M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2. 175Quid ergor eadem exponemus' Si de qualitate agitur, cuiustum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem

dabo. Verbis elevare quaedam licebit: luxuria liberali latis, 77 avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis nomine lenietur. Vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel

miserationis merebor. Solet nonnunquam movere lacrimas ipsa consessio. Atque ego libenter interrogem, sint illa defenSuri, quae non narraverint, necne 7 Nam si neque de-78senderint neque narraverint, tota causa prodetur: at si defensuri sunt: proponere certe plerumque id, quod conssirmaturi Sumus, oportet. Cur ergo non exponamus, quod et

dilui potest, et, ut hoc contingat, utique indicandum est ΤAut quid inter probationem et narrationem timerest, nisi 79 quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio 7 Videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse, et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis, argumentis dico, non argumentatione , cui tamen plurimum consertfrequens affirmatio: 'secturos nos, quod dicimus; non pos3e vim rerum ostendi prima eaepositione; eaepectent et opiniones suas diserant et bene sperent. Denique utique Mnarrandum est, quidquid aliter, quam adversarius exposuit, narrari potest: aut etiam prooemia sunt in his causis super-Vacua, quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant 7 Atque constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est. Con-81iecturales autem causae, in quibus de sacto quaeritur, non tam saepe rei, de qua iudicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent. Quae, cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat,

aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perserri oportet. At 82

enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora sunt. Id quidem non eo pertinet, ut quaeratur, an narrandum sed qu0modo narrandum sit 7 Nam et congerere pIurima expositione quis prohibet, si id utile est causae, et promittere: sed et dividere narrationem et probationes subiungere par

202쪽

M. FAB. QUINTILIANI

83tibus atque ita transire ad sequentia Τ Νam ne his quidem

accedo, qui semper eo putant ordine, quo quid actum sit, esse narrandum: sed eo malo narrare, quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid utiliore loco reducimus: et interim nos reddituros reliquum ordinem testamur, quia sic sutura sit 84 causa lucidior: interim re exposita, subiungimus causas, quae antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum: pro re, pro tempore intuenda, quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si 85 curatio differri potest, interim deligandum. Nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit: estque non concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque, quae Simplices non sunt. Amentis est enim, superstitione praeceptorum contra ratio-86 nem causae trahi. Narrationem ideo ante probationes ponere

est institutum, ne iudex, qua de re dicatur, ignoret. Cur igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula

etiam narrentur 7 Me certe, quantacunque nostris eXperimentis habenda est fides, secisse hoc in soro, quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et his, qui iudicabant, scio: et quod non arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere possint, si mentior

87 sere ponendae a me causae ossicium exigebatur. Neque ideo tamen non id saepius sacere oportebit, ut rerum ordinem Se quamur. Quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse: apertum testamentum,

deinde signatum: in quibus si id, quod posterius est, dixeris,

de priore tacere Optimum: palam est enim praecessisse. M Sunt quaedam et salsae expositiones, quarum in soroduplex genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se suisse dicebat: alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color: interim ad 89 quaestionem. Sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut

id quod fingemus fieri possit: deinde, ut et personae et lODO et tempori congruat et credibilem rationem et ordinem ha-

203쪽

LNST. ORATOR. LIB. IV, 2. 177beat, si contigerit, etiam verae alicui rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur. Nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam produnt. Curan-9odum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit) nequa inter se pugnent, quaedam enim partibus blandiuntur

sed in summam non consentiunt : praeterea, ne iis, quae Vera esse constabit, adversa sint: in schola etiam, ne color extra 91 themata quaeratur. Utrobique autem .orator meminisse debebit actione tota, quid finxerit, quoniam solent excidere, quae salsa sunt: verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere. Sciamus autem, si de nostro 92

facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in quibus ponitur, aliquem

non respondere quod interrogatur, libertas omnia enumerandi, quae responderi potuissent. Fingenda vero memine-93rimus ea, quae non cadant in testem. Sunt autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus:

item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget; itemque

ab eo cui idem expediet, is enim non negabit: ab adversario quoque, quia non est habiturus in negando fidem. Somnio-94rum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in asseveratione et perseverantia: ut 95

ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit quidem colorem, quo dicat, et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in il Ia domo filium haberet: et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius ab digantis non esset. Nisi tamen in omni-96bus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum Ostenderit, et odium divitis et metum pro iuvene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat: suspicione subiecti petitoris non carebit. Evenit ali-97 quando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in illa controversia: Ua 98

204쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

marito disit, appellatam se ds stupro a prinigno es sibi constitutum tempus et locum; eadem contra 'ius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac loco; patre in eo, quem uaere praediaeerat, silium inrenit, tum in eo, quem 'ius, urorem; illam repudiavit, qua tacente silium abdicat. Nihil dici potest pro iuvene, quod non idem sit pro

