Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

d8b is latere voluisse Noris um, eeterum ex ejus ossicina prodiisse libellum non Attico , sed Salsiore quodam perspersum Sale, Sc scenica ve inritate conditum . At istud ille semper negavit , 8c vel ipsi Antonio Nagliabechio, cum quo nihil unquam habere voluit clausum atque reconditum . Illud eriam addere solebat non mediocri argumento esse , hunc foetum ex se minime extitisse, quod totus creverit ex Hau tinis copiis Sc ornamentis , quorum ipse semper suerat ignarus. Sed hisce rebus potius irritata, quam repressa fuit Notisti adversariorum audacia. Desertur ejus Pelagiana historia ad Romanos Quaesitores Fidei , 8c Ioannes a Gui dicciolo quis latuerit sub hoe nomine ignoro dignam existimavit amplissimo ordine censoriam animadversionem suam, qua Bajum Sc Notisium plurimis in rebus mirifice luter se congruere , persuadere volebat. Acute arguteque huic animadversioni reis spondit Norisius motus Magi labetati aliorumque exhortationibus , Mmutuari visus est defensionem suam a Macedo , cum ex ejus operihus eruisset, quod valebat ad probandum, quidnam esset illud , quo B1jus & Notisius inter se disserebant. Lihellus inscribitur: Responsiones P. Francisci Macedi adversus proPositiones parallelas Fr. R. a Cui licciolo collectae ab Aunibale Roccm . Hanc vero caussam' attulit Noris ius, quare usus sit Macedi auctoritate atque te timoniis, quod non dubitabat plurimum ea ponderis habitura apti l amicum coli gam ipsius Macedi, qualem Guidi totum esse suspicabatur . Res interea vehementer agitabatur apud Quae itores Fidei, auctore maxime Albitio Cardinale, quem cum deditum obstrictumque, &. ad quidlihelaudendum cerat enim vehementia atque petulantia prope incredibili )paratum haberent Iesuitae , eo architecto & machinatore maxime ii tebantur ad traducendos judices in partes suas, ia ad discordiae atque invidiae sammam ubique disseminandam. Obstitere huie maxime clarissima illa Romani Senatus lumina. Columna , Casanata Sc AZolinius, neque querelarum, neque contumeliarum modum lore praedicentes , si quod Patres olim sua sententia, adniten, e maxime Cardinali Bona, quo nemo sanctior bc prudentior fuit, comprobarunt, pro

52쪽

inversariorum libidine fas esset ad examen revocare. Dolentes

suitae de dilato judicio in vulgus edunt Germanitates Iansenti O Abrisii; & quod suspecta iis esset Romanorum judicum fides , adducunt in scenam Humbertum Cartustamini Iesum Christum iis verbis alli, aquentem: S urge, Domine, iudica caussam tuam. Quid plura Z Comminiscuntur' Norisium sua tandem agnovisse errata, 8c ipsum edito seripto quodam , eadem retractare , M submisse veniam delicii retere. Praeter id liber vulgatur cum hac inscriptionet Censura dei P.

Enrieo moris sum se risposte raccolle dal P. Annibale Ricci in nome deI P. Macedo alle propositioni parallele dei P. Gio. OGuidieeiolo Lenore Giubilato ran. Osserυ. qua re argutule qui dem eoncludi volebat suimet poenituisse Norisium, quod Macedi

sententias male interpretatus ad Suam caussam ipsas transferre studue

rit . Prodiit etiam in lucem retractatio P. Henrici Noris de Calu vinia Semipelagianismi imposita S. Vincentio Lirinensi, & hujusmodi alia neque enim singula referre Iibet iisdem secata ineptiis, de

aspersa mendaciis . Tantam impudentiam adversariorum eogitanti No.

