Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3o4 EPISTOL Rcipationem Sicei dotalis dignitatis adsciscimus , tibique nobiscum una patronum , ac defensorem ad piamus: Ensem veto cum porrigimus . satis aperte denunciamus, ut eo uti velis, tum ad propugnationem eorum , qui tibi fide , ac religione , veloque Dei cultu conjuncti sunt, tum ad excisionem illorum , qui obsint ipsi sanetae Fidei, & omnibus Fidelibus hostes inimicique sunt, ac semper fuerunt: ita , quod ad meritum tuae pietatis pertinet, te in Dei omnipotentis sinu , ac patrocinio collocamus ;quod ad fortitudinis laudem, tibi propugnationem sanetissimae Fidei committimus: in altero te a Deo, in altero nos a te adjuvari velle significamus, &poscimus . Sed hujus totius doni atque mytherii vim atque sententiam sic pro tua prudentia facile cognosces. Nos quidem una cum supradieto P edecessere nostro,cur te potissimuin in hoc munere tr dendo ceteris antetulerimus , facilis ad reddendum ratio . Nam ut omittamus nobilitatem generis &sanguinis, qua tibi pares multi saepe extiteiunt; ut nihil de regia potest ite dicamus, quae fortunae plerumque e1 , non virtuti debita; illa certe nullis, laudibus aequari possunt, quae tu adversus Scythas Christianae Fidei hostes pro vero Dei honore atque gloria magna praeclaraque egisti, agisque , ut audimus, prope quotidie; ita aures nothr.e crebris atque insignibus victoriis tuis jam caluerunt . Ea porro propria sunt tui; a Deo tamen auctore Omnium

bonorum ad te prosecta, cui tu soli, nec ulli prae

terea

332쪽

I eo RI SADOLETI. 3ος terea debes. Nam , & is secit ut praeclare de eo posses promereri, & idem faciet, ut laborum , dc periculorum omnium, quae pro illius nomine defendendo subiisti , sint tibi, & in caelo , δc in te ris parata praemia sempiterna . Nos ad Serenitatem tuam Patris affectu , Κ nova quadam charitate e ga virtutes tuas inflammati , perscripsimus, ut te in Domino nostro Iesu Christo hortaremur , nihil deflectere ab instituto itinere tantae virtutis, &pietatis, sed considerare Deum, eaque agere , quae

illi grata, & probata esse intelligas . Dile sto quidem filio Paulo electo mandavimus, ei qui ad te ensem, pileum supradictos attulit, ut in eis consignandis, Missa solemniter celebrata, plenariam indulgentiam omnibus qui praesentes adiuerint de nostra, & Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli auctoritate confisus concedat, δc largiatur . Cet ris in rebus , quod ad dignitatem & commodum Majestatis tuae pertinebit, nostram cum Domino sanctae Apostolicae Sedis liberalitatem , & benignitatem tibi paratissimam fore prompto animo pollicemur. Datum Romae anno primo. Sadoletus

333쪽

VI. ROSTANIO CANTELMO LDilecte Fili. Non erat dubium nobis, pro pri

stina nostra, dum in minoribus essetnus, erga virtutes , & nobilitatem tuam dilectione , quin omnino nos rae dignitatis amplificatio tibi esset futura jucundissima ; sed tamen hunc animum tuum erga nos , plenum amoris,devotionis dilecti filii Sanctius , & Fabricius Nuncii tui, quos nobis nomine tuo gratulaturos misisti, suis verbis declaraverunt ; quos nos quidem libentissime vidimus , gratoque suscepimus . Neque enim obliti sumus , nec vero unquam obliviscemur , Πο- , stram veterem inter nos benevolestiam , atque adversis aliquando in rebus maximorum periculorum societatem. Nunc, quando divina providentia , licet immeriti in tanto culmine constituti sumus , potes existimare,quae ad tuum commodum, laudem, honorem pertinebunt, modo si eadem sanctae Romanae Ecclesiae honesta , & utilia sint, nos, tua causa libenter propenseque facturos . Sed nostrum animum erga te bonamque voluntatem iidem Nuncii ad te referent, qui nobis multa de te retulerunt. Te nos in Domino adhortamur , ut valetudini consulas , tuamque istam senectutem diligenter conserves . Datum Romae anno primo . badoletus .vΙΙ.

r Hee di quae sequitur epistola' responsionem continet gratulationi acincertae de Pontificatu .

334쪽

VIL ANTONIO IANUARIO NEAPOLITANO.

