Theologia dogmaticopolemica qua adversus veteres novasque haereses ex scripturis, patribus, atque ecclesiastica historia catholica veritas propugnatur. Recensuit p. Carolus Sardagna societatis Jesu ... Tomus 1. 8. Tomus 3. complectens tractatus 3. De

발행: 1819년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

DE USU ET CULTU Ss. IMAGINUM. 569 memoria longius avocaretur, ne ne Gentiles idola de . testantibus, ac dissuadentibus nostris qualescumque illis effigies vicissim obiicerent, credibile est, parcius a Christianis primis tribus saeculis , quibus crudelissima Christiani nominis vexatio cursum Suum tenuit, usurpatas fuisse Imagines. Pace autem et libertate per Comstantinum reddita, Imagines Christi et Sanctorum palam propositae sunt in Templis et Oratoriis ; cum iam nubium Idololatriae periculum esset, et ad propagandam Christi et Martyrum memoriam , animandosque ad pietatis constantiam illorum exemplo fideles , utile id esse videretur. Atque hoc neutiquam omnibus in locis , e dem instituto ac tempore constat esse lactum ; sed alibi citius , alibi tardius, prout nationum captus et indoles

erat: et qui illis praeerant, expedire iudicabant. Altera ratio est , quia Ecclesia ex Gentilibus et Iudaeis fommanda eTat , omnisque scandali et ossensionis occasio procul ab iis removenda. Constat autem Iudaeos a simulacris et imaginibus vehementer abhorruisse. Ne igitur absterrerentur illi a Religione Christiana. Ecclesia ad tempus removeri voluit ab eorum oculis imagines. DCCLXXXVII. Conclusio II. Saeculo IV. et V. Dequens fuit in Ecclesia Dei Sacrarum Imaginum usus. Prob. Authoritate Patrum , qui temporibus illis vixerunt.

Sacrarumque Imaginum diserte meminerunt. S. Basilius Orat. de S. Barlaam ait, gaudere se , quod melius pictores expresserint manum ejus pro Christo combustam , quam ipse oratione descripserit. S. Gregoruis Naaianaenus Orat. XXIII. testatur, Angelos corporea forma camcandore et splendore vestium pingi ad designandam n turalem ipsorum puritatem. S. Gregorius Nyssenus in

Oratione de Filii , et Spiritus Sancti Divinitate metu

572쪽

nit Abrahami, ei usque sacrificii in tabulis depIcti, e

ad huicis aspectum magnam se vim Iacrymarum profudisse asserit. Idem in Oratione de S. Theodoro Martyre seribit, parietes Basilicae huius Martyris picturis dec ratos fuisse, quibus Martyris certamina coloribus expressa vi ebantur. S. Ambrosius Epist. LIII. Pauli effigiem itidem Ooloribus expressam fuisse docet, ubi de SS Gervasio et Protasio sibi per visum oblatis loquitur: Cum quadam . inquit , mihi tertia persona arearuerunt, quae similis esse Beato Paulo ostolo sidebatur , cujus me pultum pictura doctierat. A terius Ama eae tu Ponto Episcopus in Sermone Panegyrico de S. Euphemia V. et M. tabulam pictam , et ad ejus loculam appensam eleganter exponit , qua Sanctae Virginis et Martyris e Dfigies, hac tota historia Martyrii continebatur. S. Chrysostomus in Oratione de S. Meletio Antiocheno fideles laudat , quod sacram ejus imaginem et in annulorum circulis , et in calicibus et phialis , et in thalamorum parietibus ubique exaraverint. S. Hieronymus in Cap. lv. Ionae. Et resera, inquit, in ψsis cucurbitis eas

lorum , quas νυ/go Saucomarias Mocant, solent Aρο- stolorum imagines adumbrari. Quod ex veneratione et amore adversos Apostolos ortum, eorum imagines in

Netio apud Christianos suisse probat. S. Augustinus Serm. CCCXVI. alias XCl V. de Diversis, meminit imaginis pictae , qua Martyrium S. Stephani exhibebatur. Dulcissima pictura est haec, inquit, ubi pidetis S. Stephanum luidari, oidetis Saulum lapidantium pestimen a seroantem. S. Paulinus Nolanus in Italia, ac Severus Sulpicius in Aquitania conditas a se Basilicas pici ris et imaginibus exornarunt, ut ex Paulini Epistola XLI. constat. Idem S. Paulinus in Natuli IX. S. Felicis

