M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

tuam confirmationem praestantibus ducuntur quae proprii generis videri quidam volunt et vocant ἐκ των προς αλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem venientibus) sortiter consequentibus iunxerim: Si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere, et Ouod discere honestum, et docere. Unde illa non hac ratione dicta sed 79emeiens idem Domitii Asri sententia est pulchra: Ego accusani, vos damnastis. Est invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit: ut, qui mundum nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur. Simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex80 his, quae laciunt, ea, quae essiciuntur, aut contra, quod genus a causis vocant. Haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram lacit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit. Alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrin-81que vel ex altera parte: Sol colorat; non utique, qui est coloratus, a sola est. Der pulvemulentum facit; sed neque omne iter pulverem movet, nec, quisquis est pulverulentus, eae itinere est. Quae utique fiunt, et talia sunt: Si sapien-82tia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens ς ideoque Boni est honeste facere, mali turpiter; et Oui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. At,

Mercitatio plerumque robustum corpus facit; Aed non, quisquis est robustus, mercitatus, nec, quisquis eaeercitatus, robustus; nec, quia Fortitudo praestat, ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis eriι Gistimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est. Haec ad hortativum maxime genus pertinent: MVirtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas infamiam, fugienda igitur. Recte autem monemur, causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, Utinam ne in Mnemore Pelio; quasi vero id eam secerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderit abiegna ad terram trabes; et Philocteta Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non es3em miser; quo modo pervenire quolibet retro causas legentibus licet. Illud his adiicere ridiculum putarem, nisi eo Cicero Muteretur, quod coniugatum Vocant, ut Eos, qui rem iu-

242쪽

M. FAB. QUINTILIANIstam faciunt, iusto facere; quod certe non eget probatione:

86 Quod compascuum est, compascere licere. Quidam haec, quae vel ex causis vel ex em cientibus diximus, alieno nomine vocant ἐκβασεις id est exitus. Nam nec hic aliud tractatur, quam quid ex quoque eveniat. Apposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus Pro-87bant. Confirmatur coniectura ex maiore, Si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; ex minore, Qui facile ac palam mentitur, peierabit; ex pari, Qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium a Moipiet. Iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, Si adulterum occidere licet, et loris caedere; ex minore, Si furem nocturnum occidere licet, quid latronem ' ex pari, Ouae pos-na advorsus interfectorem patris iusta est, eadem adversus matris; quorum omnium tractatus versatur in syllogismis.

89 Illa magis linitionibus aut qualitatibus prosunt, Si robur comporibus bonum est, non minus garitas; Si furtum scelus, magis sacrilegium; Si abstinentia virtus, et continentia; Si mundus providentia regitur, administranda respublica; Si domus aedisicari sine ratione non potest, quid venda 90gi navalium cura et armorum' Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam ex pluribus ad unum et ex uno ad plura, unde est Ouod semel, et saepiunet ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex dissicilioribus ad suciliora et ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae

91 contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. Sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus. Infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora. Sed mittamus plura,

92 ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina, Ouod Mercitus armatos movet, id advocationem non ridebitur movisse ' Exsaciliore in Clodium et Curionem, Ac nide, an facile fieri 93 tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti. EA

243쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

23 7

dissiciliore, Vide quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere. Et ibi, An sp

randi Ligario causa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi ' Ex minore pro Caecina, Iane scire esse armatos sat est, ut vim factam probes; in manus eorum incidere non est satis 3 Ergo, ut breviter 94

contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis,

locis, tempore, cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens,) sacultatibus, quibus instrumentum

subiecimus) modo, id est, ut quidque sit sactum) sinitione,

genere, specie, disserentibus, propriis, remotione, divisione, initio, inerementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, emcientibus, effectis, eventis, iugatis, comparatione, quae in plures diducitur species. Illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a con-95 fessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' wτο- θεσιν vocant: et quidem ex omnibus iisdem locis, quibus superiora, quia totidem species esse possunt siciae quot verae. Nam singere hoc loco est proponere aliquid, quod, 96 si verum sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet: deinde id de quo quaeritur, sacere illi simile. Id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam. Lex: Qui parentes non 97 aluerit, vinciatur. Non alit aliquis, et vincula nihilominus recusat. Ulitur fictione, si miles, si insans sit, si reipublicae causa absit. Et illa contra optionem sortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem. Plurimum ea reg98 virium habet contra scriptum. Utitur his Cicero pro Cae

cina, UNDE TU AUT FAMILIA AUT PROCURATOR TUUS.

