Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

sos ARTICULUS VI. CONTROVERSIA V. Steρhanum facta sunt in colonia Calamensi , et in no stra , plurimi conficiendi sunt libri: nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libellidati sunt, qui recitarentur in populis. Id namque feri soluimus , cum Oideremus antiquis similia diuinarum pirtutum signa etiam nostris temporibus Irequintari. Theocloretus Orat. VIII. contra Gentiles : Quod autem compotes illorum Iant, qui cum fide Postulant, palam testantur illorum donaria, curationem indicantia. Nam alii oculorum , alii pedum , alii manuum estgies ob runt : et has nonnulli ex auro ; alii ex aere fabricatas. Haec autem yrπosita morborum depulsionem indicant, cui testificandae , ab iis qui sanitatem recuperarunt, monimenti loco sunt amensa. Ea Porro S pultorum virtutem Praedicant: et eorum simus Usorum Oerum Deum esse demonstrat. Miraculorum saepissime

meminerunt alii Patres, Eusebius passim in Hist. Eccles. Hilarius in libro Contra Constantium , S. Am-hrosius, S. Hieronymus , S. Gregorius Naziunaenus. S. Basilius, S. Gregorius Magnus , Su itius Seperus in Vita S. Martini , aliique Historici gravissimi, saepe testes non de auditu tantum , verum etiam de visu , quorum authoritatem absque insignis impudentiae nota nemini rejicere fas est. DCCXXXII. Prob. V. gemina, eaque invicta Paritate. I. eit Licite, honeste atque utiliter invocantur Aulidi ad Ministri alicuius Principis, ut in causa tem porali nobis patrocinentur , eaque quae petimus, uPrincipe nobis impetrent, quin idcirco Principi inseratur injuria. Ergo etium licite, honeste atque utiliter invocamus Sanctos cum Christo in coelis regnantes, amicos Dei, et coelestis aulae Principes , ut potenti suo

512쪽

DE INvoCATIONE SANCTORUM. 669patrocinio pro nobis apud Deum intercedant, donaquo gratiae, sanitatem corporis , aut alia quae de ideramus Beneficia supplices nobis impetrent; qain propterea Chrissio irrogetur injuria. I l. Licite, honeste, atque utiliter invocamus Sanctos piosqae homines adhue viventes, ut suis apud Deum precibus nos adjuvent. Ergo multo magis Sanctos in coelis regnantes. P. C. Si Sanctorum eum Christo regnantium invocatio foret illicita, tune ideo, quia illi uolunt, aut non possunt invocauti has opitulari : quia eorum preces non cognoscunt, aut qaia eorum invocatio iniuriam inseri Christo mediatori; vel denique quia repugnat mandato ac voluntati Dei. Atqui Sancti volvat, possuntque invocantibus opitulari, precesque nostras cognoscunt, ut Conclusione II. ostendi mus: eorum invocatio tam parum injuriosa est medi tori Christo, quam invocatio Sanctorum adhue viventium ; nullusque ostendi potest Scripturae locus, qui iuvocationem Sauctorum iu coelis regnantiam prohi

OBIECTIONES.

DccXXXIII. Objicitur L contra II. conclusionem, Authoritas Scripturarum. III. Regum cap. VIII. dic tur. Tu nosti solus cor omnium Aliorum hominum. II. Jobi cap. XIV. Siςe nobiles fuerint inlii ejus , si-ςe ignobiles, non intelliget. v I. Ecclesiastis Cap. IX. k ςentes sciunt se esse morituros, mortui pero nihil noperunt amplius. IV. Isaiae Cap. LXIII. Tu enim Pater noster, et Abraham nesciςit nos, et Israel ignorauit no; . V. IV. Reg. cap. XXII. dictum est a Deo Iosiae Regi: Colluam te ad patres tuos , ut non sideant oculi tui

