M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2.

reus est, consessio Verecundior quam expositio: Non negamus de templo pecuniam erae sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; nos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum. Sed ut has aliquando non narrandi causas puto: sic ab 9silis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac repetundarum. Non Ioenim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis, de quo iudicium est, continet, deinde latetur ipse, pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hae narratione nihil de crimine exposuit. Ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in Iliudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae alteram rerum ad causam pertinentium expositionem. Non 12 occidi hominem, nulla narratio est: convenit: sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta eius criminis de anteacta Vita, de causis, propter quas innocens in periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id, quod obiicitur, fiat. Neque enim accusator tantum hoc dicit, occidisti . sed, l3 quibus id probet, narrat. Ut in tragoediis, cum Teucer Ulixen reum lacit Aiacis occisi dicens: Inventum eum ingolitudine tuae a Manime corpus inimici cum gladio crium-lor non id modo Ulixes respondet, non esse a se id facinus admissum, Dd sibi nullas cum Aiace inimicitias suisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit, quomodo in

eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere extraxerit. His subtexitur argumentatio.

Sed ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore, I4 Fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non fui; dicendum enim, ubi suerit. Quare ambitus quoque

causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina: in quibus ipsa

quidem neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum et interdum singulis interdum universis. An reus 15 ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmo-

192쪽

M. FAB. QUINTILIANI dum ipse vixerit, quibus meritis Detus ad petitionem descenderit 7 Aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam Vel accusatorem aut testem offenderit, non inutiliter 16 exponet 7 duae si narrario non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius liabitus. Nihil enim hic de veneficio sed de causis, quibus 17 ei mater inimica sit, dicit. Illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo 18 consessus esset, in crucem sustulit: vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: Νam ut ventum Aleaeandriam est, iudices, haec una ratio a rege prs-posila Postumo est servandae pecunias, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; Vel augendi, ut describitur iter Verris.19 Ficta interim narratio introduci solet vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem: vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Cepasios: interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina IIn his quondam locis mater filiam quaesisse dic tur. J Quae omnia eo pertinent, ut appareat, non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod

negat.

20 Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me poSitum, eSSe supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit: quod sic intelligi volo, si non modo, quid laetum sit, sciet, sed ita lactum etiam, ut nobis expedit, opinabi-2Itur. Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis, ut consentiat. Quare, etiamsi non erit docendus sed aliquo modo afficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facsi culti 22 que cognoscere ne gravetur. Interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam

193쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2.

circumstantes intelligant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut neministi, et Fortasse supervacuum fuerit hic commorari; Sed quid ego diutius, cum tu optime noris; illud quaIs sit, tu sciasy et his similia. Alioqui, si apud iudi- racem, cui nota causa est, narratio gemper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio ne

cessaria.

Alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit 2 utique narratio prooemio subiicienda: quod qui opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior: et probationisi causa prius cognita non possit adhiberi: protinus iudex notitia rerum instruendus videtur. Sed hoc quoque interim25 mutat condicio causarum: nisi sorte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus: aut prosuisset exponere, quomodo insidias Miloni secisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum lateretur, defendi omnino las non suisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui propter aliquam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur. Ergo hae quoque quaestiones 26 vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen sed etiam transferendum, ut prius his desensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior cavendi quam ictum inserendi cura est. Erunt 27

quaedam causae neque id raro) crimine quidem, de quo

cognitio est, laciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus Oneratae; quae prius amovenda Sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis Pallae

194쪽

M. FAB. QUINTILIANI totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione de-28 sensar Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa . quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum. Ideoque narratio prooemio semper subiungitur. Inde libertas. declamatoribus, ut etiam secundo partis 29 suae loco narrare videantur. Nam cum pro petitore dicunt: et expositione, tanquam priores agant, uti solent, et conir dictione, tanquam respondeant: idque fit recte. Nam cum sit declamatio sorensium actionum meditatio, cur non iuutrumque protinus locum se exerceat' Cuius rationis ignari ex more, cui assuerunt, nihil in foro putant esse mutandum. 30 Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro nar ratione sit propositio. Nam quid exponet, quae Zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus lacit: cum totum crimen uno verbo in qu

libet actionis parte posito satis indicetur 7 Sed haec hactenus. 3I Nunc, quae sit narrandi ratio, subiungam. Narratio est rei factae aut ut sactae utilis ad persuadendum expositio,

vel sut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in

controversia sit. Eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. Neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili 32 probabilem credibilemve dicamus. Eadem nobis placet divisio: quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse Sit, longam esse aut brevem expositionem, nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solum relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utilum exponere. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut, quid quoque loco prosit, ostendam. Narratio est aut t0ta pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti simus his tribus partibus, per quas efficitur, quo lacilius iudex intelligat, meminerit, 34 credat. Nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim, eum, quae sit tota pro nobis, debere esseverisimilem, cum vera sit. Sunt enim plurima vera quidem sed parum credibilia, sicut salsa quoque frequenter verisimilia. Quare non minus laborandum est, ut iudex, quae

