Theatrum veritatis, et iustitiae siue Decisiui discursus ad veritatem editi in forensibus controuersijs canonicis, & ciuilibus, in quibus in Vrbe aduocatus pro vna partium scripsit, vel consultus respondit. Io. Baptista de Luca Venusinus, per materia

발행: 1670년

분량: 1105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1011쪽

tina circa pactu in reuersuum ad dotan-3Is tein, an subsistat ubi csicipiatur etiam

constante matrimonio, siue eo statuto, superstite muliere, adeout eam indotatam faciat, siue illi ulteriores nuptias impediat cum similibus, quae utpote insero nimium rara, pluresque habentia distinctiones pariter in sua sede videndata

sunt.

Sive an in dote vel matrimonio ali. quid speciale concurrat, quod substineat futurarum successionum pacta, quaecilias liae reditamenta nuncupantur, quae in tota vel in quota, vel certa re occatione matrimonii & dotationis frequenter concipi solent , quod sub pactorum in genere vel successionum materia potius cadit, quamuis & sub ista incidenter quandoque agitur; Ac etiam, an pacta commistbria in pignore alias ob usurarium fraudes improba substineantur sa. uore dotis, quae in hoc aliquod habeat speciale, de quo habetur in sua materia usuraria cum similibus , quae apud tractantes habentur, in foro tamen non- multum frequentia Z.

lata,fraudulenta , dolosa, seu alias inualida.

O Vando desint Statuta vel aliae proui

siones super dotis taxa, super cuius excessu cadant quae itiones superius en 316 ciatae, liue cesset dat antis vel dotatae, aut viri dotem recipietis intellectus perfectus, ratione aetatis vel sexus seu alteriit, inhabilitationis,& de qua persana, rum specie actum pariter est supra, vel non obstet qualitas bonorum puta fidei

commissariorum in quibus excessus inualidus est, ut etiam supra ad hanc materiam; Rari sunt in foro casus, in quibus agatur de dote excessiva sonante in idem ac laetiua 1, Quando tamen contingat, illud praeserti .n receptum est , huiusmodi exceptionem utpote petitori jac altioris indaginis no retardare iudicium sim marium vel executiuum, quod pro dotis iam constitutae assequutione

competat.

Disputant autem scribentes, an cessantibus dictis casibus particularibus,dos

aliquod habeat in hae materia si gula

re, vel potius regulanda veniat com lae 3 i sionis terminis petiei alibi , , q. a in emptione & Venditione, alijsque indi serentibus contractibus habentur, super quo nimium scribctites variare videtur , pluresque adhiberi distinctiones , illa tamen magis probabilis videtur, quod si laesio deducatur ratione excessus in qualitate intrent dicti termini circa dimi

diam a iure communi, vel aliam quotam a iure municipali staturam; Si vero circa pretium bonorum in quibus dos constituta sit, neque talis excessiis altend tur, nisi facti circumstatariae dolum c pressum vel praesumptum , aut intentionis desecti tui ex falso praeiupposito su deant, quoties tamen ipsa bona tanqua

species inaest mala data sint, adeout excessus, mulieris, ac dotis fauorem concernat, secus autem si fauorem viri,quia nempe data sint bona aestimata, cum tu non intrent termini dotis, sed potius illi impliciti contractus emptionis & venditionis, proindeque antrat eadem alternatiua, quae emptori conceditur, vel

scilicet patiendi rescissionem sibi relicto

pretio, in quo dos consistere dicitur,vel supplendi iustum pretium, quae alterna. tiua non cadit ubi agatur de laesione cireca ipsam dotem in genere, cum sequutomatrimonio non sit practicabilis rescis. sio contractus , bene tamen reformatio, cum reductione ad iustitiam mediante

suppletione, vel diminutione respecti. u. A. Quo vero ad inofficiosam, nimiumsrari ae sorte inauditi sunt in soro casus

illius vitiosae inofficiositatis , quae re&318 consilio dici solet, totumque actum avitiet, quod in dotibus extraneis cCn-sti tutis propria prole neglecta cadit, frequentius autem iii ea quae uni ex filiabus in aliorum filiorum praeiudicium per

parentes constituatur, cum tunc ino

dinato parentum amori vel imprudentiae, aut spei melioris fortunae, non autem iniquo seu malo consilio reseratur illa excelsua dos, quae alias filias congrua dote vel respective filios legitima

denudatos relinquat, unde prop ere non intrat actus irritatio, sed solum reformatio , adeout ali s legitima vel re-