513쪽

5i. ARTIeULUS VL coNU VERSIA V. omnia mala, quae inducturus sum per locum istum. Ergo Sancti non cognos uni proces nostras, neque Pro nobis orant in particulari. R. N. C Q mvis Sancti

non cognoscerent preces nostras , possent tamen Orare pro

omnibus illis speciatim, qui ipsos invocaverint. At falsum e t et illud. quod Sancti preces nostras non cognoscant. Ad I. itaque R. . Sanctos non eo modo C gnoSUere Preges nostras, quo Deus, nimirum naturaliter et propria virtute, se i ex manifestatione Dei. Ad

II. Sermo ibi est de homine e urnali , qui in hac 'vita v ido sollicitus fuit , ut h)nores et divitias filiis

post mortem suam relinquendas augeret. Hanc sollicit

dinem neutiqu im illi profuturam esse in altera vita ait S. Job, quia nesciet quid do filiis agatur, quove in statu sint. Ita S. Gregorius M. Lib. XII Morat. Cap. MV. Ad II l. Sensuq illius Ioci est. Viventes, quia sciant se

morituros. possunt agere poenitentiam, et Prospicere sibi de remelio salatis, ne aeternum pereant: At mortui . . qui in hac vita Poenitentiam neglexerant, nihil amplius noverunt, quod ipsis prodesse valeat , quia post mortem nullus datur poenitentiae locus. Ad IV. locus, ille , teste S. mero mo , expone adus est de cogniti ne approbativa , ita ut sensus sit. Abraham et Iacob non agnoscunt uoq amplius pro filiis suis, propter peeuata nostra. Praeterea quamvis Abraham, Jacob, aliique Sancti veteris Testamenti in limbo existentes, ignoravelint ea quae in terris agebantur; miui me sequitarea pariter ignorari a Sanctis cum christo regnantibus. Illi enim beatitudinem nondum erant adepti, ad quam Per tinet ea rescire quae faciant ad honorem et gloriam beati. Ad V. R. ex eo loco id solum inferri, quod mose tui naturaliter nesciant, quae aguntar in terris: aut si

514쪽

DE Iκvo ATIONE SAN TORΠΜ. 51 et ex revelatione Dei cognoscant, longe aequiori animo

ferre amicorum et propinquorum miserias ac calami

tates

DCCXXXIV. Obseitur II. Authoritas Patrum. Origenes Hom. II. in Epist. ad Romanos scribit: Si extra corpus positi, vel Sancti qui In Christo sunt, agunt aliquid, et laborant pro nobis, ad similitudi

nem Angelorum, qui salutis nostrae ministeria stroe rant , habeatur hoc quoque inter occulta Dei, neque chartulae committenda mysteria. S. Gregorius azianzenus in Oratione de laudibus Gorgoniae sororis suae ait: Si tibi aliqua sermonis nostri est ratio, et hoc sanctis animis a Deo munus , ut talis sentiant , susc*e hanc nostram orationem , multorum epita torum loco. Ergo dubitavit, num Sancti preces nostras cognoscant. III. S. Augustinus Lib. de cura pro

mortuis, cap. XIII. Si parentes non intersunt, qui sunt . alii mortuorum , qui nuverint quid agamus, qui e patiamur 3 Isaias Pruheta dicit et Abraham nos nesci-ςit., et Israel ignorapit na . R. ad I. Origenem non dubitasse, utram Sancti pro nobis intercedant; sed an pro nobis laborent Angelserum iustar, hoe eit, utrum nos adjuven*. Ogendo sobiscum in. tvityi , u isque amhaerendo , ut Asyli. . qgibas nostri custodia a Deo est demandata. Caeterum Sanctos pro nobis orare diserte docet Origeu Lib. VHI. contra celsum, Η-- IIIo in Cautica, et Hom. i. in Ezechielem. Ad II. N. C. Particula si plerumque non est dubitantis, sed confirmam iis potius, et certo rem Severantis, ut observat S. Chrissostomus Hom. H. in Epistolam II. ad Thessal. expli-aans illa. verba Apostoli Cap. I. v. 6. Si tamen iustum

