Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

37 a

chalione ερ silentio e se videretur. De Paullo Sieechinio Veneto nil dicam hoe loco , qt od de eo alibi diximus . Si vero temporibus Servire vellem, haud pauca mihi narranda essent de Io. Baptista Soncinio Patritio Brixiensi, quem decus ingens O ornamentum Academiae P, sanae appellat Berigardus, O a cujus ore eatenulis aureis illigatos Pendere ait , quicunque tantum Hippocratis interpretem audiebant.

Is ab Academia Patavina ad Pisanam venit, di cum an . 1644. ex plevisset suae conductionis quadriennium , pro qua ei pendebantur Dcc. usque annui centusses, retineri se iiii, quod honorificentissimo reseripto obtinuit si . vix autem satisfecerat sui Sc Principis, a quo nihil non sperare potuisset pro eximia docti ina 8c morum integritate, desiderio , cum mortem Pisis obivit prid. Kal. Septemb. an. I 648. Dum scribebat de tanti viri easu ad Donatum Antellam Paganinus Gaudentius , qui eum Sc carminibus & soluta oratione laudaverat, euique li-hrum suum de candore politico nuncupaverat, ait se amictum & eon- sectum luctu esse , quod Academia lumen suum amiserat, ipse vero

amicissimum virum , cujus in suavitate Sc sermone Omnes curas suas

deponere consueverat ca . Noli quaerere quanti fuerint Camillus studiatus, Sc Nieolaus Tiribillius Pisani, qui etsi primas concedebam Salmaticensi medieo Caspari Silverae pro suorum tamen jure comen Vol. III. A a a acu Restando S. A. sempre piis gustata deli 'onorato servitio dei repplicante molio volentieri si comptare di rieondurio per altri quattro anni. 1 Letteraria Istoria spiegata in Sonerei p. xxx. Mentionem etiam honorificentis. almam Soneinii fecit A. Rhodius ad Seribonium Largum p. 7 .co De eo sic decreςit Magnus Dux: Fa gratia S. A. S. at mi. Gasparo de Silveia medieo fisieo deli Universit, di Salamanea di leggere net suo Studio di Pisa letione ordinatia di medietna. seeondo ehe gli Dia ordinato. per comine late la sua condotta net t. di Novembre des is s. eon pro visione di piastre 3 oo. l ' anno . Contentandosi the possa per suo guato

552쪽

57 a

dehant posse se queque satisfacere aegrotis Sc medicinae studiosis. nispanus ille minime sua sorte contentus suisse videtur , quod anno post Academiam deseruit; Pisaut vero ii , quoad vixerunt, in suscepto munere perseverarunt, & habenda est gratia Studiato quod per Mu- annos sine ulla mercede adjuvit eum, cui faciendae anatomes onus commissum fuerat . Ceteros inter, qui istud habuere, suit, ut supra diximus, Io. Franciscus Ridolphius Pisanus se ipse, qui in medicinae quoque practicae eathedra ad phires annos consedit, in qua competitores habuit Franeiseum de Rubeis 8c Marcum Grossium Blent censes, mediocris doctrinae homines . Plurimum quidem sperari potuisset a Laurentio Nerio Emporie si . qui ingenio 8c doctrina valebat, nisi an. I 648. postquam per trie nium theoricae medicinae studiosis satisfecerat, Patavinam Pisanae Academiae praetulissetia oblatum enim illi fuit munus docendae Iogiem cum c C. florenorum stipendio Sc primus inter hujus disciplinae magistros Iocus, quem diu tenuit magna cum nominis sui fama. Non uia tra annum Constantinus Vigua, de quo alibi mentionem fecimus, medicinam doeuit . quod idem dixeris de Sylvio deli' Hoste Pisano, hombnibus sane medioeribus M Obscuris , quorum iu numero minime quoque ponere dubitamuL Pisanum alterum Fabium de Rubeis, quanquam per octo M amplius annos perseveraverit in suo docendi munere. Majora expectari potuissent ab odoardo Cavallerio Nicaeo . sest an. I 6 I. hiennio postquam ad Academiam venerat. 8c morbo gravi 8c morti- sero assectus fuerat, in patriam rediit.. Tum eius locum occupavit Matthias Naidius . de quo satis multa alibi diximus. Eodem tempore, quo Cavallerius, operam locarunt Aeademiae Carolus Tassoniux

tenere anche prima sen2a torrere pelli aleun stipendio fino a detio gloris no di Novembre Persio Falconcini 3I. Gen. Is4

