장음표시 사용
381쪽
198 S. Aco BARDI LIBr Romnino non haec nos de solis laicis dicere, sed etiam de F ,iscopis Abbatibus, sive quibusti-bet Clericis, qui aliud faciunt de ste pedictis sacris rebus, quam quod faciendum est, aut alitexeas quam a Deo & sanctis patribus ac rectori bus constitutum est, tractant. De qua re non est necesse, ad multa dicendum, nobis plurimum laborare. Quoniam liquido patet homi nibus ratione utentibus, quanta ex his reprehensibiliter & minus decenter agantur ab his etiam quos sacer ordo ad ecclesiasticum regimen admittit. Quibus profecto omni attentio ne pentanda & expavescenda esset illa sententia, qua ex eorum persona beatus Iob loquitur,
dicenS: Si adversum me terra mea clamat, est
cum i afulci ejus desent; si fructus ejus comedi
absque pecunia, ct animam agricolarum ejus a fixi pro frumento oriatur mihi tribμlus, ct pro hordeo stina. In quibus verbis quamvis & alius inveniatur intellectus, pertinens ad murmur tionem subditae plebis, cham merito conqueritur adversus pastorem ob negligentiam praedi cationis, vel impedimenta exemplorum malorum , potest tamen & ad personam ecclesiasticie familiae non inconvenienter aptari: quam cum inique perversus pastor opprimit, & indigne rebus Deo sacratis abutitur, cumque statum dc inlicitos appetitus suos ac suorum ad jactantiam pompasque mendacij exornat, immode. turpat , non sola Ecclesia, cui ipse praeest , sed εἴ omnes qui morum illius foeditatem cogno cunt , ad murmurationem derogationemque contra ejusmodi rectorem excitantur. Hic talis, etiamsi praedicationis eroget pecuniam; Ob car-
382쪽
natos tamen libitus & indecentes actus non potest statutam evadere poenam , qum pro delectationibus vitae prauentis, aeternarum poena
rum illi punctiones oriantur. XXX. Nec tamen haec sententia solos pravos Episcopos, Presbyteros, vel AbbateS percutit , & laicos indebite ecclesiasticis rebus utentes securos relinquit. Quibus illud 1 ummopere hoc loco pensandum eii; quia si is quem
utcunque ordo acceptus vel impens a praedicinio comitantur, propter lasciviam & turpis lucri appetitum malo suo easdem res in communes usus expendit, ille qui nec ministerium ecclesia sticum sortitur vel exsequitur , nec pecuniam
verbi erogat, sed insuper quicquid ad pompam
pertinet, sive lasciviam, quasi. licentius properat , sacris rebus utitur , quanto majori malo suo convivia splendida de sacris rebus, quibus
gementes ae moerentes in tribulatione paupertatis debuerant consolari, epulatur cum divitibus epulantibus, gaudens , ridensque, & opus Domini non recipiens, & quasi agens quae Deo placeant jucundatur, Latiat praeterea & inebriat histriones, mimos, turpissimosque de vanissimos joculares , cum pauperes Ecclesiae fame
discruciati intereant. Quam rem considerandam prudentibus offerimus, non autem CXpOnendo aperimus , quoniam etsi dictum est divitibus , gite nunc, divites, plorate ululantes In miseriis quae advenient vobis , diet:tia vestra putrinacta sunt, ct vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum 2 argentum vestrum arugia παπιt , ct aerugo eorum test monium erit vobis , oemanducavit vestras carnes, sicut ignis i thesai r γ
383쪽
3oo S. AG BARDI LIBERaLatis in novissimis diebus. Et iterum : Epulaei estis super terram, oe in delictis enutritis cordis vestra.) non tamen praeceptum est eis ut epulis cotidianis vacarent, & preciosissimis induerentur vestibus , ne forte vel eorum divitiae putre
actae remanerent, vel a tineis vestimenta comederentur ; immo sicut pro avaritia, sic & pro epulis , & pro luxuriis , praesentis sententiae
comminatione feriuntur.' XXXI. Si autem haec dicta sunt illis qui talia forsitan de propriis rebus agebant, multo magis quibusdam praesentis temporis divitibus dici potest : Ululate in miseriis advenientibus; quoniam epulantibus vobis de rebus non vestris, & thesaurizantibus de his quae ad sustentationem pauperum Ecclesiae tradita sunt, ipsi pauperes & ecclesiastica familia fame cruciantur ; & qui ex eis fraudatus a vobis est vel opinpressus, clamat, & clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiit, qui dixit: Non negabis mercedem indigentis oe pauperis; sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum , ne clamet contra te ad Dominum, ct sat tibi in peccatum. Et multa hujusmodi, quae de hac re,& de omnibus quae superius comprehensa sunt, in divinis libris dicuntur, nec ab ullo prorsiis hominum absque sui gravissimo damno negi
