Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Meaque ea exposuit, quae pertinent ad fermenta, glandulas, separationes , ad suxum liquidorum, ae praesertim bilis, ad primos gen rationis motus, ad motum cordis tam intra, quam extra uterum. Mad ovi fabricam. His autem omnibus expositis, non duhitavit Bellinius in eo gloriari, se totum id declarasse , quod satis esset ad n scendam animalis naturam . Ut vero iis satisfaceret , qui scire cupiebant quonam pacto satur Sc crescat animal. 8c quo pacto semen ejus generetur. 8c ex semine procreetur foetus, magnum Opus sumpsit in manus, quod inscribere meditabatur; de lapillatione, de nutritione Oaugmentatione , de generatione seminum ex plantis atque animali

bus , O generatione foetuum ex seminibus. Sed hoc, ut 8c alia hujusmodi nonnulla, quae magna ex parte consecerat, quorumque sumin mum ipse rerum naturalium studiosis excitaverat desiderium , fatales exitus habuerunt, quod nunc aut jaceant omnia in tenebris, aut misere fortasse perierint. Miror equidem Thomam Puccinium , qui ab ejus latere nunquam discedebat, ut semper aliquid memoria dignum ab illius sermone exciperet, minime euram suscepisse, ut tanti viri, tantisque de rebus cogitata ad nos pervenirem. In qua jactura habemus praesertim , quod doleamus , amissionem operis, eui titulus erat, Theoria ovi, Sc de quo ipse Bellinius multa magnifice praedicaverat in libro de motu eordis . Vidit ille primus omnium eanaliculos aeris in ovo ab acuto angulo ad obtusum ductos ae directos , ex quo vi su occasionem sumpsit perscrutandi quid possit aer, Sc qua ratione opus suum esticiat in sermando , alendo, excludendoque pullo , ceterisque animalibus, ει vel ipsis etiam plantis procreandis IJ , qua ex

brae fabrica meehanica ad eam iam explicandam proposuit, qua in re illa.

atriores medici eius subseripserunt sententiae. Hullen method. 1tud. med. de Anat. sin. I.

I in Experimen , quibus hare se probare posse Belliatus putavit, profert costis

532쪽

re praecipuae ovi partes eonssentur, 3c quem usum unleuique istarum Natura assignasset. Nee minus sedulo quaesivit quam similitudinem cognita in ovo ad alia corpora habere possent . Sic ex transitu aeris, ut unam rem exempli caussa ponam . in amnium ovi colligere se posse putavit similem transitum aeris ex pulmonibus in sanguinem . Hoesuit semper proprium Bellinii, cum aliquid in rerum natura detexisset, rem eum re comparare I , ut quod commune inter se haberent, ea rumque consentanea di consequentia reperiret. Tali modo ex scintillula illi interdum casu oblata magnum accendebat lumen , quo multa obscuritate naturae antea involuta in adspectum lucemque hominum proferebat. Quoniam vero cujusvis hominis est errare, non dissim Iabo Bellinium specie veri interdum deceptum suisse. Sed ejus errata nec multa . neque magna suerunt , habueruntque semper aliquid excusationis , quae probari posse videretur . Praeter quam quod hujusmodi errata splendore doctrinae, & magnitudine inventorum adeo o scurantur obruuntur, vix ut appareant in Bellinii scriptis. Cuius

rei maximum illud reputari debet indicium , quod Archibaldus Pitcadiri itis haec eadem Scripta interpretatus fuerit in quadam Scottae Aeademia ; quodque non desuerint in Gallia illustres medicinae magistri, qui discipulis suis Iheses ad mentem Bellinii propugnandas propon

rent, quasi renovare vellent Pythagoreorum exemplum, quos serunt tantum auctoritatis tribuisse illi , quem in philosophia ducem seque-hantur , ut, cum ex iis quaereretur, quare illud esset, quod a stirmabant in disputando, respondete soliti fuerint, ipse dixit; ipse autemmatque Boephaauius eo Ioel Praelectionum Aeadem Iearum, ubi pulmonis fabrieam exponit s. hoo. O l. 4 D ubi de nutritione. π s. fiso. ubi de

semiais masculini ortu agis .

υ Quam felix esset Bellinius in hujusmodi eomparationibus ostendit Boetha vitia Praelect. Aead. I. sp. tibi exponis euitatum illius, quo statuit gla dolarum fabricam ductui intestinati similem esse .