est apud Deum M tetribuere tribulationem iis qui vos

515쪽

61E ART CULUS VI. CONTROVERSIA V. tribulant ; et uobis , qui tribulamini, reqt iam nobiscum in reuelatione Domini Jesu de coelo cum Angelis Uirtutis ejus. A' III. S. Augustinus i. c. id unumn serit, mortuoq non versari nobiscum, nee humanis rebus interesse humano moto, colloquendo scilicet no-hiscum, et sumiliariter congrediendo, quod exemplo matris suae Monicae jam desanctae comprobat. Quod vero Sancti Deo revelante cognoscant quae hie aguntur, quodque virtute divina possint hue venire, ac nobis opem ferre, nusquam ambigebat; scribit enim Libro cit. Cap. XVI. Non igitur ideo putandum est uiuorum rebus quoslibet interesse posse defunctos , quOniam quibusdam sanandis uel adjuoandis Martyres obsunt : sed ideo potius intelligendum est, quod per diuinam potentiam Mur res pioOrum rebus intersunt, quoniam defuncti Per naturam propria--τiporum rebus interesse non Possunt. DCCXXXV. objicitur III. contra ΙΙΙ. Conclusionem , Exemplum Christi. Christus Matth. Cap. VI. u. g. docens nos quem invocare debeamus, non ΛDg Ium, Patriarchas aut Prophetas mortuos , sed Patrem coelestem invocare nos iussit. Sic ergo orabitis : Pater noster , qui es in coelis. II. Christus hoh Angelos aut Sanctos, sed Patrem compellavit. Joan. Cap. XII. Pater clari ca me. Joan. XVII. Pater penit hora etc. Ergo Christus et verbo et exemplo docuit invocationem Samotorum esse illicitam. R. I. Ergo cum Christus solum Patrem invocare nos docuerit, nemini fas erit imoQDee Filium, aut Spiritum Sanctum Τ R. II. N. C. Christus non tam admonere voluit Apostolos de eo , qui orandus est, sed de modo orandi, sive de iis rebus quae a Deo petendae sunt: de his enim, ambigebant AP

516쪽

DE INPOCATIOSE SANCTORUM. 513stoli, cum dicerent Lucae cap. XL Domine, docenos orare. Ad II. R. I. Ergo illicitum etiam erit suffragia viventium exquirere 3 R. ΙΙ- N. C. Mediator Dei et hsminum, Filius aeterno Patri aeceptissimas,

Rex Angelorum et Sanctorum nullius intercessione i digebat : hino neminem invocare potuit, praeter Deum, oh excellentiam suam , qua creaturas omnes longissime superabat. At longe dispar est ratio creaturae parae.

DCCXXXVI. Objicitur II . Silentium Apostolorum. Apostoli in stiis scriptis non meminerunt in v cationis Sanctorum; ac Paulus praecipue totas in eo est, ut christum sedere ad dexteram Dei ostendat, et pro nobis orare, nulla facta metatione Sanctorum. Ergo invocatio Sanctorum non est licita, aut utilis. Confirm. Probari non potest, quod Ecclesia temporibus Apost lorum uqurpaverit Sanct rum invocationem. Ergo illa est ab Apostolica institutione aliena. R. I. Aposmii in suis scriptis memineruat invocationis Sanctorum, tum quia preces viventium implorarunt, I. ad Thessal. cap. V. Fratres orate Pro nobis: tum quia docuerant Sa etos pro nobis orare. Sio Apocalypsis Cap. V. v. 8. r fert S. Ioannes, seniores XX lV. cecidi se coram Aguo, habentes phialas aureas plenas Odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum. Et Princeps Apostoloram II. Petri cap. I. v. 15. pollicitas est: Dabo autem Ueram et frequenter habere vos post obitum meum , ut horum memoriam 1aciatis, nimirum intercedendo pro vobis apud Deum. B. Paulum quod attinet, cum Sa ctorum intercessio non aliunde vim atque efficaciam ha heat , quam ex meritis Christi, non expediebat Sa

ctos ab illo nominari : quia proposuerat sibi Apostolus obtendere Gentibus et Iudaeis uuiversalem Re lemst