risio saepe Cardinalis Bonae Sc ipsius Magni Etruriae Ducoe sententia vora Si sapiens videri solebat, qui se semper ab omni contentioneae dimicatione revocarunt. Sed quoniam ingresso jam stadium res in integro haud amplius erat, se ab iis contemni ac despici minime s vii , praesertim cum ea in re sui existimatio ingenii , rectique in theo. logi eis disciplinis sensus ageretur. Itaque libellum edidit eum hoc titulo: Responsa P. Francisci maceri adversus gerras Germanas Germanitates Cornelii Iansenti Henrici Norisii collecta ab Ar nibale Riceio. Hule addita deinde est epistola quaedam ad consutandum Fulgentium Risbrochium c quis hane personam induerit ignoro9 qui omne contumeliarum genus in Norisium tanquam haeresis reum jecerat, M ad ostendendum totam ex rebus fictis Se commentitiis c uinstare epistolam post damnatum a Romanis Iudicibus Ristrochii librum vulgatam hae inscriptioner Henrici Noris Eremitae Augustiniani ad suos fratres Eremitanos epistola gratulatoria Italice manuscripta

53쪽

O a quodam Concellisa Latine traducta O publicata. Per idem

serme tempus de damnatione operum Norisii venetiis serventer loqui est eoeptum. Habebat ille nonnullam invidiam , quod asseruerit λ-quileiae Patriarchatum ab illius civitatis schismate ortum duxisse. quam sententiam tantum aberat esse ipsius Norisii propriam , si cuiL

contendebat Macedus , ut eam communem non solum eum Lupo,

sed etiam eum Baronio, Sirmundo & Bollando haberet. Res petsummam fraudem & malitiam ad Iudices in Iesultas propensos Sceum Macedo conjunctos delata primo vacillare & claudicare visa est; sed novo iis addito judice, opera praesertim Nanii Senatoris amplissimi , eujus multum apud omnes valebat auctoritas, nec non Basa- donnae Cardinalis, tanta accidit commutatio, ut non modo nullum d trimentum existimationis secisse Norisium, sed ejus amplitudinem ini mieorum injuria plurimum illustratam fuisse aequi homines judicaverint. Conjectus est etiam in carcerem Macedus , quod saepe, 8c sine caussa tumultuaretur. In hae turbulentissima tempestate a Gallis quoque de honore suo timere debuit Norisius. Nam Ferriero , qui earat Regi a eonsessionibus, omnem movente lapidem , non solum cau.

tum ne in Galliae regno Norisii opera ad rem theologicam pertinentia imprimerentur, sed etiam mulcta iis typographis dicta, qui id sacere instituerant. Surrexit etiam ad lacessendum vir Germanus . nisi quis alius, ut putabatur, latere voluit sub F. Brunonis Neussernomine ; M in tanta librorum turba, qui se in omni maledictorum tenere effundebant, nunquam Norisii constantia, animique magnitudo debilitari potuit. Scopulum dixisses, a quo stangi oportebat vel maris tumescentes fluctus. Illi vero risum magis quam stomachum m vere ei solebant, cum tantis ipsum sceleribus esse. Sc factis notarum dieerent, ut Manichaeo. Lutherano , 8c Calvinista , ceterisque hujusmodi pestibus detestabilior esse videretur. Cum autem invitaretur ad prodendos horum maledictorum miserrimos auctores, illam Plinianam sententiam usurpare solebat e Quisquis illa , qualiscumque, ιileatur ; quem insignire exempli nihil, non insignire huma-