573쪽

BE USU ET CULTU SS. DIAGINUM. 3 a narrat , se in basilicae porticibus Testamenti veteris historias pingendas curasse: et cur ita sesterit, rationem hanc assert, quod ad celebrandum S. Feliei Nolani diem festum ingens rusticorum et imperitorum turba comnuat , quae cum legere nesciat, librorum instar pietas istas figuras hab at. Prudentius in Humno de S. Cassiano scribit, Forum Cornelii se adiisse , salutandi Ma Uris causa . ibique conspicatum es e eius Imaginem in Basilica. Theodoretus in Vita S. Simeonis Stylitae testatur , Romae passim in officinaram propylaeis erectas fuisse Sancti illias imagines , ut hane sihi tutelam et praesidium adiungerent. DCCLXXXVI v. Conclusio III. Quamvis usus Ima ginum Dei et Sancti stinae Trinitatis olim rarus fuerit in Ecclesia; harum tamen Imaginum usus posterioribus temporibus licite ubique iuvat ait, couqentiente Melesia. Prob. I. pars Conclusioni . Dei et Trinitatis Imagines improbarunt plurimi ex Patribas , Tertullianus Lib. de Spectaculis Cap. XLIII. Clemens Alexandrinus Lih. VI. Stromatum, Origenes Lib. VIII. contra Celsum. Minucius Felix in Octavio, Lactantius Lib. II. Institui. cap. II. S Augustinus Lib. de Fide et Symbolo cap. VII. S. Ioannes Damascenus Lib. I. de imaginibus. S. Germanus C Politanus in Epistola ad Ioannem Syna- densem. S. Gregorius Ιi. in Epistola priore ad Leonem Dauricum Imperi torem scribit : Cur Patrem Domini nostri Iesu Christi Uectandum minime proponimus, ac Pingimus 3 Nimirum quia nescimus qui sit, et Dei naturam in convectum adducere, ac Pingere nemo potest. Quod si eum Midissemus, ac nossemus sicut Filium ejus; etiam ipsi Oidendum ρrUonere, ac pingere possemus. Nigaeuum v. Actione VII. negat, invisibilis atque incomprehem

574쪽

Θα ARTICULUS VI. CONTROVERSIA VIt. sibilis Dei imaginem a Christianis fieri: admittit tame fi

Angelos depingi posse, quia ut homines apparuerunt. Cur vero hi Patres reiecerint Dei, aut Sanctissimae Trinitatis imaginem, ratio est tum ea , quam assignavit S. Gregorius II. in Epistola ad Leonem Imper. Sriperius laudata : tum etiam ne Deus crederetur esse corporeus, erroresque AntroPomorphitarum renovarentur, aut

Gentilium . Diis suis membra tribuentium. DCCLXXXIX. Quamvis vero in antiqua Ecclesia rarus fuerit, fuit tamen aliquis Imaginum Dei , et SS. Trinitatis usus. S. Basilias, testo S. Amphilochio, columba Spiritum Sanctum repraesentantes suspensas ha-huit. S. Paulinus Episcopas Nolanus , Saneto Augastino coniunctissimus, in Epistola XII. ad Severum Sulpiuium, commendat narratqΠe picturas. quihus ornari curaverat Basilicam S. Felicis Martyris Nolani , aere suo aedificatam. Inter caetera vero Trinitatis esk-giem , musivo opere descriptam in Basilica . his v sibus exponit : Pleno coruscat Trinitas mysterio : Stiat Christus agno : oox Patris coelo tonat. Et per columbam Spiritus Sanctus Auit. In libello supplici Clericorum et Monachorum Antiochensium contra Severum Acephal rum ducem ad Ioannem CPolitanum Patriarcham , qui lectus fuit in Synodo CPolitana sub Menna , anno 536. Actione V., haec leguntur apud Harduinum Tomo II. Concit. Columna a 319. Neque utique Severus ipsis sanctis altaribus pepercit: neque sacris vasis Par Cens , alia confringens , alia autem conflans similibus suis erogat. Praesumptum est autem ab Uso et hoc, o beatissimi : nam columbas aureas et argenteas in formam Spiritus Sancti super diuina ἰauacra et altaria appensas, una cum aliis sibi πρropriacit: ῶ-

575쪽

DE USU ET CULTU SS. IMAGINUM. 5:3 tens non Oρortere in specie columbae Diritum Sanctum nominare.