DIleete Fili Etsi dubium Nobis non erat , quin haec nostra per divinam providentiam, licet impares essemus , ad summum culmen Apin stolatus provectio tibi magnam laetitiam esset allatura ; tamen jucundum nobis fuit ex tuis litteris agnoscere, & quamdam in illis quasi cssigiem

intueri veteris tuae erga nos observantiae perpetuique amoris, cujus nos quidem praeteritis temporibus non mediocria multis in rebus testim nia accepimus . .Quapropter, si eo animo sumus , quo debent esse ii, qui ad omnem sortunam praesidia in se ipsis habuerunt parata, ut pro sed O eL se cupimus ἱ potes existimare nos nequaquam oblitos esse veterum necessitudinum, neque horum hominum , quorum nobis opera, & benevolentia fidelis praesto semper fuit. Itaque , quantum cum Domino licebit, neque bonorum virorum Vetera erga nos merita immunerata patiemur, neque nova promereri nostra liberalitate cessabimus : tantum omnipotentem Deum deprecamur , ut quem admodum nobis nihil tale meritis maximum beneficium tantae potestatis praebuit , ita facultatem tribuat ea cogitandi, eaque agendi, quae ad bonorum virorum utilitatem atque decus cum irsius honore , & sanctae Sedis Apostolicae dignitate

sint conjuncta. Datum Romae anno primo.. Sadoletus

V a VIII.

335쪽

VIII. MARCHIONI MAI AE

DIleete Fili. Nihil ad nos novi, atque ineYpmetati attulit dilectus filius Aloysius Gongaga tuae Nobilitatis Orator , qui ut litteras tuas nobis reddidit, & ipse dexteritate , de prudentia sua

expiessit plane nobis effgiem amoris erga nos, ac veteris observantiae tuae; quantumque ex hac nostra ad summum culmen Apostolatus per divinam providentiam assumptione , gaudii laetitiaeque suscepisIes, nobis exposuit: nos vero memores tuo-IU In erga nos ossiciorum , quae nobis variis nostris temporibus multa , & magna praestitilli , tuamque mentem paterna benignitate prosequentes , quam semper cognovimus huic sanctae Sedi Apo1holicae devotam , di deditam fuisse , tibi his noliris litteris tignificavimus , jure te ac merito laetari omni amplificatione nostra, quae ad tuum commodum, quantum cum Domino in honorem sanctae Sed is Apostolicae poterimus , reditura sit: teque adhortamur , ut, servata tua pristina erga nos , & S. R. E.

336쪽

IACOBI SADOLETI. 3o9 voluntate , ex nobis expectes, quae justus gratus

que Princeps, bene de se , & privatim, & publice

merito potest tribuere . Datum Romae anno primo. Sadoletus.

IX. TROIANO PRINCIPI MELPHIS

DIlecte Fili. Gratae Nobis admodum fuerunt

litterae tuae : nam , & animum amicissimum tuum, studiosissimumque nostri, 8c non medio-Crem , quam Circa nos suscepisti, laetitiam nobis significaverunt, quorum utrumque nobis admodum jucundum fuit . Neque enim obliti sumus quemadmodum nos, dum in minoribus essemus , maveris semper , atque observaveris ; nec Vero tibi indubium venire potest, te a nobis diligi, dc paterna in Domino charitate amari . Illud quidem etiam recordamur , nos in nostris adversis fortunis socium habuissse , non te quidem, sed emgiem animi atque ingenii tui filium tuum : cujus infesti, quoad Deo placuit , casus & eventus nostri recordatio , si non mediocre vinculum esse solet benevolentiae Conservandae, existimare debes, nos & consuet dine nostra , & tuis plurimis ossiciis adductos tibi fore semper propitios: quam quidem erga te mentem nostram , paternamque voluntatem dilectus

V 3 filius

1 Idem argumentum huius quoque epistolae . Dux Melphitanus copiis Praeerat Senensium qui Ponti fiet hoe tempore adhaerebant 3 de eo varehi ι. Arist. R. Alius ab hoe Prineus Me bitanus euius filiis dinorem volebat sadoletus Laaarum Bonamieum v. v. edit. RTI L.

337쪽

jio F p I s T O L . filius Caracciolus, qui nobis tuo nomine gratulatus est, tibi vicissim reserie , & significare poterit.

Datum Romae anno primo . Sadoletus.

X. REGI FRANCORUM .

DIleete Fili. Postquam nobis renuntiatum fuit, dilectum filium Bartholomaeum de Alviano ,

quem antea Majestas tua sub diuturna custodia retinuerat, a te propemodum restitutum esse in libe tatem , latioresque illi, & liberiores fines ad vagandum esse concestas; quamquam illi sorti viro, nobisque multis rationibus conjuncto , omnia semper optavimus , quae illius commodum honestitemque attingerent, tamen in hoc tuo facto , non minus in gerendo modus, quam ipsa res gesta nobis laetiti .e ac jucunditati fuit. Sic enim ad nos fuit allatum; te, cum ultro admonente nemine , illius liberandi iastentem induxisses , tum addidisse , no- stra pr. esertim causa te & sedulo , dc libenter id facere ; ut quem nobis gratum esse intelligeres omni indignitate custodiae liberares. Haec tua singularis,& regia liberalitas a nobis intelle sta facile declaravit1 Ludovi eo gratias agit quod Bartholomaeum de Alv Iano ex arcta eas o- .dia,qua detinebatur,eduxerit.Liberatum omnino fuisse di venetoriun exercitu deinde praefectiim , tradit Nani lib. a. ad a. as i s. aliique venetarum rerum seriptores, Guicci ardinus ιib. xi. Ete. eiusque res in bello gestae ab iisdem se narrantur. Obiit a. Isis. dam, Bersorno recepto,ad Brixiam recuperis dam se apparabaz .

