Historiæ Academiæ Pisanæ volumen 1. 3. auctore Angelo Fabronio ejusdem Academiae curatore 3

발행: 1795년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

63 I

attingere coepit Italidam poeticen , nee sane infeliciter , ut cognosci potest ex nonnullis ejus epigrammatibus Italicis, quae extant. Cum vero latam Senensium regionem, es oram maritimam Praesectum pro vinciae in venatu comitatus peragrasset . ea omnia diligenter animadvertit Sc notavit, quae ad historiam naturalem pertinem. Histricem, melem, aliquot pullos luporum , aliasque eaptas seras rari generis, a natomes caussa, disseeuit. Ubi ad balneas S. Caseiani venit, salubritatem aquarum perserutatus est, deque iis disertas litteras Redio seripsit. Exposuit quoque in aliis litteris ad eumdem Redium cetera, quae in venis aquarum majorem in modum calidarum prope vicum Bel sortium viderentur admiranda: eumque de gravioribus 8c periculo. sis morbis, quos Senis, propter egregiam sui apud cives vulgatam famam, non curare non potuit, quam saepissime certiorem secit. Quae fama jam extra fines egressa Etruseorum sie pervaserat per animos

longinquarum gentium , ut undique Ioaephus consultaretur. In iis suit Ioannes Baptista Garellius Medicus Caesareus, qui ab eo de aegra valetudine Ducis Lotharingiae eonsilium petiit. Astallus vero Cardinalis omni studio a Cardinali Mediceo eontendit, ut eumdem mittere Romam vellet , cujus arte Cardinalis Chisius infirmissima valetudine conflictatus sanaretur,& suerunt, qui eum a Cosmo Magno Duce flagitarunt, ut In- noeentio XII. Pontifici Maximo graviter aegro medicaretur. At satius ille duxit docere litteris remedia, se non discedere a lateribus suorum Prineipum, quibus summopere studebat, quam proficisei in eam potissimum urbem, in qua , cum esset domicilium orbis terrarum , sine summa invidia atque obtrectatione laudis suae mederi Ponti fiet Maximo , DChisio Cardinali non posset. Plurima proferre possemus , sed diis ei leest ea persequi, 8c non necessarium , quod Iosephi consulta ducibus eomprehensa voluminibus in manibus sint Medicorum. Illud unum eognosti volumus, illum idcirco evocatum Romam sui se, quod iam ibi ab anno 1683. aliquamdiu moratus magnam reliquerat sui famam

non minus felicitate, quam virtute partam. Ceterum ab eo tempore

quo Magni Dueis Se regiae domus dictus Archiatriis suit, Florentia

612쪽

nunquam discessit, nisi prosecutus Franciscum Mariam Cardinalem fratrem Ducis, aut ipsum Ducem, ubi hi Romam petiverunt , aut aulam , ubi haec in aliquam ex amoeni,simis Mediceis villis, aut Pisas concessit propter miram caeli in hieme temperiem. Hie quamdiu adsuit, etsi propter sui gravitatem muneris praelectionum laboribus liberatus esset, tamen ad Lyceum ventitabat, testificandi gratia se quidquid consecutus esset vel doctrinae, vel fortunae , vel honoris, totum se illi dehere. Qua consuetudine invitus destitit, eum senuit. Neque tamen unquam cessavit ad aedes aegrorum adire, Sc consulta praescribere. Interdum etiam conveniebat in Aeadem iam . quam delia Crusca Florentini vocant; in quam dum suit cooptatuS. adeo concinna , eleganti, atque Sententiosa oratione collegis, quod talem tribuisissent sibi honorem, gratias egit, ut existimari potuerit de ejus orat

rio ingenio. Omnia reliqua tempora aut libris legendis, aut consultis dictandis . vel scribendis, aut salutandis visendisque regiis Principibus tribuebat; Sc si quod succisivum incurrisset . in solitudine considebat. qua mirandum in modum delectabatur, expertus disti eillimum esse nullas animi commotiones oriri ex siequentia hominum. Igitur paucis

admodum, quorum mores a suis non abhorrerent. ad eum aditus patebat. Nihilo minus amicis Iosephus diligenter ossicia praestabat. Scdum quod poterat suppeditabat opis suae indigentibus, summo studio nitebatur occulere . Cum per se novisset ad historiam naturalem provehendam iactum esse Petrum Miehelium, hune sua pecunia juvit. posteaque una cum Laurentio Μagalotio vehementer laboravit, ut praemia illi pro meritis a Magno Duce concederentur. Praesuit Sc nascenti laudi Io. Botiarii, cui quidem tantum tribuit, ut ad ejus manus pervenire siverit, paullo antequam moreretur, quae perscripserat consulta medica, quae ille edenda curavit Romae an. I733. elegantissimis Salvionii typis . Porro haec probatissima suerunt Omnibus salutatis artis cultoribus: nam in iis multa experientia, multa & pr dentia atque doctiina comparet. Sunt vero haec consulta non amplius LXM. quod complurium a se conscriptorum exempla eonficere