DCCXC. Prob. altera pars conclusionis I. Deus visus est corporea specie Adamo, tamquam homo dea Bul ans in Paradiso, Iacobo t.imquam homo inniXus Summitati scalae, Micheae ut sedens in solio, Danieli ut antiquus dierum. Spiritus Sanctus in forma columbae et ignis apparuit. Praeterea Scriptura tribuit Deo membra humana , dum dicit eum stare , Sedere , ambularc : Caput nominat , pedes , brachia etc. Ergo cum fundamentum habeatur in Scripturis , nullamque Suhsit amplius erroris periculum , ne populus Deum Corporeum esse existimet, talem poterit pictura exhibere , qualem depingit Si riptura. II. Concilium Ai-Caenum II. approbavit Act. V. imaginem Spiritus Sancti in forma columbae , et imagines Angeloram, qui ita apparuerunt. Ergo a pari Pater divinus depingi potest , prout apparuit. III. Ecclesia , quae est columna et firmamentum veritatis rasui huic ab aliquot jam saeuulis introducto se numquam oppoquit: immo Alexauder VIII. propositionem hanc inter damnatas ordine XXV. solomni decreto proscripsit : Dei Patris sedentis simulacrum nefas est Christiano tu Tem 'lo collocare. IV. Praxis haec nulla solida ratione enervari potest : Nos enim Deum , vel SS. Trinitatem non pingimus ad exprimendam pμrsectam similitudin m Dμi, ae naturam enoque D um corporeum ess' existim mas; sed id agi muq vpI ad historiam aliquam eAthendam, vel ad explicandam naturam Dei por analogiam , seu metaphoricam mi tyramque significationem, quo modo pingimus Christum in forma Agni , et Evangelistas repraese utamuSper aquilam ; leonem , bovem, et homiuem.

576쪽

υ4 ARTICOLUS VI. CONTROVERSIA VII. DCCXCI. Conclusio IV . Sacer cultus Sacrarum Imaginum licitus et honestas est, neque Legi divinae ullo modo adversatur. Prob. Conclusio tum negative ; quia is ostendi non potest divina aliqua lege vetari, eum Dubiam prorsus includat superstitionem : tum etiam argumentis positivis. Ac l. quidem. Arca , quae Psalmo XCVIIl, Sciabellum pedum Domini vocatur , propter relationem ad Deum cultu religioso colebatur a Iudaeis, Narraturque Il. Reg. cap. VI. quanta veneratione , quam sacra solemnique pompa , quam religioso asparatu David Bex et Propheta Arcam e domo Abinadab , et e domo Obededom Ierosolimam reduxerit. Quae autem Areae adhibebatur veneratio, nec honor inere civilis erat neu soli Deo debitus cultus; sed reverentia et honor rei sacrae, et ad religionem pertinenti debitus. Gradum igitur aliquem religiosi cultus rebus sacris impendere , earum intuitu ad quas reseruntur , et quartam respecta sanctae dicuntur , a lege Dei non est alienum ; immo eidem maxime consentaneum est. Igitur nee religiosus gultus imaginum Christi et Sanctorum ullatenus repugnat Legi Dei. Augustum pariter Iesu nomen , quod transitoria est Christi imago , honoramus , praedicante Apostolo ad Philippenses Cap. II. In nomine Iesu Omne gem sectatur , coelestium , terrestritim , et infernorum. Ergo etiam Imagines Christi et Sanctorum licite et honeste veneratione religiosa prosequimur , ob relationem ad prototypon, cuin etiam Sancti in se hon Te ac veneratione digni sint, ut ostendimus controversia IV. DCCXCII. Prob. II. Authoritate Patrum. S. Basilius I .i tota CCCLX. alius CCV. ad Julianum Apo-slatam scribit: Bistorias imaginum illorum Saaeto-

