M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 3. 4.

oldit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. Unde Ci-17ceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digrediluit necesse, ut ipsa oratiuncula, qua usus est, patet. Potest

autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui sinitae probationi velut commendationem adiicit. At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet, unde

devertit. DE PR0P0SIΤI0NK. IV. Sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in ostendenda quaestione principali sed nonnunquam etiam in singulis argumentis poni solet maximeque in his, quae ἐπιχειρωατα vocantur. Sed nunc de priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando 2 enim sine propositione quoque salis manifestum est, quid inquRestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio: adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae 8 olet in argumentis esse summa collectio: Haec, sicut posui, ita gesta sunt, iudices; insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Non- 3 nunquam vero valde utilis est, ubi res delandi non potest et

de sine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo sustulit: Sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitiis put iudex intelligat, id unum esse ossicii sui, quaerere, an id,

quod obiicitur, sacrilegium sit. Item in causis obscuris aut 4 multiplicibus: nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam, ut magis moveat. Movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae prosint. Leae aperte scripta est, ut peregrinus, qui murum ascenderit, moris multetur; peregrinum te esse certum est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest, nisi ut is puniri oporteat 3 Haec enim propositio consessionem adversarii

premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem iudici sed adiuvat. Sunt autem propositiones et simplices et duplices vel bmultiplices, quod accidit non uno modo. Nam et plura cri-

212쪽

M. FAB. QUINTILIANI mina iunguntur, ut cum Socrates accusatus egi, quod communiperet iuventutem et novas xuperstiliones introduceret;

et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legalio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil eae mandatis fecerit, quod moratus Sit, quod munera acce-6 perit. Recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petilionem pecuniae: Male petilis, procuratorem enim tibi esse non licuit; sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque eSt heres eius, 7 a quo accepi e mutuam dicor; sed nec ipsi debui. Multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae, subiectis probationibus, plures sunt prop0siti0nes : si coniungantur, in partitionem cadunt.

8 Est et nuda propositio, qualis sere in coniecturalibus :Caedis ago; furtum obiicio; est ratione subiecta, ut Maiestatem minuit C. Cornelius, nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit. Praeter haec utimur propositione aut nostra, ut Adulterium obiicio; aut adversarii, ut Adulterii mecum agitur; aut communi, ut Inter me et aiversarium quaestio est, uter sit intestato propior. Nonnunquam diversas quoque iungimus: Ego hoc dico, adrersarius hoc.

9 Habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine subiicimus: De his cognoscitis; ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus sinem esse narrationis, initium probationis intelligat, et, nobis confirmationem ingredientibus, ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.

DE PARTITIONE. V. Partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque Ordine collocata enumeratio. Hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et

iudex attentior ac docilior, si scierit, et de quo dicimus et 2 de quo dicturi postea simus. Rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnunquam et

213쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 5.

excidere soleant, quae promisimus, et, si qua in partiendo praeterimus, Occurrere: quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit. Alioqui quae tam manifesta 3

et lucida est ratio quam rectae partitionis 3 Sequitur enim naturam ducem, adeo quoque, ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim, qui partitionem Velant ultra tres propositiones extendere. Quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit in lentionem: hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures desiderare. Alia sunt magis, propter quae partitione non semper sit utendum: primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non iniucunda schemata, Paene eaecidit mihi, et Fuqerat me, et Recte admones. Propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur. Interim vero etiam sallendus est iudex et variis 5

artibus subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praesormidat, quam qui serrum medici prius, quam

curlitur, aspexit: at si, re non ante proposita, Securum Bonulla denuntiatione in se conversum intrarit Oratio: emi ciet,

quod promittenti non crederetur. Interim refugienda non 6 modo distinctio quaestionum est sed omnino tractatio: aD sectibus turbandus et ab intentione auserendus auditor. Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore, quo cognoscenti iudicium conamur auferre. Quid Τ quod in- 7terim, quae per se levia sunt et infirma, turba valent 7 Ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione pugnandum: quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum, quod dissimile rationi est, coegerit ratio. Prae-8ter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex, celera tanquam supervacua gravari solet. Itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda: et utilis

et iucunda partitio est, ut, quod quaque de re dicturi sumus,

214쪽

M. FAB. QUINTILIANI ordine appareat: at si unum crimen Varie delandemus, super-9 vacua. Ut si illa partiamur, Dicam, non talem esse hunc, quem tueor, reum, ut in eo credibile videri possit homicidium; dicam, occidendi causam huic non fuisse; dicam, hunc eo tempore, quo homo occisus est, trans mare fuisse: omnia, quae ante id, quod ultimum est, exequeris, 10 inania videri necesse est. Festinat enim iudex ad id, quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si moribus incompositus, cum con-11 vicio efflagitat. Itaque non desuerunt, qui Ciceronis illam pro cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravi

ribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum; deinde, praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus condemnatus sit; postremo, iudicium pecunia temptatum non pro Cluentio sed contra Cluentium; quia, si probari posset, quod est tertium, nihil necesse suerit dicere

