Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

IACOBIS ADOLETI.1c ut caelestis scientiae semina in his populis sereret, providentia erga suos adduetus , hominem istum conduxit, non publico civitatis , sed suo privato

sumptu atque impendio, qui sanctissimi , & s, pientissimi, Deoque dilectissimi Apostoli mysteria fidei, ac praecepta hominibus aperiret. Itaque tanta est ex hac lectione, facta Aventonensibus animorum concitatio, ut concursus ad audiendum magni fiant; sperandumque sit , Deo sanctum , opus dirigente , maximas ex hoc utilitates, & quidem caelestes potius, quam terrenas in his populis esse proventuras . Mitto nunc Monasteriorum reformationes, in quibus seminae Deo sacrae versantur , quae cum nomen quidem Religionis haberent , parum autem prospera essent pudicitiae fama , ipsius D. Legati cura , & attentissima diligentia, restrietae , & correci ae sunt: mitto particulares aliquas Curiarum , & Tribunalium emendationes. Ad maximum enim & pulcherrimum D. Legati factum sestinat animus; qui, jam menses aliquot sunt, cum videns judicia , & jurisdictionem in populis hujus Provinciae, longo abusu, & malitia multorum , depravata non minimum , & cor-

' rupta esse; litesque perpetuas , fugas , & fraudes cavillantium esse infinitas , adjecit animum ad universalem totius justitiae correctionem , vocatisque peritis , & consilio cum illis communicato , plurima decreta , statutaque consecit ;quae licet nondum plane perfecta sint, ad finem N n ta

592쪽

s6s sis Is TOLA tamen , & exitum sunt propinqua: quae si in usum venient, & in jure dicendo observabuntur; credat mihi hoc assirmanti Sanctitas vestra, m imas a populis suis incommoditates , & consumptiones honorum ac sortunarum , & privatim , dc publicet sore amotas . Haec ego Cernens , gaudebam animo , & triumphabam laetitia, sperans propediem me visurum lumen Domini in his terris , &ut sanetae Sedis Apostolicae nomen in antiquam dignitatem , auctoritatemque restitueretur : quodeci etiam mihi erat jucundius , quod Sanctitate vestra Sedem istam sanctam obtinente , videbam hujus rei gloriam ad ipsius praecipue laudem & decus redundaturam csse , cui ego toto corde & animo sum affectus . Sed interim, Pater Sanete , quod cum dolore aliquo loquor , haec intervenit nova commissio , quae aliquantum de honore , & fama D. Legati detrahens, apta sit animum ipsius potius retardare ab his actionibus praeclaris , quam intendere : nec dubito, quin illa ab optimo animo , &sapiente consilio Sanct itatis vestrae prosecta sit: novi enim ejus pietatem, prudentiam , religionem, atque in primis Zelum justitiae, quo praedita est. Sed accidit, ut puto, maligni hostis consilio , qui sem- per ad disturbandas pias actiones paratus est, ut aliquorum apud Sedem Apostolicam querelae hoCtempore plus valuerint, quam fortasse valere de-hebant . Quamquam qui sint isti, & quam querendi causam habeant, poliquam ita placuit Sanctitati

et Disitir by Corale

593쪽

IAco EI SADOLETI . vestiae; ego cum Commissario simul cognoscam . In ceteris vero, ut inquiramus contra Ossiciales , &salvos conduetus praebeamus; hoc putarem ita novo Brevi esse moderandum , ut si quid sit, quod reprehendendum , & corrigendum esse videatur , de eo nos non judicemus, nec salvos conductus praebeamus , sed ad D. Legatum deseramus : qui non sum dubius , siqua constabunt ossicialium errata , quod emendabit illa & corriget. Atque ad has sol tasse nondum intellectas Sanctitati vestrae D.L gati actiones, egregiae ipsius voluntatis , & optimi animi testes , cum accedat ejus potentia, nomen, auctoritas, quae in his nationibus permagna est , &maximis opibus,clientelis,cognationibusque munita , si licitum mihi est infimae Sanctitatis vestrae