577쪽

BE DAU ET CULTU Ss. IMAGINUM. 1 5 - honoro et palam adoro. Hoc enim nobis traditum a Sanetis Mostolis non est prohibendum : sed in omnibus Eeclesiis nostris eorum historias erigimus. S. Gregorius Nyssenas, S. Asterius , S. Paulinus etc. N. mero DCCLXXXVII. a nobis laudati, aiunt , Imagines Sanctorum honorifice in Templis collocatas fuisse. S. Gregorius M. Lib. VII. Epist. LVI. ad Secundinum scri-hit: Scio quod imaginem Seruatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum coIas, sed ob recordationem FAIii Dei in ejus amore recalescas , crius te imaginem ridere consideras. Et nos quidem non quasi ante diuinitatem ante illam prosternimur , sed illum adoramus quem per imaginem aut natum, aut passum , sed et

in throno sedentem recordamur. Denique Patres, ut priori Controversia expendimus , aiunt, reliquias Sanctoriam esse Colendas. Ergo etiam imagines ; cum non minus reliquiae quam imagines vita et sensu careant.

DCCXC sl I. Proh. IlI. Authoritate Conciliorum , Romani sub S. Gregorio II. ac Nicaeni II. Oecumenici. quod ratum habitum est a CPolitano IV . Generaliae Tridentino. Vide dicta Num. DCCLXXX HI. , et DCCLXXXIV. Accedit praxis Ecclesias , et authoritas quae IcOnomachos pro haereticis semper habuit. IV. Ex miraculis, quibus Deus cultum Sacrarum Imaginum

acceptum sibi esse testatus est. Pleni sunt Graecorum et

Lat inorum libri. Nicaena II. Synodus CCCL. Episcoporum , Plura enumerat, paulo ante Synodum patrata .

v. g. illud de statua Christi Berytensi a Iudaeis pessime habita, ex qua copiose erumpens sanguis Orientis et Occidentis Ecclesias ditavit. Silentio praetereo Prodigiosam herbam prope statuam aeneam Christi Paneade succrescentem, de qua Eusebius Lib. VII. Ilist. Eecies.

578쪽

ARTICULUS VI. CONTROVERSIA VII.

cap. XVIII. stupenda Edessenae Imaginis , Lauretanae , Erimitanae , atque Oettinganae Prodigia, de quibus nemo ambigere queat, nisi emotae mentis sit, aut proiectae audaciae , qui omnem humauuin fidem subrutam velit. hDCCXCIV. Prob. V. Licite et honeste Imaginibus ac statuis Regum et Principum Civilem honorem deserimus. Ergo etiam licite et honeste Imagines Chri sti et Sanctorum culta prosequimur sacro ac religioso, ob excellentiam superuaturalem , gratiam nimirum et gloriam. Praeterea Imagines capaces sunt injuriae et contumeliae, ut observat S. Ambrosius in Psalm. CXVIII. scribens: Qui imaginem coronat Imρeratoris , utique i tum honorat, cujus imaginem coronacit : et qui sta-rtiam contempserit Im 'eratoris . Imρeratori utique , cujus statuam consρutaperit, fecisse pidetur injuriam. E

go etiam Imagines capaces sunt cultus , non civilis tantum , verum etiam Sacri; non ob propriam excellentium , sed ob e Mellentiam supernaturalem illius , quem repraesentant. Neque dicas, Imagines sensu carere : ex hac enim replica sequeret ar , easdem neque cultas civilis Esse CaP Ces.

