장음표시 사용
171쪽
Quanquam fructum magnum percipere possent Graecarum litterarum frudiosi ab iis, qui humaniores litteras prositebantur, doluisse ramea visi sunt, quod nullus extitisset Graecae linguae praeceptor a Chumentellii obitu ad annum usque I 676. quo haec provincia' commissa fuit Benedicto Averanio . Is ortum habuit Florentiae xim Kal. Sextiles M. I 64s- parentibus Francisco Averanio M Margarita Saccheti nis civibus Florentinis. quibus adeo eurae sust, ut siberi, gum subce Icre γ optimα educaremur, ut eg ipsius Sapiemiae stirpe generati e in
172쪽
19 aviderentur. Multa Benedictus vel a prima pueritia indiei a praebuit probitatis Sc ingenii , discendique amor ipsi cum aetate crescebat. Nemo illum vidisset in eo aetatis flore nisi aut cum castissimis parentibus , aut cum libris versantem , videbaturque horrere omnia oblectamenta puerorum . In rhetorica praeceptorem hahuit Vincentium Glaream e S. I. hominem , ut illis temporibus . satis I .atinis litteris doctum; sed brevi eo pervenit , ut sine cortice in hae mitiorum litterarum aquilla nare posset, Sc ipse sibi consulere. In quo quidem tanta felicitate usus est, ut non solum aequalium nemo ei par poneretur, sed vel ipse Praeceptor ab illo se suisse superatum ingenue profiteretur . Nec quidquam Benedictus habuit antiquius, quam ut optimos scriptores tum Italicos tum Latinos nunquam de manibus deponeret; quodque initio non mediocre tempus consumpserat in poetis praesertim epicis evolvendis, totum jam se daudum Ciceronis MHistoricorum lectioni existimavit. Λ rhetorum spatiis ad philosophorum eampos traductus adiit statim sontes illos , unde universum sapientiae flumen erumpit; nec quid piam etat retrusum adeo atque abditum in Platonis Sc Aristotelis , eorumque interpretum M Sectatorum libris, quo ipse, suo acerrimo ingenio duce, non penetraret. Platonem praesertim sequehatur, quod longe omnibus ingenio Sc doctrinae eopia illum praestare diceb t, quapropter minime esse mirandum omnes eos, qui in aliqua disciplina principatum tenuissent , quorum in numero Ciceronem , Virgilitum , Sc S. Augustinum ponebat, Platonicos fuisse. Eadem mentis acie , qua rerum omnium vim , naturam caussasque videre satagebat Benedictus in philosophorum scriptis , illa quoque aspiciebat , quae ad eloquentiam , eujus incredibili
quodam studio flagrabat , quoquo modo pertinebant. Saepe enim memoria repetebat illa Ciceronis : fuseor me oratorem , si modo sim, aut etiam quicumque sim, non ex Rhetorum Ulainis, sed ex Academiae spatiis evritisse: illa em n eunt curr c ula multiplicium Dariorumque sermonum , in quibus Platonis primum impressa sunt
vestigia; sed G huius O ahorum ph losopi . um di pututionibus sexaguatus maxime Orator est O ady V. ul : Omnil erum ubertas ,
173쪽
poti silua escenssi ducta ab illis est . In his occupationibus t eue
dimis renovabat interdum exercitationes poeticas, Sc quod sinitima eloquentiae poesis est , illamque non parum adjuvat , quodque ad hane factus a natura esset. Composuit autem , ut patri obsequeretur, Latinum poema de S. Thomae Aquinatis laudibus , in quo omnes almirabantur adolescentuli singulare ingenium , qui eum ne primoribus quidem Iahris rerum divinarum scientiam attigisset, de Trinitatis mysterio ita distincte, eleganter & illuminate versibus dixisset, ut tortasse melius a summo theologo , solutaque oratione id seri minime potuisset . Periit autem hoc poema eum multis aliis Auctoris earminibus , quod ea negligentissime non enim is erat , ut sua eum maxime delectarent θ asservabat. Ceterum quae sunt in manibus hominum Benedicti carmina , quorum pleraque in pueritia condidit, satis ostendunt potuisse illum ad summi poetae laudem pervenire , si, omissis gravioribus studiis, huic arti sedulam operam navare