384쪽
sententiis digestus, cum brevi is ad
notationibus, contra damnabilem opi
nionem putantiam divini judicu veritatem igne , vel aquis , vel confiicta a
moram patefieri. I. N nomine Domini Dei & Salvatoris nostria Iesu Christi qui est pax nostra quique fecit C-π-
utraque unum, & medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua , legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipssim in uno novo homine, faciat pacem, & reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, & veniens evangelizavit pacem Vobis, qui lon-
ge fuistis, & pacem his qui prope. Quoniam
per ipsum habemus accessiim ambo in uno spiri tu adPatrem. incipiunt testimonia divina de lit Aeris evangelicis, & apostolicis, atque propheticis , quibus luce clarius demonstratur Contraria esse reconciliationi generis humani, ac reconciliatori Christo, pugnae domesticae & conflictus fraterni putantium rerum labentium dubia dc occulta posse patefieri, & per res contra in rias veritati , veritatem latentem monstrari. Nam si omnipotens Deus, mundi conditor Zc rector, judicij veritatem in rebus latentibus per mutuas caedes inveniri voluisset, aut permisisset, nec judices aut magistros per singulas urbes constitui praecepisset, nec testibus infician-
385쪽
3o1 S. Aco BARDI LIBERtes convinci, nec ubi testes desunt, controversiam per jusjurandum finiri. Sed nec illam te
gem inter virum & uxorem, si spiritus zelotypiae virum concitaverit. daret, ut per aqua S amarissimas probaretur mulier adultera esle , aut innocens. Vel etiam de invento cadavere ho minis occisi juberet propinquioris eiustatis principes convenire, & lavare manuS , ac protestantes coram Deo dicere quod manus eorum non estuderint sanguinem innocentem. Neque sanctus & innocens vir David persecutori suo
Saul diceret: Si Deus te incItat contra me, Odoretur sacriscio, & cetera. Sed potius diceret: Mitte unum de tuis qui congrediatur mecum singulari certamine, & probet me reum tibi esse, si occiderit. aut certe : Iube ferrum vel aquas calefieri , quas manibus inlaesus attrectem. aut : Constitue cruces, ad quas stans immobilis perse Verem. II. Cum autem nihil tale lex divina vel etiam humana lanxerit, & vani homines nominent
i ita judicium Dei ; unde probari potest judi
cium esse Dei, quod Deus nunquam praecepit, nunquam voluit, nunquam denique sancto rum & quorumlibet fidelium exemelis introductuin monstratur. Quasi omnipotens Deus animositatibus vel adinventionibus hominum
servire debeat, aut ipse sibi contraria agat; ut qui in Lege & in Evangelio praecepit ut diligat homo proximum suum sicut seipsum, iterum, ac si voluntate mutata, cum coeperint homines contendere inter se de rebus insensibilibus, da parte videlicet agelli, aut etiam de toto agro ;vel si sint plures agri, aut si contentio fuerit de
386쪽
CONΤRA IUDICIUM D E I 3o3hrutis animantibus, cavallis, porcisve, vel undecunque litigaverint homines cupiditate permoti . quod utique forensium est, non religio sorum.) invocat Dominus ostendit justitiam temporalem , vel potius vilissimam ; quae nec proprie dicitur justitia, quia nullus inde fit justus; dc cum stat unus adversu S alterum , vir scilicet adversus proximum suum , quem certe sicut seipsum diligere debet, agente Domino conruat unus coram altero, & quem per sanctam legem diligi jusserat, per legem cupidit iis occidi aut prosterni a proximo faciat. Nempe Apostolus ostendit esse legem peccati, dc legem carnis , & legem mortis, ex quibus ista sunt contraria legi spiritus , & legi vitae. Nam hi qui spiritu Dei aguntur, & idcirco sunt filij Dei, audiunt Apostolum docentem: Iam t. ori . quidem omnino delictum est quod judicia habetisrnter vos Θ Quare non magιs injuriam accipitis uare non mag/s fraudem patimini
III. Neque hoc dicimus, quasi judicia inter
homines necessaria non sint. Non solum autem necessaria, verum etiam bona sunt ; sed illa de quibus Dominus Salomoni loquitur: Mia postgilasti, inquit, tibi sapientiam ad di 3. R I. 3. cernendum judicium, ecce feci tibisecundum se mones tuos, ct dedi tibi cur sapiens, ct intelligens. Et in alio loco: Multitudo sapientium , onitas Soterit. c.