553쪽

Nutinensis , seu potius Vineolensis, Vincentius Petronius Salernitanus, dc Iulius Simonius Bargaeus. Totum quadriennium apud nos fuit Tasis sonius Iulii silius. de quibus Tirahoschius in Mutinensi Bibliotheca, sie opus inscribitur nonnulla tetigit. Idem, postquam studiis B noniae vacaverat, in illius urbis Lyceo medicinam docuit, exereuit etiam Bivarolae, eum recusasset in Hispaniam ire medicus Terraeonensis Archiepiseopi. Ex nostra Academia in Bononiensem rediisse eumdem probat oratio : de humanae vitae directione , habita Bon niae an. I 6 3 3. in auspicatione studiorum, in qua inter cetera ait: ad duo solidiora medieae artis opem . pene dixi volumina , alterum dehemoragiis, alterum de igniris microcosmi meteoris, hoc est de in-sammationibus ct febrisus jam pene expleta typis demandanda at

crior reddetur animus. Sed neque haec , neque alia hujusmodi vulgavit si , 8c in medicina docenda non tam ea, quae recta sunt . sed etiam quae mirabilia, quaeque experientia minime confirmaverat, probasse videtur . Pauci enim tum erant, qui haec pervellerent, quique in investigatione naturae confiterentur se nescire, quod nesciebant .

Par fuit titulis, gradu, stipendio 8c studio Tassonio Vincenti

Petronius. Uterque enim theoricam medicinam professi sunt, pro quo CCCL. centusses illis assignati fuerunt , uterque etiam disseruere coram Ferdinando II. de vermiculis quibusdam cucurbitini seminis speeiem rein serentibus in cervorum Sc aprorum hepate inventis, eaque de re conis juncta opera consilium Lucae an. I 6 O. ediderunt. Ex hoe sane luhro intelligi potest illos Arabum medicinam Sc sententias maximε Π Α a a a a

V Extate quaedam ejus earmina ait Tita oschius. Eius oden vide In Empy. 1iea Rationali Iulii Caesaris Claudini I σ33. Ab eo etiam proI.il au. Maria stans ad Crucem piis commiserata affectibus, quo ia poemate si non elegantiam, laudabis quidem scriptoris pietatem .

554쪽

hasse , quare adversus eos stetit Cosmus Fontenellius Florentinus suit de hie quoque in numero medicinae Doctorum ab anno l6s r. ad anisnum usque I 633. qui medicam animadversionem scripsit in Cons lia habita coram Serenissimo M. D. Etruriae a Vincentio de Petrone C. Carolo Tatione. Eodem anno , eademque in urhe Luea misit Petronius orationem pro Sapientia, quam Pisis habuit, eum munus suum ingrederetur, in quam, ut Horatianis verbis utar, proj eit ampullas & sesquipedalia verba, Sc prorsus ridendas metaphoras. Cetera inter ait: Exarsit desiderio animus in hac urbe, coram DAeentissimo Magni Ducis sole , immortalem mihi componere rogum, vel aeternum constituere nidum. Verum phoenix iste nec diu vixit, mortem enim obivit Pisis acuta febri ineunte anno I 636.9 nee in odoribus aevum finivit homo enim, in quo servidum quoddam & p. tulans , Se quasi furiosum erat genus dicendi, perpaucorum amieitiam sibi eoneiliavit in nee ad renovandam ejus memoriam valuere, quae contentionum nimium cupidus vulgavit, dum in patria salernitana Α-

eademia primum tenebat locum inter philosophiae interpretes o. De Iulio Simonio Bargaeo, qui per triennium ordinariae practi eae medicinae eathedrae praefuit, nihil habeo quod dicam υ , quareaeeedam ad Hieronymum vergerium Iustinopolitanum, qui vit docti

a Litterarium duellum inter Salernitanos Ac NeapoIitanos medieos Vineentii de Petrone inimi Aeademiet Neapolitani. & in Gymnasio Salernitano primi philosophiae interpretis. in quo de intestinorum phlegmone conir vertitur taxus, una eum Μichaelis R ei in eodem Gymnasio profitentis medicinam apologia : Sc alio ejusdem auctoris litteratio addito de hepatis

inflammatione duello: Venetiis is ν. in m optu indignum sane erat Ferdinandi II. nomine, cui inseribitur. Sed -luit ad patefaciendum aditum

Petronio in Academiam Pisanam .

P De eo pauca tetigit Gaallius. Bibliot. volante eontin. della Scansia Tona. u. p. 233-

555쪽

simus Se rei medicae scientissimis suisse dicitur. Meruit apud nos aban. I 6 3. ad an. t 663. in Patavina vero Academia, in qua studiorum eur-εum consecerat. per tot OS X a I. annos, cum mortem obiisset an . I 678.