99 noverca. Ponentur tamen etiam communia: deinde ex personarum comparatione. et indicii ordine et silentio repudia-100 tae argumenta ducentur. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse, quae colorem non recipiant sed lantum defendenda sint, qualis est ille dines, qui statuam pauperis inimici stagellis cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum esse nemo dixerit, sortasse, ut sit tutum obtinebit. 101 Quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit: miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est. Nam si plura sunt, quae nocent: quae prosunt, obruuntur. Itaque tunc dividere optimum erit, et his, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra 102 dictum est. Si plura proderunt: etiam coniungere licebit, ut, quae obstant, in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, Sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus, et diversa cur credibilia non sint, adiiciamus: quia, nisi distinxerimus, Verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur. Ita Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua eX ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae per-Sonae vocem demus, ne argumentemur, adiiciunt quidum etiam, ne utamur affectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, imo nunquam, nisi ratio coegerit, mu-104tanda. Ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur an sectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa

105 nuptias Sasiae: O mulieris scelus incredibiιe et praeter hanc unam in omni rita inauditum 1 O libidinem frenatam et indomitam I O audaciam singularem 1 nonne

205쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 2.

timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, αι illam ipsam noctem facesque illas nuptialesl non limen cubiculis non cubile filiaet non parietes denique ipsos,

ruperiorum testes nuptiarum s Sermo vero a Versus a 106

iudice et brevius indicat interim et coarguit magis, qua de re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut de proso-p0poeia quoque: qua tamen n0n Servius modo Sulpicius utitur pro Aulidia: Somnone te languidum an gravi lethargo putem oppressum' sed M. quoque Tullius circa nauarchos, nam ea quoque rei expositio est) in adeas, tantum dabis, et reliqua. Quid Τ pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium 107 nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem consertΤ Quae ne secisse inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est, in Partitionibus praecepit, ut habeat

narratio Suavitatem, admirationes, expectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, Omnes assectus. Argumenta-IMbimur, ut dixi, nunquam: argumentum ponemus aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit, sic eum provinciae praesuisse, ut illi pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, desensionem et rationem factorum. Neque enim narrandum est tanquam testi sed tan-109

quam patrono. Rei ordo per se talis est: 0. Ligarius legatus C. Considio profectus. Quid ergo M. Tullius 7 0. enim, inquit, Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est. Et alibi: Non 110

modo ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli. Et cum esset indicaturo salis, O. Ligarius nullo se implicari negotio passus este adiecit, domum Spectans, ad suos redire cupiens. Ita, quod exponebat, et ratione secit credibile et affectu quoque implevit. Quo magis miror 11 Ieos, qui non putant utendum in narratione assectibus. Qui si hoc dicunt, non diu neque ut in epilogo: mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam moverer cur, 112 quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar 7 cnm praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus occupatum vel ira vel miseratione. An non M. Tul-113

206쪽

M. FAB. QUINTILIANI lius circa verbera civis Romani omnes brevissime movet assectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione Τ Summum enim virum ostendit, qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit,

non rogaverit: sed tantum civem Romanum esse se cum in-11 vidia caedentis et fiducia iuris clamaverit. Quid Τ Philodamicasum nonne cum per totam expositionem incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentes non iam narraret quam Ostenderet, patrem de morte filii, filium de

115 patris Τ Quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile

Serum est enim advocare his rebus asseclum in peroratione, quas securus narraveris: assuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et di Dficile est nobis mulare animi habitum semel constitutum.116 Ego vero neque enim dissimulabo iudicium meum, quun- quam id, quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem Orationis, omni qua pol est gratia et Venere exornandam puto. Sed plurimum reseri, quae sit natura eius rei, quam eXpone-117mus. In parvis ergo, quales sunt sere privatae, sit ille pressus et velut applicitus rei cultus: in verbis summa diligentia: quae in locis impetu seruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zeno, sensu tincta esse debebunt: compositio dissimulata quidem sed tamen 118 quam iucundissima: figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae, nam debet esse quam purissimus sermo) sed quae varietate taedium

effugiant et mutationibus animum levent: ne in eundem Casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. caret enim celeris lenociniis expositio et, nisi 119 commendetur hac venustate, iaceat necesse est. Nec in ulla parte intentior est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quomodo etiam credit lacilius, quae Bu-120dienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur. Ubi vero maior res erit: et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere decebit: non ut consumantur affectus ged ut tamen

velut primis lineis designentur et plane, qualis sutura sitI21 imago rei, statim appareat. Ne sententia quidem velut sati-

207쪽

m8T. ORATOR. LIB. IV, 2.

gatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: Fecerunt forni Milonis, quod suos quisque servos in tali re facereroluisset; interim paulo liberiore, qualis est illa: Nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium. Quod cum sit factum his quoque tem - 122 poribus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad Ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia: quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut sortunarum pericula irrupit voluptas ' cui hominum desiderio quantum dari debeat, alio loco dicam. Interim aliquid indulgendum esse confiteor. Multum confert adiecta veris Ira credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perducere audientes videtur, qualis est illa M. Caelii in Antonium descriptio: Νamque ipsum olfendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis stertentem, ructuoSos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus ondis transversas incubare et reliquas circumiacere passim. Quae tamen Manimatae terrore, hostium adrentu 124 percepto, eaecitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat, vehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, prorimae cuiusque collum ampleo petebat, neque dormire eaecitatus neque vigilare ebrius polerat, sed Semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. Nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest. Neque illud quidem praeteribo, quantam asserat fidem 125 expositioni narrantis auctoritas: quam mereri debemus ante omnia quidem vita sed et ipso genere orationis, quod quosuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in affirmando ponderis quoque . Effugienda igitur in hac prae-126cipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex: nihil videatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a causa quam ab oratore prosecta credantur. At hoc pati non possumus, et perire artem putamus, nisi ap-127 paret, cum desinat ars esse, si apparet. Pendemus ex laude

208쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI atque hanc laboris nostri ducimus summam. Ita, quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.128 Est quaedam repetita narratio, quae ἐπιδι γησις dicitur,

sane res declamatoria magis quam sorensis ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, sustus et ornatius res possit exponi: quod sit vel invidiae pratia vel miserationis. Id enim raro saciendum iudico neque sic unquam, ut totus ordo repetatur: licet enim per partes idem consequi. Ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει Volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod lactum sit, quo sit modo lactum, plenius se loco suo eX positurum esse promittat.129 Initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra Sit, Ornandam, Si aliena, infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae

I 30 sunt, inter quas litigatur. Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est: ut A. Cluentius fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, eae quo erat, sed regionis illius et vicinitatus virtute, Mistimatione, nobilitate princeps: interim sine his: 131 ut 0. enim Ligarius cum esses; Dequenter Vero et u re, sicut pro Tullio Cicero: Fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum; Demosthenes pro Ctesiphonte: Toυ γαρ

132 Φωκικου συσταντος πολεμου. De sine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: His rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est o suetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla eaeceptione, tantum ut, unde deiecisset, restitueret; deinde restituisse se disit. Sponsio facta est; hac de sponsione nobis iudicandum est. Id a petitore semper fieri potest, a

defensore non Semper.

DE EGRESSI 0ΝΕ. III. Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim, quae propter h0c exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus utique in aliquem laetum aut plausibilem 2 locum quam maxime possint favorabiliter excurrere. Quod

209쪽

INST. ORATOR. LIB. IV, 3.

quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in sorum venit, p0stquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est: ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta

argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi vo-Iuptatibus oratio refrigescat. In quo vilium illud est, quod 3

sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, laciunt: eoque sumptas ex his partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem confiteor, Ahoc expatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus, vel universis vel interim singulis, opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem: sed si cohaeret et sequitur, non si per Vim cuneatur et, quae natura iuncta erant, distrahit. Nihil enim tam est consequens quam narra- btioni probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa finem atrox suerit, prosequamur eam velut erumpente protinus indignatione. Quod tamen 6 ita fieri oportebit, si res dubitationem non habebit. Alioqui prius est, quod obiicias, verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur: dissicillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides. Idem 7 fieri non inutiliter potest, ut, si merita in adversarium aliqua

exposueris, in ingratum inveharis: aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, Ostendas. Verum haec breviter omnia. Iudex 8

enim, ordine audito, festinat ad probationem et quamprimum certus esse gententiae cupit. Praeterea cavendum est,

ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis. Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa sprocursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur. Est hic locus velut sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iu-

210쪽

M. FAB. QUINTILIANI

dicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius hic et ve-10hementius fieri potest, quia iudici causa iam nota est. Ηio igitur velut lamentis, si quid erit asperum, praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post proposituri erimus admittant, ne iustum oderint. Nihil enim lacile persuadetur II invitis. Quo loco tamen iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit appositus: proinde enim magis

aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et

post quaestionem perorationis vice langitur. 12 Hanc partem παρεκβασιν vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures, ur dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus h minum locorumque, ut descriptio regionum, eXpositio qum 13rundam rerum gestarum, ut laetitia sabularum. Quo ex g nere est in orationibus contra Verrem compositis Sicilia laus, Proserpinae raptus: pro C. Cornelio popularis illa vi tutum Cn. Pompeii commemoratio, in quam ille divinus or tor, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abru- 14pto, quem inchoaverat, sermone devertit. Ac totum παρε βαεις est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video, cur hune ei potissimum locum assignent, qui rerum ordinem sequitur:

non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis 15 a recto itinere declinet oratio. Nam quidquid dicitur praeter illas quinque, quas fecimus, partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum resutatio. Similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne assectus genus; atque ea maxime iucundam et ornatam laciunt orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de ossiciis: quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, 16 egredi non videntur. Et plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, adm0netur, placatur, rogatur, laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata asserimus, quaedam ex Occasione

vel ex necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi a

SEARCH

MENU NAVIGATION