533쪽

erat Pythagoras. Et si in Ipsa Gali a non desuerint homine, prudentia summa in medicis studiis, qui magna vi evertere studuerunt, quod posuit Bellinius in principio operis de missione sanguinis, hunc scilicet, secla vena aliqua , veIocius citrrere tum in ipSa vena , tum in venis Sc arteriis eidem proximis, non desuerunt quoque pari, aut majori doctrina viri, se in his Albeitus Halterius cl), q.ii Sc rationum pondere dc magna experimentorum eopia Bellinianam sententiam propugnarunt. Habuerunt Sc suos adversarios illa, quae de stimulis, de de villo contractili tradidit Laurentius , sed nemo nunc dubitat nihil illis inveniri potuisse sirmius ; Sc non pauci arbitrantur etiam ex iis quodam modo fluxisse irritabilitatis doctrinam, quae in medicina adeo dominatur, citiusque illa stratio Se provectio maximam peperit gloriam Isallerio , ejusque discipulis. Gloriatus etiam est Ioannes Baptista Morgagilias se patrocinium Bellinii suscepisse contra illius oppugnatores sa) , quod idem praestiterant antea MarcelIus Malpighius, Carolus Fracassatius, Sc Antonius valisnetius. Quaesivit hic aliquan do ex Bellinio , quem cursum ipse tenuisset , ut ad tantam Ferum Physicarum scientiam perveniret, non dubitans quin si Bellinius seipsum exprimeret, in eo persectam , quam quaerebat, medicinae Spo eiem posset contemplari 3 . Tot tantorumque virorum judiciis de Bellinio expositis, sicile quivis inteIliget eos. qui Iabefactare teutarunt constitutam ab eo medicinae disciplinam , eonatos esse clarissimis re . hus tenebras obducere . Tanta autem vis doctrinae atque ingenii ne diseederet ab oculis Academiae Pisanae . atque Etruriae, iactum est auctoritate Sc consilio Francisci Redii. Nam eum an. I 683. mortu

534쪽

Antonio Pighio Veronensi an atomes doctore in Patavino Lyeeo, magnis stipendiis Bellinius invitaretur, ut in illius locum succederet, ne que alienus esset ab Oblatis conditionibus accipiendis, obstitit Redius. qui pro jure suae amicitiae a Bellinio exigere se posse putavit , ne Etruriam desereret e si majora cuperet, confideret porro doctrinae virtutique suae. M opinioni, quam de eo omnes habebant, propriique Principis munificentiae. Et quidem Cosmus III. eum singularia de La rentio praedicari audiret; quodque plurimi is faciebat, eum nemo sere exterorum alicujus nominis in Etruriam adventaret . quin statim de Bellinio sciscitaretur, magnum accessurum aulae suae ornamentum pintavit, si illo medico uteretur . Is adhiberi coeptus est an. 2693. eum

asseela suisset Magni Daeis in itinere , quod hie Lauretum religionis

caussa habuit. Sed ea postea aceiderunt, ob quae maxime immuta a suit Cosmi voluntas in illum . Facile enim patebant ejus aures a eusationibus , nee Bane tanto viro inimici deesse poterant. Horum innumero erant pharmacopolae , quorum in se odium concitaverat, quod multis non soleret medicaminibus aegros curare; medici. qui supra

se excellere Bellinium, ab eoque libero interdum argui multorum i scitiam minime pati poterant; aut iei, quibus displicebat ejusdem mos Simplex , apertus. ab omni assentatione alienissimus, Sc in suis e ponendis judi iis liber; hique omnes sortunam necessitatemque in culpam convellentes clamare coeperunt ad aegros Bellinium non medicum, sed occisorem adduci. Tantum quidem valuerunt horum voces 8c machinae . ut qui antea, tanquam medicus nobilissimus atque opibmus ab omnibus sera quaerebatur, coeperit contemni; ipseque Μagnus Dux se ab illo nullo modo velle curari profiteretur. Neque hie constitit inimicorum iniquitas. Injecta enim ipsi Cosmo suspieio suit, hominem , qui semper castissime religiosissimeque vixit, non recta de Deo divinisque rebus sentire . Uidebat haec Bellinius acerbissima OG

sensione animi. neque aliorum fortunae recordatione suam consolabatur . Quis non dolet adhue Socratis mortem , Anaxagorae vincula. Heracliu infortunia, bc ne vetera tantum repatamus, Rogerii Baconis

535쪽

vineula, oblata erimina Galileio, Carte in , aliisque hujus praestantiae vitis, quibo, nihil aliud obtuit. nisi excellentia doctrinae Quam xae.