Vel ab ineunte adolescentia magnam de se famam concitavit, ut ad omne doctrinarum genus idoneus esse videretur. Sed libuit ei in medicina praesertim consistere, quam iacultatem scriptis etiam illustravit I . Verum ex nonnullorum titulis conjicies hominem acutissimi li-eet ingenii minime vidisse quanta illuvie Arabes medici salutarem artem infuscassem. Degenti Patavii nullus defuit honos 8c propter opinionem doctrinae M propter nobilitatem familiae. Cujus propagandae studio eum uxorem duxisset, moerore adeo contabuisse dicitur , quod careret liberis, ut ex eo non plane senex vitam amiserit. Gratiam Patavinis habemus, quod nobis binos concesserint me. dicos doctrina claros Hieronymum Barbatum a) 8c Ioannem Zane

Seripsit autem Idisputationes varias pro circulo pisano. Novam methodum reeitandi ea iis in almo Patavino Collegio. Praelectiones in L. Fen. I. canonis Avicennae . Praelectiones in librum de febribus. Praelectiones in artem medietnalem Galent. Tractatu in de utinis: de morbis partieulatibus in I. N II. Sech. Apborism.

Syntaxim medieamentorum omnium tum internorum. tum externorum xima pliciam Sc compositorum .

Duos medicinae sontes Chirurgiam N Pharmacram . . Plaelectiones pro ingressu in cathedrag. Tractitus de formulis medicamentorum usitatioribus. 1 De Barbaro haee narravit Mala hius opera Posthuma p. 4. Eo tem p te, quo Pisis moratus sum, eum Exeellentissimo D. Hierinymo Barba. to Patavino eonvixi, qui ibidem medicam praxin exponebat. Ille Galeni ac antiquotum doctrinis addictissimus erat . contInuo tamen Se fami Itali α-

556쪽

um , quibus non multos post annos tertius aceessit Felix Vialius. Α que hie judicio doctissimorum hominum iacile in medicina princeps

esse potuisset, neque ex adolescentia exceMerat. Cum ad nos venit an. 663. Non cogitationem solum, sed etiam oculos adhibebat ad voeaistos ad noscendam eo oris humani sabricam. M vitia, quibus insei solet; ερ eum de eo referret ad Principem Academiae Curator, assim mavit talem esse medicinae doctorem, tam assiduum in studiis , tam diligentem in obeundo officio, ut nihil ferme illi addi posse videtetur . Dum vero eloquentia ornare voluit artem . quam profitebatur , indulait adeo saeculo . ut nihil ejus dictione inquinatius fuerit. Id eon. iietes ex libello quodam, quem Patavii edidit anno post quam a nobis discesserat ci suit hie annus I 67 . quo gratum animum suum erga Academiam Pisanam. 8c Pisanos omnes declarare voluit. Deserendi autem illos eaussa fuit jussum Veneti Senatus, qui ejus opera uti voluit, usus autem praesertim est in re herbaria, cujus peritissimus eSSe putabatur. Ea propter Papadopolus illum appellavit virum de Hono Bolanico, cum ob diligentem G assiduom demonstrationem Planiarum, tum ob aedificia O ornamenta Horti, auctamque stir pium familiam optime meritum . Hujus retinuit praefecturam ad annum usque III 9., quo aetatis vacationem flagitavit, ac triennio post

loquio persuasus . novarum rerum indaginem tentare coepit. aliorum potius placita evertere tentando . quam solide propria stabiliendo. ut euilibet eius aeripta pervolventi patere potest .

1 Ringratiamento a Pisa deli' Abate Felice Viali gia pubblieo Prosessore neula celebre Universita Pisana . Extant litterae Fenantis Capponii. quibus Vialio ab Academia discedenti coneeditur, elie resti col titolo di pubblico Prosessore eolla Aeolia d' intervenire personat mente in eollegio. e di tir re gli emolumenti de' dottorati . e dat laurea . de esset capace di tuiti glialiti pii ilegi ed esentioui . come saceva quand' era letiore prouulsi

nato a

557쪽

obiit x . Kal. Febr. eum ageret aetatis annum LXXXIV. Aetate il- Ium antecedebant ejus cives , quos supra nominavi, Barbatus Sc Zanetius. sed his ille anteibat doctrinae fama . nec satis scenae Sc populo, ut dicitur, serviisse videtur Barbatus, quod deserta Academia an . 66I., cum enlagitavet, ut iterum sibi locus in ea daretur, minime