613쪽

Iosephus interdum non potuit propter graves ac multas suas occupationes , 9 necessitatem ea per litteras flagitantihus quam celeriter trans inmittendi . Hoe loeo ceteros Iosephi libros priusquam numeremus , libet praeeipere lectoribus, ne aetatem , qua ille scripsit, eum nostra conserant, neve ea. quae ipsis comperta sunt, pari modo eruditis viris eorum temporum fuisse arbitrentur. Iis sane temporibus, quibus illos exaravit, nemo sere, saltem in Etruria, publice conatus est convellere quatuor humores Peripateticorum , quibus sundamenta medicinae continebantur, Sc Democritea substruere, atque hominis fabricam. Si quae ad medicinam theoricam Sc praeticam pertinent, geometrice explicare. Vel antequam sententias suas de eatore Se frigore, de humido & sie.

eo , de luee St igne M de humoribus ederet librum, de febribus seria

here instituit, quem caput ae principem ipse eredebat ceterorum. Namque in eo exposuit omnia, ex quibus optimae ars medicinae essicitur, eonfutatisque variis 8c inter se discrepantibus complurium, qui illustre nomen in medie is habebant, auctorum opinionibus, succo nerVeo, quem animales viritus appellamus, naturam 8t caussas sebrium aI- tribuit, & multis argumentis docuit. Sed eum ille jam typis mandare librum constituisset. comperiit maximam ejus partem ab Alphon o Borellio perscriptam fuisse in opere de motu animalium . Itaque perficere aggressus est, quae a BOrellio praetermissa videbamur. ae nonnulla de eordis, Sc sanguinis motu in primis scripsit : cumque conata, ne a se quidem persecta suisse intellexisset, fidei vindicum testamenti sui quam diligentissime opus commendavit , eos orans atque obseerans , ut docto euipiam Viro illud transderent . qui perspiceret . corrigeret, tum denique vulgaret. Quod eum Iosephus Averanius accepisset , non esse committendum duxit athitrio censorum opus vitietatissimi, qui explieare ac defendere sententiam suam per Se ipse non posset. Igitur adhue occulitur. Sed novissimo tempore ex multis opuseulis, quae Italice conseeerat, sexdecim elegit , quorum exempla

Florentiae, Si alicubi extare cognoverat, eaque . eeteris erematis, e

denda Tartinio de Franeo Typographis Florentinis tradidit . Itaque

614쪽

omnia uno volumine collIgata in lueem nomine Iosephi de Papa prodierunt anno II 34. antequam ille mortem obiisset uno. Sunt in iis oratoria, poetica, geographica . physica, astronomica, medica , Omnia. que produnt singularem viri industriam . elegantiam atque judicium . tatat etiam liber unus Italice consectus de delendis locustis, quae magnam partem oecupaverant orae maritimae Pisanorum , Senensium , Volaterranorum , universosque agros Plumbinensium , Scarlinensium , Ee Suveretanorum. At in eo suum noluit Iosephus inscribi nomen. propterea quod fas illi minime fuerat in ea se conferre loca, ut suis ipse oeulis de talium animalium ortu 8c propagatione judicare potuerit. Tali modo cum vI. 8c LXXX. Ennos complesset . atque ad extremam senectutem non minus doctrina, quam prudentia erevisset, subito nactus est morin hum , quem medici putarunt esse gangraenam siceam . Itaque paucis diebus interpositis, eum morbus atque aetas medicamenta vicissent, III. idus Martias anno 173s. Florentiae decessit. Elatus est pro hominis dignitate honesto , decoro sunere. eumque justa facta ei suissent in Aede S. Felicis, magna bonorum frequentia. ibidem in paroeeia sua sepultus est. Corpore fuit graeit i. statura medioeri, vultu tranquillo & sereno, ex quo & ex obtutu oculorum apparebat quidpiam assidue secum cogitare. Animi sensum facile oratione explicavit, secutus eloquendi genus elegans: quotidiano sermone tempestive iacetus, vitatis Sententiarum ineptiis. Consuetudinem M samiliaritatem amicorum sie coluit , ut cum nulli molestus esset. excellentiores sapientia , & virtute praecipue diligeret. Uxorem nunquam duxit, Iibertatis & tranquillitatis , quam stirpis & familiae eupidior, alienoque semper animo ab amore venereo. In aula ita versatus est, ut observantia omnibus carus , neque te aulicis fluctibus committeret. neque honores peteret. neque elate se gereret, cum Suspiciones quoque vitaret invidiae , atque ostenderet se non fortunae, & tempori servire , sed Prineipi. Cumque maxima doctrinae laude floreret . nihil neque insolens , neque gloriosum ex ore ejus exiit, quod prudentia iram reprimeret, reseque humanas omnes divino numine agi, fide Catholica erederet. Deum

