장음표시 사용
561쪽
DE CULTs ss. RELIQUIARUM. siseretum concilii Tridentini Sess. XXV., adhibitis iaeonsilium Theologis , et aliis piis viris , ea facere debet , quae veritati ac pietati consentanea iudicaverit: ideoque vix siet, moraliter loquendo , ut reliquia falsa pro vera colatur. R. II. nullam prorsus imminere periculum idololatriae, quia latreuticum cultum neque
Sanctis ipsis , multo minus Reliquiis impendimus. R. III.
D. A. Exponunt se periculo proximo cultus superstitiosi , N. A. Periculo valde remoto, quod nemo Prudenter suspicari potest, subdist. Periculo remoto cubtus materialiter tantum superstitiosi, C. A. Formaliter ac culpabiliter superstitiosi, N. Λ., et conseq. Ut Sanctorum Reliquias honesto et licite colamus, sufficit, nullum nobis prudens motivum occurrat in contrarium:
aut ut rationabiliter iudieare possimus, has esse reliquias alicuius Sancti, praeoipuo si iudicio Eniscoporum approbatae sint. TuIi modo numquam uos periculo proximo exponimus deserendi illis cultum superstitiosum; sed ad summum periculo valde remoto, quo' merito contemni potest, atque in commercio humano contemnis tur , v. g. a filio adeunte cum aliis fratribus haeredita- tein paternam. Potuit contingere, ut, quamvis id ille ne suspicetur quidem, alium habuerit patrem , nullumque de se ad haereditatem hanc illi ius competat, sicque gravem praetensis Datrihus suis injuriam , ae grave damnum inserui. Neque dicas, ex hac responsione sequi, quod Heliquiae Sanctorum coli debeant sub hac conditione, si sunt Oetae reliquiae. Quemadmodum enim parentes a nobis coluntur atque honorantur absolute, absque hae conditione, si sunt peri parentes : ita etiam, nisi rationabile oboriatur dubium , Reliquiae Sanctorum absolute colendae sunt, absque ulla conditione adiecta.
562쪽
CONTROVERSIA VILDE USU ET CULTU SACRARUM IMAGINUM.
DCCLXXVIII. ui saeris Imaginibus primi omnium denuntiavere bel
lum , fuerunt Iudaei, atque etiam Ethnici; non quod isti a simulacris et imaginibus abhorrerent: magna enim superstitionum pars apud eos posita erat in gesta simulacrorum ; sed quia Christum ac Sanctos . praecipue Mart res , execrabantur. Hos aemulari visi sunt Marcionitae, Manichaei, Phantasiastae , qui Christi imaginem dete stabantur , quod illum non fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus Praebuisse dicerent. teste S. Augustino in Lib. de Haeres. cap. XLVI. Saeculo V. A sub Zenone Imperatore Xenaias natione Persa , conditione Servus, quam vis baptismo nondum initiatus esset, a Petro Cnapheo Antio heno Patriarcha ordinatus Episcopus Hierapolitanus , et mutato nomine Philoxenus dictus, testibus Theophane ac cedreno, docuit Christi et Sanctorum imagines non esse recipiendas. Ad finem saeculi VI. S renus Episeopus Massiliensis in Galliis imagines Sati torum confregit , atque ex Ecclesiis removit ad evitandum latreuticae adorationis periculum, eoquod Plures Gentiles, qui tunc temporis Massiliae versabantur, ad imagines illas tamquam ad idola se converterent, Plurimumque pravo suo exemplo simplicioribus fidelibus ob-
