M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 2. 3. est caecus secundum viam Stare, et, qui suos artus morsu

lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse. Ingeniosa 21 haec et sortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervusitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. Sed auditoribus eliam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt: acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint. Nobis prima sit virtus perspicuitas, propria Verba, re-22ctus ordo, non in longum dilata conclusio: nihil neque desit neque superfluat. Ita sermo et doctis probabilis et planus imperilis erit. Haec eloquendi observatio. Nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis. Similis autem ratio est in omnibus. Nam si ne-23que pauciora, quam oportet, neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus: erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta: quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut Obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inserat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat. Quare non, ut intelligere pos-24 sit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum. Propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos, qui cognoscunt, putamus: Quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis rerba descindimus; cum id ipsum optime sat, quod nos aliquando non optime secisse simulamus. DE ORNATU.

III. Venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. Nam

emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quum ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. ΙnVentio cum imperitis saepe com- 2

munis, dispositio modicae doctrinae credi potest: si quae

382쪽

M. FAB. QUINTILIANI denique omnia haec ad utilitatem causarum solam reserenda sunt. Cultu vero atque ornatu Se quoque commendat ipse,

qui dicit, et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam 3 popularem laudem petit. Nec sortibus modo sed etiam sul gentibus armis proeliatur in causa Cicero Cornelii: qui non

consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non acclamatione tantum sed etiam plausu confiteretur. Sublimitas profecto et magnificentia et nitor et 4 auctoritas expressit illum fragorem. Nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et celeris similis suisset oratio. Atque ego illos credo, qui aderant, nec Sensisse, quid sacerent, nec sp0nte iudicioque plausisse: sed velut mente captos et, quo eSsent in loco, ignaros erupisse in hunc voluptatis affectum. 5 Sed ne causae quidem parum consert idem hic orationis ornatus. Nam, qui libenter audiunt, et magis attendunt et lacilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuutur, nonnunquam admiratione auferuntur. Nam et serrum assert oculis terroris aliquid, et sulmina ipsa non tam nos confunderent,6 si vis eorum tantum non etiam ipse sulgor timeretur. Recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit: Nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. Eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. Sed hic ornatus repetam enim) virilis et sortis et sanctus sit nec esseminatam levitatem et suco ementitum colorem 7 amet, sanguine et viribus niteat. Hoc ainem adeo verum est, ut, cum in hac maxime. parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat, me inimicum esse culte dicentibus. Non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non

8 tribuo. An ego landum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, sontes Surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt i sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas

praeoptaverim 3 Habeant illa divites: licet: quid essent, sis aliud nihil haberent 7 Nullusne ergo etiam frugiferis adhi-

383쪽

bendus est decor' Quis negat ' Nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. Quid illo quincunce speciosius, qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est 3 Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae Sucum aequaliter trahat. Surgentia in altum cacumina oleae serro Iocoercebo: in orbem se formosius landet et protinus fructum ramis pluribus seret. Decentior equus, cuius astricta ilia, sed idem velocior. Pulcher aspectu sit athleta, cuius lacertos exercitatio expressit: idem certamini paralior. Nunquam II mera species ab utilitate dividitur. Sed hoc quidem discernere modici iudicii est. Illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere decet variatus. Atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. Namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat. Quare, quidquid erit sententiis popu-12

lare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratu es, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. Nam eventus ad ipsum non ad causam refertur. At ubi res agitur et 13 vera dimicatio est: ultimus sit famae locus. Praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum m0menta Versantur, de verbis esse sollicitum. Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus sed uti pressior et severior et minus consessus, praecipue materiae accommodatus. Nam et suadendo 1 sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. At privatum consilium causasque paucorum, ut Dequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. An non pudeat certam creditam periodis

postulare aut circa stillicidia assici aut in mancipii redhibitione sudare' Sed ad propositum. Et quoniam Oralionis tam ornatus 15 quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus: quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.

384쪽

M. FAB. QUINTILIANI Quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere: sciamus nihil 16 ornatum esse, quod sit improprium. Sed cum idem frequentissime plura signi licent, quod συνωνυμία vocatur: iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, VOCR-liora. Nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt: ita verba e syllabis magis vocalia, et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et, quod facit syllabarum , idem Verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii

17 iunctum melius sonet. Diversus tamen usus. Nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient in universum quidem optima simplicium creduntur . quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. Et honesta

quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in ora-18tione erudita locus. Clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. Quod alibi magnificum, tumidum alibi. Et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. Ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula: ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet. 19 uuaedam non tam ratione quhm sensu iudicantur: ut illud, Caesa iungebant foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito nuper poetam, qui dixerat Praefertam in cista mures rosere Camilli.

