam obsoleta denuo
. 1 Cic. Acad. I , e P. 13. . , De optimo docendi Genere, Pag. 497, a. 3 Praep. Ev. lib. XIV, cap. 4, Pag. 726, e et d. .
56쪽
io. Illud vero quod a Cicerone dicitur, Arcesilam, non pertinacia aut studio vincendi cum Zenone certamen instituisse; probri, quod Arcesilae objiceretur, depulsandi causa dictum accipimus. Haec enim, quae ex Lactantio Numenioque adscribemus, ex antiquorum Sententia petita sunt. Lactantius fr) : . Verum Arcesilas ignorantiae magiSter, quum Zenoni obtrectaret principi Stoicorum, ut totam philosophiam everteret auctore Socrate , suscepit hanc sententiam, ut assirmaret Nihil sciri posse. Itaque Coarguit existimationem philosophorum, qui putavissent ingeniis Suis erutam esse, atque inventam veritatem, etc., Numenius sa) de Zenone et Arcesila: α quum Polemonis magistri scholam una frequentarent, mutuo ambitionis et contentionis studio exarserunt .; et alio in loco 3):κ quum igitur Arcesilas Zenonem sibi in arte aemulum esse videret, dignumque eum existimaret adversarium, ex quo debellato decus sibi pararet, quaecumque
ab illo dicta ad se deferebantur, impigre impugnabat et intrepide.; et paullo post 4): κ quum igitur dogma hoc,
ipsumque nomen comprehendentis phantasiae ab illo primum inventum maxime Athenis celebrari ac placere cerneret, Omni adversus eam machinarum genere utebatur .. Subdit autem Numenius, Zenonem, quum multa fortasse haberet, quae pro sua phantasia diceret, nihil tamen respondisse; verum quum nullum appareret Arcesilas decretum, quod ipse vicissim impugnaret, adversus Platonis nihil in se commeriti dogmata sese convertisse. Impune ergo Arcesilassensus et consuetudinem ComprehenSionemque universam devastabat; donec exortus ultor est, Chrysippus videlicet,
qui Porticum videtur fulcire Stoicorum 5), id est, Porticus
1 Disin. Instit. lib. III, de salsa SaP. cap. 6 , pag. 2OO , t m. I. αὶ Apud Euseb. Praep. Ev. lib. XIV, P. s, Pag. 729, c. 3ὶ Apud Euseb. Prae p. Ev. lib. XIV, cap. 6, Pag. 733 , a. 4 Ibidem, lib. XIV, cap. 6 , Pag. 733 , a et b. 5 Cicero in Lucullo , CaP. 24. 3.
57쪽
columna esse s I): α nam si Chrysippus non fuisset, non foret Stoa M. Hunc, uti Plutarctius sa) scribit, non casu, sed deorum providentia quadam , Stoici dicebant post Arcesilam et ante Carneadem prodiisse : quorum ille quidem
injuriae ac contumeliae adversus Consuetudinem initium
dedit; hic vero Academicorum omnium celeberrimus fuit. Chrysippus igitur quum inter utrumque exstitisset, iis quae adversus Arcesilam scripta reliquit, Carneadis ingenio atque acumini quasi vallum opposuit, aditumque praeclusit, multis praesidiis quasi in obsidionem sensibus et consuetudini relictis, tumultuque omni, qui circa notitias oboriri aliquando posset, omnino Sublato, Singulis iis correctis, aptoque ac proprio loco positis : ita ut qui iterum in posterum rebus vim inferre, easque loco pellere aggrederentur, nihil amplius agerent, quam ut deprehensi poenas darent. Haec Stoici de Chrysippo, id est, Hectore Suo. it. At Academici longe aliter de illo sentiunt: tantum
enim abesse eum aiunt, ut sensibus consuetudinique subsidium attulcrit, ut potius, imperiti medici more, morbo vires addiderit, et majorem fecerit. Nam quum in iis quae .
pro sensibus et consuetudine scripsit, antequam ad objecta responderet, ipse etiam multa quae Solvere se facile posse sperabat, in contrarium rogaret, idque, ut non inferiore quam Arcesilas ingenio esse crederetur, ambitiosius faceret, viresque in eam rem ita intenderet, ut non solum philosophi more rationes opponeret, sed et rabulae in modum interdum declamitaret; iis rationibus quum minus postea satisfaceret,
lectoribus non quod volebat, persuadebat. Ipsi Stoici de Chrysippo gloriantes, ab eo armatum Carneadem s3 conqueri solebant. Quem, quum Chrysippi libros legeret, solitum
dicere aiunt, Λαμοvit, φθί- σε το σὸv laevoc, Miset, tua te perdet i) Laertius in Chrysippo, lib. VII, seel. 18, Pag. 479.
a) De communibus Notitiis adv. Stoicos, Pag. Ion9, h. 3) Plutarch. de Stoicorum Contrariet. Pag. I 36 , h, et I.aert. in Carneade . lib. IV, seel. 62 , Pag. 263.