563쪽
prehendit S. Gregorius Magnus Lib. VII. Epist. CIX. Et Lib. IX. Episte. IX. Saeculo VII. impius Mahometus sectatoribus suis omnem imaginum ac simulacroram
usum severe prohibuit. Saeculo VIII. palam aperteque Sacris Imaginibus hellum indixit Imperator Leo Isaur,cus , a Iudaeis impοStoribus deceptus, vano praetexta evertendae idololatriae. Furenti sorti animo restitere S. Gregorius II. et S. Gregorius III. Romani Pontifices,
S. Germanus C Politanus Patriarcha, et S. Ioannes Da-.mascenus. Leonis impietatem secuti sunt Constantinas
Copronymus, et Leo IV. Et Constantinus quidem Anno 754. Convocatis ex Imperio suo Episcopis CCCXX VIII. CPoli Syriodum celebravit , qua impium Patris sui decretum adversus imagines confirmavit, ac Pipinum Francorum Regem, missis ad illum Legatis , in sceleris societatem pellicere conatus est. Extincto Leone 1 v. Constantinus eius filius cum Matre Irene, consentiente ΚΘ driano I. Romano Pontifice, Nicaeae Bithyniae urbe O cumenicam coegit Synodum , quae damnato CPolitano latrocinio sub Copronymo, venerationem imaginum decrevit. DCCLXXIX. Saeculo IX. Leo Arme uas, throno Imperiali proditione occupato, Iconoctastarum haeresinet furorem instauravit: cujus vestigiis inhaeserunt Suo-eessores , Michael Balbus et Theophilus Imperatores. Post Theophili obitum uxor Theodora , cum filio Michaele admodum insante Augustis titulis ornata, cultum Imaginum in Oriente restituit , confirmata Synodo icaena II. in conventu Episcoporum et Clericorum CPo-Ii habito Anno 842. Neque ab eo tempore in Oriento amplius a Geaecis tumultuatum est ob causam imaginum , quas hodierna etiam die , quamvis pertinaci
564쪽
56α ARTICULUS VI. CONTROVERSIA VII. schismare a Latina Ecclesia divisi, maxima veneratione Prosequuntur , ut patet tum ex Responsione II. Seremiae Patriarchae CPolitani ad Lutheranos cap. de invocatione Sanctorum , ubi dicitur : Adoramus magines eo modo, ut non si matericta exhibeamus res
rentiam ; sed imaginum interuentu illis qui per ipsas signiscantur, honor qui imagini exhibi tur . ad prototypon transit, sicut Diuus Basilius dicit : tum exactis Concilii Ierosolymitani a Dositheo Patriarcha celebrati A. I 672. adversus errores Cyrilli Luearis, qui Orientem Calvini doctrina infigere conatus erat. DCCLXXX. Iconomachorum haeresin in Occide te excitavit Claadius quidam ex Hispaniis oriundus , Felicis Urgessitani diseipulus, Ludovici Pii Imperatoris suffragatione ad Taurinenses insulas promotus , cuius crroribus institerunt Saeculo XII. Petro Brasiani, Hem Ticiunt, Waldenses , et Albigenses, Sueculo XIV. Wi-ehlemiae, XV. Η sitae, XVI. Andreas Carologicidias, Utricus Zis inglius, Martinus Lutherus . Philippus M lanchion, Centuriatores Magdehargici , Joannes Calvinus , eorumque sectatores Protestantes, qui Imagines
quidem Christi et Sanctorum in Templis suis quandoque e ponunt, non ad cultum , sed solummodo ad or- Natum , et repraesentationem historiarum.