54쪽

nitatis plurimum refert. Neque illa non mediocria erant solatia, habiti honores, decreta virtutis doetiinaeque praemia, res gestae atque seripta prudentissimorum hominum judiciis comprobata. Nulla est enim laus tam insignis, neque ad diuturnitatem memoriae tam stabita, quam ipse a doctissimis non solum lialorum , sed etiam Gali Tum . atque Belgarum notI reportaverit . Itaque sic illudere solebat adversarios suos , ut oStenderet non modo eos illius expertes esse prudentiae , quam Libi adsciscerent, sed ne viam quidem ac rationem illius sibi comparandae nosse. Patiamur c ita serme scribebat ad am eum suriosos istos Sc sordidos, qui se magistros profitentur, dehae chari, & pullos suos excludere in nido, qui evolent, clamatores diosi ae molesti. Horum quidem in numero minime ponebat Game rium; quia immo sic eum excellere ingenio ἐκ doeicina affirmahat . ut tertium post Petavium Sc Sirmondum ei locum concederet. Illud etiam addebat ingenue, se historiam Pelagianam minime editurum suisse, si, antequam ederet, extitissent Garnerii Dissertationes de M. fio Μercatore, quod essent plurima in iis, de quibus, uti supra commemoravimus, cum illo ipse mirifice congruebat. Quaedam etiam dem doctore corrigenda sibi esse putavit, quorum in numero ponenda sunt, quae ad Rufinum Aquilejensem pertinent. Sed eum postea animadvertiSset plura quoque sugisse Garnarium, in quibusdam

ipsum peccasse, atque diligentioribus aliorum pervestigationibus la dem non mediocrem reliquisse, sertasse laboris sui illum minime pomnituit. Quamobrem nemo mirabitur si Masti echii hortatu nata neque auctoritate quemquam apud se plus illo valere posse dicebat, neque voluntate 3 Censuram edidit in notas Io. Gamerii ad inser ptiones Epistolarum XC. O XCII. inter Augustinianas. Hae epist Iao missae fuerant ad S. innocentium Pontis. Max. caussa Synodorum Carthaginiensis M Mileuitanae, quae habitae sunt M. CCCCXVI. ad damnandam Pelagianorum haeresim . Prae se ferunt illae quidem n mina Episcoporum, qui iisdem Synodia interfuere, sed quae eorum sedes fuerint id in media antiquitate retrusum atque abditum erudi

55쪽

Satissimi viri semper judicaverant. Quod igitur alii minime quaesierant,

hoe a se novum prolatum esse gloriabatur Garnerius , consultis veteribus monumentis, ae praesertim Codice canonum Ecclesiae Afria nae , Parae prima collationis Carthaginensis , O Notitia Provinciarum Africae edita a Simondo . Coercendum hominem putavit Norisius se se insolentius jamntem, quasi in suo regno versaretur. Seripta igitur ad Magliabechium epistola omni reconditiori eruditione ornata atque reserta , probavit Garnerium saepe peccasse in discernendis Africae civitatibus, multas ignorasse, quasdam , ut ita dicam, excitasse, plurium Dioecesium jura ae limites confuse M permixte descripsisse, neque in locorum solum, sed & personarum ac temporum designatione hominem ceteroquin mult s aliis rebus admirandum turpiter errasse. Ut in hoc certamen descenderet quanquam salso audierat Garnerium minime perpugnacem esse in disputando, sed persaeilem in audiendo I secit non invidia, sed veritatis atque italiaet semor. Liquebist enim a Gallis praesertim sic judicari de Italis, quasi

in hoe studiorum genere hospites essent atque peregrini. Plurimum elata est haee epistola a doctissimis viris ; impressa quoque iterum fuit a Ioanne Pheremuo, seu Clerico, & relata demum in Arpe dieem operum S. Augustini, quae lucem adspexit Antuerpiae an. MDCCiu. Biennio postquam haec Norisius scripserat, Garnerius cum in lucem proferret Liberati Breυiarium, huic Dissertationem adjeeit, qua praecipua capita Dissertationis Norisianae de Synodo V. refelle da suscepit. Id autem praestitit tanto eruditionis apparatu, tantaque argumentorum copia, ut eruditi sere omnes, qui libenter iverant i Norisii sententiam , hane deseruerint . Sed mira erat ars Gamerii in traducendis hominibus ad suas partes, ει in eo , quod intendebat, confirmando tk quod contra diceretur refellendo . Ipsa rerum varietas & copia, digressio a proposito non tam caussa delectandi, quam conficiendi aliquid confirmationis, aut reprehensionis, reditus ad rem aptus concinnus, distributio, praemunitio ad id, quod aggreditar , azzezc:upatio, ille maguificus eruiitionis apparatus, ut vel il-

56쪽

illa , quae patent , in pron,ptuque sunt omnibus , ejus interpretatione atque explicatione eguiMe videantur, plurimum non solum apud mediocriter eruditos, sed etiam apud homines cloe lina abundanti valebant . Cum probandum suscepisset adversus Norisium minime Origenis caussam cognitam judicatamque suisse a Synodo V. . novam ipSe. confingit Synodum , quam a Menna Constantinopolitano Episcopo habitam, ab eaque an. DXXXXI. rem illam totam consectam fuisse ait.

