M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. V, 10. 20btum quoque plura significat. Nam et sabulae ad actum sce-9narum composilae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, Arstumentum, inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: Ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum tran3ferremus illius mali quid, etsi argumentum simile non erat. Quo apparet, omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. Nec mirum, cum id inter opissices quoque vulgatum losit, unde Vergilius, Argumentum ingens; vulgoque paulo numerosius Opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem, indicium, fidem, aggressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror. Nam probatio et fides efficitur non tantum per II haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. Ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae, quod est dubium, per id, quod dubium non est, confirmat: necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat. Alioqui nihil erit, quo probemus, nisi fuerit, 12 quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat.

Pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae Videmus, audimus, qualia sunt signa: deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deses erae, prae standam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus caula 13 Sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit. Sic enim fiet argumentum, Cum providentia mundus rega- 14tur, administranda est respublica; ut administranda respublica sit, si liquebit mundum providentia regi. Debet Ibetiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura

Omnium rerum, et quid quaeque earum efficiat: hinc enim sunt, quae iaκοτα dicuntur. Credibilium autem genera sunt 16 tria: unum firmissimum, quia sere accidit, ut Liberos a parentibus amari; alterum velut propensius, Eum, qui recto

232쪽

M. FAB. QUINTILIANIraleat, in crastinum perventurum p tertium tantum non repugnans, In domo furtum factum ab eo, qui domi fuit. 17 Ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est executus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut, divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites,

quid rustici, quo quaeque m0do res vitari vel appeti soleat.18 Verum hoc exequi mitto: non enim longum tantum sed etiam impossibile aut potius inlinitum est praeterea positum incommuni omnium intellectu. Si quis tamen desideraverit: a19 quo peteret, ostendi. Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi sontibus fluunt: An credibile sit, a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum' et contra veneflcium in noverca, adulterium in Iururioso; illa quoque, An Scelus palam factum ' An falsum propter eriguam Summam 3 quia suos quidque horum velut mores habet; plerumque tamen, non semper, alioqui indubitata essent, non argumenta. 20 Excutiamus nunc argumentorum locos: quanquam quibusdam hi quoque, de quibus supra dixi, videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia: sed sedes argumen torum, in qui-2l bus latent, ex quibus sunt petenda. Nam, ut in terra non

omni generantur omnia, nec aVem aut seram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideo-22que non passim quaerendum est. Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. At si scierimus, ubi quodque na8catur : cum ad locum ventum erit, facile, quod in eo est, per- videbimus.

23 In primis igitur argumenta a persona ducenda sunt: cum, ut dixi, sit divisio, ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas, ut causa, tempus, locus, Occasio, in-

233쪽

strumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exequendum mihi est, ut plerique secerunt, sed unde argumenta sumi possunt. Ea 2 Porro sunt, genus: nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio: nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in Barbaro, Romano, Graeco probabile est: patria, quia similiter etiam civitatum leges, insti-25 tuta, opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium Deilius in viro, veneficium in semina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam reseri, a quibus et quo quisque modo sit institutus: habitus corporis: ducitur enim frequenter in argumentum 26 species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diversum: sortuna: neque enim idem credibile est in divite ac Paupere, pr0pinquis, amicis, clientibus abundante et his omnibus destituto: condicionis etiam distantia: nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an coelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat: animi natura: etenim 27 avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia asserunt frequenter fidem aut detrahunt: sicut victus: luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur: studia quoque: nam rusticus, forensis, negotiat 0r, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt. Intuendum etiam, quid reassectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque. Ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem: consilia autem et praesentis et praeteriti et 29 suturi temporis: quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se reserenda tamen ad illam partem argumentorum Videntur, quam ex causis ducimus: sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus. Ponunt in persona et n0men: 30 quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens,

Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspi-

234쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

cumque responsis dominatio dari tribus corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, 31 quia et ipse Cornelius erat. Nam et illud apud Euripidem

frigidum sane, quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non gemel usus est. Haec sere circa personas sunt aut his similia. Neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem quaesituris ostendere.

32 Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus

p 0rro, quae fiunt, quaeritur aut Quare 7 aut Ubi 7 aut 33 Quando' aut Quomodo Τ aut Per quae lacta sunt Τ Ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel suturorum: quarum materiam, quam υλην alii, εδυναμιν alii nominaverunt, in duo genera sed quaternas utriusque dividuni species. Nam sere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum: aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam: quae et in deliberando 31 plurimum valent. Sed has causas habent recta, prava contra ex salsis opinionibus veniunt. Nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi assectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando sortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum 35 alii insidiatur, alium dicitur interemisse. causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse id est honeSta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro di-36ctum est. Finitionis quoque quaestiones ex causis interim

pendent, An tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit' An sacrilegus, qui, ut hostes urbe eaepelleret, arma templo aspira detrarit ' Du-37cuntur argumenta et ex loco. Spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, oonsitus an incultus, Dequens an desertus, propinquus auremotus, opp0rtunus consiliis an adversus: quam partem vi-

235쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

demus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. Et Mhaec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an pro sanus, noster an alienus: ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. Hinc enim quaestiones oriuntur: Priratam 39

pecuniam sustulisti; verum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. Occidisti adulterum, quod leae permittit; sed quia in lupanari, caedes est. Iniuriam fecisti; sed

quia magistratui, maiestatis actio est. Vel contra: L - ocuit, quia pater eram, quia magistratus. Sed circa facti controversiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, neque enim idem ubique aut licet aut decorum est: quin etiam, in qua quidque civitate quaeratur, interest, moribus enim et Iegibus distant. Ad commendationem quoque et in- 1 vidiam valet. Nam et Aiax apud Ovidium: Mimus, inquit ante rates causam, et mecum confertur Uliaeesy Et Miloni

inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. Ad suadendi momenta 42 idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius

autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est. Generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est: nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est: denique praeteritum, instans, suturum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: aestate, hieme, noctu, interdiu: et sortuita: in pestilentia, in bello, in convivio. Latinorum quidam satis 43 significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora Vocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur sed in iudiciis frequentissima est. Nam et iuris quaestiones lacit et 4 qualitatem dis linguit et ad coniecturam plurimum consert: ut cum interim probationes inexpugnabiles asserat, quales sunt, si dicatur ut supra posui 3 signator, qui ante diem tabularum decessit: aut commisisse aliquid, vel cum infans esset Vel cum omnino natus non esset: praeter id, quod Φ5Omnia lacile argumenta aut ex iis, quae ante rem lacta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: Mortem minatus es, noctu existi, proficiscen-

236쪽

Μ. FAB. QUINTILIANItem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt si temporis. Secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti Sonus auditus est; adhaerentis Clamor sublatus est. Insequentis sunt illa Laruisti, profugisti; Livores et tumores apparue t. Iisdem temporum gradibsis defensor utetur ad detrahendam ei, quod obiicitur,47 fidem. In his omnis factorum dictorumque ratio Versatur, sed dupliciter. Nam si unt quaedam, quia aliud postea suturum est: quaedam, quia aliud ante factum est: ut, cum Obiicitur reo lenocinii, quod speciosam adulterii damnatam quandain emerit: aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, Mn amplius me obiurgabis. Nam et ille, non quia emit, leno est, sed, quia leno erat, emit: nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est. 48 Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur,

ut si dicam: Nelior duae Scipio quam Hannibal; Dicit Hannibalem. Bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. Bonus agricola; magnos sustulit fructus. Et contra: Sumptuosus fuit; patrimonium eaehavsit. Turpiter visit; omni-49 bus invisus est. Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates: credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes. Quorum contraria in diversum 50 valent. Haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem

coniectura, Insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio ille cum servis robustis hic cum mulierum comitatu, ille in equo hic in raeda, ille eaepeditus hic penula irrelitus.

5i Facullati autem licet instrumentum coniungere: sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inven-52tum. His adiicitur modus, quem τροπον dicunt, quo quae ritur, quemadmodum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus, adulterum veneno licuisse occidere sed ferro oportuisse; tum ad coniecturas

237쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

quoque, ut si dicam, bona mente factum, ideo palam; mala, ideo eae insidiis, nocte, in solitudine.

In rebus autem omnibus, de quarum vi ac natura quae- 53ritur, quasque etiam citra compleXum personamim ceterorumque, ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, An sit, Ouid sit, Quale sit. Sed, quia sunt quidam loci argumentorum his Omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt. Ducuntur 5 ergo argumenta ex finitione seu sine: nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus: aut praecedente finitione, quid sit virtus. Ita aut universam vim verbi complectamur, ut Rhetorice ost bene dicendi scientia; aut per partes, ut Rhetorice est recto inveniendi et disponendi et eloquendi cum firma

memoria et cum dignitate actionis scientia. Praeterea 55 sinimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογία, ut si assiduum ab aere dando, et locupletem a locorum, pecuniomma pecorum copia. Finitioni subiecta maxime videntur genus, species, disserens, proprium. Ex his omnibus 56 argumenta ducuntur. Genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. Itaque non, quia est arb0r, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est: vel quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perveniendum ad ultimam speciem: ut Homo est animal, non est satis, id enim genus est: mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio: rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. Contra species firmam probationem habet generis, infirmam 57 refutationem. Nam, quod iustitia est, utique Virtus est: qu0d non est iustitia, potest esse virtus, si est sortitudo, constantia, continentia. Nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, praem0Veantur: hoc modo, Quod neque mortale est neque immortale, animal non est. His adiiciunt propria et disseren-58tia. Propriis confirmatur finitio, disserentibus solvitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus: aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. 14.

238쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Itaque, qu0dcunque proprium deerit, solvit sinitionem:

59 non utique, quodcunque erit, confirmat. Saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, Tyrannicidae proprium est tyrannum Occiuere, negemus: non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, 60 tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus. Quod autem proprium non erit, disserens erit, ut aliud est servum esse aliud servire: qualis esse in addictis quaestio solet:

Qui servus est, si manumittatur, sit libertinus, non idem 61 addictus; et plura, de quibus alio loco. Illud quoque diueserens Vocant, cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. Animal genus, Nortale species, Terrenum vel Bipes disserens: nondum enim proprium est sed iam differta marino vel quadripede: qu0d non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem. 62 Cicero genus et speciem, quam eandem formam Vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei, quae viro materfamilias esset, neget deberi ei, quae in manum non conVenerit, specie; quoniam duae sormae sint matrimonio-63rum. Divisione autem adiuvari finitionem docet, eamque disserre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas. Partes incertas esse, ut Quibus constri respublica; sormas certas, ut Ouot sint species remm- publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucο-64rum, quae unius potestate regerentur. Et ille quidem non his exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. Propria vero ad conlecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte sacere, iracundi verbis sexcandesceret, esse credantur aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique non sunt: et ratio, quamvis ita ex diverso, eadem est.

65 Divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo, in sit cinis, aut natus sit oportet aut factus; utrum-66 que tollendum est, Mo natus nec factus est. Fit hoc et

239쪽

INST. ORATOR. LIB. V, 10.

multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo est icitur totum salsum, modo id, quod relinquitur, verum. Totum salsum est hoc modo, Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut in- renisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti nec cetera: non credidisti. Reliquum sit verum sto, Hic servus. quem tibi vindicas, aut verna tuus est 67 aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut eae hoste captus aut alienus; deinde remolis prioribus supererit alienus. Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur. Tutius, quod Cicero pro Caecina lacit, 68 cum interrogat, Si haec actio non sit, quae sit' simul enim removentur omnia. Vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, Unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum. Fit etiam ex duobus, quo-69rum necesse est alterum Verum, eligendi adversario pote-Stas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. Facit hoc Cicero pro 0ppio: Utrum, cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereplum est' et pro Vareno: optio nobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuam et inductu. Deinde utraque lacit accusatori contraria. Interim 70duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem eniciat,

quale est, Philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. Et illud vulgatum, Quo schema, si intelligitur 3 quo, si non intelligitur' Εt, Mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.

Ut sunt aulem tria tempora: ita ordo rerum tribus mo-71 mentis consertus est: habent enim omnia init inm, incrementum, summam, ut iurgium deinde caedes et strages. Est ergo hic quoque argumentorum logus invicem probantium. Nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam prael tam Sperare, cum eaeordium pullum

240쪽

M. FAB. QUINTILIANI rideam; et contra, non dominationis causa Sullam arma 72 sumpsisse, argumentum est dictatura deposita. Similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aeqssitatis, An ad initium summa

reserenda sit 7 id est, An ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit 7 73 Est argumentorum Iocus ex s i m i l l b u s: Si continentia virtus, utique et abstinentia; Si fidem debet tutor, et procurator. Hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγ ην Graeci vocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: Non, si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. Ex contrariis: Frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio p-;

Si veniam meretur, qui imprudens nocuit: non meretur

7 praemium, qui imprudens profuit. Ex pugnantibus: Oui

est sapiens, stultus non est. Ex consequentibus sive

adiunctis: Si bonum iustitia est, recte iudicandum; Si malum perfidia, non est fallendum. Idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: 0uod quis non habuit, non perdidit; 0uem quis amat, sciens non laedit; ouem quis heredem suum eos voluit, carum habuiι, habet, habebit. Sed cum 75 sint indubitata, vim habent paene signorum insolubilium. Sed

haec consequentia dico, ακολουθα; est enim consequens sapientiae bonitas: illa sequentia, παρεπομενα, quae pο'stea facta sunt aut sutura. Nec sum de nominibus anxius: Vocet enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa mani-76 sesta sit, appareatque hoc temporis, illud esse naturae. Itaque non dubito haec quoque consequentia, quamvis ex prioribus dent argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse voluerunt: Actionis, ut pro Dppio, Quos educere inritos in provinciam non potuit, eos inritos retinere qui potuit' Temporis, in Verrem, Si sinem Praetoris

edicto asserunt Kalendae Ian. , cur non initium quoque 77 edicti nascatur a Kalendis Ian. ' Quod utrumque exemplum tute est, ut idem in diversum, si retro agas, Valeat. Consequens enim est, eos, qui inviti duci non potuerint, in-78vitos non potuisse retineri. Illa quoque, quae ex rebus mu

SEARCH

MENU NAVIGATION