DCCLXXXI. Mitius circa cultum Imaginum errarunt Galli saeculo VIII. et IX. ut tum ex Synodo Franco ordiensi A. 794. et Conventu Parisiensi A. 8a..tum ex illius aevi Scriptoribus, Iona Aarelianensi, Dungulo Diacono Sandionysiano, Agobardo Lugdunensi , Walairido Strabone Augiae divitis Abbate , Hinem γTO Bhemensi , ac praeeipue ex libris Carolinis desami tur. Patabant illi nimirum Imagines om uiuo esse re-
565쪽
DE USU ET CULTU SS. IMAGINUM. 563tinendas, neque temerario ausu destruendas; sed ita, nullus ut illis honor, veneratio nulla tribueretur , atque ad spectaculum tantummodo palam exponerentur , hodest, ad divinorum heneficiorum conservandam memoriam , et in rudiorum animis defigendam. Improbabant itaque furorem Iconoctastarum , qui Sacras Imagines destruebant, simulque cultum, ut putabant, nimis e
fusum , quo Graeci orthodoxi , atque Itali sacras Imagines prosequebantur per luminaria, thymiamata, osui la , inclinationes etc. quae obsequia Galli non Sanctorum imaginibus, sed eorum tantum reliquiis , Evangelio ac Cruci deserebant. Quin eo audaciae progressi sunt Gallicani Praesules aliqui, ut in Conventu Parisiensi sub Ludovico Pio imperiitore Anno 8 24. non tantum Nicaenam lI, quod etiam in Francosordiensi Co cilio actum fuerat , verum etiam dogmaticam de culta imaginum Hadriani I. EpistoIam, ad Constantinum et
Irenem datam, superstitionis et erroris arguere temerarie sint auri , putantes Nicaenam II. Synodum a Romano Pontifice confirmatam non fuisse : via in ignoratione Romana Ecclesia Francos Permanere passa est, praevideres, si urgeret at VII. Synodi authoritas in re fidei, fore ut Christi Eccleqia, ex Francorum anive sae fere Christianitati in Occidente dominantium pertinacia , foedissima atque immedicabili conscissione Iaceraretur. Vide dicta Num. CLXXX s X. ete. DCCLXXXl1. Circa cultum Sacrariata Imaginum duplex institui potest quaesti O. 1. Utrum sacrarum 1 m ginum uultuq sacer repugnet legi divinae, sive utrum licitus sit et honestus. Atque haec quaestio ad fidem per tinet. II. Utrum , spectatis omnibus circumstantiis, ex
pediat Sauctoram imagines in Templis venerationi fido.
566쪽
5M ARTICULUS VI. CONTROVERsIA HI.lium exponere. Atque haec quaestio pertinet ad disciplinam , quae matationi est obnoxia. Nos in praesenti controversia Protestantibus facile damus, I. Usum Imaginum eX eorum genere esse, quae adlaphora nomina tur, quae scilicet ad salutem omnino necessaria non sunt
nec ad substantiam religionis pertinent; sed in potestate sunt Ecclesiae ut ea vel adhibeat. vel ad tempus ableget, prout satias esse judieaverit Ιl. Imagines Sanctorum colendas non esse supremo adorationis cultu , nimirum latriae. IlI. Superstitionem omnem, si eX ignorantia vel simplicitato populi in cultum sacrarum Imaginum irreperet, Pastoribus Ecclesiae sollicite removcnflamesse. I . Imagines Sanctorum a nobis non eo modo colendas esse, quo ab Ethnicis colebant cir idola , neque spem in ipsis imaginibus reponendam esse. Hoc tantummodo asserimus, licitum esse atque honestum saeras Imagines religioso , vel Sacro culta prosequi. DCCLXXXIII. Atque in hoo solummodo statam quaestionis versari evidenter colligitur ex duobus Conciliis Oecumenicis , Nicaeno U. et Tridentino, quae doctrinam Catholicam de culta Imaginum nitidissime exponunt. Neque Protestantes dicere possunt, aliud nunc doceri a Catholicis ; cum ignorare nequeant, Sacerrimam apud Catholicos esse Conciliorum Oecumenicorum . quae Ecclesia approbavit , authoritatem, nobisqu8 nefas esse vel Iatum unguem ab illorum doctrina recedere. Nicaenum itaque II. Aetione VII. sic in definitione fidei