20 At Vergilii miramur illud,

Nam epitheton eriguus aptum, proprium esse cit, ne plus expectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. Imitatus est itaque utrumque Horatius, scetur ridiculus mus. 21 Nec augenda semper oratio sed summittenda n0nnunquam est. Vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas affert.

An, cum dicit in Pisonem cicero, Cum tibi tota cognatio

Serraco adrehatur, incidissse videtur in sordidum nomen non eo contemplum hominis, quem destructum volebat, au-

385쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3.

xisse Τ Et alibi, Caput opponis, cum eo comificans. Unde interim grati idiotis lepores: qualis est ille apud M. Tul-22lium Pusio, qui cum maiore Sorore cubitabat, et, Cn. Marius, qui comicum oculos confisit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. Id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, Da patri panem; et in eodem, Etiam canem pascis. Res quidem 3

praecipue in scholis anceps sed frequenter causa risus, nunc

utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit. Cum sint autem verba propria, ficta, translata: prο-2 priis dignitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis admirabilem laciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus. Olli enim et quianam et mus et pone pel- 25 Iucent et aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed utendummodo, nec ex ultimis tenebris repetenda. Satis est vetus: quid necesse est, quaeso, dicere oppido' quo usi sunt paulum tempore nostro superiores, Vereor, ut iam nos serat quisquam; certe antegeris, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur. Aerumnas quid opus est 3 tan-26 quam parum sit, si dicatur qu0d horridum. Reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicemus in Versu, sed prosapia insulsum. Quid multa Τ totus prope mutatus est sermo. Quae-27dam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat assectatio: in quam mirifice Vergilius: Corinthiorum amator iste verborum, 28

Thucydides Britannus, Atticae febres, diu Gallicum, min, al, spinae male illi sit;

Ita omnia ista rerba miscuit fratri. cimber hic suit, a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto 29

notatum est, Germanum Cimber occidit. Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:

386쪽

M. FAB. QUINTILIANI

Et ereba antiqui multum furate Catonis, Crispe, Iugurthinae conditor historiae. 30 Odiosa cura: nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod rei

studiosus non verba rebus aptabit sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant.

Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis conCessum est, qui sonis etiam quibusdam et allactibus non dubita- verunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi 31 homines rebus appellationes dederunt. Nostri autem in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis

recipiuntur. Nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praelationibus esse tractatum, an grauua eliminat in tragoedia dici oportuisset. At veteres ne e ectorat quidem timuerunt: et Sane eiusdem notae est eaeani-32mat. At in tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse verumtamen usu putat posse molliri. Nec a verbis modo sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a

Cicerone Sullaturit et ab Asinio Fimbriatum et Figulatum. 33Mulla ex Graeco formala nova ac plurima a Sergio Flavio,

quorum dura quaedam admodum videntur, ut ens et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate Ser-3 monis laboramus. Quaedam tamen perdurant. Nam et quae vetera nunc gunt, suerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium

Augustus primus dixerunt. Piraticam quoque ut muricam, fabricam diei adhuc dubitabant mei praeceptores. Favorem et urbanum Cicero nova credit. Nam et in epistola ad Brutum Eum, inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, faτο-35 rem in consilium advocabo. Et ad Appium Pulchrum, Te, hominem non Solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. Idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albenti coelo. Cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellant. Audendum itaque: neque enim accedo Celso, qui 36 ab oratore verba fingi vetat. Nam, cum sint eorum alia ut

dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo

387쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3.

sensu, alia reperta, quae ex his lacta sunt: ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique secerunt, las non sit: at deriVare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est, quando desiit licere 7 Et, si 37

quid periculosius tinxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum est: in ita dicam, Sι licet dicere, Ouodammodo, Permittite milia sic uti. Quod idem etiam in iis, quae

licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest , in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπιλήσσειν πῆ υπερβολῆ. Translata probari nisi in contextu germonis non possunt. 38 Itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. Sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si Obscena nudis nominibus enuntientur. Quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox 39 ulla natura turpis, et si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat. Ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo. Iam hinc igitur ad rationem sermonis coni uncti 40 transeamus. Cuius ornatus in haec duo prima dividitur

quam concipiamus elocutionem, quo modo esseramus. Nam primum est, ut liqueat, augere quid Velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane. Tum, quo translationis genere, quibus figuris 41 qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimuS. Ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam: nam prima virtus est

vitio carere. Igitur ante omnia ne speremus ornatam oratio- 2nem lare, quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non plus minusve est, quam decet. Non quia comi expolirique non debeat; nam et haec ornatus pars est; sed quia vitium est ubique, quod nimium est. Itaque vult esse auctoritalem in verbis, sententias vel gra- 3

388쪽

M. FAB. QUINTILIANI ves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim salvis licet assumere ea, quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem significantia, ab ipsa actione atque ab imitatione

rerum non abhorrentia.