517쪽

514 ARTICULUS VI. CONTROVERSIA T. rem , ac Summum Saeerdotem, qui pro omnlaus intereedat, pro ipso autem nemo. R. II. O. A. N. C. Mubra ipsi Protestantes tam Iaam utilia, vel necessaria ob- Servant , quorum nulla, aut obscura prorsus in scriptis Apostolieis fit mentio : nimirum baptizaut Parvulos, pronuntiant consueta verba : Ego te butiro in nomine Parris etc diem Dominicam, ac plura festa D mini celebrant Ad Confrmat. T. A. N. C. Apostoli et Episeopi tunc tempori. magis erant solliciti, ut multos ad Christi fidem perducerent, atqae ad Martyrium Pra pararent, quam ut multos libros conscriberent. Praeterea non omnia quae Apostoli tradiderant , chartis sunt consignata: primisque illis temporibus Ecclesia conabatur magis cultum et adorationem Iesu Christi

promovere, quam aliorum Sanctorum venerationem-

DCCXXXVII. Objicitur V. Authoritas Ρutrum S Ignatius Mart3r Epist. ad Philadelphios scribit: Vos Vitalaes in pestris orationi bus solum Dominum Christum , et Patrem Domini Christi ante oculos habete. II. Origenes Lih. Vs II. contra Celsum. Pu ρe solus

est orandus suρremus De : sed et Unigenitus eius orandus , ac μristaenitus omnis creaturae, hoc est, Verbum Dei III. Tertullianus Lib. IV. contra Maseeionem : Qui alium inoscat , quam serum Deum, non

orat, sed blasphemat. Et in Apologelico Cap. XXX.

Ab alio orare non ροssum, quam a quo Sciam me omnia consecuturum, quoniam et Use est, qui solus praestat IV. S. trenaeus Lih 1 l. advia Haer cap. LVII

Ecclesia in inoocationibus Angelicis nihiI Iacit, sed omnem orationem dirigit ad Dominum. V. Lactantias Lib. 11 lnμtitui. divin. Cap. LV M. Viani estum est, asa qui Mel mortuis supplicant, uel Rrram veneran-

518쪽

DE IN OCATIONE εANCTORUM. 5.6tur, is elutis sceleris sui supplicia pensuros. VI. S. Ambrosius comment. in Epist. ad Rom. Ad Deum Pr merendum subragatore Ostus non est. VII. S. Chrysostomus in Hom. de profectu Evangelii scribit: Ca rerum non opus tibi ρatronis via Deum , neque mul to discursu, ut blandPare aliis ; sed licet solus sis,

Patronoque careas, et Per temet Sum Deum Preceris , omnino tamen soli co Os eris. Aeque enim tam faci- Ie Deus annuit, cum alii pro nobis orant, ut cum istimet oramus. etiamsi ρlurimis plenissimi malis. VIII. Patres Carthaginensis III. concilii Canone XXIII. st tuerunt : Cum altari assistitur , semper ad Patrem EA rigatur oratio- Ergo Patres illi damnarunt invocationem Sanctorum. R- ad I. Sententia ista in ge mana Epistolarum illarum editione, quae priori saec Io e Florentino codico est extracta, nota occurrit: neia in vetusta latina , quae ad verbum illi respondet. Dei de quamvis germanam esse perlocham hano Ignatii vo- Iimus , nihil ad rem facit. Per verha enim illa sicut non rejicitur adoratio Spiritus Sancti . atque invocatio viventium : ita neque invocatio Sanctorum cum Cisristo regnantiam reprobatur. Intelligerula itaq- sunt illade Christo velut principali mediatore, ai: de aeterno Patre summo Bono, ac rerum omnium prinoipio, cul' tu latriae adorandis. Ad II. Origenes preces Angelis osserendas negat, quae uni Deo conveniunt, vel quas ad ipsos ut ad inrtiores quosdam Deos dirigautur et at certos quosciam eis exhiberi cultus, certasquct fundi

Precationes Permittit, naturae eorum creatae coave vie

tes . et diversi generis ab illis, quibus Deo per Filium ejus suppIicatur , ut ipse Origenes Lib. VIII. contra

Celsum mentem sua explicat. Noa ergo Pregationem

519쪽

ARTICULUS VI. CONTROVERSIA P. 516 Angelis oblatam, sed preeationis modum damnat. Ad III. Tertullianus Lib. 1U. contra Marcionem, et in Apo-