pronuntiat: Sequentes dioinitus inviratum Sanctorum Patrum nostrorum magisterium , et Catholicae traditionem Ecclesiae , c nam Diritus Sancti hanc esse nοςimus , qui nimirum in ipsa inhabitat donimus in omni certitudine et diligentia, sicuti Aguram pretio-
567쪽
DE USU ET CULTU SS. IMAGINUM. 565sae ac uis sicae Crucis, ita penerabiles et sanetas imagines proροnendas, tam quae de coloribus et tessellis , quam quae ex alia materia congruenter, in Sanctis Dei Ecclesiis, et sacris ossis et ςestibus, et in parietibus ac tabulis , domibus et piis: tam cidelicet imaginem Domini Dei et Saluatoris nostri Jesu Christi,
quam intemeratae Dominae nostrae Sanctae Dei Genitricis , honorabiliumque Angelorum, et omnium Sanctorum simul et almorum piporum. Quanto enim frequentius per imaginalem formationem pidentur , tanto qui eas contemplaritur , alacrius eriguntur ad Primit porum egrum memoriam ρt desiderium, et ad osculum , et ad honorariam his adorationem tribuendam :non tamen ad ueram latriam, quae secundum fidem eSt, quaeque sesam naturam diuinam decet, impertiendam. Ita ut istis, sicut ingurae pretiosae ac pipi cae Crucis, et sanctis Euangeliis , et reliquis sacris monumentis incensorum et luminum oblatio ad horum h norem consciendum exhibeatur , quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitiνum transit ; et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam. Sic enim robur obtinet Sanctorum Patrum nostrorum doctrina , id est, traditio Sanctae Catholicae Ecclesiae , quae a sinibus usque ad sines terrae susce 'it Epangelium. DCCLXXXIV. Concilium Tridentinum Sess. XXV. in Decreto de invocatione Sanctorum , et sacris Imaginibus ait: Mandat Sancta Driodus omnibus Episcopis ut fideles - - - de legitimo Imaginum usu dia ligenter instruant, docentes eos Imagines ρὐrro Christi , Deiparae Virginis, et aliorum Sanctorum , in Templis praesertim habendas et retinendas, eisque δε-
568쪽
ARTICULUS VI. CONTROVERSIA VII. bitum honorem et penerationem im 'e rtiendam ; non quod credatur inesse aliqua in iis tapinitas, uel sit tus , Propter quam sint colendae; cel quod ab eis sit
aliquid petendum ; uel quod inducia in imaginibus sit Menda , peluti olim febat a Gentilibus , quae in idolis
syem suam collocabant; sed quoniam honos qui eis exhibetur , resertur ad Protot a, quae illae rePraesentant : ita ut ρer imagines, quas oscidamur, et coram quibus castut verimus , et procumbimus , Christum adο- remus et Sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, penetemur; id quod conciliorum, Praesertim vero se- ndae Alcaenae Synodi decretis contra Imaginum ορ- Pugnatores est sancitiam. DCCLXXXV. Conclusio I. Quamvis non ita Dequens , fuit tamen aliquis Sacrarum Imaginum usus apu i Christianos, primis tribus saeculis. Prob. I. Eus bius Lib. VII. Ηist. Eocles. Cap. XVIII. a muliere Evangeliua , quae vestium Salvatoris contactu a sanguinis profluvio sanata fuit, in accepti beneficii memoriam
statuam aeneam Christo erectam, atque a se visam fia
se Paneade, sea Caesareae Philippi his verbis testatur. Iuxta januam domus illius aenea mulieris es gies stas e dicitur , columnae laρideae imposita , Aeris genibus , protensisque manibus instar sumticantis. Ex adverso autem Uricies piri, ex eodem metallo conflata , stantis, ae diploide decenter induti, manumque mulieri Porrigentis , ad cujus pedes in ipsa basi ignora quaedum nasci dicitur planta, quae ad Ambriam usque aeneae di-μοidis assurgens, depellendis omnis ςeneris morbis Praesintissimum remedium est. Hanc statuam Iesu Christi vectem referre aiebant; nosque adeo illam urbem ingressi ipsam conspeximus. Statua haec postea .a Jα
