M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 6. 7.

quere, an peierarit. Sed nobis adolescentibus seniores in sagendo lacti praecipere solebant, ne unquam iusiurandum deserremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus: nam, si dicere contraria turpe advocato videretur, certe turpius habendum, sacere quod noceat. DE TESTIBUS. VII. Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna. Nam et minus Obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro dissidentia premitur absentia. Si reprehensionem non c'pit ipsa persona :inlamare signatores licet. Tacita praeterea quaedam cogitatio 2 refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate: quo ipso non esse amicum ei se, contra quem dicit, latetur. Neque tamen protinus cesserit Orator, quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum p0ssit verum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.

Cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque 3 velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro testibus atque in testes dici solet. Est hic communis locus, 4 cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit h0minum scientia nixa: altera ad detrahendam illis fidem omnia, per quae fieri soleant salsa testimonia,

enumerat. Sequens ratio est, cum specialiter quidem sed btamen multos pariter invadere patroni solent. Nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus: non enim ipsos esse testes sed iniuratorum afferre voces: ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, liligatorum non testium habendos loco. Interim adversus singulos 6 dirigitur actio: quod insectationis genus et permixtum de sensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum. sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. Sum ciebant

222쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

alioqui libri duo a Domitio Asro in hanc rem compositi, quem

adolescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea sed pleraque ex ipso sint cognita. Is Verissime praecepit, primum esse in hac parte ossicium oratoris, ut totam causam

8 familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet. Quο- modo conlingat, explicabimus, cum ad destinatum huic parti

locum Venerimus. Ea res Suggeret materiam interrogationi et

veluti tela ad manum sumministrabit: eadem docebit, ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri vel detrahi testibus si des oratione perpetua, quia Sioquisque dictis movetur, ut est ad credendum vel n0n credendum ante formatu S.

9 Et quoniam duo genera sunt testium, aut Voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiatur, quorum altero pars ulraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.10 dui voluntarium producit, scire, quid is dicturus sit, potest: ideoque faciliorem videtur in rogando habere

rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, proVidendumque, ne timidus, ne inconstans, ne impru-11 dens testis sit: turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmiet interriti profuissent. Multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. Sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titu-baVerint, opportuna rursus eius, a quo producti Sunt, inter- 12 rogatione velut in gradum reponantur. In his quoque adhuc, qui constiterint sibi, vitandae sunt insidiae: nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti di-Versa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa 13 sed confitentium. Explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium asserant: nec id sat est inimicos suisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne poenitentia propositum mutaverint. Quod cum in iisqu0que, qui ea, quae dicturi videntur, re Vera Sciunt, necessarium est praecavere' multo magis in iis, qui se diciu Ioros, quae salsa sunt, pollicentur. Nam et frequentior eorum

223쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 7.

poenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio lacilior. Eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est 15 quae reum laedere Velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. Fingamus in praesentia scire: in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. Nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc 16 ipsum, ne cupiditas eius appareat: nec statim de eo, quod in iudicium venit; rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit, Videatur expres-gum: nec nimiuin instare interrogationi, ne omnia respondendo testis fidem suam minuat: sed in tantum evocare eum, quantum sumere eX uno satis sit. At in eo, qui verum invitus 17 dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere, quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest, quam longius interrogatione repetita. Respondebit enim, quae nocere causae non arbitrabitur: ex pluribus deinde, quae consessus erit, eo perducetur, ut, quod dicere non vult, negare non possit. Nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus ar-18gumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus: ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum

incidat, post quod illi vel fateri, quae Volumus, necesse sit, vel iis, quae iam dixerit, repugnare. Id si non contingit: 19 reliquum erit, ut eum nolle dicere manifestum sit: protrahendusque, ut in aliquo, quod Vel extra causam sit, deprehendatur: tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura, quam res desiderat, pro reo dicendo suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit, quam si vera in reum dixisset. At, si, quod 20 secundo loco diximus, nesciet actor, quid propositi testis attulerit: paulatim, et, ut dicitur, pedetentim interrogando

experietur animum eius et ad id responsum, quod eliciendum erit, per gradus ducet. Sed, quia nonnunquam sunt hae quo-21que testium artes, ut primo ad Voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicant: est oratoris, suspectum

testem, dum prodest, dimittere. Patronorum in parte expeditior in parte difficilior inier- 22