615쪽

Deum summa religione coluit . Adeo dii gens veritatis , ut temere laudaret neminem . Prudens Sc attentus patet familias habitus est. Sed parum liberalis, etsi abesse videretur a cupiditate pee ni e , Veritu ne si eleganter ac splendide se gereret . in aliquam animi perturi, alio nem incideret, N. valetudinis sacer et jacturam suae . Id eum dissicillimum sit judicare. ea credimus vixisse moderatione, ut collectis Opibus magis ex usu esse patriae posset. Nam testamento Emporium heredem fecit: qua de hereditate nummum argenti LXXX X. millium

iussit . ut in primis bonarum artium praeceptores, iique docti, pacta mercede, conducerentur deinde ejus oppidi adolescentuli bona indole praediit . qui in aliqua celebri Aeademia studiis litterarum dare operam

vellent, quibus rebus indigerent. adjuvarentur; demum, ut pleraequo pauperes virgines dotibus datis aut collocarentur , aut pudice alerentur . Postremo nonnulla legata Emporiensibus salutaria varie dedit , nonnulla amicis . Itaque vindices testamenti , ut Iosephi de Papa m moria maneret . illius emgiem marmore incisam a Iosepho Piamontino in superiore sepulcri parte eosuerunt , cum inscriptione a Bottario

consecta, quae est hujusmodi: IosEpiso DEL PAPA EM poRi ENsii N HUMANIORIBUS L, TTERIS ET N GRAVISSIMlS DISCIPLiNls ERUDITiSSIMO IN PisANO LYCAEO PHILOSOPHi AE PRiMUM DEINDE MEDICINAE PROFESSORI CELEBERRIMO REGIAE MEDICEAE DOMUs ARcΗl ATRO IN MEDICINA FAC iENDA MATHEMATICIN. RATIONIBUS EXPLANANDA PRUDENTISSIMO DOCTI MIMOQUE VIRO ANTIQUA PROBITATE ET OB INGENII MONUMENTA HAEREDITATΕΜQ. IN PATRIAE UTILITATEM SAPIENTI TEsTAMENTO COLLOCATAMiΜMORTALI CURATORES HAERED. P.

ViX. AN. LXXXVI. OB. CIII CCXXXV.

I ii I

616쪽

Ex liberali stipendio D. sere eentussium , quo ad nos an. 168 I. aeeitus suit Christophorus Rusticius Senensis , de quo paullo supra mentionem fecimus, conjicere licet magnam eum sibi famam in profitenda medicina comparasse. Natus is erat xiV. Kal. Apriles an. I 6a6. patre Laurentio. matre autem Eugenia Guagnia, in eoque tantum stu dium, tantusque labor fuisse dicitur, ut cum ex adolescentia nondum excessisset, in aula, ut dicitur, Comitiorum, cum praeesset

disputationi Matthias Naidius, publice defenderit quidquid de med cina , mathesi 8c philosophia tradi tum solebat. ipseque didicerat cr). Quadriennio autem post in patrio Lyceo dialecticam docuit, ae pos

modum philosophiam, quo in munere successorem habuit Fabricium Capaccium. Non ultra vero quinquennium ejus opera usa est Ac demia nostra, cum mortem obiisset Senis Quintili mense an. I 686. sepultusque suit in Aede S. Dominici in monumento similiae , quae antiquitate Se gloria majorum nobilissima putabatur . Eodem anno, quo Rusticius, coepit medicinam profiteri Benedictus Romettus For liviensis, qui vacationem a cathedra non sine praemio praeteritorum laborum obtinuit an. Irao. . mortem autem obivit VII. Id. Novembris 373 a. Diligentia ac studio sarcivit, quod ei natura denegaverat, acutum M perspicax ingenium . Quantum autem praestiterint prudentia Thonias Frosinius Donati Pistoriensis F., Iosephus Zambeccarius, de quo alibi diximus, & Valerius Gallenius, qui omnes iisdem tem poribus praefuerunt medicinae. saepe declaravit Principi Aeademiae Curator ca . Frosinius sine ullo stipendiorum detrimento an. I 694.

i meolenda Ranteitas iste Iiber tauribitur 3 per octo Gradus philosopLieae. ae medieae disciplinae a Christophoto Rustiea Senens. publieae dispata.

tioni exposita. Senia Isso. a An. I σν 3. sie retralit. Glaseppe Z miseeati. tha legge in supplemento laNotomia, valentissimo Dottore ba r . anni di lettura, e Sc. 2 o. di proq. visione: Tommaso Frosini Dottote stimatissimo neli Universit, ha Ir. an.