Si me villicus tuus solus deiecisset. Si vero ne ha heas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima. Verum eadem fictio valet et ad qua-99litates: Si Catilina cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum edurit, hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et ad amplificationem: Si hoc tibi inter coenam in illis immanibus poculis tuis accidisset. Sic et, Si respublica nocem haberet. Has sere sedes accepimus probationum in universum, 100

244쪽

M. FAB. QUINTILIANI quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur: neque per singulas species exequi patiatur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et ni-101mium dicerent nec tamen totum. Inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut astricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes natu-102 ram ducem sequi desierunt. Nam ut per se non sum ciet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur: ita ex antecedentibus et iunctis et sequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus, ut, quid in quaque causa 103 ducendum sit ex his, sciat 7 praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, 104 propria invenienda sunt. Hoc genus argumentorum Sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, Vel ex iis, quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius gervandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium

controversiae est dicere, Mn unum nocentem gervabas,

quia te dimisso adulteram occidere non licebat. Hoc enim argumentum lex sacit, quae prohibet adulteram sine 105 adultero occidere. Et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo, quod debebant, solverent: creditum

suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret: adversus alios enim non opus suisse lege, cum Omnes prae-106 terquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. Cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.107 Et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est,

cum res rei aut ius iuris quasi signum est. Non debui sibi

245쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

pecuniam ς nunquam me appellasti, usuram non accepisti,

ultro a me mutuatus es. Lex est, Oui patri proditionis reo non afuerit, eaeheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit. Quid signi 7 Lex altera, Proditionis damnatus cum advocato eaeviet. Cicero pro Cluentio Publium 108 Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. Quid signi 7 quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti. Nec minus in hoc curae debet adhiberi, 109quid proponendum quam, quomodo sit quod proposuerimus

probandum. Hic omnino vis inventionis, si non maior, certe prior. Nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat: sic argumenta, nisi provideris, cui rei adhibenda sint. Hoc est, quod comprehendi arte non possit. Ideoque, cum plu-110 res eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura, quibus utatur, inveniet. Sit exempli

gratia proposita controversia, quae communes minime cum

aliis quaestiones habet: Cum Thebas enertisset Aleaeander, III invenit tabulas, quibus, centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos, continebatur. Has , quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictionas agitur. Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse. Lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thes-I 12

salis donasse dicitur, pendet. Constat illud quoque, non esse his ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit 7 Quid 113 proderunt argumentorum loci, nisi haeo prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse ΤEt prima quidem actio lacilis ac favorabilis repetentium iure, quod vi sit ablatum: sed hinc vehemens quaestio et aspera exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, po

pulos, fines gentium atque urbium contineri. Inveniendum II4 contra est, quo distet haec causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent: nec circa probationem res haeret, sed

circa propositionem. Dicamus inprimis: In eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli: nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa valeant,

246쪽

220 , M. FAB. QUINTILIANII 15 non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil valere. Hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: Ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta nonnisi eadem vi possideantur. Proprium est et illud causae, quod Amphictiones iudicant ut alia apud centumviros alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ra-H6tio) : tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat: ius, quod sit incorporale, apprehendi manu non posse. Hoc reperire est dissicilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis alia victoris, quia ad illum ius ad 117 hunc res transeat. Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, Omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus

superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos 118 autem non omnes in Alexandri manu fuisse. Hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se

valet. Tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius: itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an

deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi

quod amiserint, Thebani videntur. Hic et, quid Cassander velit, quaeritur: sed Vel potentissima apud Amphiclionas

aequi tractatio est.

119 Haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui

nec tradidissem: sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent, et nisi in celeris, quae mox praecipienda sunt, elaboraverint, 120 mutam quandam scientiam consecutos intelligant. Neque enim Artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, m0X ea scriptores observata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus illa repetunt, ipsi nullum novum et, quod non sit 121 dictum, inveniunt. Artifices ergo illi, qui dixerunt: sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est de-

247쪽

mST. ORATOR. LIB. V, 10. II.

tractus. Nam, quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et nota sunt omnia.

Sed non magis hoc sat est, quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint. Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus 122 in causis, quae dem0nstravimus, cuncta posse reperiri: neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsanda, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, sorte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent. Infinitam enim faciat ipsa res dicendi tar-123

ditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens experiendo noscamus: nescio, an etiam impedimento sutura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conVeniunt causae, serant. Nam, ut can-124tus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia: si tamen tardior manus, nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit

esse contentum eo, qu0d simplex canendi natura tulerit: ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae: sed hoc exercitatione multa l25 consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios horum sonos sertur: sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia sed quasi Osserat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam

sequantur.