195쪽

IΝST. ORATOR. LIB. IV, 2.

vere dicimus quam quae fingimus, credat. Sunt quidem hae, Mquas supra retuli, Virtutes aliarum quoque partium. Nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima

iudicem docet: in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus. Erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit pri-36mum exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem non tamen exquisitis et ab usu remotis: tum distincta rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatime in hoc accommodata, ut iudex, quae dicentur, quam lacillime accipiat. Quae quidem virtus negli-37gitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam sorte circumsugae multitudinis compositi non serunt illud intentionis silentium nee sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et voci ratione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani et in quemcunque etiam indoctorum cadentis existimant: cum interim, quod tanquam facile contemnunt, neScias, praestare minus velint ' an possint. Neque enim aliud in eloquen-38tia, cuncta experti, dissicilius reperient quam id, quod se

suisse dicturos Omnes putant, postquam audierunt, quia non bona iudicant esse illa sed vera. Tum autem optime dicit orator, cum videtur vere dicere. At nunc, Velut campum 39 nacti expositionis, hic potissimum et vocem sectunt et cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et verborum et compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio, causa non intelligitur.

Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur. Brevis erit onarratio ante omnia, gi inde coeperimus rem exponere, unde

ad iudicem pertinet: deinde, si nihil extra causam dixerimus: tum etiam, si reciderimus Omnia, quibus sublatis neque cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur. Solet enim 41 quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen efficit Summam. In partum, veni, navem prosperi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi, sublatas mut ancorae, solvimus Oram, profecti sumus. Nihil ho-

196쪽

M. FAB. QUINTILIANI

rum dici celerius potest, sed sufficit dicere e portu navigari. Et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc 42 esse contenti, quo reliqua intelliguntur. Quare, cum dicere liceat, Est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua: Cupidus ego liberorum urorem duri, natum filium sustuli, educani, in adolescentiam perduri. Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem id est συντομον, aliud

brevem putaverunt: quod illa superVacuis careret, haec 43 posset aliquid ex necessariis desiderare. Nos autem brevitatem in hoo ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam scriptores Artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec vilia non tantum 44 brevitatis gratia refugienda. Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, Obscuritas, gallusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. Nam Supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo sub- 45 trahuntur. Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis locum obtinet, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum sortasse lectorem minus saltat,andientem transvolat, nec dum repetatur expectat: cum 'praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum, quod intellexerit: ut sortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi, quantum opus 46 est, quantum sat est. uuantum opus est autem non ita

accipi solum volo, quantum ad indicandum sufficit, quia et non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta: nam et sallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus 47 saligat quam durum aridumque compendium. Neque mihi umquam tanta suerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. Simplex enim et undique

praecisa non tam narratio vocari potest quam consessio. Sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes,

quibus extrema ut praecepi) prooemii parte ad intentionem

praeparandus est iudex: deinde curandum, ut omni arte vel

48 ex spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio. Ut minus

197쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2.

longa sit, efficiemus quae poterimus disserendo, non tamen

sine mentione eorum, quae disseremus: Uuas causas occidendi habuerit, quos assumpserit conges , quemadmodum

disposuerit insidias, probationis loco dicam. Quaedam 9

vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: Moritur Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam. Et partitio taedium levat: Dicam, quae acta sint ante ipsum rei comtractum, dicam, quae in re ipsa, dicam, quae postea. Ita tres po-bo 'trus modicae narrationes Videbuntur quam una longa. Interim expediet expositiones brevi intersatione distinguere: Audistis, quae ante acta Sunt, accipite nunc, quae insequuntur. Reficietur enim iudex priorum sine et se velut ad novum rursus initium praeparabit. Si tamen adhibitis quoque bl his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio: quod Cicero etiam in brevi narratione secit: Adhuc, Caesar, O. Ligarius culpa caret; domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem belli suspicionem et cetera. Credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius batonsuluerimuη nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum : deinde si causas ac rationes lactis praeposuerimus, non omnibus ged de quibus quaeritur; si personas convenientes his, quae lacla credi volemus, constituerimus, ut surti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, Vel contra, si defendemus: praeterea loca et tempora et his similia. Est autem quidam etiam ductus rei cre-53dibilis, qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter sequuntur et cohaerent, ut, si priora bene narraveris, iudex ipse, quod postea sis narraturus, expectet. Ne 5

illud quidem suerit inutile, gemina quaedam probationum

spargere, Verum Sic, ut narrationem esse meminerimus non probationem. Nonnunquam tamen etiam argumento aliquo

confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: Sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus. Hoc faciunt et illae praepara- 55tiones, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos. Omnia denique, quae probatione tracta-