Z. de his eodem di ρ ι 1 s

1012쪽

spectiuὰ prouisito cum dote salua sit; ita

319 tameia quod ad eorum com mcdua ac fauorem id tendat, non autem extranei, puta intermedii creditoris eiusdeminos siciose dotantis. Exercibilis non est haec actio per filios masculos, quibus selum ius legitimae 32o competit, iii si mortuo parente,quando&non prius tale ius aperitur, secus vero est in filiabus incertu parentis obitum in viduitate expectare non cogendis, quibus in statu nubili pro dote ob titianda haec actio aperitur. Et quamuis antiquiores crediderint, neque parentis obitum sufficere pro huius actionis exercitio, sed matrimoni j dis lutionem expectandam esse ob interesse viri ibuentis causam onerosam 3zi potius quam lucrativam in mulier solum considerabilem, a toro tamen haec opinio exulat, cum statim facto casu nubilis statis in filiabus nubere volentibus, vel in masculis iacto casu mortis parentis reiecta aliquorum dictinctione , an agatur de dote soluta vel seluenda,& an in specie vel quantitate, siue an bona data extent necne, indistincte actio ut exercibilis, quae etiam in vita respectu

masculorum ratione alimentorum , qui-322 bus alias prouisum non sit, vel alterius urgentis necessitatis exercibilis videtur, ad instar eorum, in quibus masculorum necessitates vel congruentia: foeminarum dotationi exaequantur, ut etiam ex bonis fideicommissariis, notia obstante legis& hominis prohibition. , detractio competat. Circa vero tempus desuper attendendum, non leuiter certant scribentes,

aliquibus opinantibus illud constitutae 3 13 otis attendendum esse, Ali1s vero illud mortis quoad masculos, vel quoad

fae minas tempus in quo dotem eis constituere oporteat, istaque secunda opinio probabilior videtur, cum saepius parentes , diuinae prouidentiae vel fiγrtunae beneficio fidentes, quamuis imprudenter , unam filiam excessue dolent cuin spe dotandi alias cum bonis interim sua perueniendis , pi sertim vero ubi tur alicuius verisimilis speratae iuccessionis illa obuentura esse iuste creditur, idque

ubi sequatur cum aliis filist, vel respecti

uε filiabus,sussicere debeat saluum rema. nere eorum ius de tepore quo illud aperitur & competit, dote tamen data, qua-uis isto casu moderationi non subiecta in calculo paterni astis ponenda pro legitimae seu congruae dotis aliarum quantitate regulanda, eodem modo quo in calculo ad hunc effectum ponuntur, ac pro cxtantibus habentur omnia ea quae per parentes titulo lucrativo distra.

hi contingat.

Prout & alia temporis quaestio est circa huiusmodi actionis praescriptione, Aliquibus opinantibus ex quinquennali silentio ad instar inofficiositatis testanae 32 torum resultare Verius tamen est contrarium, ut liaec actio quoad praescritionem sub aliarum actionum regula generali cadat B. De aliis vero sub hac in os sciosae dotis materia cadentibus, ae per scribentes disputatis ad scholasticos magis qi iam ad forensus inquirere peri

tinet.

Frequentior autem in foro est materia dotis simulatae, dum ad pompam vel honestatem maior dos singi solet, qitam rellera in conuentionem deducta sit; Isto aute casu nulla iere videtur cadere quaestio iuris, cuius dispositio plana est, ut 32s vera ias magis a tiendi debeat, non autem quod simulate concipitur, ideoque remanet quaestio facti, quando scilicet coli stare dicatur de simulatione ab initio actum irritante, siue operante, quod ille nunquam in ea parte habeatur pro non facto, vel potius in praeiudiciunia mulieris , cui ius quaesitum est, id asse

ratur inter dotantem ac virum, vel re.

spective in praeiudicium viri inter do- tame in & mulierem ex interuallo, adem ut reductionem seu diminu tionem dotis iam constitutae potius qua in deficientia eius substantiae ab initio id importar dicatur, quod utpote facti & voluntatis magis quam iuris, certam ac de te minaram regulam non recipit, sed pro facti qualitate, ac singulorum casuul circumstant ijs prudenti rectoque arbitrio decidendum est, non desiderando tamen exactas ac rigorosas probationes, sed etiam imperfectas & adminiculati.