569쪽
DE USU ET CULTU SS. IMAGINEM. 56 Iiano Apostata destructa fuit; frusta autem a christianis collecta , et in Ecclesia decenter reposita sunt, ut refert Soromenus Lib. V. Hist. Eccles Cap. XX. Sta tuae huicis praeter Eusebium meminerunt S. Asterius Amasenus apud Photium Cod. CCLXXI. Antipater Bostrensium in Arabia Episcopus. S. Germanus Patriarcha CPolitanus, Gregorius II., et Patres Nicaenae II. Synodi. II. Christas ipse imaginem suam ad 3bgarum Edessae Regem misit, ut referunt genuina Acta SS. Samonae et Guriae Martyrum Edessenorum circa annum Sin. Procopius, Euagrius Lib IV. Cap. XXVI. S. Ioannes Damascenus Oratione I. de Sacris
Imaginibus, et Lib. I . de fide orthodoxa Cap. XVII. S. Germanus CPolitanus in Actis S. Stephani juni vis. S. Gregorius II. in Epist. ad Leonem Isaurum Nicaenum II. Actione V. Theoρhylactus Simocatus Lib. II. et 1 V. Hist. Mauricianae. Cedrinus, Michael Glycas , Nicephorus Callistus Lib. II. Cap. VII. S. Hadrianus L in Epistola Apologetica ad Carolum Magnum ,
Theuhanes , Ioannes Curvalata , Zonaras . Constantinus Porphyrogenitus CPolitanus Imperator , an Me- nologium Graecorum ad diem XVI. Augusti. Vide Iacobum Greiserum Tomo XV in Sy lagmate de Imaginibus manu non factis. III. Ex Tertulliano Cap. X. de
Pudicitia discimus, imaginem Christi sub Pastoris ha-hitti a veteribus Christianis pingi solitam fuisse. IV.
Ei sebius loco superius citato dum narrationem absolvit de aenea Christi statua , subjungit: Nec pero mi-riandum est, Gentiles a Servatore nostro beneflciis a sectos haec ρraestitisse ; cum et Apostolorum Petri ac
Pauli, Christique imius pictas imagines, ad nostram
usque memoriam servatas in tabulis siderimus. V. S. Au-
570쪽
ARTICULUS VI. coNTROVERSIA VII. gustinus Lib. I. ile consensu Evangelistarum , cap. X. de quibusdam Ethnicis loquens, qui libros nescio quos a Christo scriptos ad Apostolos Petrum et Paulum comminiscebantur, ait : Cum enim Oellent tale aliquid Ingere Christum scr*sisse ad discipulos suos, cogitaς
runt ad quos Potissimum scribere potuisse Iacile crederetur, tamquam ad illos qui ei familiarius adhaesi sent , quibus illud quasi secretum digne committeretur: et occurrit eis Petrias et Paulus. Credo quod pluribus locis simul eos cum illo yictos uiderent; quia merita, Petri et Pauli etiam muter eumdem passionis diem ,
celebrius solemniter Roma commendat. νDCCLXXXVI. Caeterum , quod primis tribas saeculis rarior fuerit apud Christianos Sacrarum I maginum usus, gemina assignari potest ratio. I. est, ut Observat Petauius Dogmalum Theologicorum Tomo Vl. Lib. XV. Cap. XIII., quia eum plenis adhuc velis Gentilium superstitio serretur, multa primis illis Ecclesiae
temporibus vel non inutilia per se se, vel etiam 'Commoda supprimi, omittique satius visum est; dum perbculum erat, ne offensionis aliquid traheret externa quorumdam rituum species, cum iis quae ab Ethnicis celebrabantur, similitudine ipsa congruens: velut ne Imagines Christi atque Sanctorum pro idolis , quibus erant assuefacti, a rudibus et imperitis haberentur : quemadmodum de Marcellina Carpocratis discipula memoriae
prodiderunt S. Augustinus Lib. de Haeres. Cap. VII. et S. hanius uaer, XXVII., quae imaginem Iesu et Pauli cum imaginibus Homeri et Pythagorae colebat , Gentiamque mores et mysteria circa eas perficie- bat, adorando, incensumque ponendo. Ut igitur fidelium animus ab inanium simulacrorum consuetudine ac