voluisset . Sunt enim lita ingenii luminibus, ik naturali venustate atque lepore eondita. Sed praeser im in elegia excelluit , in qua Tibullum sibi ad imitantun proposuit. Ilis ille rebus instructus a parte missus est ad Academiam Pisanam ea mente , ut ibi juris prudentiae unice studeret. Quoniam vero, ut ait ille , minime interdictum est aut a rerum natura, aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat, ita Averanius , postquam diligentissime satisfecisset juris praeeeptoribus , alias facultates sibi assumebat, in quibus industriam suam collocaret. Veterum philosophia minime contentus curiose investigabat quidquid recentiores philosophi invenissent, cum prius geometriae subsidium ipse sibi
comparasset. Plurimum quoque se exercuit in mechanica M astron
mia , aliasque attigit disciplinas, quas conducere putavit ad dicendi facultatem, quae nisi asperia atque distincta sit multarum doctrinarum
iucunda varietate , vix eloquentiae nomen meretur. Graecam vero limguam . Graecasque litteras avide arripuit , quasi ardentem sitim e
Plere optasset. Multi etiam sudoris erant quotidianae scriptiones ad
174쪽
acuendum stilum . qai vere re sector e cenili Sc magister appaalaint , Nee Latina solum, sed etiam G aece scribebat, cum convertisset in Graeeum Salustium Sc Celsum, aliaque I.arina. Extant D ejus Graecae elegiae . quarum una , quae laudes celebrat formosae cujusdam
puellae, cum in manus pervenisset hominis Galli . qui sane teretes aurex habebat intelligensque judicium, ab antiquo poeta ipsa im scriptam judicavit. Ut vero Averanti esse audivit, mirari non cessabat hune posse tantum in Graeca poesi , cum demque tanta negligentia esse in adnotandis, ut vocant, spiritibus 8c accentibus , aliisque orthographiae legibus observandis , quasi haec nullius essent momenti. Is quidem erat Averanius, ut hujusmodi quaesitores vituperaret , & in eo quodammodo gloriari videretur. se , dum grandia spectaret unice, minuta contemnere. Q aidquid eidem vacabat temporis ab Academicis studiis solitus erat in patria consumere , ubi ne otium quidem illi erat otiosum. Creatus Princeps Academiae Apathistarum veniebat in illam frequens: solebat vero ex instituto ejusdem Academiae ea ponere in percunctando, tantaque eruditionis copia quaesita ab aliis traclare , ut nihil ei esse novum, nihil non cognitum videretur. Quae cum audisset communi fama atque sermone Leopoldus Medicetis Cardinalis , cui nihil tam eordi erat quam favere litteris, Sc laudi honorique Ae demiae Pisanae patrocinio suo commendatae. Earmavit Benedicto, si pergeret porro tenere illam viam, quam instituerat, se ei munus delaturum docendi humaniores litteras tu eadem Academia . Qua spe
eiectus, decoratusque jam laurea ceterisque doctrinae insignibus , to tum se in easdem litteras abdidit. At priusquam Leopolitus datam fidem liberaret, e vivis excessit: cui cum esse at justa persolvenda iaFlorentina Basilica S. Laurentii, Benedictas mandatum accepit eoru- ponendi Latina epigrammat s fecerat hoe idem paullo ante in exequiis Claudiae Augustae quae appendi debebant in eadem Basilica ad
mortui laudem atque memoriam. Hausisse homines his epigrammati-hus ex eo conjici potest , quod renovata postea hujusmodi mandata
fuerunt in suavibus Victoriae Robore e Magni Ducis Ferdinandi con-
175쪽
spes suas extinctis p itabat Benedictus; sed illas brevi reviviscere vidit, quod ejus doctrina Cosmo III. Magno Duci satis cognita erat . Nam omnes mirabiliter de illo M sentiebant & loquebantur . Itaque, ut diximus, anno 1676. munus longo tempore vacuum tradendi in Pisano Lyceo Graecas litteras illi assignatum suit, quod auspieatus est a splendida sane & magnifica oratione , qua probavit ipsas litteras magno esse ad omnem Sapientiam comparandam adjumento .