1013쪽

s V M

ratione subiectae materiae admittendas , adeout quandoque viaico etiam testi mediatori probatae fidei quavis alias

ratione coniunctionis sanguinis, vel alia ratione de stricto iure exceptione elidibili, aliquibus quamuis leuibus adminiculis concurrentibus deserri consi e xit C. Fraudulenta dos ad plures essectiis, vel in pluribus casibus considerari Qtet, Primo stilicet ubi exinde resultet fraus creditorum quibus dotans de tempor 316 dotationis premebatur,& tunc distinguendum est inter creditores hypothecarios & chirographarios; in prima enim specie, si dantur in dotem ipsa bona, quae adhuc extent, vel pro ex tantibus habenda sint, siue promittantur in quantitate pro qua coniuges concurrat, tuc certum est quod creditores eos vincunt iure hypothecae anterioris tanti, praeexistentis, nulla cadente disserentia inter virum & mulierem, seu causam lucrativam ct onerosam, cum doti constitutae aduersus constituentem nulliania

competat potioritatis priuilegium. Si vero constituta esset in quantitaten soluta de consumpta, ct tunc quoad virum fouentem causam onerosam, dicendum venit idem quod generaliter ha-bomus de quoeumque creditore posteriore patiente vel respectiuE non pati te condictionem,uel avocationem pecuniae per debitorem sibi solutae a credit re anteriori, cum dos in hoc nihil habere videatur peculiare in hac parte pacsiua, quidquid sit de parte activa aduerasas creditores viri, ubi agitur de resti tuenda, de quo infra in materia concursas ; Cessato vero interesse viri, contra mulierem dotatam fouentem causam tua crativam intrat illa subsidiaria,quae cum terminis pariter generalibus, creditoribus ex causa onerosa conceditur adue 'sus eos qui causam lucratium ibuent. In altera vero specie carentium hyp theca,solamque personalem habentium, intrat eadem distinctio inter virum&mulierem , ut vir sotiens causam oner

sam tutus sit ab huiusmodi creditoribus, quoties non sit fraudis particeps pro--orie, vel etiam interpraeiatiue siue aequi- Q Hla d A. a 16. disci .cumseqq. eodem tit.

PO lenter, quia nempe sit conscius aeris

alieni, quo dotans premitur, ac insulimcienti; bonorum ad adimplendum viri, que onus dotis ac dicti aeris alieni, iuxta terminos pariter generales edicti, deor quae in fraudem creditorum , mulier

vel o dotata, utpote fouens causam lucrativam , tuta non sit, quoniam ita eL

set dorari non a patre vel coniuncto, sed acreditoribus; Sub quorum nomino

327 explicari etiam solent illi quibus ab

usurario competit usurarum repetitio,

cum distinctionibus & declarationibus de quibus in sua sede D.

Et quamuis scribentium ingenia torserit ea consideratio, quod vir molestias non patiatur a creditoribus vere corre-3Σ8 spectivis Sconerosis, S tamen iuxta

modernam opinionem si perius insinuatam ac in foro magis receptam, eas patiatur ab alijs dotantis filiis de lucro co- tendentibus iure inofficiose actionis, quod asperum ac iuris principiis aduersum videtur, at tamen id habet aliquam probabilem rationem, de qua pariter iasiva sede E. Secundo dicitur fraudolenta illa dos

quae constituatur ei cui donari non potest, seu cum quo es: 1s elargitio Exerce. ri non valeat, ita in fraudem prohibi-329 tionis assectando titulum dotis, ilia cuius causam substineantur ea, quae alias prohibita sint, ut frequentius contingit in dispositioitibus quae fiant cum illegitimis, siue cum concubinis vel sint ilibus ; Quod tamen certam ac determinatam regulam non haber, sed eius decisio ex fata qualitate pendet, quoad dotantem scilicet filias illegitimas perta vel per interpositam personam, An id sequatur ad limites alimentorum seu c6gruae dctis iuxta sbi incumbentem nece litatem, vel potius in excessu vel liberalitate, de quoad dotantem concubing, cui donare prohibitum si t, an id fiat bono animo eam reducendi ad meliolenia frugem, siue aliae circumstantiae concuriarant ob quas generaliter cum huiusui di personis di onere concedatur. Temio sub fraudolento dotis nomine venit illud augmentum, quod coit itali-33o te matrimonio collusive cum aliqua

