장음표시 사용
481쪽
Dou magni proelii Sunt, quam ad Paradoxa octodecim codd. lectiones omnes adhibendae, non minus, quam variae lectiones, quas in editione sua notavit
Io. Georg. GraeVi , cui, ut ait in praelatione ad libros de officiis, de Senectute, et rel. Prae Ceteris profuerat editio Caroli Langit, qui plurimos consuluerat vetustissimos codices, viri acris judicii, doctrinaeque Singularis. Idem membranis pervetustis, quamquam laceris et mancis, a fratre acceptis Usus est cum alio membranaceo Ciceronis codice, sed ut recentiore, Sic notae longae deterioris, atque editione
minore Griphii anni 155o, et Argentoratensi Lambini,
cujus utriusque margini Petrus Pithoeus varias lectiones adscripserat ex duobus codd. excerptas. Τum in Graeviana ed. Praeter UnUm pervetustum Fulv. Ursini codicem et ed. primam Mogunt. a. I 465. Palatini cindices tres saepe Commemorantur a Iano Grutero Collati : quamquam is ad ossic. I, I, I: a Ceterum, inquit, a meminerit lector, me tantum consuluisse Palatinosa duos,quum innumeros haberet bibliotheca electoralis, ad uos, inquam, nouae Optimae. Guillelmus vero citatu Coloniensem et Fabricianum, item V. et D. per Me- arulam collatΟS, Ut excerpta Carionis, denique Cru-α cianum exemplar ο Τum per liberalitatem Godos. Henr. Schaeseri, cujuS etiam singularem curam in
typis harum plagularum corrigendis gratissimo animo agnoseo, uti mihi licuit novem codicum lectionibus ex Oxoniensi editione e typogr. Clarendon. de a. I 83. ductis, quorum notaS ipsorum editorum verbis explicuit Chr. Dan. Bechius in Praefat. ad Ciceronis opera vol. II, pag. 53, Seqq. duorum codicum, Septem Dom- PQ, E, I, N, U, η, σ, Paradoxa habent. Antiquissimum editorum Oxx. judicio videtur esse ΜS η sorsan annorum CCC . n
482쪽
Horum codicum omnium lectiones integras Gern-hard in fine editionis suae adjecerat; quum vero illa- Tum lecti. multa major pars minimi aut potius nullius essent pretii; plerasque DOS PraetermiSimuS, et, Si quae majoris momenti visae Sunt, eas reliquis notis inseruimUS. α Editionum, pergit Gernhard , Partim Veterum, partim recentiorum libri de Senectute et Paradoxorum in manu suerunt hae :re Veneta ed. de anno I 487, impressa Venetiis per Marin. Saracenum, cum Martini Philetthici commentario, in- l.
a Ascensiana ed. de an. I 5IO, quem numerum in
fronte gerit; in altera pag. annus legitur ΜDXII hunc numerum mallem retinuissem); in fine MDXXI. per Iod. Bad. Ascensium Lutetiae Paris. in- l. ammagiana ed. Basil. an. I 54O, tom. IV opp. Cic. a Lugdunensis ed. de an. I 556, Lugduni apud Τheo- .hald. Paganum, cum comment. Xist. Betuleii, Erasmi Boterod. Petri Balduini, et Petr. Marsi. Paradoxa pra ter Betuleii et Erasmi commentarios illustrata sunt Francisci Sylvii, B. Latomi et incerti auctoris adnotationibus, in-4. αλ fg. Anemoecii ed. de an. I 563, Coloniae Agripp. prodiit, in-8.u D. Georg. Grinpii ed. Amstetisd. an. I 688; Isaac. Verburgii Amstelo l. 3724; Iac. Facciolati Venet.