creaturae loqui coram ea libere quod sentio , aviderem rogare eam,quam etiam rogo atque omnibus precibus obtestor, ut mutata ratione scribendi,

ipsi D. Legato de his rebus, & factis potius gratuletur; eumque in hac praeclara voluntate confirmet; Commendet, & approbet quae gesta sunt; ad cetera quae supersunt gerenda adhortetur . Hoc enim Sanetitas vestra si essiciet, maximum certe bonum

suis fidelissimis populis procurabit ; insigne, atque eximium suae sapientiae, justitiaeque lumen his gentibus ostendet. Altera commissio est de laudis , & juribus Camerae, si qua usurpata sint, recuperandis ; quae cum justa & honesta sit, caute tamen & prudenter est tractanda : de qua re tota

594쪽

s o EPIs TOL Rcum ipso Commissario locutus sum. Terti a Contra tLutheranos , & alios Haereticos intenta est ; quam sanctissimam esse nemo potest negare . Sed tamen i Pater Sancte, in hac Ecclesiastica provincia, Lutherani seminis nulla suspicio est, & Haereticorum no- imen incognitum . Est quaedam natio , quae in hanc isuspicionem apud aures vestrae Sanctitatis adducta isorte est : non enim ignoro sensus, & voluntates horum hominum , ac quorundam inter se aemqt tiones. Nam per haec Cesamitosa omnibus sere locis tempora , multi multis ex locis mercatores e Avenione se receperunt, laetaque est ob hanc Causam haec civitas opulentior ; quod omnes ita existimabant, si in hanc urbem se contulissent, portum in ea pacis , & tranquillitatis se reperturos: quibus si isti nunc terrores, & sormidines ostendantur ; video Pater Sancte, cum parvo istius S. Sedis , aut nullo potius Commodo , magnam Commu

tationem rerum suturam esse , ut demigrent in alia loca qui hic sedes constitutas habebant; quorum tamen species, & forma tanquam bonorum Vir Tum est, nec unquam de illorum impietate ulla extitit suspicio . Itaque ego fietus vestrae Sanctitatis justitia, dixi Commissario , ut, si quid per testes probatos intelligeret, severissime exequeretur ab ignominia autem & dedecore ne inciperet I cum hujus peccati infamia gravibus viris ipsa morte sit durior, nec illis aures, qui odio simultateque seruntur , Praebendas esse duceret: quos ego novi, Pater

595쪽

IACOBIS ADOLETI. sTISanete , qui sint , & quemadmodum sese habeat res tota, optime intelligo . Sed quod magis pertinet ad honorem Sedis Apostolicae , & non mediocrem etiam utilitatem, aperta est via ipsi Commissario. ab ipso etiam Reyerendissimo D. Legato, per quam cum summa justitia, dc aequitate, commodis C merae poterit consuli; de quo Commissarius eamdem Sanctitatem vestram plenius est informaturus. Ego Sanctitatem vestram humiliter deprecor, ut haec omnia quae scripsi in optimam partem acci- piat, atque ita reputet, me fidelissimo animo. dciumma cum fide omnia scripsisse : non quin possim judicio falli sed certe, quod mihi ipsi persuasum est.

reetiam re aequum esse , id Sanctitati vestrae statui esse per me exponendum;quae solita sua cum sapiemtia omnia & gubernabit, & diriget: quam Domianus Deus noster omni felicitate, dc gratia augere, semper dignetur , & cujus sanctissimis pedibus me commendatum esse & cupio, & rogo. Carpent racti xxv III. Iulii MDXXXI. S.V. Humillim. servus Iacobus Sadoletus.

XXm n. ACCLEMENTUS. D. N. PAPAE ΡAter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de

vota oscula beatorum . Cum Gaspar de Bran-catiis,praesentium lator Romam accederet, petiit a me,ut eum Sanctitati vestrae litteris meis commendarem ; quod ego libenter seci, non tam meis lit

teris ,

a conuntii datitia pro Gasiare de Priscatiis.

596쪽

ς et Ε ν I S T O L Rieris, quam sanctitatis vestrae benignitate, & cleis. si mentia fretus . Cum autem sit juvenis optima in- pidole , ac egregiis moribus praeditus, tum autem ex Anobili familia & genere , cujus pater Dominus de &Caesarista, inter primos hujus provinciae , existim setione, & fortunis ornatus est, mihique amicissimus, commendo hunc juvenem Sanctitati vestrae, ut in eis rebus quas postulabit , quae cum honestate , dc ijustitia,& cum vestrae Sanctitatis dignitate conjun- 1etae fuerint, velit ei suam humanitatem, gratiam , shenignitatem, libenter impertire, in quo , & suae optimae clementissimaeque naturae rem consenta- nneam faciet, & mihi valde gratam : qui Deum cicontinue rogo,ut vestrae Sanctitati omnia prospera feliciaque concedat ; cujus sanctissimis pedibus , me humillime commendo . Carpentoracti VIII. e

Octobris Μ DXXXI. P

Devotissimus servus Iacobus Sadoletus. e

XXVIII. Remerendi . in Christo Patrἱ, ct D. Domino, si ct Patri mihi observandissimo, Domino SE PISCOP O CONCHAE . TRE verendissime in Christo Pater , & Domine-

mihi semper observande, post commendati in

597쪽

IACO EI SADOLETI. sy3nem debitam. His mensibus praeteritis cum transisset prope hanc civitatem Carpentoractensem Dominus Alonsus consanguineus , & Nuncius R. P. Vestiae,& propter metum pestis convenire me non potuis

set, dedit ad me litteras, dc suas, & V. R. D. quibus significabantur mihi molestiae , quas ipsa in Ur-

he sustinebat; quae mihi magnum dolorem attulerunt , propter singularem observantiam , Ac amo-Tem,quo prosequor Reverendiss. D. V. dc quia ipsius summas virtutes cognoscens Certus sum, illa omnia ab iniquis animis procedere. Scripsi igitur essicacissime ad aliquot summos viros, habentes potentiam Jc auctoritatem, Zc mihi amicissimos , atque etiam ad ipsum summum Pontificem, dans illustre testimonium de D. V., 8c multis precibus utens , ut has

calumnias tanquam veram integritatem maculantes vellet coercere . Quae litterae, cum ad manus dicti D. Alonsi pervenerint, adhuc ab eo, ut intellexi, non sunt redditae, neque ille illis usus est; quod si secit, quia non fuit necesse, multum gaudeo, rem& honorem V. Rev. D. in tuto esse; si autem non reddidit, quia parum utiles fore existimavit, ego e contrario puto nihil fuisse nocituras: sed dummodota utra que mitentem lingua appeIlat . De eodem & Bembus 3. 63. 24. dee. Fuit ille Florentinus letsi eum in Seriptoribus Florentinis P aeterierit Poeetantus ut in eius epitaphio dieitur apud Sehrederiim p. 3So. rivis Romanus , solea Mincta Maria Majoris Canonteus , summorumrrium Pontimum Iulii III. Mareelu II. Pauli IIII. ae Saeri Senatus Seri- Quare in epistolis Itali eis Sadoleti , quarum quinque ad eum spectant . P ima inseribitur A M. Gio: Franeeseo Bini Meret. di N. S. v. epistolam Trivultio seriptam a

598쪽

modo V. R. D. sciat, me , quicquid sum & quam

tutum valeo , totum esse ipsius voluntati, Ac commodo semper addictum; de reliquo, pera mea ut tur quantum ei placuerit; ego enim promitto , me neque amore , neque studio animi, neque diligentia unquam illi delaturum; nec unquam ex meo ania Mmo excidet memoria illius paternae benivolentiae . iquam ipsa mihi, dum fuit Romae , ostendit . Ceterum , est quod rogem D. vestram , & pro amico meo, dc pro justitia. Aliti enim cum vacasset ben

ficium De la Fuente Petro Naharro , & id mihi in Curia Romana fuisset delatum, dedi illud Domino Ioanni Francisco Bino doctissimo, & probatissimo homini, qui me tunc in illo Secretariatus officio plurimum adjuvabat; illeque id postea resignavit in favorem cujusdam Hispani, viri optimi,& Sacerdotis , reservato sibi regressu, & pensione .