voti compos siclus fuerit. Missionem quoque ab Academia an. I 666. petiit Lanetius , noVem post annos quam illi operam tribuerat, diu quidem pro hominis ingenio vivido , alacri, contentioso, & novarum

terum cupido is

Una eum Barbato an . I 6s s. addictus Aeadem ad suit Ioseph Pueis cinius onuphrii nobilis Pistotiensis filius, qui tum nondum expleverat XXVI. aetatis annum. Vel ante hoc tempus se in gratiam commendatione praesertim ingenii 8c dominae medieae insinuaverat Ferindinandi II., cum quo Romae fuit, Sc a quo nihil non sperare se p

se saeile novit. Quia salutare judicabat recedere a more medicorum sequi aegros ede multis medicamentis divexabant. pauca Se simplicia probavit, nee conabatur aegro medicinam adhibere, nisi prius consuetudinem valentis, Sc naturam eorporis probe cognovisset. Non hoc memoriae traditum esset, nisi iis temporibus talis suisset medicinae Status, ut magna pars hominum medicis suis ad quodlibet audendum paratissimis, non ad salutem, sed ad mortem uti videretur. Docuit Puecinius Sc secit medicinam ad annum usque I 68 t. quo naturae iupatriae concessit. Cum an. I 663. in matrimonium duxisset Christinam Cortesiam nobilem Sc eastissimam seminam, multos ex ea suscepit ii heros . quorum in numeroe suit Τhomas ille paternorum studiorum diligens adeo imitator, ut Bellinius, quemalmodum Pitcarnio declara vir, neminem habuerit, eu, magiω consideret, eique praesertim Antonius Coechius aeceptum retulerit quid quid in medicina laetenda didi-eerat. Quidni aceusabimus homines de medietna Optime meritos, quod minime poste itati servierint, emissis scriptis, quae magno eum labor. Paraverant p

558쪽

Quanquam non ego is sim , ut mea me maxime delectent, hoe tamen loco exscribenda puto, quae alibi de Marcello Malpighio narravi. qui quidem venit ad Academiam id temporis, quo is plurimum 8c sui

8c aliorum utilitati consulere potuit. Idcirco autem in ejus vita declaranda longior sui, quia omnium magnarum artium, sicut arborum. altitudo nos delectat, radices, stirpesque non item. Quare nemo mirabitur, si festinemus, dum facta multorum recensemus, in paucorum vero vita explicanda diutius immoremur. Sed ad propositum veniamus. Is honesto genere natus est Crevalcorii in oppido Bononiensis ditionis ineunte blattio an. I 628. Fuit hie quidem vir mirabili ae pene divina quadam ingenii iacultate praeditus ad omnia naturae QStru.siora mysteria indaganda atque describenda. Is omnium primus non volum praecipua vitae organa in suas partes resoluta Sc divisa pate- secit , sed &. quod plurimi faciendum est, posteros omnes suo exem plo docuit in omni naturali historia verum a ficto secernere I is sim Plicem atque unam, eamque perpetuis mechanices legibus obstrictam methodum naturae in corporum viventium actionibus obeundis innumeris experimentis detexit Sc explicavit; is demum notata a philosophis deplantis, de humano corpore , omnique genere animalium , quae nihil Commune habere videbantur, quaeque dispersa ae vage disjecta erant, felicissime junxit, mutuamque sibi lueem asserte ostendit. Ad haechona consequenda vel a prima aetate praeparavit adjutoria singularis industriae , adeoque ardebat cupiditate discendi , ut amissis mature rarentibus, hac una cogitatione orbitatis suae abstergeret molestiam . Cum domicilium Bononiae sibi constituisset propter summam 8c d Octorum auctoritatem M urbis, applicuit se praesertim ad Franciseum Natalium , qui longe ceteris philosophiae doctoribus tum excellere putabatur . Ut coepit vero medica tractare, audivit Bartholomaeum Mas. sarium, Sc Andream Marianium , quorum alter anatomen administrahat , alter vero medicinam Sc docebat Sc faciebat . Ah amantissimo discipulo solitus erat exigere Massarius, ut de observatis a se Se coram

lectissimis viris , quos statis diebus domi suae ad anatomica studia

559쪽

raeolenda eongrega at. d spularet, resque ipsas ante Mulos statueret. Quae diseendi ratio cu n m nus multis probaretur saepe enim sit. ut ea solum homines honesta, utilia ae laude digna putent , quae a