Id autem simile adeo vero videtur, ut Dupinius 8c Caveus qi iquantique viri l) hujus Concilii aeta descripserint, eademque in Gi ciliorum corpus, quod Venetiis postremo editum est, relata suerim Constat quidem Iustinianum Imperatorem edicto suo damnasse Origeianem, atque illud ad Menuam misisse, bc ea de caussa habitum Conis stantinopoli conventum quemdam ; sed adeo abest ut sint propria hujus conventus, quae Evagrius V. Synodo tribuit in eo , quod pertinet ad Origenis atque Origenistarum caussam, ut solus Garnerius su- eum , quemadmodum alunt, sacere hominibus potuerit . Nos libenter sequimur Ballerinios fratres, qui in contexenda defensione Dissera tinnis Norisianae, nec suum civem unquam deseruerunt, nec quid quam illius adversarii audaciae si pauca quaedam , neque ea maximi momenti excipiasὰ concelsere. Neque minus aperte ἡOcuerunt cur Camerio a controversia de Africanis Episcopis . de qua supra eommemoravimus, desistere necesse fuerit qui in ipsis suis responsionibus ad Norisii censuram satis ostendit se non injuria ab eodem fuisse r preheusum . Quo magis vero Se feriret M refelleret adversarium, patrocinium Ualloi xii suscepit, cum quo Norisium de aliutoritate Concilii V. Oecumenici disputasse narravimus. Quamvis Garnerius neque patienter, neque moderate se geSserit , Se superbius , quod indignume et sapientis gravitare , appellare soleret Norisium . his tamen viris non mediocris gratia habenda est, quod inter se. editis scriptis. di-lladiati sint . Nam xeritas ipsa limatur in disputatione, Sc persuadendi necessi: as, Sc victoriae amor Macuit intenti aetem ad rationes a-ti a adas exquirendas te. Itaque vir summas Theodosicas Ruinartius ,

57쪽

eum totus esset in exponenda Africae geographi a , maximum se percepisse fructum amrmavit ex disputationibus Garnerii Sc Notisti, qui ad vexandum adversarium musta non minus erudito , quam subtili calamo de Africanis urbibus abstrusa prius , O multis ambagibus inuoluta explicuit O aetexit. Gaudebat vero Norisius a tanto viro probari argumenta sua, Se si qua de re discrepantes ipsi fuerunt, id hane plerumque habebat caussam , quod Africana notitia, O collatio Carthaginensis, ex quibus sacra Africae geographia maxime pendet , post editam a Norisio censu am , novosque inventos e dices, emendatiores recusae fuerunt. Cave vero putes studium vincendi in

Norisio cum pertinacia fuisse conjunctum . Reselli enim sine iracundia paratus erat, ae Veritatis vi coactus Deile errorem suum satebatur, illa Chremetis Terentiani usurpans: homo sum. humani nihil a me alienum puto. Video me multa breviter percurrisse , & multo plura praeteriisse, ex quibus judicari posset quantam scientiam 8c studium contulerit Norisius ad Ecclesiasticam historiam illustrandam . Sed ea si paullo latius dicere , & omnia explicare vellem, non historiam scribere viderer, & ii, qui haec tradere solem , rerum sacrarum interpretes ac magiStri , aut me ex jure manu consertum V carent , quod in alienas possessiones temere irruissem , aut saltem loquacitatem meam Vultu ipso aspectuque conterrerent. Cum tot controversiarum fluctus sedati esse viderentur, seu quod importunitatem