pe Florentia aut re, aut molimine renovatum vidit Ephesiorum exemplum , qui cuni Η 'rmodorum civitate expulissent, ita locuti esse dicuntur: nemri de nobis unus extellat, sed si quis extiterit, alio in

loco Sc apud alios sit . Si reperiebat aliquod levamen Bellinius, id erat in litteris . sed ab his doloris magis oblivionem , quam medicinam petere videbatur. Quae oblivio ut Se facilius caperet, dum seri-hebat , sinebat mentem . quacumque Vellet, Vagari. Sectabaturque genus eloquentiae varium, copi um, nullo illigatum ordine. elatis transelatisque saepe incensum verbis , ic ut appellare solebat Plato , qui illius exemplum dedit, dithyrambicum . Huic rei argumento esse posis sunt duodecim, quas in Florentina Academia Etruscae linguae custo de Sc moderatrice habuit orationes de anatome, quasque edendas eu ravit Antonius Coechius , ornavitque elegantissima dinctissimaque praefatione . Testatur hic Se certo scire minime propositum luisse Bellinio erudire Auditores suos, sed delectare, adhibita quadam in dicendo specie 8c pompa. fallere etiam , cum nisi docti sentirent de indu

stria illum verba magis , quam res, lenehras magis, quam lumina conses latum fuisse . Ex iis tamen judicari potest quam copiosus 8c elegans esset ad dicendum. Hactenus retulimus Bellinii scripta partim ab eo , partim ab aliis in vulgus edita . quibus anatomen Sc medicinam illustravit. Prose sto, si diutius 8c tranquillius vixisset, mulio plura haberemus, quod homo perspicacissimus in earum facultatum

meditatione dies ac noctes versabatur; quodque natura propensus rat ad docendum . rationesque prudentiae ceteris tradendas . Neque minus mansuetiores musas adamavit, eum quibus praesertim com- meteium habere voluit calamitoso illo tempore , quo cum maxime eum florere oportuiSSet , tum vivere etiam taederet. Vir natura sublimis , acer non humile ac tenerum, sed magnificum Sc robustum poesis genus secutus est ἔ 8c quamcumque legeret rem ita tractabat, ut eum nunquam neIvi , animique, divesque vena deficerent. vide-

Vol. III. V y γ

536쪽

batur esse in sua potestate insammatio mentis. Si aestus quidam poetiei furoris . a quo etiam agitabatur & extra se rapiebatur, cum inoontemplatione rerum ad physicas, quas profitebatur, facultates pertinentium versaretur I . At Franciscus Redius, cui molle ae saeetum earmen annuerunt Camoenae . desiderasse videtur, ut Bellinius in. terdum illos suos furentes impetus cohibuisset. & magis exquisitam. non odiosam tamen, qualem castas Virgines decet, munditiam atque elegantiam in suis carminibus adhibuisset a . Contra ea Laurentius Nagalottus, ut sunt hominum judicia varia, admirabatur praesertim in Bellinio grave 8c severum. Sc succi plenum scribendi genus, neque dubitabat . quin ornatam quoque assequi ille potuisset concinnitatem. Ex quo factum est, ut eum ab amicis suis poesi deditis exigeret earmina, quae laudes Buccherorum celebrarent, nihil non praestiterit . ut a Bellinio non carmen modo, sed di poema impetraret. Paruit Belsinius hominis amicissimi voluntati, condiditque illud suum poema ,

in Gai la considerarione det moto, e dei momento . in cui a me pateche vi taeehiudono at prosendi . e si impensati misteri, e che ridueonciit dis raci deli a natura . e di Dio ad una facilita e ad una ehiaretra . e insieme ad una grandi ita at maest M. eh' io mi sento tapire al aolo no me di si onnipotente stramento des gran Faltore delle eose. e ne dive go eost extatieci e suot di me. e eost impetuoso e tutio per me tibolle te δ' una entusiastiea veementa. eh'io non nh quel che se . nh eoachi. nh eome io tratis.

eiad iste de lyricis Belitati raminibus sentiret. Ea epistolae exemplum . Eeeole una lettera des Bellini. Ma adagio uti meo . Vt rara a auo tena. M una eanaone. Ma citi. Io ne ho .edato uno aquareto terribile . cherassembra ad una rupe dei monte Parnasso amella dat te solete di quale terribit terremoto . ed in questa rupe son venare giu a precipitio anchele G taxie tutis bellueete, ma eolla veste rotta, e col viso insangato. m. tum Florentiae die a. Septembiis x ε 34. Fianeiseus de Redibus.

