M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 12. 55

quoquo in parte civilium posita virtutum et Chrysippo in

prae copiis de liberorum educatione compogitis non omissa. Nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tan-18 quam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. Neque id veteribus Romanis dedecori suit: argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad

hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur laterum, inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit. A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur 19

nec in his ipsis diu. Neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor illo discentibus traditus prosequatur. AΝ PLURA EODEM TEMPORE DOCERI PRIMA AETAS POSSIT. XII. Quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim quidam, quia confundatur animus ac satigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens, nec corpus, nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur

hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oporteat.

Sed non satis perspiciunt, quantum natura humani in-2genii valeat: quae ita est agilis ac Velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero n0n eodem die modo sed eodem temporis momento vim suam impendat. An vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis 3 et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporis servat, et haec pariter omnia 3 Quid Τ nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariterii Ventio rerum, electio verborum, comp0Sitio, geStus, pro nuntiatio, vultus, motusque desiderentur' Quae si velut 8ub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluri'

82쪽

M. FAB. QUINTILIANIbus curis horas partiamur' cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto dissicilius in' labore uno perseverare. Ideo et glitus lectione requie-5 scit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur. Quam libet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus

ad id quod incipimus. Quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum serat 7 Mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur 6 stomachus et pluribus minore fastidio alitur. Aut dicantisti mihi, quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli deserviamus , deinde geometrae tantum: omittamus interim quod didicimus: mox transeamus ad musicum: excidant priora: et cum Latinis studebimus litteris, n0n respiciamus ad Graecas: et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum 7 Cur non idem suademus agricolis: ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant: ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam' cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus 3 quarum nos una res quaelibet nihil intermittentes saligaret. Adeo facilius est multa sacere quam diu. 8 Illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus saligatur. Mirum sit forsitan, sed experimentis depre-9 hendas. Nam et dociliora sunt ingenia, priusquam Obduruerunt. Id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia sere loquuntur: at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnati Magis scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant.

delicet, ut corpora insantium nec casus, quo in terram totiens deseruntur, tam graviter amictet nec illa per manus et genua replatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu

83쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 12.

moventur nec suo nisu studiis insistunt sed formandos se tantummodo praestant, non similiter saligantur. Praeterea II secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes Sequuntur nec, quae iam egerint, metiuntur. Abest

illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut frequenter experti sumus, minus amicit sensus satigati Q quam cogitatio. Sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his 12 aetatibus omnis in audiendo prosectus est. Cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet: tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit. Ergo 13

cum grammaticus totum Occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat: quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus Τ Nam nec 1 ego comminui studentem in his partibus Volo, nec moduletur aut musicis n0lis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in psori nuntiando nec saltatorem in gestu lacio; quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus. Longa est enim, quae

discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor. Deni-15que cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato, qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum Rrcana perdidicit 3 Dissicultatis patrocinia praeteximus segnitiae. Neque I6

enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur. Dicant sine his in 17 soro multi et acquirant dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. Nec velim quidem lectorem dari mihi, quid studia reserant computaturum. Qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina 18 quadam mente conceperit, quique illam ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos,

fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo

et contemplatione ac scientia petet, perpetuum illum nec fortunae subiectum: sacile persuadebit sibi, ut tempora quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus,

84쪽

M. FAB. QUINΤILIANI ne dicam somno et conviviorum mora, conteruntur, geometrae polius ac musico impendat, quanto plus delectationis 19 habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus. Dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. Sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis , quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est: proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris ossicia transibit.

LIBER II.

Libro secundo haec continentur: Quando rhetori tradendus sit puer. De moribus et officiis praeceptoris. An protinus praeceptore optimo Sit utendum. De primis apud rhetorem exercitationibus. De le- . itione oratorum et historicorum apud rhetorem. Qui primi legendi. De divisione et parenchi resi, de ediscendo. An Secundum sui quisque ingenii naturam docendus sit. De officio discipulorum. De utilitate et ratione declamandi. An artis necessaria cognitio. Quare ineruditi ingeniosiores vulgo habeantur. Quis modus in arte. Divisio totius operis. Quid sit rhetorice et quis eius sinis. An utilis. An ars. Ex quibus artibus. Nattara an doctrina plus ei conserat. An virtus rhetorice. Quae materia eius.

QUANDO RHET0RI TRADENDUS SIT PUER. I. Tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici 2 alienas occupaverunt. Nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac lacultatem tradere ossicii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias nam cetera ut professione sua minora despiciunt): et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, quo nomine gratia quo'que iis habenda est) sed ad prosopopoeias usque ac Suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt. 3 Hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, lacta sint alterius novissima: et aetas altioribus iam disci-

85쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 1.

plinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud

grammaticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videatur puur 'quam declamare sciat. Nos suum cuique pro sessioni mo- 4 dum demus. Et grammatice quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta: nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et rhetorice, cui nomen vis eloquendi de-5dit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. Neque infitiab0r, aliquem ex iis, 6 qui grammaticen profiteantur, eousque scientiae progredi poSse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat: sed cum id aget, rhetoris officio langetur non suo. N0s porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice prae- 7cipit, percipiendis puer maturus esse Videatur. In quo quidem non id aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram: quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo, cum poterit. Sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. 8Nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est. At si rhetor prima ossicia operis sui non recusat, a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius desideratur. An ignoramus an-9tiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus Verae fictaeque controversiae continentur Τ ΕX quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et

primam habuit et diu solum. Quid autem est ex iis, de loquibus supra dixi, quod n0n cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus in eidat' An non in foro narrandum est 3 qua in parte nescio an sit vel plurimum. Non laus ac vituperatio certa-1I