Iogetico loquitur de falsis Diis Gentilium, a quihus

cum nullum sperent auxilium Christiani, eos ait ad unum summum Deum confugere, qui solus primario ae principaliter auxiliari potest. Iam vero Iocum hunc non adversari invocationi Sanctorum, patet ex eo, quia Catholici ano ore fatentur , intercessiones Sanctorum vim Omnem ac robur accipere a meritis Chri ti. Ad IV. S. Irenaeus i. c. agit contra illos, qui in nomine daemoniorum iactabant patrata fuisse miracula : aliqua Christianos, non per magicas incantationes, sed per imvocationem Domini miracula patrare, ad quem ultim

to preces dirigunt, quando Sanctos invocant. Ad V. B. Lactantium loqui de culta superstitioso , atque Id lolatrico, ut manifeste coli igitur ex toto ii Io oapite. Ad VI. Author Commentariorum in Epistolas Paulinas non est S. Ambrosius , sed Hilarius Sardus, Ambrosiasterdictus, qui contra Ethnicos Philosophos contendit, Amgelos Coelorum motores adorandos non esset cultu latriae.

Ad VII. S. Chryso tomus agit de iis, qui preces v ventium implorant, ipsi vero pro se orationem negligunt . quasi aliorum precibus in eoelum sublevandi ,

. Absque Proprio QOMatu et incommodo. His merito ant

ponit eos, qui pro se orant, et simul aliorum preces implorant , tum ali hi, tum etiam Hom. I. in Epist. I. , .nil Thessalonio. His itaque cognitis , nec Sanctorum a Preces contemnamus , neque totum in illas projiciamus.

Ad VuL R. I. Ergo neque ad Filium, neque ad Spiritum Sanctnm oratio dirigi poterit 3 R. II. N. C, cadithaginense Concilium non prohibet, ne umquam fideles preces suas dirigant ad Sanctos; sed tantum prae-

520쪽

ng 1moe AmoNE SANCTORUM. 54νcipit Sacerdotibus , ut orationes in Missa recitari soli tas dirigant ad Patrem. Cui mori etiamnum insistit Eeclesia CathοIica , quae orationes suas in Missa et Breviario , quia Sacrificium Missae , et Horae Canonicae ex sine stio essenti ili ac primario ordinautur ad laudem Dei, atque ad implorandum eius auxilium, dirigit ad Deum Patrem per Iesum Christum Dominum nostrum.

DCCXXXV Us. Objicitur UL Aoritas doctrinae.

Primis tribus saeculis, quibus purior in Ecclesia vige-hat doctrina, non usurpabatur a Christianis Sanctorum invocatio; sed primum quarto saeculo ad finem vergento introducta fuit ex privatis Monachorum devotioni has a Basilio, Gregorio Nazianaeno, Nysseno, et Hieronymo. Ergo. ΙΙ. Pleraque testimonia Patrum desumpta sunt ex illorum orationibus Panegyricis, quas declamatoriis flosculis , et Rhetoricis apostrophis ita exornarunt, ut opinionem de invocatione Sanctorum, tamquam publi- eum dogma in immensum exaggerarent. III. Patres IV. et V. saeculi cesserunt inveteratae iam opinioni. aetolerandum sibi esse existimarunt quod corrigere non poterant; alii vero assectui suo nimirum indulserunt, sicque in turpem hune errorem prolapsi sunt , gravia

illa rationum momenta non ponderantes, qaae Sanelaram invocationem turpissimae idololatriae ream evincant. R.

ad I. N. A. Irenaeus, Origenes , Cyprianus , Eusebius, longe ante Basilium, ea scripsere, eκ quihus inanis ste evincitur, Sanctorum inrogationem lieitam atque tilem esse. Hinc ipsi centuriatores Magdeburgies Centaria III. Cap. IV. scripsere: Wideas in Doctorum hujus tertii saeculi scr*tis non obscura uestigia inoocationis Sanctorum. Quod' si Patres IV. saeculi novam doctrinam eirca invocationem Sanctoram ita Eeclesiam

SEARCH

MENU NAVIGATION