1014쪽

etiam antidata siue ob elypeum hyp thecae legalis, clim qua licet posteriori

vincutur chirographarii creditores qua. uisanteriores, ita fiat ad eos excludendos; Ae etiam sib noc termino struatur consessio de dote recepta quς per virum fiat, quod cadit sub inspectione dotis confessatae. Et quarto ultra alios casus quibus generaliter eadem ratio congruat, fraudis

ratio cadere selet in illa dotis constitu-33i tione, quae fiat de bonis litigiosis,alias alienari prohibitis, de in quibus dotis titulus aliquid peculiare habere videtur ,

ut scilicet alienatio alias prohibita in , causam dotis concedatur,quod procedit in eo qui necessitate cogere id agat; quia dotare de iure sit obligatus , ac etiano iuxta unam opinionem, ut id fiat in subsidii ini no extantibus alijs bonis, in quibus hoc obstaculum non procedat,quod tamen suas patitur limitationes , Operativa tamen existente dicta specialo a te seu exemptione quoad pinnas evitat:das, non autem quoad collitigati is piae. udicium , quodque is, in quem ex doc non poe .iali titulo alienatio facta e i , audiri debeat, non autem quod collitigans nouum iudicium rescisibrium ex integro pati cogatur, eo modo quo de alien.iri nibuq factis in clericos ac in aliis n6 pcc-nalibus generaliter statui.im e st. Pihi res aliae dantur species dotis insectae, seu reuocabilis, ratione scilicet erro-332 ris vel doli,aut mattus seu falsi praesep-pa: iti, adeout concurrere dicatur defectus intentionis, vel etiam quod sit reuocabilis in toto vel in parte ex caus ingratitudinis, vel ob superuenientia in filio, uni liue dolantis necellitatein curro

si nilibus, quorum decisio magis ex tacti qualitare,eiusque circumstantios, pluribusque distinctionibus pendet, ideoque non de facili sub compendio cadit, sed i ii sua sede videri potest, cum praesertim forus raro hec audire soleat F. De abrii qualitate , A tali et inspecie υet in quantitate conssuere dicatur , Et quando bona data censeantur dei limata veti si maturum es e us exseri resultantibus ; Et an qualitas ab initio impres et

ex interuallo consante matrimo uio alteretur e cenis donecte ad quantitatem,

O inuis in hac materia scribentes nimium se inuoluere videantur, longasque ac inuolutas retexant quaestiones pluresque adhibeant di istinctiones, prissertim si per verboru formulis, & grammaticali eorum significatione ; Verius 333 tamen videtur hanc esse quaestionem iacti & voluntatis potius quam iuris,d cidendam in singulis casibus kro eorum respective indiuidualibus circumstantiis. iuxta ea quae in omnibus ambiguis momrientium vel inter vivos dis anentiun voluntatibus habemus; Non omnis enim aestimatio eumdem operatur essectum , ob duplicem illius speciem, quarum una dicitur propria, redolens implicitam emptionem di venditionem, seu dationem in Iblutum bonorum pro quantit te, in qua dos consistat, Altera vero 334 impropria, quae ad alios essectussiat, sciendi ne lare valorem pro lucris regulandis, seu pro firmando statu bonorum, ubi si spiciatur congruitas vel ficilius dignosci valeant culmis deteriorationes per virum mulieri reficiendae, vel econverso meliorationes , quas L ier viro reficere debeat; Prout neque omnis aestimationis omissio facit, vi dos consistat

in speciebus inaestimatis, cum istae qum 33 s que loco quantitatis ex partium volatare dentur sine pretio per legem vel i dicem supplendo. Aut igitur sumus in bonis, in quibus

uterque terminus cadere valeat , qui

neniis eorum species perpetuo vel ad

tempus sit conseruabilis,dc tunc,Aut v luntas est in verbis clara & expressa, ilii ulla cadit quaestio , nullaeque intrant prae impriones vel interpraetationes , 335 Aut est ambigua,& tunc litat scriben tes nimium se ii: uoluant, pro vera de propria aestimatione ponderando Grationis contextum, An scilicet quantitas praecedat, species vero subsequatur, de