12 priora. Rursus nemo tam erit iniustus aut stultus, quin eum lateatur optime pro Murena esse partitum: Intelligo, iudices, tris totius accusationis fuisse partes, et earum unam inreprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, remtiam in criminibus ambilus esse versatam. Nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.13 De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: Si

occidi, recte feci; sed non occidi; quo enim prius pertinere, si sequens firmum sit Τ haec invicem obstare, et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte Verum est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, sit solo 14 utendum. At si quid in eo, quod est sortius, timebimus: utraque probatione nitemur. Alius enim alio moveri solet, et qui factum putavit, iustum credere p0test: qui tanquam

iusto non movebitur, factum fortasse non credet. Ut certa manus uno telo possit esse contenta: incerta plura spar-15genda sunt, ut sit et fortunae locus. Egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non suisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.

215쪽

ΙN8T. ORATOR. LIB. IV, 5. . 189

Neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim: I 6 quia quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut

ea molliant, quae sequuntur. Nec omnino sine ratione est,

quod vulgo dicitur: Iniquum petendum, ut aequum feras. Quod tamen nemo sic accipiat, ut omnia credat audendum. 17 Recte enim Graeci praecipiunt, Non temptanda, quae efflici omnino non possint. Sed quotiens hac, de qua loquor, duplici desensione utemur: id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur. Potest enim videri, qui tuto etiam consessurus fuit, mentiendi causam in negando

non habere.

Et illud utique laciendum est, ut, quotiens suspicabimur 18 iudici aliam probationem desiderari, quam de qua loquimur,

promittamus nos plene et glatim de eo satis esse lacturos: praecipueque si de pudore agitur. Frequenter autem acci-19dit, ut causa parum Verecunda iure tuta sit: de quo ne inviti iudices audiant et adversi, Dequentius sunt admonendi, secvturam defensionem probitatis et dignitatis; eaepectent paulum et agi ordine sinant. Quaedam interim nos invitis li-20 ligatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnunquam, quasi interpellemur ab his, subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio: hortandi, ut sinant nos uti nostro consilio. Ita surrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit. Quae cum receperit, etiam 21 verecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior. Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio 22 est: ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae consert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu iudicum positis: sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine, non aliter quam sagientibus iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. Nam et 23 exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exequenda scire, quantum supersit. Nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid ultimum sit,

216쪽

M. FAB. QUINTILIANI 2 certum est. Nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu modus, et vitanda, ut quae maxime, concisa nimium 25 et velut articulosa partitio. Nam et auctoritali plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua assumitui et, quae natura singularia sunt, secant, nec tam plura faciunt quam minora; deinde cum secerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam partilio inventa est. 26 Et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida, nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura Τ) tum brevis nec ullo gupervacuo onerata Verbo. Non enim, quid dica-27mus, Sed, de quo dicturi sumus, ostendimus. Obtinendum etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit. Superest autem sic sere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species: ut si dicam de Virtute, iustitia, continentia, cum iustilia atque continentia 28 virtutis sint species. Partitio prima est, quid sit, de quo conveniat: quid, de quo ambigatur. In eo, qu0d convenit, quid adversarius lateatur, quid nos: in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adVersae. PeS-Simum Vero, non eodem ordine exequi, quo quidque pr0-

posueris.

217쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 1.

191 LIBER V.

Libro quinto haec continentur: De probationibus inartificialibus. De

praetudiciis. De rumore. De tormentis. De tabulis. De iureiurando. De testibus. De probatione artificiali. De signis. De argumentis. De exemplis. De usu argumentorum. De resutatione. Quibus constet epichirema. Et quibus refellatur modis. De usu epichi

rematos et enthymematoS.