198쪽

M. FAB. QUINTILIANI turi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumemb6tum, occasionem, narratione delibabimus. Aliquando, . si destituti suerimus his, etiam latebimur: Uiae esse credibile sed verum et hoc maius habendum Scelus, nescire nos quo-57 modo factum sit aut quare, mirari Sed probaturos. Optimae vero praeparationes erunt, quae latuerint, ut a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non clodio Milo insidiatus esse videatur: plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: Milo autem , cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est ει-

missus, domum venit, calceos et vestimgrita mularit, paulisper , dum se uaeor, ut fit, comparat, commoratus est.

58 Quam nihil sestinato, nihil praeparato secisse videtur Milo luuod non solum rebus ipsis Vir eloquenlissimus, quibus moras et lentum pro seclionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est; quas si aliter dicta essent, strepitu ipsum iudicem ad custodien-59 dum patronum excitassent. Frigere videntur ista plerisque: sed hoc manifestum est, quomodo iudicem sesellerit, quod vix a lectore deprehenditur. Haec sunt, quae credibilem sa-60ciant expositionem. Nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur; etiamsi quidam scriptores Artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.

61 Ilis tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν Vocant, quae neque in Omnes causas cadit nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio 7) neque semper est Mutilis, velut proximo exemplo Miloniano patet. Et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, eXcu-gandum, summittendum sit, quod exponimus: quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est maguilice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quaeque

loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie assignata et velut dedita.

199쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2.

Illa quoque ut narrationi apta ita cum celeris partibus 63 communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit: non enim magnificam modo vult esse verum etiam incundam expositionem. Sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐναργεια Graece Vocatur. Neque ego quemquam dece- 64 perim, ut dissimulem, Ciceroni quoque plures partes placere. Nam, praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. Evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna Virtus, cum, quid veri, non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaVerunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset: quod est ridiculum. Nam qui obscurare vult, narrat salsa 65 pro veris, et in his quae narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima. Et quatenus etiam sorte quadam pervenimus ad dissici- 66lius narrationum genus, iam de his loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. Et sane nihil est lacilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem: cuius artis est, malam esse causam silentio confiteri Τ nisi sorte tam hebes suturus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare te noluisse. Neque insilias eo, in narratione, ut aliqua neganda 67 aliqua adiicienda aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: Sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit. Quod sit n0nnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud est: ReSpondit, quae ei visum est. Distinguamus igitur genera in causarum. Namque, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit: Pecuniam de templa sustulit sed privatam, ideoque sacrilegus non est. Virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur. Ingenuum stupravit et stupratus se Suspen- 69dit, non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena stupratori consti-ιuιa est, dabit. Verum in his quoque consessionibus est

200쪽

M. FAB. QUINTILIANI aliquid, quod ex invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mol-70lius loquantur. Quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: Non quidem, ut adnersarius dicit, consilium furti in templum attulit, nec diu captavit eius rei tempus p ssa occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. Ouid refert 3 peccavit et fur ssi, et nihil attinet id defendere, cuius 7l poenam nm recusamus. Interim quasi damnemus ipsi: Vis te dicam vino impulsum' errore lapsum' nocte deceptum fera sunt ista fortasse; tu tamen ingenuum Ssuprasti, solus decem milia. Nonnunquam propositione praemuniri potest 72 causa, deinde exponi. Contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum serro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum 73 occidere eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt. Si

tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii de-landit, sic agat: 0uod contra Iegem sus icit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater risit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est, cum acilayem nihil pertineat' sed si confessionem culpae meacterigitis: fui pater durus et patrimonii, quod iam melius ab his administrari poterat, tenaae custos; deinde subii-74citur: Stimulatos ab iis, quomum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensuy, ni occidere patrem non possent. Νeque enim iureiurando opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec 3orte, nisi quod se quisqvs erimi volverit: omnia haec qualiacunque placidioribus animis accipientur illa brevi pri-75 mae propositionis desensione mollita. At cum quaeritur, Ansactum sit 7 vel , Quale factum sit 7 licet omnia contra nos

sint: quomodo tamen evitare expositionem galVa causae ratione possumus 7 Narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret: sed adiecit invidiam. rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit

76 et plenos irae reliquit. Expectat naturaliter iudex, quid narretur a nobis. Si nihil exponimus: illa esse, quae adversarius dixit, et talia, qualia dixit, credat necesse est.

SEARCH

MENU NAVIGATION