1747 ; D. Aug. Ernestu Opp. Cicer. t. IV, P. II, Hal. i 776: D. Adam Goezii ed. libri de Seneci. et Somnii
483쪽
chr. Godo . Schulati ed. Lips. I 817, Cic. Oper. t. XIV, qui Paradoxa, et XVI, p. I, qui libr. de Seneci. con
tinet. LipS. I 8I .n :Praeter ea auxilia quae Gerntiarii, et Viri docti, quorum disquisitionibus ipse USUS est, nobis praestiterunt, in manibus fuit, ut in reliqua Ciceronis recensione, nostratis I. V. Leciem editio, notis tum criticis, tum exegeticis instructa, quae etsi pauca numero non parvi pretii nobis Visae sunt. Si quae adhuc in Sensu interpretando occurreret difficultas, adessent, praeter gallicas Versiones, illae quas graece Scripserunt Τheod. Gaza, I. Morisot
Basil. 1547), Adrian. Τurnebus Argentor. I 6oo , Dionys. Petau Paris. I 649) , existimanteS Sane graecae litiguae restituendos esse locos illos quos ex Graecis
484쪽
buxu,nMonula Cicero in libro de Senectute omnem se monem M. Catoni Censorio tribuit, quo majorem auctoritatem haberet oratio; ita Paradoxa ad M. Brutum ut scri- heret, auctoritas effecit M. Catonis Uticensis, qui Censorii pronepos, idemque Stoicus, Bruti erat avunculus. Cujus ingenium et mores in Oratione pro Murena, C. 29, describit. α Finxit enim, inquit, te scito) ipsa natura ad ho-NeStatem , gravitatem, temperantiam , magnitudinem animi, justitiam, ad omnes denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit his tot doctrina non moderata, nec mitis , sed, ut mihi videtur, paullo asperior, et durior, quam eritas aut natuta patiaturu, comp. ibid. c. 3I, 66. Hunc igitur perfectum Stoicum Cicero, ut in Prooemio Parad. dicit, animadverterat, quum in senatu sententiam diceret, locos graves ex philosophia, ut de magnitudine animi, de continentia, de morte, de al. tractare, abhorrentes ab usu forensi et publico; sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur. Quae vero admirabilia Seu παραμα ab ipsis Stoicis appellabantur, Cicero vidit in Stoicorum gymnasiis, orationisque facultate exercenda negligi, quasi haec ornate dicendi nullum locum darent, et ne a Catone quidem sine obscuritate, nec acuta, exili et jejuna oratione esseni possent. Namque, ut Cic. ait pro Mur. c. 29 et 3o, Cato Zenonis sententias et praecepta non disputandi causa, sed ita vivendi arripuerat ejusmodi: sapientem gratia numquam moveri, numquam cujusquam delicto ignoscere : nemiuem misericordem esse, nisi stultum
485쪽
et levem: viri non esse, neque exorari, neque placari: solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos : si mendicissimi, divites: si servitutem serviant, reges : nos autem sic ibid. c. 29 pergit), qui Sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostes, insanos denique esse dicunt: omnia peccata esse paria : omne delictum scelus esse nefarium : nec minius delinquere eum, qui gallum gallinaceum, quum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit: sapientem nihil opinari, nullius rei poenitere, nulla in re salii, sententiam mutare numquam. Nostri autem illi a Platone et Aristotele moderati homines et temperati aiunt, apud Sapientem Valere aliquando gratiam : viri boni esse misereri: distincta genera esse delictorum et dispares poenas: esse apud hominem constantem ignoscendi locum : ipsum sapientem saepe aliquid opinari, quod nesciat: irasci nonnumquam : exorari eumdem et placari: quod dixerit, interdum, si ita rectiussit, mutare: de sententia decedere aliquando : omnes vi tutes mediocritate quadam esse moderatas. Illo igitur loco, quum apud imperitos dicendum esset, et L. Murenam, Catone accusante, defenderet, acrius, ut decebat, loquens, haec Stoicorum paradoxa per se non probaVit, sed moder
tiores illis sententias opposuit. Subtilius Cicero de iisdemi , bus agendum esse dicit, quum de Finib. IV, 27, ad ea, quae Cato ibid. III, et 5, de admirabilibus istis dixerat, respondere
deberet philosophus aegre ferens, ex virtute vitam fingentes aciemque animorum virtutis splendore praestringentos Stoicos nominibus uti iis, quae prima specie admirationem, re explicata, risum moVerent; eosdemque usitata verba aut deserere, aut Contra Communem opinionem et orationem ab
externis rebus ad sapientiam referre; subductis quidem rerum illarum expetendarum fundamentis, ut eum, qui vi tutem adeptus sit, nihil praeterea velint desiderare. Tum etiam per brevia eos I) et acuta concludere sibique sumere
i) Haec brevis. Stoicis eonsectaria appellata , quum omnia Catonem
delectabant vid. de Fin. III, 7, extr. , tum primum illud, quo Cie.