ex invidentium mentibus evellisset vis docti inae Notisti , seu quod exercitatione & consuetudine patiendi idem sortior factus eos contemnere didicisset, quod ad eorum furorem restinguendum maxime V lebat . potuit liberius ac tranquillius studiis suis vacare . Multis iarebus admirari debemus Νorisii prudentiam 1 sed in investigatione omnis antiquitatis ita felix fuit, ut perpaucos invenias , quos cum illo comparaveris . Iam ab adolescentia Panuinii civis & collegae sui gloriam aemulari sibi proposuerat, di multa praesertim chronologica acute collegerat ea mente, ut corrector aliquando , & emendator esset Baronii; quam cogitationem postea abjecit, quod ejus industria

58쪽

plura in studia oeeupationesque fuerit distracta . Sed veterrima quaeiaque ad se se illum trahebant, & quod arctissimam esse eolligationem

Ec societatem eum SacrRe, tum profanae, ut appellant, antiquitatis esse intelligebat, utriusque inquirendae artem sibi assumpsit. Porro quot in errores, ut rem claris comprehemus exemplia , ad geogr phiam spectantes induxit numismatum ignoratio Labbeum, ceterosque veterum Conciliorum collectores editoresque t M qui in his non satis versati suere. uti Salmasius , Harduinius, aliique . quam saepe pec- earunt in notatione urbium t adeo velum est utramque antiquitatem conjurare amice , 8c alteram alterius poscere opem atque auxilium . Quanquam Norisius ex monumentis Romanorum multa saepe deprompserit ad ornanda atque illustranda scripta sua, in iis tamen explicandis tum coepit separatim elaborare, quando a Leopoldo Mediceo Cardinali jussus est unam alteramque Dissertationem conscribere de

Numismate L . Diocletiani, O Maximiani , O de Nummo Licianiani Licinii Augusti. Illa priori Dissertatione rarissimi numismatis

Subsidio non desperavit per se tandem fieri posse, ut Consulares Fasti ea in parte, quae ad Diocletiani imperii annos pertinet, em darentur, quod adeo difficile visum est Scaligero & Petavio, ceterisque , qui in hujusmodi studiis aetates contriverant, ut rem saepius tentatam in medio reliquerim. Hoc dum praestitit Norisius , tanta diruditionis dote locupletavit Dissertationem suam, ut 8c alia numism ta , quibus opportunissime usus est ad suam comprobandam sententiam , Sc marmoreas inscriptiones illustrare. Si plures titulos legum Codicis Iustinianer emendare, M Capitolini textum suae lectioni r stituere , bc alia hujusmodi multa optimo in lumine collocare potu rit. Altera Dissertatio eo in argumento versatur, ut probet Licinium Augustum Nicomediae, cum ibi domicilium suum collocasset, decennalia Impetii celebrasse . 8c Nieo medienses ad sibi magis magisque Augusti gratiam conciliandam , nummos procudisse , in quibus Iacinii vota decennalia soluta, simulquet vicem alia.nuncupata obsignarunt ,

hoe inscripto titulo: OBLATIONIS DEVOTAE Licinii pueri Aug. F.