DE PR0BATI0NIBUS IN ARTIFICIALIBUS. prooemium. Fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris ossicium docere: namque et abfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem averitate pelli misericordia, gratia similibusque non oporteret,

et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum sed vix etiam viro dignum arbitrabantur: plures vero, qui nec ab illis sine du-2bio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, gua c0nfirmare et, quae ex adVerso proponerentur, resutare. Utrumcunque eSt, 3 neque enim hoc loco meam interpono sententiam) hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus causis iam dicta sunt, serviunt. Nam neque prooemii neque 4narrationis est alius usus, quam ut iudicem huic praeparent: et Status n08Se atque ea, de quibus supra scripsimus, in tueri, supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus. De-bnique ex quinque, quas iudicialis materiae secimus, partibus, quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est, cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus: deinde, quae in quoque causae genere propria sint, exequamur.

I. Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita

consensum sere omnium meruit, alias esse probati0nes, quas extra dicendi rationem acciperet orat0r: alias, quas eX causa

traheret ipse et quodam modo gigneret. Ideoque illas ἀτέχ-

218쪽

M. FAB. QUINTILIANI

ωους, id est in artificiales: Ilias ἐντέχνους, id est arti-2 ficiales, i vocaverunt. Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum larensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte: ita summis eloquentiae viribus et allevanda sunt plerumque et resellenda. Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum 3 hoc genus a praeceptis removerunt. Nec tamen in animo est, Omnia, quae aut pro his aut contra dici solent, complecti. Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis, non modo in exequendo suas quisque vires debet adhibere sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio lilium poscet. Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de suturis. DE PRAEIUDlCIIS. II. Iam pr a eiu dici orum vis omnis tribus in generibus versatur: rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum sagia dicuntur et a senatu adversus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportalis et assertione secunda et partibus cen-2 tumviralium, quae in duas hastas divisae sunt. Confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum. qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur: refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi sorte manifesta in his culpa erit. Vult enim cognoscentium quisque, firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus: nec liben-3ter exemplum, quod in se sortasse recidat, lacit. Confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res seret, ad aliquam dissimilitudinem causae: vix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa erit: actionum incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de invidia aut de ignorantia,

219쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 2. 3. 4. 5.

aut inveniendum, quod causae postea accesserit. Quorum 4 si nihil erit: licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. Rogandi etiam iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuriiurando alieno

suum donent. Adversus consulta autem senatus et decreta 5

principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio, quae sit priori contraria; quae si deerunt, lis non erit. DE FAMA ATQUE RUMORE. III. F amam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas: quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa vulgantium. Exempla utrinque non deerunt. DE TORMENΤIS. IV. sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera latendi nece8sitatem Vocet, altera saepe etiam causam salsa dicendi,

quod aliis patientia lacile mendacium laciat aliis infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura Τ Plenae sunt orationes Veterum ac novorum. Quaedam tamen in hac parte et

erunt propria cuiusque litis. Nam sive de habenda quaestione agetur: plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa: sive iam erit habita: quis ei praesuerit, quis et quomodo sit tortus, incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraVerit in eo, quod coeperat, an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrinque tam infinita sunt quam ipsa rerum

varietas.

DE TABULIS. V. Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usi-

220쪽

tatum. Cum sit autem in his aut scelus signatorum aut Ignorantia: tutius ac facilius id, quod secundo loco diximus, tra-2 ctatur, quo pauciores rei fiunt. Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si sorte aut incredibile est, id actum esse, quod tabulae continent, aut, quod frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur: si aut is, in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur ab suisse vel prius esse defunctus: si tempora non congruunt: si vel antecedentia vel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe salsum deprehendit. DE IURElURAND0. VI. Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum: aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condi-2 cione, ut vel adversarius iuret, sere improbum est. Qui tamen id faciet: aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum: aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut n0n cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis, propter quam devoturus se ipse non suerit: aut praeter alia causae instrumenta adiicit ex abundanti hanc 3 quoque conscientiae suae fiduciam. Qui non recipiet: et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negant: eum vero, qui nullo deserente iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id, quod offert, leve ac facile credat,4 ostendere. At is, qui deseri, alioqui agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem saciat, et eum, cuius cognitio est, onere liberat, qui prosecto alieno iureiurando 5 stari quam suo mavult. Quo dissicilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae excusatio si deerit: hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem suisse, se autem probare malle, quae affirmet, quam dubium cuiquam relin-

SEARCH

MENU NAVIGATION