486쪽
dicit aut ea, quae non concedantur; aut ea, quae etiam concessa nihil juvent. α Nam ex eisdem, inquit ibid. IV, 27, 74,
praestigiis et regna nata vobis Sunt et imperia, et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, Sapientis esse dicatis r solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem : stultorum omnia contraria, quos etiam insanos esse vultis. Haec illi, nos admirabilia dicamus. Quid autem habent admirationis, quum prope accesseris 8 Conseram tecum quam cuique Verbo rem subjicias; nulla erit controversia.. Quum igitur sentiret, Stoicos re eadem defendere, quae Peripateticos, Verba tenere mordicus, horridioresqueeVadere, asperiores, duriores et oratione et moribus; in hoc libro, paene ut in libris de Ossiciis, exemplum sequutus Panaetii Rhodii, qui si minus Paradoxa scripSit, tamen, ut ait de Fin. IV, 28,79, α illorum tristitiam atque asperitatem fugiens, nec acerbitatem sententiarum, nec disserendi spinas probavit ., tentare Voluit, possentne illa Stoicorum proferri in lucem et ita dici, ut probarentur. Ita vix miraberis , qui possit is qui pro Murena Catonis paradoxa ace bius irriserit, idemque de Finibus eidem Catoni subtilius,
quo vitio Stoici premi viderentur, exposuerit, subito mutata persona, et quasi susCepto Consectariorum et paradoxorum praesidio, Parad. I, I, 6, haec dicere: κ Vereor, ne cui vestrum ex Stoicorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur Oratio e dicam tamen, quod sention. Eoque se in Prooemio scripsisse dicit libentius, quod sibi ista παραδοξα maxime videantur esse Socratica, longeque verissima. Haec simillima illis sunt, quae leguntur
de Ossic. I, I, 2, et v, 6:α Sequemur igitur hoc quidem
dicit de Fin. IV, 18, nihil posse esse brevius e in Bonum omne, Iauda-hile; laudabile autem omne, honestum ζ igitur omne bonum, honestum is. Ad quae exclamat: u o plumbeum pugionem l . In his consectariis habendae illae conclusiones , quas leniore, explicatiore et ornatiore oratione in primo exponit Paradoxo , et in secundo, unde ipsa illa arctiore
sensu dicta Paradoxa nata sunt. I. Cic. νars tertia.
487쪽
tempore et hac in quaestione ad morum autem disciplinam Paradoxa non minus pertinent, quam Officiorum praeceptio)potissimum Stoicos, non ut interpretes; Sed, ut Solemus, e fontibus eorum, judicio arbitrioque nostro, quantum qu que modo videbitur, hauriemus . . Haec igitur Paradoxa , ut stoice appellavit, ludens conjecit in communes IOCos, e multisque aliqua elegit, quae si vere dici persuasisset, reliqua his similia sacile perspecta concederentur. Ordinemque in his quemdam servatum esse apparet. Nam quae primo et secundo loco posuit Paradoxa , pro fundamento reliquarum thesium, aut totius disciplinae haberi possunt, quum id esset
constituendum, quod ad bene beateque ῬDendum satis esset: idque in sola virtute putaTunt esse Stoici. Ergo in primo Paradoxo, quum ea, quae VHlgo expetuntur et bona appellantur, nec expleant Cupiditatem, et cum improbis sint communia, Biantis exemplo laudato, a quod rectum et honestum, et Cum Virtute sit, id solum esse bonum is desinit si). Haec cap. a exemplis illustrat domesticis. Denique cap. 3 externis rebus contemptis, ipsam Voluptatem bestiarum illam quidem communem, quod nec meliorem iaciat hominem, nec gloriatione digna sit, in rebus bonis
i) -Ηoc vero, ut Schii tEius ait in Proleg. est optare, non docere. Nihil
enim assertur, equo eluceat, id honestum esse solum bonum. Sed
eamdem sere disputandi rationem Cato sequitur de Fin. III, 7, 26-29 . interposito quidem eo, quod dicit laudabile, S 27, quibuscum conser,
quae Cicero, Postquam Stoicorum inconstantiam miratus est, quod , quum ad summum bonum velint pervenire, transiliant omnia, respondet ibid. IV, I S, 4o : . Introduci enim virtus nullo modo lintest, nisi omnia, quae leget, quaeque reiiciet, unam reserantur ad summam ... Quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. At illa. ut vobis Placet, partem quamdam tuetur, reliquam deserit .. Tum cap. I 7, 4D: - vobis autem, quibus nihil est aliud propositum, nisi rectum, utque honestum, unde ossicii, unde agendi principium nascatur,
nim reperietis Illud autem breve seu consecturium Rupra Commem
ratum refellit Cicero ibidem cap. i8, ubi Catonem dicit sumere, quae conced non Possint, horium omne esse laudabile : nain vires , divitias, gloriam, multa alia, bona esse dicore Peripateticos, laudabilia nou
488쪽
docet habendam non esse, sed solam honestatem expetendam.