537쪽

quod inseripsit L Bucchereide, & in quo novum ludicrae poesis genus exprimere voluit. Ex ejus lectione iacile intelligi potest quanto ingenio praeditus esset Laurentius . Nam modo lepido humilique sidilo serpit humi , modo grandia professus in sublime sertur , tantasque

in res, tamque Varias lectorem rapit, ει grata adeo novitate moratur , ut fateri necesse sit, Musas ei quidquid vellet loqui, Sc audere dedisse. At si probatur ab omnibus. qui intelligens habent judicium.

istud Bellinianum poema , nostra etiam major . quam reliquorum debet esse laudatio. Ceteri enim quam eleganter ac lepide, nos etiam quam iacile ae celeriter illud consecerit scimus. Ludieri poematis prooemium esse voluit sestivissimam, se omni urbanitate eonditam orationem, ex illarum genere, quae a nobis appellantur Crcalate, quam dixit an. I 699. in Florentina Academia Etruscae linguae moderatriisee. Disicile est hujusmodi orationum , quae ad hilaritatem Sc risum excitandum unice sunt factae , argumenta describere. Inter multa, quae acute 8c facete Bellinius in hac sua collegit, sunt nonnulla, quae exponunt quo pacto eoncitetur risus , quomodo existat atque rumpat, quidque essiciat, & quam apti semper suerint Etrusci ad illudendum hominibus . Diu desiderarunt Italicae poesis amatores , ut hoc poema cum suo prooemio in lucem emitteretur. Id enim non

praestitum suit nisi anno IIa9. cur εc diligentia eruditissimi viri Thomae Bonaventurii. Quae ipse praelatus est de diversis Auech rorum generibus, origine, usibus, eosque labricandi arte, Se de pretio , in quo vel ab antiquissimis temporibus habiti fuerunt odores. qui

terram sapiunt, non tam eruditionem , quam elegantiam scriptoris ostendunt. Reliqua, quae extant, Bellinii Italica earmina, si pauea lynca exeipias variis in locis sparsa, minime typis sunt impressa ἐ.orumque vidi ego quatuor libellos autographos apud nobilissimum humanissimumque virum Rupartum Pandolphinium. Nam hujus patruo Pandolpho Senatori amplissimo, Si de litteratis viris optime semper

merito testamento legavit Bellinius omnia sua scripta, nee non bibli thecam , ic quae hanc ornabant, septem marmoreas gummorum vis

538쪽

rum imagines . a praeclaro artifice Io. Baptista Forginio exculptas. Eo libentius harum imaginum mentionem feci, quod eae, ipsisque appositae Latinae inscriptiones satis deelarant Bellinii liberalem , pium

8c gratum animum erga praecipuos doctrinae atque gloriae suae auctores,

Galilejum, Borellium, Malpighium 8t Redium. Quam saepe, Sc quam

honorifiee de iis etiam mentionem secit suis in sermonibus , suisque in seripiisl Galilejum quasi quemdam Deum philosophorum se veneraridieetati neminem superiorem Redio ponebat tum suavitate orationis. tum prudentia in medicina laetenda. tum diligentia Sc aeumine in investigandis naturalibus rebus: appellabat Malpighium magnum ti s cretissimum naturae Mysten, cujus inventa dum meditabatur, aut ipsum commemorabat, semper sibi obversari animo quiddam humano majus dicabat, tam ille subtiliter penetrat in naturae viscera , Mex iis eruit quod nunquam expectare . Videbatur vero satiari non posse mira prorsus. 8c singularia praedicando de Borellio. quae non tam merito tribuebat, quam amori IJ , cujus tanta fuit vis atque magnitudo, ut quando illum Romae morte extinctum sensit, ad non brevotempus plane exanimatus jacuerit. Μiror equidem hominem, qui tanto studio assectus erat in amieos, nec minori serebatur in propinquos, eujus rei non mediocre est illud indicium, quod ex suis etiam angustiis aliquando statrum 8c sororum sustentarit tenuitatem, averso M per animo fuisse ab uxore. Duxit ineunte anno I 696. hortatu magis amicorum , quam sua sponte Eleoninam Mannoriam celeberrimi piet se Dat gloria ali' milha grande den immortat BoeeIIi ε obbligo a alogo des lamia gratiradine . the devo e vrelio prolessarii altissima e sempiterna τ ede o e unlio eos . perela est con tal tenerra1a m amb. e in insegnamemmia picitandi mi ain maestin. che es fa mio sempte riverito gignore, emio sempte amato maenm Enche egit visse. M E mio sempre quasi ad rato nume da the egit E moris. Ita Bellinius uel di eorso I. d' iratomia. ia quo alia plana sunt de Borellio disna praema, quae legantur.