338쪽

I A c O A I S A D o L E T I . 3IIvit cum magnitudinem animi tui, tum erga nos optimam voluntatem , quorum alterum commendatione , atque laude , alterum grata tanti ossicii memoria prosequimur . Quod si ii sumus , qui quidem esse cupimus, ut imitatione Salvatoris nostri nihil majoris aestimemus, quam bonam Voluntatem, potes existimare, nos tuum hoc non mediocre minnus, non solum hominis nobis cari, atque grati nostra causa liberati, sed multo magis animi tui adversum nos in optimam partem spectati & cogniti , pari aliquando munere , cum Dominus dederit, repensuros . Illud quidem interea Majestati tuae significandum duximus,hoc tuum beneficium in hominem esse collatum dignum tua omni humanit, te, non modo propter virtutem , & sortitudinem, verum etiam propter fidem atque constantiam. Quacumque enim tibi conditione fidem suarn o, strinxerit, in ea cum certe confidimus permansurum esse. Datum Romae anno primo . Sadoletus.

XI. LI DO O FRANCORUM REGILDIlecte Fili. Ex eis litteris, quas Iulianus de

Medicis noster secundum carnem germanus ab Oratore Florentinorum , qui apud Majestatem tuam Legati ossicio fungitur, ad se scriptas nobis

V 4 misit,

339쪽

3ra ΕpIs ToLIEmisit, intelleximus id , quod nobis maxim, laetitiae ac jucunditati fuit , inducias inter ic , & c ri ssimos filios nostros Ferdinandum Aragoniae , &Siciliae Regem Catholicum ad annum factas, in quibus Mammilianus electus Romanorum Imperator , Henricus Angliae, & Jacobus Scotorum Reges, aliique nonnulli Principes comprehenderentur ; paetaque ac capitula , quae inter vos co venissent , ad nos missa studiose legimus . In quibus illud optimum, & sanctissimum exordium vos scilicet idcirco laborare, ut, ad unitatem Christiani nominis conficiendam , sanguinisque fidelium nimis diu , ac largiter effusi rationem habendam , perfidosque Turcas comprimendos , ut sepulchrum

Domini nostri Iesu Christi aliquando ex impiis infidelium manibus eripiatur , viam nobis , atque aditum aperiatis) nostrum animum ita affecit, ut sublatis continuo in caelum manibus Deo omnipotenti gratias infinitas ageremus , qui diuturnas Christianorum inter se discordias , & disiensiones, in viam aliquando speratae atque exoptatae pacis perduceret. Itaque in tantam spem venimus concordiae universalis constituendae , ut vix oaudii no-

stii atque letitiae modum inveniremus. Nam, si, dum in minoribus essemus, quantum potuimus sem per, non solum consilio atque sentcntia, sed votis precibusque institimus, ut arma inter Fideles Pri Cipes ponerentur , adversus impios sumerentur;

postquam illius providentia sine cujus nutu , ne solium

340쪽

I A e o E I S A D o L E T I. 3I3 Iium quidem in arbore moveri credimus, in hunc altissimum gradum sumus evecti, quid nos agere , aut quantum hujus rei causa laboIare oportet , non solum nostro perpetuo judicio ac desiderio accensos , sed etiam Dei ipsius maximo beneficio obligatos . Hanc tamen, ut Vere fateamur, spem nostram , laetitiamque conccptam illud imminuit, quod sequebatur,Majestatem eamdem tuam a dom sticis periculis vacuam tandem & liberam, conversuram arma ad Italiam , suumque jus . ita enim scribitur , in suis rebus ablatis bello recuperandispersecuturam , neque eXistimaturam in eo . aut cuiquam iniuriam , aut nobis molestiam aliquam posse inserit. Denique ea enim aliquantum a supradicto capitulorum exordio discrepabant ) non omnino Majestas tua velle arma deponere, sed potius

transferre videbatur, ut cum una ex parte otio , &quieti tuae prospexistes , libentius in altero bello indulgeres . Sed per summi Dei bonitatem, & erga te beneficentiam , qui tibi tantum potenti. e & dignitatis tribuit, ut populo suo fideli defendendo ,

ac conservando esset aptior; conser te parumper in eam curam, & cogitationem , ut intelligas , si arma tibi tantopere placeant, longe honoratiorem ,& gloriosiorem militiam a te expectari. Nam in rebus quidem Italiae, si quemadmodum credimus, a jure ,& aequitate discedere non cogitas , quanto facilior ratio atque explicatior ad tuum jus perveniendi, per viam tractatus, & honorificae compositionis

SEARCH

MENU NAVIGATION