1015쪽

S V M

econtra ', Vel an species esset incertaia, ne nerico de certo genere promissa Sitie,

an posita sit in facultate soluendi ; Vel ad sint verba seu clausulae, quae domini j translationem importent ; Aut adsit stipulatio viri pro haeredibus: Vel quod eadem stipulatio super restitutione non dirigatur ad species ; Vel quod adsint verba importantia facultatem alienandi ; Vel quod prima dos data sit aestimata , Sive quod partim detur in pecunia , partim in speciebus, cum similibus

ponderationibus, quas plerique cum c6sueta legistarum simplicitate attendunt tanquam regulas generales, omnibus casibus indefinite applicabiles. Econuerso autem pro aestimatione impropria plura ponderantur, illud praesertim, an fiat expresso sundi dotalis , Vel ubi stipulatio sit, ut in casu restit tionis eaedem species restituantur ; Vel quod aestimatio non fiat incontinenti , sed ex interualloiSiue quod aestimatio non respondeat vero pretio 1, Vel quod in dorante deficiat potestas dandi bona aestimata cum vera aestimatione , adsit vero dandi inaestimata,vt praesertim in . minoribus habemus, vel contingit iii seudis, &Mijs in libero commercio non existentibus ; Aut quod viri inopia de tempore quo bona dantur id suadeat, cum similibus, quae in sua sede habes

Attamen haec vel similia , pro una vel altera specie, magis ponderanda veniunt pro coniectitris de adminiculis,non semper tamen eumdem esse m facietibus, ted pro eorum numero ac peculiari qualitate,ex qua in uno casa aliqua sint operativa, in altero autem eadem ac mai ra secus,iuxta ea quae generaliter de coniecturis habemus in omni materia, Pr sertim vero in fideicommissaria Cadente quaestione in casa quo constet quidem de voluntate dandi bona in vera aestimatione alium complicantes 337 contractum emptionis de venditionis, vel dationis in solutum, nullum tamen statutum sit pretium certum , quod est unum de essentialibus huius contractus

requisitis, an stilicet dicatur validus de perfectus necne,& an in dote aliquid M. C. de his discit s. ae etiam eis. 11. O seque

hoc titi

M A. . 39beatur speciale, quod est sub quaestione

decisione recipiente ex pluribtis distinctionibus ac ponderationibus,de duibus rariter in sua sede G. Ubi vero species quae dantur aptae non sunt perpetuae vel saltem temporaneae conseruationi, earumque usus absque 338 instantanea consumptione haberi n5 potest, ut sunt triticum, vinum,oleum ci similia, quid scilicet in dubio datum censeatur, vel restituendum venian, Aliquibus opinantibus datum censeri illa. rum pretium, quod tunc curreret, Ali suero, quod datum esset genus, in quo cω similis quantitatis restitutio facienda e set staque pollerior opinio, non urgentibus diuersς voluntatis adminiculis,magis recepta videriar H. ectus autem huius inspectionis, an bona data sint aestimata vel inaestimata, a consequenter, an dos in specie vel in 339 quantitate coli sistat, ille praecipuus est, periculi diminutionis, vel respectiuε commodi ab incremento resultantis , cuet enim id sit sequela domini; , spectare debet ad eum qui est dominus , qua iis dicitur mulier in casio quo bona data sint inaestimata tanquam species, econis uerso autem viri, ubi data sint aestimara loco quantitatis, aliqua cadente difficultate, ubi concurrente vera aestimatione, conuentum sit de electione viri vel respectiuE mulieri in casu restitu tionis easdsi species dandi vel respective recipiendi, quod regulariter dictum verae aestimationis enectum cessare non iacit ; Nijque ponderantur essectus ci ca modum detractionis lucrorum siue pertinentiae fructuum soluto matrim nia , aut validitatis vel inualiditatis actus, ubi qualitas personae, seu illa bonorum cocedat bonae tradi posse inaestimata non autem. aestimatae cum similibus I. Et quamuis,praesertim in casti quo dote in speciebus consistente bona inaestimata tradi dicuntur,scribentes nimium

virum vel respective remanente lpenes mulierem, ac etiam circa possessione ni , super quorum utroque variae dantur di stinctiones, quae in sua sede habentur .