224쪽

M. FAB. QUINTILIANI

rogatio est. Dissicilior hoc, quod raro unquam possunt ante iudicium scire, quid testis dicturus sit: expeditior, quod, 23 cum interrogandus est, sciunt, quid dixerit. Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione Opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat: eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem: si abundabit, conspirationem: si humiles producet, vilitatem: 24 si potentes, gratiam oportebit incessere. Plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant, eXponere: quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa, quae supra diximus, simili ratione responderi locis communibus solet: quia et in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos, qui possint scire, quaesierit: et multos atque honestos 25 commendare aliquanto est sacilius. Verum interim et singulos ut exornare ita destruere contingit, aut recitatis in actione aut nominatis testibus. Quod iis temporibus, quibus testis non post finitas actiones rogabalur, et facilius et frequentius suit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsi rum personis non pote St. 26 Reliquae interrogandi sunt partes. Qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inssari, longus protrahi potest: prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione sed brevi interloculione patroni resutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici po-27 terit, infamia criminum destruendus. Prob0s quosdam et verecundos non aspere incessere profuit: nam saepe, qui ad-Versus insectantem pugnat, modestia mitigatur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et, unde nihil suspecti sit, repetita percontatione, pri0ra sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut in-28 vilis quod prosit extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali

225쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 7.

magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit: solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id, quod volunt efficere, perveniat. Illud sortiana interim praestat, ut aliquid, 29 quod inter se parum consentiat, a teste dicatur: interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc, quod casu fieri solet, etiam ratione perducat. Extra causam quoque multa, quae prosint, r0garim solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimiciliae cum reo,

in quibus aut dicant aliquid, quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. Sed in primis inter- 31

rogatio debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste lesiis gaepe respondet, eique praecipue vulgo lavetur: tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut, qui rogatur, sis autem est saepius imperitus) intelligat, aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est. Illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia 32 adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum, cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, laciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se dictis tantum detrahat fidem sed celeris quoque, qui pr0suerant, auserat auctoritalem: quorum mentionem habui, non ut fierent sed ut vitarentur. Saepe inter se collidi solent inde testalio hinc testes: Iocus utrinque: haec enim se pars iureiurando, illa consensu signantium tuetur. Saepe inter testes et argumenta quaesi-33tum est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri: argumenta ex natura duci,

in his iudicem sibi, in illis alii credere. Communia haec 3

pluribus causis, multumque iaciata sunt et semper tamen iactabuntur. Aliquando utrinque sunt testes, et quaestio Se

quitur ex ipsis, Utri meliores viri' ex causis, Utri magis credibilia dixerint 7 ex litigatoribus, Utri gratia magis valuerint ΤΗis adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant, 35

226쪽

M. FAB. QUINTILIANI ex responsis, oraculis, ominibus: duplicem sciat esse eorum tractatum, generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectum secutos pugna perpetua est, regatume pron dentia mundus; specialem alterum circa partes divinationis, 36 ut quaeque in quaestionem cadit. Aliter enim oraculorum aliter aruspicum, augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per Vinum, Somnum, dementiam emissae, vel excepta

parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera set nihil iudicare dictura est. Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam, ubi non est, desiderari solet: Pecuniam dedisti: quis numeravit 7 ubi Τ unde Τ Veno num arguis: ubi emi 7 a quo 7 quanti Τ per quem dedi Τ quo conscio Τ duae sere omnia pro Cluentio

Cicero in crimine veneficii excutit. Haec de inartificialibus quam brevissime potui. DE PROBATIONE ARTIFICIALI. VIII. Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab his, qui

argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis salsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur,2 victoria cedunt. Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis, quibus causa continetur, adiiciunt inducti super corporis speciem: ut, si sorte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae

cuiusque affectus natura sit, prosequamur. Iisdem laudamus, ineu Samus, augemus, minuimus, describimus, deterremus,3 querimur, c0nsolamur, hortamur. Sed horum esse opera in rebus aut certis, aut de quibus tanquam certis loquimur,

potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum

227쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 8. 9.

vero In commovendis affectibus: sed haec ipsa plus valent, eum se didicisse iudex pulat, quod consequi nisi argumentatione aliaque fide rerum non pOSSumus. Quorum priusquam partiamur species, indicandum est, 4 esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona: neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut pers0nis accidunt, eaque aut per se in- 5spici solent aut ad aliud referri: nec ulla confirmatio nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex sequenti petere: nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut maior aut par aut minor. Argu- 6menta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a compleXu rerum personarumque spectari per se possint: aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium. Pr0bationum praeterea omnium aliae sunt necessariae aliae credibiles aliae non repugnantes. Et ad- 7

huc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit, ut: Dies est, nox non est: vel quia est aliquid, et aliud sit: Sol est supra terram, dies est: vel quia aliquid non est, aliud sit: Nox non est, dies est: vel quia aliquid non est, nec aliud sit: Non est rationalis, nec homo est. His in universum praedictis partes subiiciam. DE SIGNIS. IX. 0mnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificiat,bus : cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes: nec inveniuntur ab oratore sed ad eum cum ipsa causa deseruntur: altera, 2 quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta: quia, ubi illa sunt, quaestio non est argumento autem, nisi in re