Cum inflammati jam essent eloquentissimis Averanti voeibus plures adolescentes ad illas discendas , ex quibus omnis humanitas , omnisque doctrina profluxit, illi se se informandos dederunt . Domiis tradebat elementa Graecae linguae , Graecosque scriptores ita interpretabatur , ut singulorum verborum vim , naturam , Originem explicare , Sc verbum pro verbo reddere curaret. In scholae autem l re magno opere sibi enitendum putabat, ut omnem exemplorum cOpiam , omnemque antiquitatis memoriam auditorum oculis ornate et
ganterque subjiceret . Ad quam rem obtinendam Anthologiam illustrandam suscepit, quod , cum haec multa millia epigrammatum elegantissimorum contineat , sperabat inde posSe decerpere non flores modo, sed Sc fructus uberrimos multiplicis eruditionis. Consumpsit in Anthologia Dissertationes sex supra octoginta, quas memoriter dicere solebat . Ad Thucydidem Sc Euripidem deinde se convertit, quibus totidem sere concessit Dissertationes. in quibus omnibus inest quidem silva atque infinita propemodum materies eruditionis, sed ea saepe
confusa seque nimium prolaudens. Si acri , quo pollebat, judicio uti voluisset Averanius, fortasse in his eeterisque illius Dissertationibus
haberemus aut plures auctorum locos castigatos suppletosque. aut celebriores tum historicas, tum chronologicas controversias diremptas, aut rariores inseriptiones atque numismata explicata, aut nonnulla,
quae antea jacebant in antiquitatis tenebris, ad lucem revocata . Sed haec ille visus est neglexisse, satis gloriae putans se posse colligere,
176쪽
si memoriae suae, in qua quidquid legebat firmissime haerebat, immensos thesauros reserasset . Et quidem ejus schola floruit semper studiosorum adolescentium celebritate ; nec deerant quoque docti viri, M in his Henricus Norisius, qui illam frequentarent . Habebat aliam Benedictus domesticos convictores Iosephum bt Nicolaum fratres suos carissimos, quos erudiret non in litteris solum Graecis, sed
de in geometria , aliisque reconditioribus facultatibus. Quam longe ii processerint in omni pene libero homine digna doctrina , intelligi
potest ex oratione, quam Benedictus habuit, dum eos jurisconsultorum ornamentis insigniret . in multis scholae oceupationibus satis tamen Benedictus reperiebat temporis nemo enim Sc studio acriore,
dc labore Sc industria superiore suit quod operi prorsus magno Scarduo eoncederet. Noverat eam esse Almagesti obscuritatem, ut ab eo legendo omnes sere rejicerentur : quare ne hujus libri utilitas astronomiae studiosis deesset, transferre in Latinum aggressus est non tam
illam, quod minus recte factum fuerat a Traperuntio propter astronomiae inscitiam, quam Theonis in illum ipsum luculentissimos commentarios. Ad hane autem Theonis interpretationem conficiendam mirificum ei usum asserebat singularis prorsus illius scriptoris codex, qui in hibliotheea Laurentiana asservatur. Etenim illius ope non sci tum corrigi poterant plurima menda, quae in editos libros irreps rant, sed etiam multa. quae deerant, suppleri . cum idem codex habeat tertium Theonis librum a quodam Nicolao Cabasilla, M quintum 8c sextum a Pappo Alexandrino additos. In hoe labore eum dies ac noctes se exerceret, idque aestivix praesertim temporibus , quibus Florentiae esse solebat, audiit a Viacentici Vivianio se quondam dono accepisse a Leopoldo Cardinali eosdem Theonis commentarios Latinos factos a quodam Theophilo Urbinate, hosque amico in Galliam redeunti ea lege dedisse , ut typis committeret. Questus est graviter Benedictus, , quidem jure , haee antea sibi occuliasse Vivianium ;& ne ad lam ageret, quod vetamur veteri proverbio, ab incepto operetistitit. Verum si pascus suisset apud se valete voces Iosephi fratris,
177쪽