Secundum Paradoxori alterum continet Consectarium: in quo ηυirtus sit, ei nihil deesse aia beata visendum. Quo loco persuadere studet, neque adverSas res, neque secundas hominem felicem, aut in licem reddere : Cui enim spes omnis et ratio et cogitatio pendeat ex fortuna; huic nihil posse esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem. Qui autem in se uno sua ponat Omnia, huic neque exsilii, neque mortis minas, quales in se conjectae sint, terribiles esse. Improbo ct stulto et inerti nemini bene esse posse, honum autem Virum et fortem, et sapientem non miserum. Cuius mores laudandi sint, eius vitam
esse laudandam : quidquid sit laudabile, idem et beatum videri debere si).
In tertio Paradoxo, ut aequalia esse peccata et recte facta persuadeat, primo Cap. Peccata dicit nota rerum eventu, sed vitiis hominum metienda esse. Peccare non licere: id autem quoniam nec majus, neC minus fieri possit, peccata Oportere esse aequalia pariter, ac Virtutes pares sint. Hanc sententiam
cali. 2) arcere maxime homines ab omni improbitate: qui Patrem necaVerit, multa peccaSSe, eoque graviore poena di gnum esse hunc, quam qui SerVum, quippe in quo necando, si adsit injuria, semel peccaverit. Poenam autem in vita non
1 Hujus seeundi Parad. Schiiletius monet non majorem esse subtilia talem. Nullo modo enim ex ista argumentatione sequi, eum non beatius vivere, qui una cum virtute fruatur etiam omnibus aut certe multis sora tunae bonis, quam cui praeter virtutem cetera omnia desint. Idem sentit Cic. de Fin. IV, 23, 6a, et I9, 54 : u In prima constitutione Zeno tuus a natura recessit. .. his propositis, tenuit Prorsus consequentia... sed ita falsa sunt ea , quae consequuntur, ut illa , e quibus haec nata sunt, vera esse non possint in. Calonis autem verba haec fuerant de Fin. III, t 4, 45 iis Quum sit is honorum sinis, quem Stoici dicunt; omnis ista rerum in
corpore sitarum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur, et obruatur, atque intereat necesse est... denique ipsu in honum, quod in eo Positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam trabet is. ε
489쪽
spectandam esse, Sed quantum cuique liceat, etiam in mi nimis rebus, quum, quidquid, inquit, Peccatur, perturbatione peccetur rationis atque Ordini S; perturbata autem
semel ratione et ordine, nihil possit addi, quo magis peccari posse videatur I ..
