장음표시 사용
581쪽
QUod multorum fama , & testimoniis intelli
go , te esse hominem singulari ingenio & d ctrina praeditum,laudemque prudentiae & aequitatis
eximiam obtinere ς id me ad te amandum , observandumque compellit: huic enim generi hominum natura sum amicissimus. Accidit autem percommode , ut quem Virtutis causa omnino amare cogebar , ejus fidei & veritati me dc meam Ecclesiam gauderem esse commissam : quod patrocinium ut suscipias, te vehementer oro , meque tibi deditissimum, dc tui nominis amantissimum tua aequitate adjuves. Nec tamen postulo a te in causa
mea aliud quicquam, nisi justitiam & integritatem;
haec enim in te virtus maxime praeclara mihi visa est : sed ad celeritatem expeditionis, ad liberati nem & finem mearum solicitudinum, ut curam R. benivolentiam tuam adjungas et hoc ego a te deprecor aperiasque pro tua humanitate,quam audio suminam esse , aditum mihi, hoc maxime expetemti, ad amicitiam tuam, quam ego egregia fide&sinceritate culturus sum , atque hujus tui beneficii , si dignum me duxeris quem diligas , meminriam pel petuam retenturus. Quibus injuriis & detrimentis ab homine omnium litigiosissimo & vcrsutissimo mea Ecclesia affecta lacrit, ex actoribus eis, Ac ex causa ipsa cognosces: huic succurrere& su
582쪽
ssa E PIS, TOLLE . . di subvenire oppressae, tuae Virtutis proprium est: in qua ego spem maximam locavi: qaae me ne deserat , Spectabilitatem tuam etiam atque etiam vehementer rogo . Ego si quid tua Causa aut tu tum efiicere idoneus sum, ita tibi meas omnes facultates desero , vel operae, vel benivolentiae, vel auetoritatis, si qua mihi modo apud hunc optimum Pontificem est; ut te velim confidere , non minus me cibi paratum fore, quam te ipsum tibi: quod in omni eventu & occasione re ipsa cognosces. Uale, & nos in amorem tuum recipe.
XXIV. MAGIUO CANCELLARIO FRANCIAE
ΙLlustris de excellensDomine,semper observande. Pro ea observantia,qua Excellentiam tuam semper singulari prosecutus sum, aliquantum moleste
s Quis iste fuerit non Deile est diiudieare . CaneeIlarii Franeiae ex P. Aa-RImo Hi . des Gramri de ta C r. iuere sub Ludovieo XII. Jo: de Gannay ad a. x s a. Stephanus I Oncher Sigillorum eustos ad a. lyrs. Sub Frane isto I. Antonius de Prato ab a. Is s. ad a. 23 3. Antonius de Burgo ab a. as ad a. 13 38. Gu iliemus Poyet ab a. 13 3 8. ad 3 43. Franciscus de M.,ntelon eustos Sigillorum ab a. Is 1. 24 s43. Franeiseus Errauit eustos Sigillorumὲ ab a. Is 3. ad Is 4. Matiliaeus de Longuetoue qui a. is 38. custos aliquamdiu sigillorum sierat , iterum ab a. x s 4r. ad I 34ν. Franciscus olivier Cancell. ab. a. i s 43. ad Isso. Sub Henrico II. de Carolo IX. Ex his Guillelmo Poreto & Antonio de Prato extant Iam editie sadolet litterae lib. xia a. 7. s. 1 o. lib. v . s. s. o. . a
583쪽
I A e o 3 I S A D O L E T I . ssytuli, de eis negotiis , quae in Romana Curia habes nihil ad me delatum fuisse potuissem enim,si a principio rem scissem , si non auctoritate atque ope, at studio, amore, diligentia tibi aliqua ex parte satisfacere: quam meam erga te,& tuos omnes voluntatem jampridem tibi exploratam esse arbitror. Equidem tibi ego semper admodum fui deditus, vel pice- stanti virtute tua, vel magnis erga me beneficiis provocatus; neque destiti tamen apud summum
Pontificem instare atque urgere ut negotia tua e
pedirentur : quem inveni ita Deus mihi sit propitius ) studiosissimum ac pene ardentem cupiditate satisfaciendi tibi . Sed res parum caute ab initio agitata in eum locum deducta eli, ut opposito justitiae nomine cogatur ipse Pontifcx, pro instituto
suae justissimae mentis ac naturae ire cunctantior. Datum est tamen negotium summo & doctissimo viro Cardinali Anconitano L ut videat,ecquis mΟ-dus sit te explicandi; qui in eo nunc totus cstmeque ego non optime spero de exitu . Nam & Pontifex optima in te voluntate est, & nos opera non de rimus , si modo a tuis adhibebimur, dc quae ad te pertinuerint, in eis opera mea fideli & prompta volent uti. De his omnibus copiosius locutus sum cum Petro Spina viro prudente,& tuaeExcellentiae studiosissimo ; cui etiam animum erga te meum,& studium inserviendi tibi aperui: qui tibi coram