617쪽

in Germaniam eoncessit. M Neoburgi an . I7Ia. extremum diem obiit. Caussa autem eo enti cedendi suerunt mandata , quae nuptiarum ergo Annae Mariae Franciseae Philippi Neoburgi Principis viduae eum Ioanne Gasione Mediceo habuit a Magno Duce, ob quae hon res comes enim S. R. I. declaratus est . aliaque amplissima praemia consecutus est . Homo sane nobilis, ingeniosus, prudens Se abstisnens facile commendationem & gloriam consequi potuit, multosque heneficiis sibi obligavit. Ηuie frater fuit Pisanorum Aschiepiscopus, in quo Frosiniorum Pistoriensium familia esse desiit. Diu Gallenius operam praestitit Academiae, ad quam Venerat an. I 68 . . cum e v ta eessisset m. Id. Octob. an. 1749. Hunc gravem. prudentem, i

tegerrimum , de discipulorum bono & Academiae gloria mirum in modum sollieitum suisse constat, neque ei deerat in sententia dicenda elegans quoddam & eruditum orationis genus. Quare perseeit suis moribus, sua humanitate, suaque doctrina, ut ab omnibus freque taretur atque diligeretur. Quanquam ea jam fuerit opinio, plurimum tum ad docendam , tum ad netendam medicinam se exercuisse Ca millum Μauellium Florentinum , qui per XXXX. Se amplius annos in suscepto luvenes instituendi munere permansit c obiit enim an. I73 I. suit tamen illustrior laus Iosephi meeinii Lucensis, cui primas sui detulerunt, postquam rediens e Montis Pessulani Aeademia medicinam 8c chirurgiam quoque apud eos sacere coepit. Bonus Sc anatomi eus existimabatur . neque prorsus expers erat chemicae doctrinae, quemadmodum iudieari po-t in libello, quem de thermis Lucensibus an. IIII. viiugavit. Ab his contendit abesse sal, sulphur, di nitrum.

618쪽

63 8

scrutatus est quae piatuit, Sc quaesivit omnia, quae veteres de natura hujusmodi aquarum tradiderant. Neque alia incessisse via videtur Zambeeearius, cum hanc ipsam Iem. uli narravimus, tractandam su- seepisseti nam illius aetatis ehemici in suinma ignoratione versabantur illarum rerum, quibus nunc uti Solemus ad investigandam aquarum naturam. Postquam Duccinius per XXXXV . annos summa con stantia & diligentia medicinae scholae SatiSiseerat, an . II S. muneris immunitatem obtinuit, triennio autem sere post I X. Kal. Apriles naturae debitum reddidit. Porro si valuissent consilia Aeademiae Curatoris , eo tempore, quo vit m amisit Carolus vasolius Foeensis ae-eidit id postrid. Kal. Martii an. 2699. chirurgiae magister, qui B eiantinio successerat, in illius locum suffectus suisset Dueeinius. Sed libuit vaeuam hane cathedram relinquere , quasi minimi momenti esset , aut minus conveniret I,yceo.

Medietnam in urbe S. Miniatis exereehat Io. Andreas Terenet nius Gragnoli, quod est Apuanae Provinciae oppidulum, natus, cum ad eamdem saeuitatem docendam an. I 6ys. voeatus suit. Agebat tum aetatis annum XXXII. , 8c usu, 8c doctrina prudentissimus existim hatur. Venit etiam ad hominum famam per ea, quae in vulgus edidit , quae Ze rebus Se verbis probatissima suere . Io. Lancisii suasu, postquam iam innotuerat, emissis Exercitationibus physico-medicis ei ea res fere omnes non naturales ad valetudinem smectantibus. Se paucis quibusdam aliis, an. III s. Lucae vulgavit de morbis uteri pus , ex quo apparet multum illum tribuisac mechanicae medicinae, Et multa vidisse in eadaveribus . quam ob caussam laudatus suit ab Hallerio, qui ait opus istud observationes varias non vulgares hahe re ct . Post haee in lucem edidit Pisis an . IIa9. Commentationem ad erises, diesque criticas acutorum morborum juxta recentiorum

Ad method. Stud. medie I Totu. II. p. 'I. Veneti edit.