Paradoaeon quartum id quod propositum erat et omnem stultum insanire, non tam ex ipsa Stultitiae notione demonstrat, quam aliquem Clodii Similem adversarium, quem aggreditur, insanum esse arguit: quippe qui Ciceronem ne civitate quidem pellere potuerit, quoniam tum non civitas
1ὶ De hoc Paradoxo et explicatius et probabilius Cic. h. l. disputavit, quam in libro tertio et quarto de Finibus. Et tertii quidem libri e . io, 34 r. Hoe autem ipsum, cito inquit, bonum non accessione, neque crescendo, aut cum ceteris comparando, sed proPria vi sua et sentimus et appellamus bonum. . . et quemadmodum opportunitas c. I 4, 45 non sit major productione temporis, Sic... ipsum bonum , quod in eo positum est. ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. . . Sed quamquam negent c. I S, 48 nec virtutes, nec vitia crescere r altamen utrumque eorum landi quodam modo , et quasi dilatari putant in. Nostro autem loco, suscepto Stoicorum Patrociniis, acutius et verius, quam Cato . causam exponit, Cur non possint non esse vitia Paria, quod pariter non liceat, quae non recta Sint, committere; honesta vero non rerum eventu, sed vitiis metienda esse, ut Cato ait de Fin. III, 9, 32 , ea, quae proficiscantur a virtute, Susceptione Prima, non Perfectione, recta esse
judicanda. Nimirum quatenus hoc paradoxon istis cum brevibus seu consectariis , in primis cum altero , est conjunctum , ex eo , quod semel constitutum sit Stoicis, hoc etiam judicat sequi necessario. Sed tamen peccata esse paria etiam quarto. libro de Fin. cap. 27. maluit poni in admirabilibus. Atque similia , quibus Stoici Peccata esse paria arguant, dissimilia ait esse. - Ηic ambiguo , inquit S 75, ludimur. .mque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint 2 illud non continuo, ut aeque incontentae. in Gubernatoris autem , quum in navi gubernanda nihil, in ossicio plurimum intersit, quo in genere peccetur, si in ipsa gubernatione negligentia est navis eversa, majus esse Peccatum in auro, quam in palea : similiter, quid inter parentem et servulum intersit, intelligi et po se et debere. Denique hoc uno vitio dicit maxime premi Stoicos, quod iide in dicant, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicant appetitionem rerum ad vivendum accommodatarum a natura prosectam. Hagenim res in sumendis , non in bonis haberi Stoici voluerunt. Quare ibid. e. α4. 68ὶ sinem bonorum eis mutandum esse. Ceterum cum hoc Paradoxo comparare iuvabit Horat. Serm. I, 3, in primis versu 75 seqq.
490쪽
fuerit, quum leges in ea nihil valebant. Ergo se semper civem suisse, Clodium ne nunc quidem civem esse, Sed hOStem, qui caedem in foro fecerit, sed exsulem, ut omnes scelerati et impii exsules sint, etiamsi solum non mutarint I).
. In quinto Paradoxo, ut affirmet, solum svientem Essct liberum, et Omnem stultum seruum, miratur, quomodo, aut
cui libero imperet, qui non possit cupiditatibus suis imperare, quibus dum obediat, ne liber quidem habendus sit; nam nisi sapientem liberum esse neminem. Iam 9 34 desinit libertatem potestatem vivendi ut velis sa); vivere autem,
r) Cicero Tuscul. III , 4 , 9 . - omnes autem Perturbationes animi morbos philosophi appellant; negantque stultum quemquam his morbis
Vacare : qui autem in morbo sunt, sani non sunt e et omnium insipientium animi in morho sunt: omnes insipientes igitur insaniunt in. Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant ; his rebus mentem vacuam propterea , quod in Perturbato animo. Sicut in corpore, sanitas esse non posset, appellarunt insanam. Sic averbis Latinorum duxit argumenta stultitiae non distinguendae ab insania.
- Hanc enim, paullo post inquit , insaniam, quae juncta stultitiae patet
latius, a furore disjungimus. . . . furorem autem esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. in Stoicorum nutein more, ibid. c. 7, ait: - Sapientis animus ita semper assectus est, ut ratione optime utatur: numquam
igitur est perturbatus o. Et lib. IV, 6, Ia : in Quae autem ratione adversa incitata est vehementius, ea libido est, vel cupiditas effrenata : quae in omnibus stultis invenituris. De hac igitur re quum ne Peripatetici quideinmugnopere dissentirent , liaerere in stultitiae et insaniae definitione nostro
loco noluit, sed quum in Clodii libidine id quam verum esset facillime
posse videretur intelligi, exemplis et rebus maluit persuadere. Acceptae vero a Clodio injuriae memoria et ira effecit, ut tumultuaria oratio in aliud paradoxon deflecteret huic junctissimum : ae stultos omnes esse exinsules-; nisi velis pro eodem haberi, quod plenum assert pro Murena. c. 29 : - nos qui sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostes, insanos denique esse dicunt α. Nec mirum , Ciceronem in hac Clodii describenda stultitia, seu insania, opportunitate usum esse opponendae suae saPientiae,. qui istas injurias contempserit. Ita thesis illa, Omnem stultum insanire, in qua interpretes haeserunt, serri potest, si verbum hoc latissimo sensu intelligitur omnia vitia continere. Longe quietiore, et ad docendum comparatiore oratione Cic. quintum Paradoxon exposuit.
αὶ Voluntatem Stoici putant vid. Tusc. IV. 6, Ia tu solo esηe 1R-riente , quam sic desiuiunt: voluntas est, quae quid cum ratione de-