perrexisset quidem conficere iter reliquum, sieque minime doleremus Utraque nos earere interpretatione, cum Gallus ille datam amico fidem edendi Theophilianam interpretationem nunquam solverit. Sexennium tradiderat Averanius Graecas litteras , probata omnibus , maximeque Ferranti Capponio Academiae Pisanae , ut vocant , Auditori doctrina industriaque sua, eum ad altiorem gradum ascendit doctoris humaniorum litterarum . Audacter ingressus est ad hoc munus , quod sucineedebat Iacobo Gro novio hamini multis sane litteris praedito, sed in eloquentia Se in Latine scribendi elegantia parum exercitato , ac penerudi . qui cum non minus moribus , quam Oratione durus Sc asperesset, tantum in se odium collegarum concitavit, ut Academia cedere, postquam illi non integrum annum operam suam praestitisset , eoactus fuerit . Sed ad Benedictum revertor, cui gloriosissimum erat, quod ejus schola Si domus tanquam ossicina eloquentiae , omnisque politioris humanitatis celebrarentur. Certe quidem nemo Academicorum iis temporibus scribendi barbariem, quae passim Sc laede dominabatur , exuit, nemo mansuetiores musas amplexus est , qui hoc,
Averanio auctore , hortatore Sc adjutore , non secerit. Principio ill strandum suscepit T. Livium , mox Virgilium, ac denique libros Ciaeeronis de Oratore. In Livium unam & triginta, in Virgilium quadraginta quinque, in Ciceronem duas supra nonaginta Dissertationes
reliquit, quae omnes sunt in manibus hominum. Quoniam Vero annotare praetermiserat aut auctores , aut horum locos, quibus non mo do ornaverat, sed fle referserat easdem Dissertationes , Antonius M
ria Salvinius , Nicolaus Averanius, Se praeter ceteros Ioannes Bottarius hane rem incredibili labore perfecerunt . Nec mediocrem in eo asserebat Benedictus utilitatem discipulis suis , quod ad confirmandos illorum animos ne a Latinis unquam Graeca sejungerent, solitus erat te comparare inter se Homerum M Virgilium , Demosthenem M CNeeronem , Thucydidem Sc Sallustium, Herodotum Sc Livium , Xen phontem M Caesarem , ut singulorum virtutes non enumeraret mo-
178쪽
do , sed prope in conspectu poneret . Quotannis etiam ex instituto Academiae in solemni studiorum instauratione Latiuam habebat or tionem ad acuendam Aeademicorum industriam , accendenduinque magis illorum amorem in liberales diςciplinas. Harum orationum triginta extant, in quibus sunt profecto vel horum Ec sententiarum lumina , mirabilis exemplorum omniumque rerum copia , dicendique genus su- sum, nitidum 8c Sanum. Omnino tria illa, quae efficere debet orator. ut doceat, ut delectet, ut moveat, consecutus esse videtur Benedi-eltis . Si is vero cuipiam nimis redundans , & , ut de illo dicere solebat Alexander Politus , pampinosus interdum videbitur , circumcidathie & amputet quantum libet; illud tamen tenebo, non omnes modo illius aetatis, sed plerosque etiam Superioris, qui Latinae eloquentiae gloria floruerunt , Benediistum Superasse . In vita Iosephi Averaiiii ci judicium gravissimum protulimus Io. Vindemii Gravinae, qui M. Antonio Mureto Beuedictum praeserra non dubitabat. Quam laudem sibi quoque Benedictus tribuebat , minime extimescens in veritate crimen arrogantiae. Ex omnibus ejusdem orationibus duae illae omnium optimae nobis videntur , quae sunt de laudibus Mediceorum Principum , t de victoriis Christianorum . Quam postremam si quis conseret cum
Mutetiana illa omnium nobilissima, quae in simili versatur argumento , facile apparebit quantum Mureto Averanius antistet rerum copia, sententiarum varietate , & magnifico quodam 8c splendido eloque tiae genere, aliisque oratoriis ornamentis, non tamen ordine M pe petuo dicendi lepore M venustate , In quibus virtutibus profecto malim me Mureto, quam Averanio similem esse . Nec minus quam polleret Averanius eloquentia ex eeteris illius orationibus perspici potest.
Quam singularia illa de Livio in secunda oratione ' Quam magnifica illii , quibus in fortunae inconstantiam sibi invehitur l Sed non est
Exiat hare in volumine VII. vitarum Italorum doctrina excellentium.