1 Petro de Aeeoltis, de quo Claeeon. Cardin Iis ereatus Iulio obiit a. Is 33.
584쪽
ς6o EPISTOLA Omnia melius exponet; et ego postulo haberi a te fidem . Tu quicquid erit, in quo me tibi commodo esse posse arbitrare, si de me tibi omnia promiseris.
non taliam ulla in re opinionem tuam. Vale vir minime . X1 v. Kal. Decembris.
XXV. LANGE OfHΑbeo litteras datas Parisiis xv II. Kal. Iunias, mihi tardissime redditas, propter dissiculi
lcm credo itinerum & moras excutientium tabeularios omnes, ne quid litterarum ultro citroque perferatur : quas etsi non habeo compertum , a te
esse, idest ab eo , de quo & per Archidiaconum Aventonensem , & per G regorium procuratorem meum ad me scriptum est, cujus ossicia in me apud Regem Christianissimum maxima extiterunt; tamen similitudo & nominis & laeti me inducit, ut arbitrer eumdem esse, quando pro Langeo Langiatus scriptus es . Quod si ita est , atque idem tu, qui me & causam meam tuis humanissimis ossiciis apud Regem sublevasti,titteris quoque tuis, scriptis
amicissime animum tuum omnem & amorem ostendere
iὶ Guillielmo Re IIaia Langeo . suspicor hane esse serIptam epistolam .homini antiqua nobilitate prudentiaque insigni, Martini Historie i , di Ioannis Bellati Archiepiseopi Parisienfis & Carainalis , fratri . Johanni editae iam e tant Sadoleti epistolae s lib. . t. a. a. 3. lib. x. Is . Guillielmo vero ipsa lib. π. xx . t a. eui etiam librum inseripsit De ιιισδε recte in tituendis i lit- erae e erte sunt homini seriptae , qui apud Galliae Regem plurimum poterat , cui de praestitis in se officiis gintias agit. eommcni atque illum qui has litteras reddit.
585쪽
IAco BIS ADOLETI. s 6 rdere mihi voluisti, scito te ita recte in me tuam operam , & beneficium collocasse, ut eorum qui te amant & florentem esse cupiunt, quorum non mediocris pro tua praestanti virtute este debet copia, ego tui benivolentia dc amore incensus principem me esse profitear tantum apud me virium habet humanitas dc haec benivoli animi significatio, hoc mihi gratior , quo minus provisa aut expediata suit. Ac tibi equidem gratulor, quamplurimas partes amicitiae constituendae fortunam ad te detulisse; quas ego occasiones soleo ceteris rebus omnibus anteferre. Sed quando tu tali virtute, ingenio,probitate praeditus es, meo judicio, es dignissimus, cui omnis praeclarae rei gerendae facultas deseratur. Est praeterea in eisdem tuis litteris scriptum,esse quod operam meam apud summum Pontificem requiras; quod ego , quidnam sit intelligere non potui, ne que Vero quisquam ad me detulit, quo fierem Certior,quod summo meo cum dolore laro; nihil enim mihi magis est in optatis,quam reserre tibi gratiam si modo ea reserri possit et quod tuorum erga me magnitudo meritorum excludere videtur . Verumtamen , si quid dabitur occasionis , ut meum in te animum declarare possim , non desiderabitur a te nec Voluntas nec industria mea . De tuis erga me ossiciis & singulari tua humanitate communicaVicum eo qui tibi has litteras reddistit, cujus apud summum Pontificem gratia atque auctoritas ma-Nima omnium est ; idque ejus merito : nihil enim
586쪽
s6a EPISTOLAE illo fidelius, nihil integrius, nihil in omni genere virtutis persectius; qui quidem te etiam mirifice diligit, & tuam amicitiam familiaritatemque expetit , cui si te totum tradideris , hominemque omni laude praestantem tua illa humanitate incomparabili sueris complexus , nequaquam te Poenitebit optimi & prudentissimi viri amicitiam esse assecutum : penes hunc quidem summum omnium& vere optimum Pontificem quicquid ambo valemus gratia,& benivolentia, valemus tibi; quod magis reipsa experimentoque Cognosces.