veteribus sunt aecepta, idque in disciplinis praeeipue , in quibus nihil tutum arbitrantur , nisi quod ab illis prosectum est non desuere , qui

non solu:n objurgatione, sed etiam irrisione Malpighium ineesserent, quod viam laudis, quam majores tritam reliquerunt , ipse desereret,& comtemnere videretur. Quae contumelia non stegit eum, sed erexit. Nam multum in nosoco mi is versabatur , frequentabat omnes lilateratorum virorum coetus. res diu multumque cogitatas asserebat, focile easdem oratione explicabat. Neque minus in curandis aegrotis promptus, quod εc de instantibus verissime judieabat . Sc de suturis callidissime conjiciebat. Quo factum est, ut brevi tempore illustraretur . In hac celebritate nominis facile a Senatu Bononiensi obtinuit, ut publicus medicinae magister seret, quadriennio postquam laurea e terisque doctrinae insignibus decoratus fuerat . Hoc tamen beneficio diu ille uti noluit. Parendum enim existimavit Ferdinandi II. voluntati , a quo invitatus est ad tradendam Pisis theoricam medicinam . Ille ita vixit , ut omnibus merito esset earissimus , omnesque studio suo incitaret . Cum vero penitus se immersisset in Alphoiqi Borellii consuetudinem , multa ab homine, qui maximus omnium judisio aestimabatur , adjumenta habuit ad illas suas physicas tk anatomicas exereitationes . Quin immo quidquid in libero philosophandi genere profecisset, id totum illi se debere palam profitebatur. At si amorem ejus in multis rebus utilibus suscipiendis perspexit, fidem desideravit , eum de se praedicari ae nominari voluisset Borellius , quando spitalis fibrarum humani cordis figura detecta est. Tota enim hujus invenit gloria Malpighio debetur , quanquam illius ει testem & spectatorem Borellium fortuna eonstituit. Interea assiduis experimentis capiendis eum multa sibi jam comperta esse Videret, per quae, si palam sietent, medica ars mirifice illustraretur, ea de re dialogos vernaculo sermone scripsit nonnullos. In his maxime exposuit quae de san-

560쪽

suitiis natura observaverat, rationemque reddebat , quare ejus color mutetur . si cum eo diversa corpora, ac praesertim oleum vitrioli misceamur. Multas & mag ras res asserebat de distillatione & eoneretione seri, de saliva , ceterisque humoribus , quorum ope cibus mutatur & eoncoquitur. Ad haee exponebat quantae interdum utilitatis, quantique saepe detrimenti in acutis praesertim morbis sint pumtationes. Galenicos irridens, qui hoc remedio omnes sere sanari posse morbos putabant. Exemplo suo invitare omnes volebat Μalpighius ad noscendam miram eorporis sabricam, naturamque earum rerum , quae prodesse M obesse possunt, consulendamque illam omnium rerum magistram experientiam. Hi porro dialogi adeo probati suere Boistellio, ut de illis edendis hortari non cessaret Malpighium. Sed cum

hie rem procrastinaret. incensa nescio quo casu ejus domo , Omnes

magno litterariae Reipublieae damno perierunt. Dum semper aliquid inquirebat Malpi hius, quod spectaret ad rem anatomicam provehendam. manu serme duxit Claudium Ruberiunt in vera testium structuis ra detegenda; qua oceasione Auberius ipse ductum, quem ab ejus inis eniore Highmorianum vocant, Sc vasa, quae illi adhaerent, diligentius investigavit 8c clarius exposuit. Hae res eo magis valuerunt ad

gloriam Borellii, Malpighii ceterorumque, quos in studiis physicis hahebant adjutores Se foetos, quod ab iis Oeeasionem sum p; erunt Me-ἐieei Principes eos instituendi litteratorum virorum coetus, a quibus tantopere naturae scientia provecta est. Quanquam videret Malpighius in studiis suis gratiae plurimum Sc gloriae esse, iis imperantibus Prin-eipibus , qui in philosophiae sinu edueati esse videbantur, eonsilium tamen cepit deserendi Aeademiam Pisanam , aeris insalubritatem ea us- satus. Aecidit id an. I 639. triennio scilicet postquam ad illam venerat. Cum itaque Bononiam ad suum pristinum muniis rediisset, inconstantiae labem singulari diligentia studuit eluere. Ibi multos habebat eum amicitia, tum studiis exereitationibusque conjunctos, e quibus praesertim dilexit Silvestrum Bonfiliolium, qui eum eo Pisas venerat, & Carolum Frucassatium. Erant, qui haee ipsa studia exagitarent, quorum ine

SEARCH

MENU NAVIGATION