est orbis terrarum'; ct Rex rapiens, populi stabi-
timentum est. Et iterum : . Melior ect sapientia quam vires, ct vir prudens magis quam fortis. Audite ergo Reges, ct intelligite, discite judicessimum terrin. Itemque : Habebo propter hanc
haud dubium quin propter sapientiam in Ha-
387쪽
3o S. Aco BARDI LIBERritatem ad turbas, ct honorem apud femores juvenis , ct acutus inveniar in judicio. De quo beatus quoque Iob fatetur dicens: Si contempsi
subire judicium cum servo meo , ct ancilla mea , ct m disceptarent adversum me. Neque enim
sanctus Iob cum servis ancillisque gladiis aut fustibus confligebat ; cum sciret aequitatem non caedibus , sed sapientia & misericordia componendam, quae per seipsam loquitur dicens : Meum es consilium , ct aequitas, mea essprudentia, mea est fortitudo. Per me Reges regnant , ct legum conditores justa decernunt. Perme principes imperant, oe potentes decernunt justitiam. Hinc autem aeterna Dei sapientia indubitanti fide quaerenda est , precibus & lectionibus assiduis obtinenda est, Apostolo Iacobo protestanter Si quis, inquit, vestrῶm -- diget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus fluenter, ct non improperat, oe dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans. Quod vero in stanti lectione sit eadem sapientia perquirenda , ita Dominus Iosiue contestans ostendit: Confortare igitur, ct esto robustus valde, ut custodias ct facias omnem legem quam praecepit ιibs
Morses servus meus. Ne declines ab ea ad deo teram , vel ad sinistram, ut intelligas cuntita quae agis. Non recedat volumen legis hujus de ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac nostibus, ut
custodias ct facias omnia quae scripta sunt in eo. IV. Neque putandum est, quod aut in istis bellis domesticis, aut in insidiis latronum, aut quibuslibet rixis civilibus sive domesticis cadat homo, nisi Deo tradente in manus proximi sui; sicut ipse per Prophetam adversum malos pastores
388쪽
cONTRA IUDICIUM DEI. 3os flores loquitur, dicens: Et pastores eorum non parcebant eis, ct ego non parcam ultra super habitantes terram , dicit Dominus. Ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, ct in manu Regis sui , ct concident terram , ct non eruam de manu eorum. ct pascam pecus occisionis
propter hoc , ὀ pauperes gregis. Sed & illud innac sententia notandum est , quod electi dicantur pecora occisionis, sicut & Apostolus de psalmo sumens testimonium dicit : uia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Et in lege praeceptum est : taui pere ferit hominem, volens occidere , morte moriatur. sui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manu ejus ; constituam tibi locumqμο fugere debeat. V. Τota namque fide credere debemus,quod nihil fiat in mundo, nisi Deo aut dispensante , aut permittente; cum & capilli capitis fidelium omnes numerati sint, & unus ex duobus aut quinque passeribus non cadat in terram sine Deo, & sicut quidam sanctorum ait, nec folium de arbore sine nutu S ei decidat. Tamen quia notissimum est bonos a malis interfici, nunquam autem malos a bonis, nisi in bellis publicis &legalibus judiciis, pertinet hoc ad occulta iudicia Dei, quae sunt sicut abysius multa, nec est datum hominibus nosse cur omnipotens ita permittat fieri. Solere autem justos ab iniquis in terfici testatur & David, super Abner interitu,