59쪽

Ad haee dest st: anda rete e suit Liciniani tum in Europa , tum iaAxia imperii ehronologiam ex multis aliis antiquitatis monumentis cerisse, collisere r neque credibile est quot quantaque minime a proposito aliena per picacissime indagare, invenire, Sc ex tenebris emere potuerit . Quam accepta haec fuerint Leopoldo Cardinali, qui quidquid habebat ad antiquitatem pertinens , apertissimum promptissimumque semper esse voluit Norisio , ex singulari illius in litteras studio iacile quisque conjiciet. Non aeque probabat Cosmus Magnus Dux , qui ortasset, ut Norisius omnem operam suam poneret in sacrarum litterarum studiis, quarum interpretandarum munus ei assignaverat. Quaerenti Norisio de decennalibus Licinii Augusti mota est quaestio a Terraiite Cappouio Pisanae Academiae , ut vocabant, Auditore, num illa solemnis precatio anno imperii decimo ineunte , vel potius exeunte, aut absoluto perageretur. Hanc alteram Sententiam dum certissimis argumentis comprobat s unum tamen Licinium Augustum excipit, eui primum libuit decennalia ineunte decimo imperii anno celebrare 3 sic peragrat per omnes aetates , ut quidquid esset indicii, monumentorumque ad non satis explieatam historiam hujusmodi votorum ab eorum origine ad Constamini usque tempora contexendam , & sagaciter investigaverit , ε feliciter inventum ad severioris critices praecepta perpenderit. In isto vero antiquitatis itinere multa alia se se obtulerunt Norisio , quae diligentissime ab eo collecta magnum lumen chron logiae , 8c Augustorum historiae attuleruiri. Haec eum pervenissem in manus Christinae Suecorum Reginae , Norisium suae domesticae Λeademiae adseribi voluit, orationemque ab ipso veluti pensum exegit. Paruit Reginae voluntati; sed me latet quo in argumento hujusmodi versata sit oratio. Praemia etiam eidem Christina obtulit, si Romae esse voluisset, Sed haec modice tangebant' hominem, qui in

Etruria sibi tutum Sc tranquillum portum, Se in Mediceorum Princiapum beneficentia, ae Maglia chii sui amicitia bellissimum studiis suis subsidium fore sperabat . lis Vulgatis Dissertationibus, quae sane plurimum commendationis ab aequis judicibus habuerunt, majora fidentius

60쪽

tius se tentare posse pu avit Norisius , sed dolebat non satis temporis sibi relin tui a scholae occupationibus, praesertim cum quae scripto conSignabat . memoriter recit re de heret . Tum enim in Pisano Gymnasio vigebat isthaec perversa consuetudo, quam cum plures

doctissimi viri ferre non potuissent, ab eo discesserunt. Itaque suscepto magno opere de Cenotaphiis Pisanis, quo in id unice in-eumberet . ut sihi per triennium vacatio a publica schola daretur, facile a Magno Duce impetravit. Rem illo, quod mireris, transegit triennio , 8c librum Venetiis edidit Baleonianis typis an. MDCLxxxi. Quae huic libro subjecta materies fuerit titulus indicat , qui est hujusmodi. Cenotaphia Pιsana Caiι O Lueti Caesarum dissertationibus illustram, in quibus Coloniae Iuliae Pι sanae origo,

vetusti magistratus O sacerdotum collegia: Caesaris utriusque υita, gesta, O annuae eorumdem inferiae exponuntur; ac aurea utrius que cenotaphii Latinitas demonstratur, cum parergo de anuis r eni mrossis , de Praesidibus S, yrae, ac Romanis in Asia Proυin eiis . Edax tempus , cum delevisset Basilicam Cati atque Lucii, por. tieum Liviae , nemus Caesarum, insignia utriusque Caesaris mem riae dicata opera, Cenotaphiis Pisanis , quibus nulla eorumdem Caesarum nobiliora monumenta nune Supersunt, pepercisse Visum est,

ut per Norisium , qui veluti nuntius quidam vetustatis esse videbatur, multa ad Romanam historiam, Romanorumque plures rituS, praesertim sunereos , Sc ad ipsarum Pisarum originem , dignitatemque deelarandam opportunissima sciremus. Quibus 8c talibus multis exquisitis , hoc vel maxime effecit , ut non amplius vocarentur ant quitatis investigatores ii, qui opiniones hominum vel illustriorum, 8c saepe errores aucupantur . Sed qui per omnes partes eruditionis peragrant, qui infinita legerint, multa viderint, atque audierint . qui tempus cum tempore, rem cum re comparant, qui similia adjungunt . vera ac falsa dijudicant, persecta concludunt disserendi ratione ac scientia . Ex quo cum summa utilitas existit ad res ponderandas . abditaque in lucem pro serenda , tum maxime ingenua d

Vol. III. Η

SEARCH

MENU NAVIGATION