Epistolæ asceticæ D. Aurelii Augustini Hippon. episcopi excerptæ atque idoneo ordine distributæ ad commodum, ac salutarem piarum mentium usum, opera et studio R.P. Martni de Esparza Artieda theologi Societatis Jesu

발행: 1668년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Ra voce certabit . aut ostendet Trum con

tra fidem facere, se autem secundum fi dem. moresque hine optimos aut illum violare, aut se custodire eonvincet. Violant sane quietem & pacem suam de super- sila quaestione rixando. Mallem tamen in rebus huiusmodi, ut de ille in huius, de hie in illius patria ab eo, quod caeteri faciunt, non abhorreret. Si vero etiam in

aliena patria cum peregrinetur, ubi majoro frequentior est populus Dei, vidit, verbi gratia, bis offerri quinta sabbati heb domadae ultimae Quadragesimae cimar, ε& ad vesperam, ven ensque in patriam suam, ubi in fine diei mos cst osscrri, mala illiciteq; fieri contendat, quonia alibi aliter ipse viderit, puerilis est sensus ille, ca- vendus in nobis, tolerandus di corrigendus in nostris. Prima ergo inquisitio tua,' quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit attende. Quae

ris enim his verbis. quid per quintam soriam ultimae hebdomadis Paschae fieri debeat: An offerendum sit mane, & rursus post cinnam , propter illud quod dictum

est: similiter postquam coenatum est: Anieiunandum , & post coenam tantummodo offerendum t An etiam jejunandum di post oblationem. sicut facere solemus coenandum. Ad haec itaq; ita respondeo, V o ut

472쪽

scripturae praescribit autoritas, non sit du- lbitandum, quin ita farere debeamus ut te igimus, ut iam non quomodo seciendum, sed quomodo Sacramentum intelligen.

dum sit disputemus. Similiter etiam si quid horum tota per orbem frequentat Ecclesia, nam & hoc quin ita faciendβsit, disputare in lentissimae insaniae est. Sed neq; hoe neq; illud inest in eo quod tu quaeris. Restat igitur ut de illo tertio genere sit, quod per loca regione'; v

riatur. Faciat ergo quisq; quod in ea E etesia in quam venit, invenerit. N on enim quicquam eorum contra fidem fit , aut contra mores hinc vel inde meliores. His enim eausis, id est, aut propter fidem, aut 3 propter mores, vel emendari oportet

quod perperam fiebat, vel institui quod

non fiebat. Ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae adjuvat utilitate, no-

vitate perturbat. propter quae utilis non est, perturbatione infructuosa conse- cpienter noxia est. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illo die post resectionem offeratur, quia si riptum est identidem: Et calicem accipiens post coenam dicens & caetera. Ipseni enim

potuit appellare coenam, quia jam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. Aposto-

473쪽

Apostolus nanq; alibi dicit: Convenien- I. Coratibus ergo vobis in unum, non est Domi- N. nicam coenam manducare et hanc ipsam Cap. 6. acceptionem Eucharistiae Dominicam coenam voeans. Illud magis movere potuit homines, utriim jam resecti die illa vel offerrent vel sumerent Eucharistiam, quod in Evangelio dicitur: Cum autem illi manducarent, aecepit Iesus panem dc 26.

benedixit et cum etiam superius dixisset, cum sero factum esset, recumbebat cum duodecim, oc manducantibus eis dixit. quoniam unus ex vobis me tradet. Post

enim tradidit Sacramentum. Et liquido apparer, quando primit m acceperunt Discipuli corpus de fanguinem . Domini, non eos accepisse ieiunos. Nunquid itamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a ieiunis semper aecipitur Z Et hoc enim placuit Spiritui Sancto , ut in honorem tanti Sacramenti inos Christiani prius Dominicum corpus inistraret quis exteri cibi. Nam ideo per universum Oi iam mos iste servatur. Neq; enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenari fratres ad illud

Sacramentum accipiendum convenire debent, aut, sicut ficiebant, quos Apostolus arguit & emendat, mensis suis ista misc

re. Nanq;Salvator quo vehementius commendaret

474쪽

s o Doen MEN Tu M XLII. . mendaret mysterii illius altitudinem, uutimum hoe voluit infigere cordibus &memoriae Discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non praecepit, quo deinceps ordine surreretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias di. spositurus erat, servaret hunc locum.Naa

si hoc ille monuisset, ut post cibos alios

semper acciperetur, credo quod eum m rem nemo variasset. Cum vero ait Apostolus de hoe Sacramento loquens: pr pter quod fratres cum convenitis ad mana. Cis. ducandum, invicem expectate. Si quis esurit. domi manducet, ut non ad iudicium conveniatis, statim subtexuit, Caetera autem, eum Venero, ordinabo. Unde

intelligi datur, quia multum erat, ut in epistola totum illum agendi ordinem in sinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia , ab ipso ordinatum esse, quod

p. 7. nulla morum diversitate variatur. Sed nonnullos probabilis quaedam ratio de lectavit, ut uno certo die per annum, quo ipsam coenam Dominus dedit, tanquam ad insigniorem commemorationem, post cibos offerri & accipi liceat corpus de sanguis Domini. Honestius autem arbitror

ea hora fieri, ut qui etiam ieiunaverit. post refectionem, quae hora nona fit, ad oblatione possit os currere. propter nemi-

475쪽

nε eo mus anteDominica illam coenam prandere, sed nulli etiam eontradicere a demus. hoc tamen non arbitror institutum nisi quia plures di proph omnes inplerisque locis eo die coenare consueve runt. Et quia nonnulli etiam ieiunium custodiunt, mane offertur Christo propter prandentes, quia ieiunia simul εcla. stacra tolerare non possunt , ad vesperam vero propter ieiunantes. Si autem quaseris, cur etiam lavandi mos ortus sit, nihil mihi de hac re cogitanti probabilius o eurrit, nisi quia baptizandorum corpora per observationem Quadragesimae sordiis data, eum offensione sensus ad fontem tractarentur,'nisi aliqua die lavarentur. Mum autem diem potius ad hoc electum, quo coena Dominica anniversarih eelebratur. Σt quia concessum est hoc baptismuaecepturis,multi cum his lavare voluerunt ieiuniumq, relaxare. His, ut potui, di .

sputatis, moneo, ut ea, quae praelocutus sum, serves quantum potes, ut decet E

clesiae prudentem ae pacificum filium. Alia quae interrogasti , si Deus voluerit, alio tempore pediam.