dicens : Nequaquam ut mori solent 1gnaus, mor
tuus est Abner, sed scut solent cadere coram f-
liis iniquitatis, corruit. Sed, ut diximus, nulli
haec investigare concessium est, quando & ipse
389쪽
os S. AGOBAR Di LiBER Paulus, ad tertium coelum raptus, & iterum iii paradiso admirans, exclamet , dicens incomprehelisibilia esse judicia Dei dc investigabiles
vias ejus. suis enim cognovissensum Domini aut cynu consiliarius ejus fuit ZV I. Haec pie humiliterque considerantibus apparet non posse taedibus, ferro, vel aqua occultas & latentes res inveniri. Nam si posta sent, ubi essent occulta Dei judicia λ Deberet ergo inter catholicos & haereticos tali examine veritas indagari, sicut quidam superbus ac stultus haereticus Gundobadus Burgundionum Rextentabat expetere a beato Avito, egregio & orthodoxo praedicatore, qui ejus vesaniam sapientissime laudabiliterque repressit, atque redarguit. Quod si talibus adinventionibus, ut saepe diximus, valerent latentes culpae inveniri, neC sapientia, nec sapientes, neque judices, neque
magistri essent necessarij. Sed quia verissimum est quod de Deo dicitur, Apud ipsum sortitudo se sapientia, qs novit is decipientem ct eum qui decipitur; ab ipso & secundum ipsum quatis
renda est rerum & judiciorum veritas. Iam nunc ponendae sunt ipsae divinar sententiae, M perspiciendum in eis quales auctor earum velit esse, vel quid, aut qualiter agere debeant reconciliati populus adquisitio is , slis resurrectionis, oves summi pastoris, & erga se invicem & erga lupos ac bestias insidiantes.
is Gloria in excelsis Deo, & in terra pax homi- ω nibus bonae voluntatiS. Quando stant duo altrinsecus parati ad na
390쪽
eONTRA IUDICIUM D E I. 3ortuam credem , non est eis haec bona voluntas ;& ideo angeli pacis non adsunt illis aeterna
Pax multa diligentibus legem tuam , S non est illis scandalum. A quibus pax multa scandalum non excluta dit , necdum habent plenitudinem legis, quae
Beati mites: quoniam ipsi possidebunt ter- Maiis. s.
Forsitan dicturi sunt contentiosi , ad possidendam terram viventium mansuetudinem esse necessariam ; ad defendendam autem terram morientium,fraternam congressionem. Sed audiant Apostolum dicentem : Nos talem consue- r. cim tr. iudιnem non habemus, neque Ecclesia Christi. Beati misericordes: quoniam ipsi misericor- Maim. s. diam consequentur. Beati pacifici : quoniam si iij Dei vocabuntur. - , Non ossertur aeterna misericordis & honor
filiorum Dei immisericordibus, & pacem disia
rumpentibus, sed facientibus. Audistis quia dictum est antiquis : Non occi- redes. Qui autem occiderit, reus erit judicio. o Ego autem dico vobis, quia omnis qui irasci- is tur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem di- raxerit fratri suo Racha, reus erit consilij. Qui re autem dixerit Fatue , reus erit gehennae ignis ra&c. Audistis quia dictum est : Oculum pro cioculo, & dentem pro dente. Ego autem dico .. vobis, non resistere maIo; sed si quis te percus - .ι serit in dextera maxilla tua, praebe illi & alte- Aram. Et ei qui vult tecum judicio contendere, M& tunicam tuam tollere, dimitte ei & pallium, Adc reliqua. V ij o