DE EXEMPLIS. XI. Tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam: Graeci vocant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium appositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. Nostri sere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παρα- λη dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est: illud exemplum. Nos, quo facilius propositum explicemus, 2

248쪽

M. FAB. QUINTILIANI utrumque παραδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum. Nec vereor, ne Videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separet ab exemplo. Nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδειγματα et μιχειρηματα , diXeruntque παραδειγα α ρητορικην ἐπαγο 3γήν. Nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam: cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inserebat, cui simile concessisset. Id est inductio. Hoc in

oratione fieri non potest: sed, quod illic interrogatur, hic 4 sere sumitur. Illa interrogatio talis: Ouod est pomum generosissimum' nonne, quod optimum' concedetur. Ovidequus' qui generosissimus ' Nonne, qui omimus 3 et plura

in eundem modum. Deinde, cuius rei gratia rogatum est,

Ouid homo' Nonne is generosissimus, qui optimus' laten-5 dum erit. Hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est: etenim sibi ipse respondet orator. Ouod pomum generosissimum' puto, quod optimum; et equus' qui velocissimus: ita hominum, non qui

claritate nascendi sed qui virtute marime eaecellet. 0mnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. Similitudo assumitur interim et ad orationis ornatum: sed illa, cum res exiget: nunc ea, quae ad probationem pertinent, exequar. 6 Potentissimum autem est inter ea, quae sunt huius generis,

quod proprie vocamus Exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id, quod intenderis, commemoratio. Iri tuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut Omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt. Si-7 mile est, Iure occisus est Saturninus sicut Gracchi. Dissimile , Brutus occidit liberos proditionem molientes; Nanlius Dirtutem filii morte multavit. Contrarium, Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres iisdem sociis abstulit. Et probandorum et culpandorum ex his con-8 firmatio eosdem gradus habet. Etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis Euae, ut, eorum

249쪽

adiutus armis tyrannidem Occupet, hoc reserat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse. Sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proxi-9mum: sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. Urbes violata propter matrimonia erersae sunt; quid fieri adultero par est y Tibicines, cum ab

urbe discessissent, publice refocati sunt; quanto mactis principes civitatis viri et bens de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab erilio reducendi ' Ad exhortationem 10 vero praecipue valent imparia. Laudabilior in semina quam in viro virtus. Quare, si ad sortiter saciendum accendatur aliquis, non tantum asserent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier, cuius manu Pyrrhus est interfectus: et ad moriendum non tam cato et Scipio quam Lucretia: quod ipsum est ex maioribus ad minora. Singula igitur horum ugenerum ex Cicerone nam unde potius Τ) exempla ponamus.

Simile est hoc pro Murena, Etenim mihi ipsi accidit, ut

cum duobus patriciis, altero improbissimo altero m destissimo atque optimo rim, peterem; superari tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Maius minoris, pro Milone, 12 Negant, intueri lucem esse fas es, qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines

stultissimi disputant ' nempe in ea, quae primum iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum libera cinitate tamen populi Romani co-liis liberatus est,

cum sua manu gororem esse interfectam fateretur. Minus

maioris: Occidi, non Spurium Naelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti pi bem videbatur, in suspicionem incidit regni assectandi, etc. deinde, Sed eum auderet enim dicere, cum patriam per culo liberasset) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et lotus in Clodium locus. Dissimile plures causas 13 habet, sit enim genere, modo, tempore, loco ceterisque, per quae sere omnia Cicero praeiudicia, quae de cluentio videbantur facta, subvertit: contrario vero exemplo censoriam notam laudando censorem Africanum, qui eum, quem peie rasse conceptis verbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret, nullo accusante, traducere

250쪽

224 Μ. FAB. QUINTILIANI

equum passus esset; quae, quia erant longiora, non suis 14 verbis exposui. Breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est:

At non ille, satum quo te mentiris, Achilles Talis in hoste fuit Priamo.

15 Quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut cicero pro Milone: Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in eoeercitu C. Marii, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo eSt, cui vim asserebat. Facere enim probus adolescens periculose, quam perpeti turpiter maluit; atque hunc ille summus Cir scelere solutum peri- 16cula liberavit. Quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: Neque enim posset Ahala ille Semilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset. Haec ita dicentur, prout nota erunt, vel utilitas causae aut decor postulabit. 17 Εαem ratio est eorum, quae ex poeticis sabulis ducuntur, nisi quod iis minus affirmationis adhibetur: cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister 18 eloquentiae ostendit. Nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum: Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi causa matrem necavisset, variatis hominum sensentiis, non solum dirina19 sed sapientissimae deae sententia liberatum. Illae qu0que fabellae, quae, etiamsi originem n0n ab Aesopo acceperunt, nam videtur earum primus auctor Hesiodus) nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis, quibus delectantur, consentiunt. Siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris hu-20 manis adversus ventrem discordantibus sabula. Et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Ouod dirit vulpes aegroto cauta leoni. AIνον Graeci vocant et e ἰσωτειους, ut dixi, λογους et tiβυ-

κους; nOStrorum quidam, non sane recepto in u8um nomine,

SEARCH

MENU NAVIGATION