179쪽
nec se illustiiores Averant. orationum locos singillatim commemorare, eum in universum omnia in iis splendeant eloquentiae luminibus . Haud scio an idem Italicam eloquentiam unquam traelaverit , in qua non secus ae in Latina excellens esse potuisset. Optime enim Italice scribebat , ut indicant plures editae jam illius Leotiones c libet usitato
vocabulo uti quas recitavit tum in Academia Etrusci sermonis custode Se moderatrice. tum in illa , quae Apathistarum nominatur; quanquam in his scriptionibus non multum ille elaboravit. Nihil enim aliud agetre voluisse videtur nisi elegans Sc aequabile orationis genus,
Sc ornamenta multorum sapienter diciorum siclorumque ex antiquitatis monumentis conquisita. Est quidem haec res praeclara , si modo& ordine sat, quod interdum in Averanio desiderari posis videtur . Idem in adolescentia Italicam excoluit poesim, dignusque exibitinatus est a Mario Cresci inhenio, qui inter illius restitutores c vix enim e se potuit poesis in tanta superioris saeculi barbarie J adnumeraretur . Plura Averanti Italica carmina Romae asserva Mur in tabulario Are dum . quorum invitatu eadem condidit. Nam illorum Academiae vel a prima hujus origine Cotilaei Nassii nomine adseriptus fuerat. Ex iis autem carminibus unum elegit Crescinthenius , rei ulitque in IlI. volumen commentariorum de Italicae Poesis historia , ut esset indiciumeeterorum 8c exemplum ad imitandum . Profecto nunquam satis laudari possunt sapientes illi Viri, qui poesim, ut castam virginem, ab imp dentium procorum impetu liberandam susceperunt : sed plerique eorum
dum illam nimis verecundantem , nimis paventem esse Voluerunt, te nuem fortasse Sc inopem effecere. Haec, quam retulimus , Averanti opera
famam ei conciliarunt litteratissimi viri , ut vere de illo praedicatum esse videatur ab Ainctore Bibliothecae Dalicae ciὶ ipsum inter ornamenta Sc lumina saeculi XVI l. adnumerandum , omninoque suisse eru- , Vol. VIII. pag.
180쪽
ditionis thesaurum: quae vero de ejusdem moribus proseremus, sic ei omnium benevolentiam conciliarunt, ut principibus 8c infimis , senibus adolescentibusque aeque cSset carissimus . Fuit ille vir , si quis unquam alius, religiosus, integer, si de summa, 8c constantia prope singulari ; in eoque nihil erat nisi simplex, sincerum Sc apertum. Hoc esse Sapientis maxime proprium dicebat, se gerere simpliciter , fideliter . societatique hominum amice. Nee in moribus solum simplicit tem amavit, sed etiam in victu cultuque, usque eo ut munditiam negligeret. Delectabatur amicitiis doctorum praeqertim hominum , iisque magis quam sibi servire videbatur. Ad easdem vero conciliandas plurimum poterat opinio probitatis, prudentiae bc doctrinae , quam apud omnes vel in malevola 8c invida civitate habebat. Extant nonnullae ejus similiares epistolae latine scriptae . ex quibus ejusdem benignitas, comitas perlucet, minime vero sestivum quoddam Sc dulce scribendi genus . Si sorte res non suppetebat, qua opis suae indigenti subveniret . benefica Saltem voluntate illum demereri studebat. Tanta naturae bonitas, qua Benedictus praeditus erat, horrere illum cog bat vel minimum ingrati animi erimen, habebatque saepe in ore illud P. Syri:
Dixeris maledicti cuncti , ingratum cum hominem dixeris.
Congressus , societatemque amicorum , qua una re sessum animum studiis relaxare videbatur , cupide requirebat, seminarum vero cane
pejus Sc angue fugiebat. Tantum tribuebat amicitiae Benedictus, ut saepe quereretur illam posthaberi propinquitati: malle se iacultates suas optimis Sc benemeritis amicis relinquere, quam nop probis icimmerentibus propinquis. Summa gravitas conjungebatur ab eo eum
singulari comitate , ejusque sermo , quamvis rarus , concinnus tamenta festivus erat, ac saepe etiam urbanis salibus aspersus . omnino non
audiendos illos esse dicebat, qui virtutem duram , rigidamque, Sc quasi senem esse Volunt: quapropter quod ipse sibi non concessisset , aliis