619쪽

methodum , Ec quadriennio post Lucae commentationem alleram Pra-cricam ad retardatas, vel praepeditas acutorum crises juria puris rem curandi methodum recentiorum . Quinquaginta Sc amplius annos honori servivit Academiae , cui cum addicere concupivisset Terentium filium , minimeque voli compos factus suisset, graviter id moeruim

Visus est. Eodem anno II 6. , quo TesenχOnius, naturae conceSSit

Christophorus Pieracchius Bargaeus , sed hie quadriennio minus Ope' ram tribuit Academiae. Nam an. I 699. iactus est dialecticae . Setriennio Post praeficae medicinae magister. Hie quoque bonis in me- dieis habitus est . Aetate Sc magisterio illum antecessere Franciscus Matia Guariseius Bibienensis Sc Io. Antonius PitUrnius Genuensis. Hie non ultra biennium operam locavit Academiae , ille autem eum coepisset logicam docere an. 168 . male gessisse munus suum judicatus est, quanquam in eo perseveraverit per duodecim Sc amplius ann . Demum anno 3698. iactus praxis medicae magister, minime laboravit, ut scholam suam a solitudine vindiearet, mortemque obiit Februatio mense an. IIII. In Thoina Larillio constat ingenium sui se, M is postquam per quinquennium dialecti eae studiosis consuluerat,an. Iro . medica tractare coepit. Cum aetate processisset , negligentior in suo obeundo munere suisse videtur, ae postremo a mente de

sertus infelicissime vitae cursum explevit postrid. id. Novet abr. an. 17 Issie in schola medicinae versati sunt Florentini medici Petrus Ioannes Massetanius, fit Laurentius injetanus Fabrius, ille per sexennium , hie per quadriennium . ut egregia hae in re suerit utriusque industria. Diximus alias de Massetanio, qui eum a nobis an. iri 8. discessisset , medicinam Sc anatomen doeuit in Florentino Noxoeomio S. Mariae Novae. Reliquit Sc Fabrius illo ipso anno Acade. miam , iacturus in patria medicinam , ne degeneraret a Pamphili patris, majorumque Suorum consuetudine, qui ex illa arte nomen Sthona sibi comparaverant. Eadem laude nemini ipse inferior fuit, Scid spectavit semper, ut suis civibus, Sanguine conjunctis , & pauper-

620쪽

tale oppressis poscet esse quam maxime utilis. Prarin etiam medicam docuit in patrio nosocomio, ad quam exornandam plures edidit dissero lationes de peste, de febribus, deque aliis morborum generibus ci trusce, neque ineleganter scriptas, latine autem de somno, de medicamentis somniferis , O de natura hominis in somno, de variolis , ae postremo de mercurii usu in medicina, quod remedii genus ad vexandos potius , quam ad sanandos aegros homo veteris disciplinae nimium studiosus. inventum suisse dicebat. Laudavit etiam vincentium a Filieaja. non ut quidam dicendi magister Se artifex , sed quasi

unus e numero Studiosorum poesis videretur. Mortem Florentiae divit Vl. id. Februar. an. 176 a. eum prosperrime viai set LXXXIV.

annos, & non tam doctrina animique virtutibus. quam specie & μpso amictu medicinae dignitatem sustinuisset. Iisdem temporibus Iannettius . Sc Gottus, de quibus satis multa aliis in Ioeis narravimus. diu eonsuluerunt medicinae studiosis. Ipsos si audivisses majus quiddam animo eomplexos . 8c plus , quam ceteros medicos , vidisse judicasses . Nam quaseunque in oras disputationis e

rum oratio deserebatur, sive ex aequo . sive ex superiori loco dicerent, res explicabant non solum propriis aptisque verbis, sed etiam eum quadam eloquentiae Specie atque pompa. Iannettius etiam res severas hilare tractabat, atque ita. ut neque loeus magnitudine rerum excluderetur, nec gravitas facetiis minueretur. 1) Morgagnius Ia Epistolis Anatomicis-Meiaeta Epiito a g. laudat Fabrit Dis.

aeriationea intorno ad aleane malatile. Eaedem O cetera illius uripta re. prehensores habuemur. Vide Gioenale de Letierati pubblieato in Fiteare Tom. V. pari. a. Att. 7. Porro ram quidquam adserat in morbis aecide. Fat, illo aon praedierate. o cum ad nobilissimam feminam medicus adis ductus suis m. quam brevi conralituram coenius a maistat. lui picinam mortem praediait, ct exitus pnognosti m confirmarit.

SEARCH

MENU NAVIGATION