228쪽

M. FAB. QUINTILIANI controversa, locus esse non potest: sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent. 3 Dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt quaeque aliter habere se non possunt, quae Grae ei vocant τεκλήρια, αλυτα σημεια, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis

videntur: nam ubi est signum insoli bile, ibi ne lis quidem

4 est. Id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri sa- ctumVe esse, aut omnino non potest fieri vel esse lacium: quo in causis posito non est lis facti. Hoc genus per omnia 5 tempora perpendi solet. Nam et coisse eam cum Viro, quae peperit, quod est praeterili: et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti: et eum mori, cuius cor est Vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est: ut quis Romae sit. cum est Athenis: ut sit serro vulneratus, qui sine cicatrice 6 est. Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit. Quaedam in c0ntrarium non recurrunt: nec enim, quia movetur qui ingreditur, 7 idcirco qui movetur ingreditur. Quare potest et coisse cum

Viro, quae non peperit: et non esse ventus in mari, cum est fluctus: neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit.

Ac similiter satum suisse potest, ubi non fuit messis: nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis: neo suisse serro vulneratus, qui habet cicatricem. 8 Alia sunt signa non necessaria, quae εἰκοτα Graeci vocant: quae etiamsi ad tollendam dubitalionem sola non 9 sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum valent. Signum Vocant, ut dixi, σημεῖον, quanquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per quod alia res intelligitur, ut per Sanguinem caedes. At, quia sanguis Vel ex hostia respersisse vestem potest vel e naribus prossuxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium secerit. 10Sed ut per se non susscit: ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem locosuit: quibus signum cum accessit, efficit, ut, quae Suspecta 11 erant, certa Videantur. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores, tumores nam videri possunt

229쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. V, 9. 10.et veneficii et cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est. Haec proinde firma

habentur atque extrinsecus adiuvantur. Eorum autem, quae signa sunt quidem sed non sint ne-12 cessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vage tur. Quod si receperimus, vereor, ne omnia quae ex sacto ducuntur, signa laciamus. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi Videntur Areopagitae, cum damnaverint 13 puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse, quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo suturae, si adolevisset. Unde Spurii Maelii Marcique Manlii

popularitas signum assectati regni est existimatum. Sed ve-1 reor, ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae lavari cum viris: erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam sumiliariter alicuius amicitia illi:

aut fortasse corpus Vulsum, fractum incessum, Vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis a caede, ita illa ex impudicitia

suere videantur. Ε a quoque quae, quia plerumque Obser-15vata sunt, Vulgo signa creduntur, ut prognostica, Venti rubet aurea Phoebe et cornix plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate coeli trahunt, sane ita appellentur. Nam si vento rubet luna: signum venti 16 est rubor. Et si, ut idem poeta colligit densatus et laxa tus aer lacit, ut sit inde ille avium concentus: idem sentiemus. Sunt aulem signa etiam parVa magnorum. ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esSe . nemo miratur.

DE ARGUMENTlS X. Nunc de argumentis. Hoc enim nomine complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμνήματα, ἐπιχειρονMχτα, απο-ὁKξεις Vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum disserentia, etiamsi vis eodem sere tendit. Nam enthymema quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius uti)unum intellectum habet, quo omnia mente concepta signi-

230쪽

M. FAB. QUINTILIANI ficat: sed nunc non de eo loquimur: alterum, quo senten-2 tiam cum ratione: tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem Vel ex consequentibus vel ex repugnantibus:

quanquam de hoc parum convenit. Sunt enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenies in ea opinione, ni id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint,3 et ideo illud Cornifieius contrarium appellat. Hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus conclude retur: quod sane non utique ab oratore desideratur. Εpichirema Valgius aggressionem vocat: Celsus autem iudicat, non nostram administrationem sed ipsam rem quam

aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus,

etiamsi nondum verbis explanatum iam tamen mente con-bceptum, epichirema dici. Aliis videtur, non destinatam vel inchoatam sed persectam probationem hoc nomen accipere, et ultimam speciem: ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus con-6 stat. Quidam epichirema rationem appellarunt; cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur. Nam et statum syllogisticum ratiocinalinum appellat, exemplisque utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema 7 vicinitas: potest videri hoc nomine recte abusus. 'Aπο- est evidens probatio ideoque apud Geometras γραμ- μισιαὶ αποδείζεις dicuntur. Itane et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin impersectum epichirema eadem causa, qua diximus enthΥ-mema syllogismo distare. Nam et epichirema sIllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse

8 partem eius confirmantem. Utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, scilicet rationem per ea, quae certa sunt, incertis fidem non dubiam asserentem: quae natura est Omnium argumentorum, neque enim certa incertis

declarantur. Haec omnia generaliter πίστεις appellant, qu0d etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, aper lius tamen probationem interpretabimur. Sed argumen-

SEARCH

MENU NAVIGATION