XXVI. SANCTUS. AC BEATISS. D. N. PAPIE LΡ terSanetissime acBeatissime, post pedum devo
ta oscula beatorum. Venit ad has regiones Sanctitatis vestrae Commissarius D. Joannes de Piscia, homo peritus, & prudens , & mihi jam diu amicitia
I Clementi VII. pro A venionensi Leoto , eum Io. de Pistia i de quo π 3. 8. 3 Commissarius a Ponti see missus eo esset. Hune his litteris defendit εe laudat . Nestio , an ille sit , de quo Florebellus in Vita , de Car-Pe itoractensibus loquens 3 eorum ea se , aniplismi potentissimi viri . semultarem iιi eo tempore Legatus Avenionemo'itima illi urbi ορ-pi , qua in fide Romana Eemsia sunt, regebat homo in injuriis postrem is qua i ferent ineressibili unitata ae nimia propo patienti , fuscipersverιrus non es . Multas enim Eeelsasua injurias inferri , musta rum Tegaro, tum ab ejus Magistratibus, ae ministris inique decerni atqne vi , pro munere ac pro persese quam sustinebat minima mi ferendum exist/- vir. Ac primo quidam illum ab eis institutis hoνtando amice sepius onendo deterrere eoNatus est a sed eum nihil hae ratione prosceret . ς ε ρε- ue ejus quamquam absentis, Roma magna apud Clamentem P. M. eθι ais-ctoratas, brevi tene re perfecit ut Lu-us , sese colligeret, eos quibustiaqu
587쪽
IAco EI SADOLETI ς63tia coniumstus, qui tres commissiones attulit; ex quarum una, quae maximi momenti est, & adversus ossiciales jus male administrantes instituta est, rein qua Sanctitas vestra me quoque nominatum esse voluit,facile cognovi id, quod mihi maximae laetitiae est, meam illi fidem , & servitutem satis esse prohatam, pro quo ego semper eidem Sanctitati vestrae maximas gratias. Sed quod ad Zelum pertinet justitiae qui semper in Sanctitate vestra Bit singularis & ad illam summam integritatem ac prudentiam , qua Sanctitas vestra Dei munere, & sua voluntate, ac virtute in primis est praedita; visum est mihi eam de toto statu hujus suae provinciae per litteras facere certiorem , ut re plene cognita possit ipsa deinceps iis , qui querelas ad sanctam Sedem deserent, ea reddere rei ponsa , quae ipsius summae dignitati , dc sapientiae erunt convenientia. AC primum Pater Sanctissime , non possum hoc assise mare , nullos unquam errores ab Ossicialibus his committi, Cum ut Sanctitas vestra optime scit , in magna Copia eorum , qui juri reddendo praesecti sunt, aliqui, interdum quidem etiam malitia, sed saepius negligentia, aut etiam ignorantia possint peccare. Sed quod ad Reverendissimum D. Leg N n a tum
in res doleri Urimn ae pietatem potius adeo ps aliquanto post amavιν .su um modo eum eo ingratiam relerit, sed ex eo tempora illum vereri maximo , is patrem etiam appellare solitus Derit . Io. de Pistia mentio habetnr ep. ad Binum intre naticas edu. Veron. 11 I. eam vidi . tiam s. dein anno scrim est, atque iisdem sere de rebaε a t.