539쪽

ris Ioannis a S. Ioanne neptem . quae nupta antea suerat Iacobo Amtonio Gualbetito civi Flolentino. Delitescebat haec in conopeu, quando Laurentius prima nuptiarum nocte cubiculum ingressus est . Prosi

liit illa repente, nescio quid inclamans , ut pueri metum aequalibus injecturi solent . Stomachans Laurentius hujusmodi ineptias : moriar , inquit , si ieeuin cubabo: quod ut saceret, utque in gratiam cum Mxore rediret , a qua non eubili solum, sed etiam domo sejunctus vixit magno eum rei suae detrimento , nullis amicorum precibus potuit ad duet. Sunt Sc alia testimonia, ex quibus dijudieari potest saepe Belibnium incidisse in odiosam morositatem atque severitatem. Quae sev ritas ex ejus quoque vultu apparebat, unde risum hilaritatemque ex lasse dixisses. Raro etiam loquebatur. 8c saepe eum vidisses manumento admota in tanta meditatione versari , ut nihil is sentire , nihil eernere videretur . Solitudinem semper amavit, sed postremis vitae suae temporibus prae sollicitudine ae stomacho, quem ei secerunt illius inimici atque obtrectatores, inter quos maxime eminebat Ioannes Andreas Monelia. homo potens & apud Principem gratiosus. sed maj rem in modum audax atque petulans , vix pedem domo efferebat. Ἀ-ctitabat tamen hortulum se emere velle , ubi se interdum oblectara posset ἔ sed cum propter non mediocrem pecuniae summam, qu mpendere uxori quotannis eogebatur . eopiolae illiuA essent extenuatim, mae , nunquam huic desiderio satissaeere potuit. Maximuin levamentum aegritudinum petebat ex oecupationibias studiorum; ab his autem requiescebat, si requies appellari potest continua actio atque agitatio mentis ad verum inquirendum intentae, quando meditans suo in e biculo ambulabat ἔ esse eeratque, sicuti ego accepi, frequenti & repetita ambulatione canaliculos quosdam in ipso pavimento. Quamvis sinlitudinia , ut- ita di eam, aleretur Laurentius , non tamen a se exel

debat illos, qui lumen consilii, doctrinaeque suae requirebant. Requirebant autem omnes ii, qui excellentium hominum virtutem imitati ne M laude, non invidia D malevolentia dignam iudieabant. Nonnullos etiam discipulos habebat, quos domi erudiret; & quamvis T.

540쪽

s Ioeatio illi data suIsset ab exereenda Pisis analome . identIdem tamen

ad vetus suum munus redibat . neque prosecto toto sexennio ab Aeademia aliquando absuisset, nisi caruisset eadaveribus hominum suspe dio extinctorum, quibus, ut mos erat illorum temporum, uteretur in

ostendenda humani corporis fabri ea. Haec Sc alia multa Bellinii in litteras merita, quo studiosius iniqui homines ab eondere Sc opprimere curabant, eo magis apud aequos apparebant atque eminebant. I ine saepe fiebat, ut ab absentibus de rebus medicis consuleretur; eumque gravi & periculoso morbo opprimeretur Clemens XI. P. M. de eo . suasu Ioannis Mariae tantisti. relatum est ad Bellinium , qui sententiis consultisque suis metum omnem in spem , ut idem Laneisius seriptum reliquit potuit eonvertere. Minime vero inanem fuisse spem eventus comprobavit. Illud etiam honori semiissimum suit Belli nio, quod eum Antonius Valisnerius judex factus suisset acerrimae eontroversiae, quae extitit inter Didaeum Zarillium 8c Lueam de Al- xiis de ingressu aeris in sanguinem, noluit de ea judicium ferre. nisi prius Bellinii sententia cognita. Atque hoe Bellinio eum Vatisne-rio 8c de Albialis convenit. venam in humano eorpore nullam esse, per quam minime aer pervadere possit, quippe qui tanta subtilitate praeditus est, ut vel tenuissimos capillos ultra quater renties millies hae dote superet. Haee eum exponeret Laurentius in Italiea epistola ad ipsum Vatisnerium . loeos graves ex philosophia tractavit, suoque more mirabilem attulit dicendi copiam ; quare secit ut vere, de se prae- dieasse videatur: se nihil nisi magnificum D excelsum , Omnique rerum o verborum copia refertum delectisse. Ηaee magniloquentia Bellinii , quod maxime est mirandum, in extrema etiam virium. Sc viatae illius desectione apparuit. Νam eum ejus mens esset unice in Deum intenta, ita de divinis rebus loquebatur, ut partieeps jam iactus esseco voto dei Laneiri alta iis des Bellini Part. I. aelle vite desi Areadi illu

SEARCH

MENU NAVIGATION