DCCXCV. Prob. VI. peculiariter argumento ad hominem , contra Iconomachos saeculi VIII. et IX. Si cultus Imaginum Christi et Sanctorum licitus non foret. reprobari quoque deberet adoratio Cruci ς , cui tamen ipsi deferebant cultum adorationis. Respoudebant illi , disparitatem es e , quod Christus nos rei Diuerit , non in imagine, sed in Cruce. At vero Christas non

redemit nos in Cruce picta , argentea , vel aurea , quam ipsi adorabatit; sed in illa tantum, eX qua Scilii R mui

cli vero pepen cit. Ergo allata di paritas dissicultatem non

579쪽

DE USU ET CULTU SS. IΜAGINUM. 'ν solvebat. Aliud argumentum contra Calvino-Saeramentarios sic prop9nitur. Calviniani docent , Sacram Eacharistiam esse signum tantammodo corporis Christi : aunihilominus panem et vinum , meram corporis Christi figuram ac imaginem, honorant cultu religioso, nexis geuibus , nudato capite sumendo. Ergo licebit etiam im ginibus Christi et Sanctorum religiosum cultum de

serre.

DCCXCVI. caeterum cultus et usus Sacrarum Im ginum non licitus modo et honestus est, verum etiam maxime utilis, I. OD Iuculenta prodigia a Deo per im gines patrata. II. Oh instructionem et eruditionem rudium hominum , quos melius docet piutura, quam Script ra ab illis non intellecta. III. Quia imagines fovent et augent charitatem erga Deum et Sanctos. IV. Quia pωlantius excitamur ad imitandas praeclaras Sanctorum virtutes; cum segnius animos nostros irritent quae per aures demittuntur, quam quae fidelibus oculis subjiciuntuΥ. V. QuIa conservant In nobis memoriam Christi et Sanctorum , ae Patronos nohis commonstrant, quos

in angustis rebus invocemus. VI. Quia Sanctorum 1 m gines colando impietatem omnem detestari , eorumque egregias virtutes, mores ac doctrinam placere profit

mur. Vide Card. Bellarminum de EccIesia Triumpham te Lib. II. Cap. X. DCCXCVII. Quaeres L Quonam culta, absoluisan relativo, colendae sint Sacrae Imagines 3 R. eas non esse colendas cultu absoluto, eoquod , cum sint res in nimatae , excellentiam non habeant suo supposito intrinsecam ; sed colendas esse cultu relativo ad excellentium protot3porum, habentium propriam et intrinsecam excellentiam. Raeo tamen veneratio Imaginis relativa est

Tom. III. Bb

Di ii ipso by Co le

580쪽

ενη ARTICULUA UI. CONTRIPERSIA VI . simul indivisibili inr veneratio absoluta exemplaris , ita

ut submissio externa terminetur quidem immediate ad imaginem, et mediate ad exemplar; assectus vero submissionis internas ad solum exemplar terminetur. Prob.

assertio I. Authoritato Nicaeni II., quod Act. VII. ait :maginis enim honor ad primitivum transit r et qui adorat imaginem, adurat in ea de icti subsistentiam. I. Authoritate S. Hadriani I. in Episti ad Constantinum et Ironem. Sic et nos Pro amore et dilectione, quam spud Dominum et Sanctos eius habemus , honorabiles

eorum Usigies imaginibus de 'ingentea, non tabulia eteoloribus honorem exhibemus, sed illis pro quorum honore consistunt. Ill. Authoritato Tridentini Sess. XXV in Decreto de Sauris imaginibus : Honos, qui eis imaginibus exhibetur, refertur ad Protot et , quas illae

repraesentant : ita ut per imagines , quas osculamur, et coram quibus caput a rimus. et procumbimus , Christum adoremus, et Sanct , quorum ilice similitudinem gemni, veneremur.

DCCXCVl II. Nequa diuas, tali paoto Imagines

non vere ac proprie coli, eoquod nulla sit veneratio si ne notu interno, qui iuxta nostram assertiouem ad solum exemplar terminatur. Respondeo enim, Imagine vere sto proprie coli vanoratione relativa: quamvis snim assectus submissionis internae , quo voluntas nostra a MDetive se submittit alteri, et ejus superiori intom asse-utive ognoscit, ad solum exemplar terminatur, signum tumen externum, v. g. genuflexio, vel inolinatio dapitis ad imaginem dirigitur , ac terminatur cum ae tu Oluntatis exhibendi imagini signum externum submissionis , ad protestandam submissionem nostram internam,

ob excellentiam Prototypi. Vide Simonnet Trao t. X. de Iugarnat. Disputatione XI. Articulo VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION