Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

a94 IN EPIs TOLAsjustificatione , ct scriptis suis pagellis quibusdan O; Cum legi siem , ait, iterum tuum de perfecta justificatione librum, atque eodem serme tempore binae . ad me ab Uibe essent allatae schedae , in quibus erant praescripta capita, de quibus in conventu Ratisponensi inter Theologos nostros dc adversarios conis venisse videbatur a facile intellexi tuam sententiam ab ejusmodi concordia discrepare . . . . Et scripseram quidem ipse quoque ad Urbem quod mihi sentiendum in hac causa esse videbatur: Cujus meae pagellae misissem ad te exemplum , ni omnia in tuo 1ibro multo diligentius enodata declarataque re- Perissem. lme de Sudoleti scriptis longius persecuti semus primo quidem , ut docti viri indusriastidiumque praesertim Catholica Religionis extaret, quem quidem tam multa scripsisse in maximis occupationibus , ct peregrinationibus , addo etiam morbis , omnino mirum vi- idetur . De morbis quibus tentabatur, etsisuperius ali- quid diximus , sepius ipse in episeolis '. Deinde etiam iidfeci vis qtiid iispiam apud quemquam eorum scripto irum lateret, qua nondum prolata sunt in lucem , hac veluti commemoratione eorum admonitus , nolit aliquid lviri docta ceterorum utilitati invidere. De epiyiolis iejusdem nihil hic,ubi de scriptis agimus,diximus, quod de iis primo , cum sermonem de Sadoleto ingress sumus, fuse disseruimus . Tantum hic addimus famaliartunita epistolarum libros xv I. atque alio adjecto litterarum

322쪽

. ad Paulum fratris filium , editos Diisse a. MD L. nuncu patosque ab eodem Paulo Alexandro Cardin. Farneso: eis autem titulus operis; Iacobi Sadoleti Episcopi Carpendiora sti Sanetae Rom. Eccl. Cardinalis Epistolarum libri xv I. Rusdem ad Paulum Sadoletum epistolarum liber unus . Vita ejusdem Auctoris per Antonium Florebellum. Apud Seb. Gryphium Lugduni ΜDL. in 8. Easem smili forma ab eodem Gophio

editas vidimus a. ΜDLIV. Praeterea Gunia apud Petrum Cholinum a. Μ DCVIII. Ante has editas , appendiculae cujusdem loco ad Christophori Longorii lucubrationes editas Lugduni apud Sebasianum Gophium a. Μ DXLII. in 8. accesserat epistolarum Sadoleti ad Longolium liber unus . His libris epistolarum xVI. a ccst in Veronensi editione xv II. ct epistolarum scriptarum Italice liber unus ; quas quidem episolas antea etiam indicaverat, atque unde petenda essent commo-sraverat Fontaninus in Bibliotheca Cardin. Imperialis libris recensendis . Atque ibidem Sadoleti esse a*rmat opusculum De laudibus Italiae, nomine b. Barrit Francicani reperitur in Thesauro Antiqq. & Historiarum Italiae Graevii, & Burnianni

324쪽

IACOBI SADOLETI

S. R. E. CARDINALII

NOMINE LEONIS X., CLEMENTIS HI ET PAULI III. SCRIPTAE

ANNO Μ DXIII.

I. IOANNI GALEATIO COMITI x. DΙι ac τε Fili. Accepimus a multis id quod

nobis gratum vehementer luit, te ex hac nostra ad Apostolatus apicem assumptionec summum quoddam gaudium & incredibilem coepi - se laetitiam ; quod quidem nos ita fore speravimus. Vel enim noster erga te , dum in minoribus essemus, amor , vel tua perpetua in nos observantia dabat nobis tale testimonium tuae voluntatis. Nunc,

a Respondet epistola quam Galeatius seripserae Ipsi pontisiel ereat. . Nie ille esse .idetur I ,. Galeatius Corrigit & Castellatii Comes , quem Le Meteris datis hiis ipso anno Maximiliano Mediolanensi Duel eommendas tib 31I. v. Bembias. Ioannes alter . sive D. Paulus Galeatius ssortia RJuliii II. de Pisaurensi urbe exturbatas ins in eum, etsi hoc tempori vos me. ista convenire non possis a

325쪽

a 98 EPISTOLEquando in eum honoris gradum divin1 providenti, sublati suinus, ex quo homines de virtute , de Religione , deque nobis benemeritox liberaliter accipere possimus; debes existimare , in iis rebus, quae ad commodum tuum , & honorem pertinebunt Omnia nos propense δc libenter esse facturos . Teitaque io Domino hortamur , ut illi agas gratias, qui omnium bonorum auctor , & largitor est: ceteris in rebus quae a nobis erga te, salva Romanae Ecclesiae Majestate, proficisci poterunL, omnia tibi parata esse confidas. Datum Romae anno Primo

V. MARCHIONI MONTISFERRATU.

DIlecte Fili. Gratae litterae tuae fuerunt,quae declararunt tuum gaudium, summamque laetitiam, quam ex nostra ad Apostolatus apicem assumptione coepisti; quae res tamen nec nova nobis, nec inexpectata fuit. Nostra enim, dum in minoribus essemus, erga Νobilitatem tuam affectio,iuaque in nos observantia, hoc nobis de te promittebat, ut quo ad nostram dignitatem pertinerent, ea tibi tantae la titiae esse existimaremus quantae alicuique. inare Nobilitas tua existimet, nostrum erga te animum talem esse , qualem antea semper intellexisti, quaeque ada Eiuaem argumenti est hae epistoIa ae silperior 3 atque hune quoque Cuillelmum Marchionem Montissertati magnopere Lera diligenterque. Commendat eidem Marinutiano lib. 3. Bemb. q. 3. 3e lib. σ. s. s. significans, eum esse sibi famiIiaeque Sa omni neeessitudine e iunctissimum s quod item

scribit Rai mundo cudovit lib. 3. - . Eumdem laudat lib., . II.

326쪽

IΑco BI SADOLETI. 299 ad commodum, Ac dignitatem pertinebunt, omnia nos libenter , 8c propense esse facturos . Datum Romae anno primo .

III. IOHANNI LASCARI LDIlecte Fili. Cum haec ad te scribenda mandavi

mus jam fore existimabamus,ut tu, bona parte itineris consecta, ad nos appropinquares; tamen viniuimus has litteras ire tibi quasi obviam,significautes,te,quod scribis gaudere dc gratulari vehementer hac amplificatione nostrae dignitatis , jure ac merito id agere : non enim amiciorem , vel tibi ipsi nomin tim , vel iis artibus optimis atque honestissimis ,

quibus tu egregie praeditus, atque Ornatus es , a

dire potuisti sublatum esse ad summum fastigium

tantae potestatis . Quare , si Deus , cui omnia nostra semper accepta tulimus nostris cogitatis adsuerit , intelligent omnes boni, sortunam atque potemtiam bene institutis mentibus rectisque animis dare facultatem benignitatis potius, quam temeritatis

gnom . Ei, homine mire deleetatum esse Leonem , & huius etiam patrem Laurentium, constat, imo viros alios principes , quorum Legatum G pius egit . Multa α eo-Iovius inelag. Μνα a. Altas Manutiua in s. 3-pae . Rhetoriinx Graeorum edit. a. so . Multum ei Roma&Graeae litterae debent, eum nobilibus pueris e Graeeia adductis Iudum aperuerit in En quiliis , ex Iovio 3 sorte ubi Cardinalis Sedunensis habitabat, euius 4omum

Leo Ioanni petit selibens Cardiacis Procuratori lib. xI . . ID Diuiti do by Cooste

327쪽

3oo EPISTOLAE exercendae . Sed haec speramus nos coram propediem collaturos . Tu si Valebis , nosque cito invises, rem pergratam nobis feceris. Datum Romae anno primo

IV. GEORGIO DUCI SAXONIAE LDIleete Fili Binas a te litteras quas ad felicis r

cordationis Iulium II. Praedecessorem nostrum Nobilitas tua direxerat, nobis post eundem in apice Apostolatus, licet immerito constitutis, reddidit di-leetus filiusThomas deVio CMetanus ordinis Praedicatorum Generalis Magister, idemque suo sermone mirifice subsecutus est humanitatem, & prudentiam litterarum tuarum, necnon animum tuum

integrum ac fidelem, perpetuamque in hanc Sedem voluntatem plane eXposuit. Quae omnia nobis grata admodum fuerunt, atque hoc etiam magis, quod eadem nomini , & nobilitati tuae sint consentanea. Quanquam enim, & splendore Majorum tuorum , & animi virtute , amplissimisque fortunis

a Respondet binis litterie quas Georgius Praedeeetae suo Iulio II. scripserat , ne qnid in Misnensi Melesia novatum vellet , 8t ut Thomam de vim tune D. P. Generalem Magistrum procuratorem suum esse saeret in oue illo. Sateranensi . Hoe postremum vix aliunde quam ex hac epistola notum is Georgium hune mire laudat in litteris ad eam datis Sasoletus lib. XI. 3. 2.3. . , Clemens etiam VI l. in litteris apud Raymatium ad a. 13 3 o. n. 16 p. Inimicissimum sutile Lutherinis hominibus notum est , & testatur Georgiua Spalatinus in coli A. Germ. Meneventi tom. a. eri. ara g. Huius obitum pariter Sadoletus deplorat in litteris Io. Coehlaeo scriptis vlli. Id Jul. 133 p. lib. x . ep. .'ν. atque historici omnes nostri Surius , Spo danus, Raynctas dis.

328쪽

IACOBI SADOLETI. 3orabundes , & polleas , tamen nullam habemus quam tibi justiorem, & veriorem tribuamus laudem,quam hanc in summum Deum pietatis , & in sanci ammatrem Ecclesiam venerationis . Quare quod alteris litteris ab eodem Praedecessore nostro suppliciter postulas, ut ne quid novetur quod ad Misnensem Ecclesiam pertineat , neve a vetere consuetudine ejus civitatis, & a jure per Capitulum Αntistitis eligendi recedatur; praesentique Episcopo , si contra fas moremque Majorum, succestarem sibi

a S. Sede coadjutoremque concedi postulaverit, ut ne concedatur ; Nos hac tota de re te animo soluto ec pacato esse Volumus, nihilque omnino a Nobis . iniquae novitatis expectare : quod etsi omnibus in rebus , Deo largiente , obserVaturi sumus, tamen in

hac ipsa causa tua quo libentius id agamus, facit

persona tua virtusque animi tui singularis , necnon nostra erga Nobilitatem tuam paterna affectio, quam tibi omnibus in rebus, quae ex Deo erunt perpetuam tIibuemus . Alteris vero in litteris quod scribis , audita fama Concilii Lateranensis, quamquam tibi nihil nominatim de eo indietum & denuntiatum fuerit, tamen a Congregatione fidelium , & Coetu eorum Principum, qui de Ecclesiae unitate recte sentiunt, abesse nolle, teque idci co , & Procuratorem Constituere , & litteras mittere obedientiam ac fidelitatem tuam eidem sacro

Concilio indicantes , plane cognoscimus omni ex parte fidem, & religionem tuam , teque In Domino

329쪽

3oa EPISTOLAmino valde commendamus; nec solum egregiam hanc tuam voluntatem , sed Procuratorem tuum nobis dilectum Filium Fi atrem Thomam supradictum , alioquin etiam nobis propter virtutes luas ,& excellentem litterarum scientiam vehementer gratum, litterasque tuas bencvolo animo suscipimus , quas & in proxima sessione, postquam pervenerint, si Deus permiserit, legi, divulgarique curabimus, tuamque optimam mentem sacro Concilio praesente, digna commendatione prosequemur . Te quidem hortari & paterno affectu monere non desinimus , ut in hac bona voluntate , & erga hanc sanctam Sedem devotione perseVeres, eaque agas semper, & cogites, quae a tua Virtute , tuoque genere,quaeque a Dei minimi honore non sint aliena; a nobis ea speres , dc expectes, quae ab Indulgentissimo Patre sperare debet is, qui neque iniquum quidpiam petiturus, dc omnia honesta impetrat rus est. Datum Romae anno piimo. Sadoletus

V. SIGISMUNDO REGI POLONIAE LCHarissime in Christo Fili noster . Cum more

Majorum nostrorum,&solemni ritu S. R F. institutum sit, ut quotannis in sacratissima die D

r seripis est hae epistola eum et Leo saerum ensem & pileum mitteret. Elgem aliam epistolam scripsit Leo lib. 2x. Bemb. Uladis laum fratrem Regem Pannoniae eommendans . saerum ensem mist postea Leo viris aliis prino cipibus , praesertim quinquennio Post Maximiliano Imp. . narrationemquaeius re i timuem exeeutus est Iacobus Manlius . atque ex Manlio recitat Cia gonius in vita Alberti Cardinalia Brande,srgensis eri. 4rs.

330쪽

ILeo a I SADOLETI, 3o3minici Natalis ensem , & pileum benedierum Romanus Pontifex , cui visum fuerit ex Christianis Principibus , aliqua tamen praestanti virtute , aut

meritis erga hanc sanctam Sedem insignito jubeat destinari ; eosque , qui proximis Domini Nostri

Iesu Christi natalitiis consecrati fuerunt, felicis recordationis Iulius II. Praedecetar noster luce Serenitati dicaverit, nec tamen miserit: Nos qui nuper divina providentia ad summum Apostolatus fastigium provecti sumus, ejusdem Praedecessoris no

stri voluntatem , judicium attendentes , tuamque animi magnitudinem maximis in rebus cognitam intuentes, nullam moram interponendam putavimus , quin ipsos ensem, Ac pileum transmitteremus tibi , vel tamquam praemium inae Virtutis , vel tamquam testimonium nostrae in te opinionis .

Quanquam quidem tuae res gestae, quarum fama per Omnes gentes , nationesque pervagata est , eb gloriae , & celebritatis provectae sunt, ut humanis praemiis non apte decorari posse videantur , quae sunt semper in divinis honoribus augendis, fideque , & Religione nostra propaganda sortiter simulque se liciter versatae . sed tamen si non tam munus ipsum , quam muneris mysterium interpretari volueris, intelliges prosecto nihil esse tam amplum a magna virtute expectandum , quod non tibi in eo ipso dono aut aperte datum aut mystice

significatum sit. Nos enim qui vicariam Dei potestatem in terris obtinemus, pileo te quasi in parti

SEARCH

MENU NAVIGATION