86쪽

minibus illis frequenter inseritur 7 Non communes loci, sive qui sunt in vitia directi, quales legimus a Cicerone com-' positos: seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio: ut, Sitne parvis argumentis credendum, et pro testibus et in testes, in me- 12 diis lilium medullis versantur 7 Arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utaris. Quae qui pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra landentur. Neque hano ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori tradendus, 3 abducendum protinus a Grammaticis putem. Dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer. Non enim crescet sed

dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior: quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia Sunt, qui labori isti successerint. DE M0RIBUS ET OFFICIIS PRAECEPTORIS.II. Ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit: quorum2 in primis inspici mores oportebit. Quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggreSSus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore: sed quod magis necessariam eius rei mentionem lacit aetas ipsa 3 discentium. Nam et adulti sere pueri ad hos praeceptores

transseruntur et apud eos iuvenes etiam lacti perseverant: ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et serociores a 4 licentia gravitas deterreat. Neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit. Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi li-b beri tradantur, existimet. Ipse nec habeat vitia nec serat.

87쪽

INST. ORATOR. LIB. II, 2.

Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono sermo Sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. Minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator: simplex in docendo: patiens laboris: assiduus potius quam immodicus. Interrogantibus liben-6ter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In 7 emendando, quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque

contumeliosus: nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid 8 immo multa cotidie dicat, quae secum auditores reserant. Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen vina illa, ut dicitur, ror alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. Vix autem dici potest, quanto libentius imitemur eos, quibus favemus. Minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, 9 assurgendi exultandique in laudando licentia: quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. Ita fiet, ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat. Illa vero lovitiosissima, quae iam humanitas Vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis. Supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, Iaude. Vullum igitur praeceptoris intueri tam II qui audiunt, debent, quam ipse qui dicit: ita enim probanda alque improbanda discernent: sic stilo lacultas continget, auditione iudicium. At nunc proni atque succincti ad omnem I 2

clausulam non exurgunt modo verum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. Id mutuum est et ibi declamationis sortuna. Hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu in stati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male gentiant. Sed se 13 quoque praeceptores intente ac modeste audiri velint: non enim iudicio discipulorum dicere debet magister sed disci-

88쪽

M. FAB. QUINTILIANI

puli magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc qu0que, ut perspiciat, quae quisque et quomodo laudet:

et placere, quae bene dicet, non Suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte iudicabunt.14 Pueros adolescentibus permixtos sedere, non placet mihi. Nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis naoribusque praepositum, modestum habere potest etiam iuventutem: tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam su-15spicione. Haec notanda breviter existimavi. Nam ut absit

ab ultimis vitiis ipse praeceptor ac schola, ne praecipiendum quidem credo. Ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo silii praeceptore non vitet, iam hinc sciat, cetera

quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa superVacUR. AN PR0TINUS PRAECEPTORE OPTIMO SIT UΤΕΝDUM. III. Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt sed apud minores aliquamdiu detinent; tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem lacilior tum ad suscipiendas elementorum mo-2 lestias minus superba. Qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis, quae semel insederint, vitiis difficultas consequatur: cum geminatum onus succedentes premat et quidem

3 dedocendi gravius ac prius quam docendi. Propter quod Timotheum, clarum in arte tibiarum, serunt duplices ab iis,

quos alius instituisset , solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur. Error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et, bono sane Ato-4 macho, contenti sunt: quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius: alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia sustidiant praestare hanc iliferioribus cu-

89쪽

IN8Τ. ORATOR. LIB. II, 3.

ram, interim quia omnino non possint. Ego porro eum qui ,

nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, Si Velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia celeris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est: deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, 6

quae doctissimo cuique planissima est: p0Stremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant. Nisi

sorte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in

ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset: aut Orator loqui nesciet: aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.

0uid ergol non est quaedam eloquentia maior, quam 7 ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possiti Ego

vero confiteor, disertum praecept0rem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportere, summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quisque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra, quam comes possit. Quid 3 si plerumque ac-8cidit, ut faciliora sint ad intelligendum et Iucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur 3 Nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur: ut statura breves in digitos eriguntnr et plura infirmi minantur. Nam tumidos 9 et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacoeteliae genere peccantes, certum habeo, non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine instantur et recto itinere lassi plerumque devertunt. Erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior. Non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum 10 potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque prosectus ad imitationem condiscipulorum, quae sucilior esset, erigere: quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam nunU tueor, sententia priori diversa sit. Id a me procul aberit; namque 11 ea causa Vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit

tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut, si quid

90쪽

erraverint, statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. 12Sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac lacere doceat. DE PRIMIS APUD RHETOREM EXERCITATIONIBUS. IV. Hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica . Ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer 2 didicerit. Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, sabulam. quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam amrma Veritatis remota: argumentum, quod salsum sed vero

simile comoediae singunt: historiam, in qua est gestae rei expositio: grammaticis aulem poeticas dedimus: apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto Verior. 3 Sed narrandi quidem quae nobis optima ratio Videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. Interim admonere illud sat est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur 3 neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibns, in quas

4 plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat. Vitium utrumque: peius tamen illud, quod ex inopia quam quod

ex copia venit. Nam in pueris oratio persecta nec exigi nec sperari potest: melior autem indoles laeta generosique cOb natus et vel plura iusto concipiens interim spiritus. Nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. Quin ipsis doctoribus hoc esse curae velim, ut leneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam

iucundioris disciplinae lacte patiantur. Erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat. Hinc spes 6 roboris. Maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus insans. Audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. Facile remedium est

7 ubertatis; sterilia nullo labore vincuntur. Illa mihi in pueris

SEARCH

MENU NAVIGATION