476쪽

tranquillitas animi ex me tis ad Deum.

Augustinus Nebridio. Mirum adis

modum est , quam mihi piaeter spem evenerit , quod cum requiro, quibus epistolis tuis mihi respφnden. dum remanserit, unam tantum inveni, quae me adhue debitorem teneret, qua eris, ut tanto nostro otio, quantum emarbitraris, aut nobiscum cupis, indicemus

tibi, quid insensibilis atque intelligibilis

naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, ii falsis o pinionibus tanto quisq; inseritur, quanto magis in eis familiariusqi volutatur, multo id facilitistin rebus veris animo acciderer ita tamen ut paulatim in perfectum homi. nem proficimus. Qu/ppe clim plurimum inter puerum dc iuvenem distet , nemo a pueritia quotidih interrogatus se aliquando iuvenem dicet. Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus, quasi ad quandam mentis juventutem firmi ris

477쪽

ris intelligentiae robore perrinisse existiume .Pueri enim sumus, sed,ut dici assoleti forsitan belli, ει non mali. Nam plerunq;

perturbatos,& sensibilium plagarum curis refertos mentis oculos illa tibi notissima ratiuncula in re irationem levat, mente

atque intelligentiam oculis, di hoc vulga--τi aspectu esse meliorem , quod non ita eisset nisi magis essent illa,quae intelligimus, quam ista, quae cernimur. Cui ratiocin tioni utrum nihil valide inimicum sit, pe-

to mecum consideres. Hae ego interim recreatus, cum Deo in auxilium depree io, & in ipsum, & in ea, quae verissime vora sunt, attolli coepero, tanta nonnunis quam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione . ut haec esse credam, quae tanto insunt praesentia, quanto

sibi quisq; sit praesens. Recole tu quoqι,

nam te fateor huius rei esse diligentiorem. ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam

multorum onerum , quae aliquando nomeraveram , tam repentina depositio. quamvis te accepisse literas meas non , quarum rescripta non habeo.

478쪽

Continens exemplaria Sanctarum i in

tro, citros scriptionum familia

rium

Domino fratri unanimo di venerabili

Auges ino paulinus & Therasia pe eatores. Charitas Christi, quae urget nos etiam absentes, licet per unitatem fidei auligat, ipsa fiduciam ad te scribendi, pud redepulso, praestitit, inque per literas tuas visceribus meis intimavit . quas de scholastieis facultatibus affluentes,& de cael sibus favis dulces. ut animae meae mediacas, & altrices , in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti de vener bilis nobis Episcopi nostri Alipii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarumurbium utilitate susce. pimus. Hos igitur nune libros lectioni habeo, in his me oblecto, de his elbum capio, non illum, qui perit, sed qui opera. tur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua adeorporamur in Christo Iesu Domino nostro, cum fides nostra,

479쪽

hiat, pere haritatem omnia secundum v Maatem omnipotentis Dei credentem, lis teris de exemplis fidelium roboretuti overὸ sal terrae, quo praecordia nostra, ne iussitat saeculi vanescere errore, Gondium

tur. o lucerna dignE supra candelabrum Ecclesiae posita, quae lati xatholicis urbistius de septiformi lychno pastum oleo im titiae lumen effundens, densas licet haeroticorum cal ginesdiscutis, & lucem veru tatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas. Vides frater unanime, admirabilis in Christo Domino suscipiende, quam semiliariter agnoveis rim te, qua'to admirer stupore, quam magno imote complectar, qui quotidis xolloquio literarum tuarum seuo dc oris tui Spiritu Uscor. Os enim tuum fistu--ι am aquae vivae .& venam fontis aeterni merito dixerim,quia fons vivae aquae salia .entis in vitam aeternam Christus effectus est. Cuius desiderio stivit in te anima mea, & ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoq; cum hoe remtateucho tuo contra Manichaeos me satis almaveris, si qua in alios quoq; hqra catholicae fidei munimina comparasti. quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis e pugnandus est telis, quam o

480쪽

armamentario tuo . di conferre non abnuas arma iustitiae. Sum enim laboriosus, et jam nune sub magno onere peccator, veteranus in numero peceatorum , sed aeterno regi novus ita corpore tyro miliatiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum , de per inutiles literas, reprobatάmque prudentiam Deo fluitiis Se mutus fui. Postquam invereravi inter inimicos meos. de evanui in cogitationubus meis, levavi oculos meos in montes

ad praecepta legis, & gratiae dona suscipiens ἐν unde mihi auxilium venit a Domino, qui non secundum Uiqu tates reo tribuens, illuminavit caeeum, solvit eo

peditum, humiliavit erectum mala, ut erigeret humiliatum p . Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna iust rum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus

apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, dc tuis gressibus ingre-di doee. Nolo enim in me corporalis ortus magis quam spiritalis exorius aetatem consideres, Quippe aetas mihi secundum carnemea iam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta speciosa verbi potestate san 3. tus. In natalibus autem animae, illius ad-m huc mihi tempus infantiae est, quae intentatis

SEARCH

MENU NAVIGATION