, quarum reservationum litterae extant Apostolicae . Post vero, illo cui resignatum fuerat mortuo, Convenit iterum cum alio,jusque suum illi tradidit,qui quominus possessionem consequatur , allegat se a quodam impediri, cui per V. Rev. D. illud Ben ficium fuit collatum. Quod si ita est, precor Rev. D. V. ut meo intuitu , qui pro homine in omni virtute egregio , dc quem ego fraterno amore diligo , multum laborem , velit ipsa essicere , ut tam ipse meus Jo .Franciscus Binus, quam ille,cui per eum id Bet encium denuo resignatum est, suis justis, & debitis commodis, fructibusque utantur, nullumque

599쪽

illis impedimentum a quopiam inseratur. Nam, praeterquamquod hoc aequum est , & convenit praesertim P. V. Rev. quae dc doctissima est &prudentissima, ut suum cuique reddatur, legesque.& jura, quibus utitur Christianitas, dc quibus vliavimus , conserVentur; tum Vero Propter amorem

mei, qui hoc enixe , & instanter postulo , Ac propter ipsius Domini Bini magnas virtutes, cujus ει milibus hominibus V. Rev. D. semper fautrix fuit. Spero , illam hoc etiam benigne , libenter , prompteque facturam;in quo me sibi quamvis obligatissi- .mum, semper tamen magis obligabit. Quod si dubium aliquid sit . ego ad ipsum D. Binum scribo, ut V. Rev. P. de omnibus per literas suas doceat: quem , & ipsum, & causam ejus totam, ut ipsam in protectionem suam accipiat,magnopere oro et atque eum, si videbitur, V. Rev. D. in suis rebus,& negociis adhibeat: est enim familiaris summo Pontifici, & valde ei charus ac dilectus . Ego 'hic in studiis, & litteris assiduus sum, recteque per Dei gratiam valeo, & V. R. P. semper optime

valere , & felicem esse opto, me cum omni amore s& reverentia plurimum illi commendans. Carpe toracti xxv m. Decembris ΜDXXXI.

Obedientissimus filius & humili seliens Ja. Sadoletus Episc. Carpent. XXIX.

600쪽

XXIX. n. AC BEATUS. D. N. PAPAELΡ ter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de

vota oscula beatorum . Annus agitur quintus decimus, ex quo in Civitate vestrae Sanctitatis hae

Aventonensi Ius Civile profitetur Optimus profecto doctissimusque vir Ioannes Franciscus Ripa , de quo ego vestrae Sanctitati hoc testimonium praebe- Te possum,nullum a me de his, de quibus aliquid judicare potuerim, aut praestantiore ingenio, aut illustriore fama fuisse cognitum ; nec solum doctrinae , & eruditionis, sed virtutis etiam eximiaeque integritatis . Illud equidem ipsis oculis cerno, quin

ceteri quoque omnes; praecipuum esse in eo ac pene solum ornamentum provinciae Ecclesiasticae huic, civitatique Aventonensi, quam alteram Romam nationes Circumjeci ae appellant; quod etiam

in decus , & laudem Sedis Apostolicie , k Sanctita

tis vestrae redundare cognoscitur: magni enim Concursus ex tota Gallia quotidie fiunt, hujus hominis consilium , & sententiam de maximis suis rebus sciscitantium ; nosque omnes incolae Ecclesiastici, illius prudentia, & aequitate in dubiis rebus nostris

x Pro Io Praneileo Riixa, qui Avetione Ius civile profitebatur, ut in ea de ii ille ut be retineatur , etsi optimis conditionibus e voeetur Mediolanum .r vis etiam , ni pareat , intentatis . scribit Ripae Sadoletus lib. v. ub onmibus bonis in titteris ambusque meeuere eum hominem assirmat ἱ dc do Uluminibus xx. editis , xx. Interpretationum, totidemque Responsorum . Erilli ita vero ιib. II. r. summo omnium t , maximum Iurisconsuli m

SEARCH

MENU NAVIGATION