44 Sed quoniam vilia prius demonstrare aggressi sumus,

vel hoc vitium sit, quod κακέμφατον Vocatur: Sive mala consuetudine in Obscenum intellectum sermo detortus est,

ut ductare eaeercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique, ridentibus, si dis placet: quam cul-45pam non scribentium quidem iudico sed legentium: tamen vitanda, quatenus Verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus etiam vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda videmur incidere: quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam si eius corrumpitur. Aliaeque coniunctiones aliquid simile sa-ciunt, quas persequi longum est, in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantes. Sed divisio quoque assert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis 47 utatur. Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt ut apud Ovidium Ouaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, Occasionem turpitudinis rapere. Si quidem Celsus κακέειφατον apud Vergilium putat: Incipiunt agitata tum cere. Quod si recipias: nihil loqui tutum est. 48 Desormitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν V0cant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut Saaeea e3t verruca in summo montis vertice. cui natura c0ntrarium sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. Itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum sorte meretrici nefarium; quod alterum parum alterum ni-49mium est. Proinde quaedam hebes, sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est. Quae vitia facillime fiunt manifesta

389쪽

INST. ORATOR. LIB. VIII, 3.

Contrariis virtutibus. Nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diver-

Vitanda et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo50 minus plenus sit: quanquam id obscurae potius quam inornatae Orationis vitium est. Sed hoc quoque, cum a prudentibus sit, schema dici solet, sicut ταυτολογία, id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. Haec enim, quanquam non ma-51gnopere a summis auctoribus Vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis: sicut hoc loco, Non solum igitur illud iudicium iudicii simile, Iudices, non fuit. Interim mutato nomine ἐπαναληη ις dicitur, atque est et ipsum inter schemata : quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt. Peior hac ὁμοιο λογία, quae nulla varietatis gratia 52 levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratoria: eaque et in sententiis et in figuris et in positione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. Vitanda μακρολογία, id est Ion-Mgior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, Legati non impetrata pace retro domum, unde Venerant, abierunt. Sed huic vicina periphrasis virtus habetur. Est et πλεονασμὸς Vitium, cum Supervacuis Verbis oratio oneratur: Ego oculis meis vidi; sat est enim vidi. Emendavit hoc 54 etiam urbane in Hirtio Cicero, qui, cum in Pansam decla- mans silium a matre decem mensibus in utero latum eras

dixisset, Ouid' aliae, inquit, in penula solent ferre' Nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, affirmationis gratia adhibetur - Vocemque his auribus hausi. At vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit non cum 55 adiicietur. Est etiam, quae περιεργία Vocatur, Superva tua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religione superstitio distat. Atque, ut semel finiam, vel verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum,

vitiosum dici potest. Κακοζηλον, id est mala assectatio, per omne dicendi 56 genus peccat. Nam et tumida et pusilla et praedulcia et

390쪽

M. FAB. QUINTILIANI abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt.

Denique κακοζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem quotiens ingenium iudicio cgret et specie boni fallitur omnium in eloquentia vitiorum pessimum. Nam cetera parum 57 vitantur, hoc pelitur. Est autem totum in elocutione. Nam

rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, SuperVacuum; corrupta oratio in Verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura, compositione fracta, v0- cum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit. 58 Est autem omne κακοζχλον utique salsum, etiamsi non omne salsum κακοζ3ὶλοπι cacozelon vero est, quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam Oportet et quam sat stst. Totidem autem generibus corrumpitur oratio, quot ornatur. Sed

de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. Loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus. 59 Supi inornata et haec: quod male dispositum est, id ανοικονομητον ' quod male fit guratum, id ασχήματον ' quod male collocatum, id κακοσυνθετον vocant. Sed de dispositione diximus: de figuris et compositione dicemus. Σωρι-ομος quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica. Ionica, Aeolica etiam 60dicla confundas. Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus miSceat.

Id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libride arte poetica fingit: Humano capiti cervicem pictor equinam Iungere si relit,

et cetera ex diversis naturis subiiciat.

61 0rnatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod velis exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque ἐναργειαν, cuius in praeceptis narrationis seci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodammod062 ostendit, inter ornamenta ponamus. Magna VirtuS e St, res, de quibus loquimur, clare atque, ut cerni videantur, enun

SEARCH

MENU NAVIGATION