58쪽
insi quod hemistichium ab Andromacha, Hectorem a pugna revocare Studente, apud Homerum si) pronuntiatur. Dicebat. etiam Carneades et illud, si Chrysippus non fuisset, non essem ego; quod per parodiam ex illo superius relato est detortum. Ita Stoici de Chrysippi scriptis ac ingenio sibi placent, ut dicant, omnes omnium Academicorum libros, qui adversus sensus sunt editi, si simul congerantur, non conserendos cum iis quae ab uno Chrysippo adversus sensus sunt a seripta. Haec Cicero non praetermisit; sic enim ait in Lucullo D: . De quibus volumina impleta sunt, non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo : de quo queri solent Stoici,
dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem , contraque Omnem Consuetudinem, Contraque rationem, ipsum sibi respondentem se ipso inferiorem fuisse; itaque ab eo armatum esse Carneadem π.., is a. rit ergo, nostra sententia, Arcesilas Pyrrhonius; aut qua ratione, ejus Academiam, quam plerique mediam Vocant, a Carneadea, quam nosiam et te etiam dicunt, discernamus, non habemus. Nisi sic nec Arcesilam a Platone, nec Carneadem ab Arcesila, nec ab utroque Philonem descivisse, Academicis concedamus. Unum tamen eSt, quod Arcesilam non usquequaque Cum Pyrrhone consentientem ostendere videatur, quod et Sextus, in libro adporsus. Disciplinas 4 , tradit. Scribit enim is, . Arcesilam id in vita agenda sequi jussisse, quod probabile judicaretur. Namque
prudenter se gerens quispiam, aiebat, beatitatem adipiscetur. Prudentia in recte factis versatur. Recte vero factum id est, de quo, quod ita lactum suerit, probabilis et rationi. consentanea potest reddi causa : atque hoc modo, qui probabile sequutus fuerit, et recte se geret, et felicitatem
sequetur .. Haec autem omnia vehementer sunt Academica.
59쪽
Nam, ut ex D. Augustino si) colligere est, Academici
sapientem et beatum beatitate ea, quae homini Contingere possit, eum putabant, u qui Verum quaereret, licet id num- , quam apprehendat, sed probabilitatem sequatur .: beate enim Vivere eum aiunt, qui secundum rationem vivat ab errore liber. Error autem illis est, veri sa) pro falso approbatio : a quo satis se securos putant nihil approbando. Magna autem apud me, etiam in hujusmodi, Augustini est auctoritas : existimo enim omnia quae ab illo de Academicorum disciplina, in libris quos adversus eos scripSit, commemorantur, ex M. Tullii libris, qui non exstant, esse desumpta. VeruIntamen ea ratione probabile sequi vortere,
Arcesilas dicere potuit, qua Sceptici etiam ipsi πείθεσθαι, id est, Persuaderi se, aut quidpiam sibi probari dicunt, quum simpliciter id quod apparet, sine vehementi aliqua affectione aut animi propensione, sequuntur, ut ne nihil agant: quod
S III. De Scepsi, siυs Pyrrhoniorum Secta. 13. Quid autem Scepsis, ipsaque Pyrrhonis doctrina et institutio sit, etsi res pOStulare Videatur, ut a nobis exponatur; tamen quum Sexti Pyrrhonii commentaria omnibus prae manibus sint, ex quibus hoc abunde liceat haurire, atque ii qui non adeo vacarint ut illa perlegant, ex Laertio s4 commode id capere possint, non magno vitio a nobis omitterentur : sed quia non omnino sine vitio; breviter universam Scepseos rationem perstringemus: Vel praestiterit,
a Timone, Pyrrhonis ipsius discipulo, jam olim in brevem
t) Adversus Academ. I, 1, a, 4 et tum maxime cap. 3, S ), tom. I. α) Sic in editione prima: sed lege Omnino, uiatii Pro vero apΡrohatio M.
60쪽
summam redactam et ab Aristocle Messenio fr) repetitam transcribere. Igitur quum dixisset Aristocles, affirmasse quosdam aliquando, quibus Aristoteles contradixerit, haudquaquam uos ea ratione natura comparatos, ut quidpiam cognoscere Valeamus; subjungit: α Perseveravit tamen sa) ac invaluit hujusmodi quaedam affirmans Pyrrho Elaeus; verum ipse quidem nihil in scriptis reliquit; discipulus tamen ejus Timo ad tria haec animum advertere debere eum dicit, qui
sit beatus futurus. Primum, qua natura res ipsae sint. Secundum, qua ratione nos erga easdem assectos esse oporteat. Postremo, quid ii, qui isto modo habeant, consequantur. Res igitur sibi videri ait, ex aequo indifferentes, et ejusmodi,
ut nec mensuram, nec judicium ullum admittant: ideo neque gensus noStros, nec opiniones verum sentire aut falsum; quare Deo adhibendam fidem illis esse, sed absque opinione perstare nos oportere immotos ac stabiles, de quacumquere dicentes, Non magis eam esse quarn non esse, Vel ESSE et non esse, nec non esse. Eos qui isto modo sint animati
Timo consequi dicit, primum quidem Aphasiam, id est,
ut de nulla re aut aiant, aut negent; tum etiam Ataraxiam, id est, perturbationibus liberum mentis statum: AEnesidemus vero Voluptarem. Atque haec quidem illorum, quae ab ipsis dicuntiar, summa Capita sunt .. Haec Aristocles.
I 4. Iuvabit autem et Scepticae definitionem ex Sexto 3)adseribere. Sceptica, inquit, est id est, vis etfacultas, quae ea , quae sunt αivοαε α , id est, sub sensum cadunt, iis quae fiunt Μοουμε α, id est, mente perci untur, opponit; idque quolibEt modo. Definitionis hujus explanationem videat apud ipsum Sextum, qui vacarit. Affert etiam Laertius 4) exEnesidemo alteram hanc Pyrrhoniae disciplinae et rationis descriptionem. α rit vero Pyrrhonia ratio et institutio,