588쪽
veritati testimonium , neque hominibus odio , aut amore ero affectus, sed res ipsa , & saeta cujusque , cujusmodi ipsa fuerint, integro animo sinceraque fide, aut laudab: aut reprehendam quod igitur ad D. Legatum pertinet,sciat, & teneat Sam
Uitas vestra, nihil illo fieri posse ad gubernandum
populos sibi creditos, aut justius hoc tempore, aut providentius. Et quoniam laus a verbis communi bus dueta parum videtur habere soliditatis, nare bo ipsa facta , ut Sanctitas vestra intelligat, utrum habeamus, necne , Omnes qui in his locis degimus justam & agendi gratias Deo, & glorue vestrae Sanctitatis, ac honori sanctae istius Sedis gratulandi r tionem . Primum annus est , & eo plus, quod nos qui de Comitatu sumus , cum aliquot capita juris viderentur nobis ab Ossicialibus administrari allia
quanto secus , quam statuta Patriae , & nostra utilitas ferret , adivimus D. Legatum , & ad eum Causam totam, postulationesque nostras detulimus qui convocato Consilio , rebusque coram nam ,& ego adlui praesens examinatis, ac discussis , nihil nobis denegavit eorum, quae honeste, & j ridice petebantur: atque id ita prompto , & liberali animo facit, ut in quibus ratio etiam juris
non ita erat certa ac liquida, maluerit tamen pro sua benignitate nostrae voluntati morem gerere, quam aliquid suae potestati reservare. Itaque earuinpostulationum , & concessionuin decem circiter ,
589쪽
Ix eo vis ADOLETI . aut duodecim capitula consecimus, quae universae Patriae gratissima, opportunissimaque sunt, & no- his summa cum fide observantur. Secuta est pesti lentia paulo post , quae nos omnes in varia loca
disjecit: annus deinde, & a principio sterilis, &extremis tribus mensibus , omnibus his vestrae Samistitatis populis serme perniciosus;quo tempore,asperrima fame incrudescente , hominibus tanquam seris per agros , & nemora victum sibi ex ramis herbisque quaerentibus, Cam D. Legatus ab urbe Auenione abesset , facileque posset, si vellet, causam probabilem suae absentiae reddere , nihil ejus modi fuit, sed venit ultro in civitatem , & semetipsum obtulit: inultisque laboribus atque . omni diligentia, missis circumquaque hominibus, & prospexit quantum feri potuit publicae indigentiae , &privatim ipse , magnifico , & memorabili opere, pauperum turbam , & numerum ingentem , sermo ad duo hominum millia , duorum mensium spatio
amplius, privatim aluit, pane singulis , di pulto quotidiana praebita: cujus praeclari facti exemplum , atque imitatio ita animavit, incenditque Ceteros , ut plurimi, qui domesticis copiis instructiores erant, domum suam indigentibus aperuerint , nec unquam , ut ego arbitror , ulla in gente tantum misericordiae , & charitatis , fuerit auteXpe statum, aut visum, quantum in populis vestris Sanctitatis reipsa, opere fuit expertum, &COgnitum : quae res, quantum ad decorandum , &
590쪽
s66 Εν Is T L Rcelebrandum S. Sedis Apostolicae nomen inter his gentes valuerit, Sanctitas vestra optime potest existimare. Constat quidem certe,nisi haec Domini Legati virtus , & magnificentia lumen salutis paupe- . ribus ostendere coepisset , multique exemplum retatis secuti fuissent, non pauca hominum milix fame interitura fuisse . Transiit ista nox famis, de tenebrarum; & cum ubertatem frugum, non solum terra monstrare, sed effundere etiam coepisset; ipsaque spe propinquae saturitatis facile homines per se suae saluti subvenire inciperent, Dominus Iaegatus interea , accersito homine doctissimo , de Religioso peritissimo, qui natione Italus, patria Vicentinus regulam Fratrum Praedicantium prin. fitetur, rem novam, & inauditam in his regioni-hus . maximeque sanctam , & salutarem instituit, ut beati Apostoli Pauli epistolae publice legantur. Nam hae gentes,Pater Sanctissime, sua quidem sponte, & christianissimae, & devotissimae sunt; sed praeter fidem illam simplicem, dc illa prima Religionis rudimenta, nihil unquam , neque legerunt, . neque audiverunt, quod ad altiora fidei Christi nae mysteria intelligenda pertineat; una est illis litterarum cognitio in jure , & canonibus, in quo genere doctrinae, multi sane versantur; ceteras quidem artes , & disciplinas liberales , & praesertim eas, quae ad cognitionem Dei, & sui unicuique sunt necessariae , nemo ferme in his terris cognoscit. Quod videns D.Legatus di bonitate quadam,