1016쪽

scholasticorum tamen potius quis sere.

sium exercitium csitinere videntur, cum fores attendat selum erictus ex una vel altera specie resultantes. De euictione v I exigibilitare per dotantem praestanι, ae etiam de alys dotis tam consitu a qua reHiruendae caurionibus ie et boribus , Et quinam ad has cauti

nes teneantur.

O Vando dos consistit in quantitates,

cuius loco bona inaestimata dat sunt, euictionis materia regulanda est cum terminis generalibus emptionis &3 I venditionis,cuius iure non autem dotis bona data sulit, considerato viro tanquam extraneo emptore , ideoque sub

propria dicti contractus sede id cadit,

quamuis moderni, occasione agendi doeuictione bonorum dotaliu , totius materiae tractationem assumere videantur

Ubi vero dos consiliit in specie, tunc vei ἡ & proprie cadit iii spectio, quae peculiarem concernit dotis materiam, atque pro regula generali tradita est distinctio, an dos incipiat a promtisone, vel 1 traditione, ut primo casu eui tio p standa sit, secus autem secundo, und propterea maior quaestio videtur iacti potius de applicationis quim iuris, qu1do stilicὰt a promissione vel respective 1 traditione incoeptum dicatur,super quo scribentes nimium variant, seu verius se inuoluunt super significatione vel emcacia verborum & clati sularum, pluresqui adhibent disti uctiones ac faciunt ponderationes non de iacili sub compendio cadentes, ideoque in propria sede vide-das; Potissime quia moderno tempore, in magnis praesertim Civitatibus & qua-lificatis dotibus non multum frequenter forus huiusmodi quaestiones audit l, Verius tamen est istam pariter esct quistionem facti de voluntatis, cuius substantia magis quam verborum vel clausularum formula attendi debet, ex singulorura cλsuit in particulari qualitate de circumstanti js indaganda ; Et ad quem essecluat tendendae veniunt distinctiones desuper tradi solitae per scribentes an scilicet agatur de patre,ac altero dorare obliga-

io, vel potius de extraneo dotante ex liberalitate; Sive an in dotante bona telmala sides concurrat, & econuerso, an vir sit c scius neces viiij quod res patitur, siue, an intret euictio, vel potius stuppletio eius quod interest, eum similibus , quae in propria sede haben tur L. Magis autem frequenter sorus audit quaestiones super praestatione exigibilia talis nominum debitorum, vel iurium acesse hium eodem iure censendorum,3 et ut sunt annui census vel iura fructila ra cum Principe vel Republica cu simi libus, An scilicet dotanti susticiat pr.

stare nomen vel ius cessum veru ac exigibile de iure,quod a quocumque cedente in omni indifferenti materia cesssante contraria conuentione semper praestaniadum est, vel potius teneatur etiam pr.

stare exigibilitatem delacio,S pro quato tempore, quod pariter fa, ct volun

talis potius quam iuris quςstionem continet ex singuulorum casuum circumstantiis decidendam, ex quibus ina vel altera voluntas desumatur, et ad quem ei lectum plures pariter adhibentur diastinctiones ae sunt ponderationes, Pri sertim illa frequentior, an proseluendo

vel pro soluto assignatio ficta sit; Siu

an iis dante concurrat scientia, quae non adsit in recipiente, vel monuerso , cum

alis in propria sede videndis utpote c&pendio incongruis M. Quouero ad dotis cautiones ac fid ivssores, duae praesertim in iure habentur quaestiones ; Primo circa doti si fideiussores , quos praestari re a generalis prohibet, an scilicit & quando dici regula prohibitiva procedat, vel respecti uelimitationem recipiat; Et secundo

circa cautionem, quam pater viri vel alter ascendens praestare teneatur pro dotis conseruatione, ac restitutione, sitiocri caram donationem, quae propter nuptias dicitur ad eamdem cautionem oridinata . Qua renus igitur pertinet ad primam, ut infinitatum est, iuris regulam ha mus generaliter negatiuam, ac prohi-3 a bentem dotium fideiussores praestari, in foro tamen hodie ista regula ad idea

1017쪽

pene redacta videtur, utpote unquat vel nimium rari; ad praxim deducibilis, vel quia in aliquorum sensu ab Aula vel usi id recesserit, vel quia tot pariatur limitationes ac restrictiones, quod fere utiqua detur ipsius regulae casus aut verificatio.

Cadente siquidem dicta regula prohibitiva in sola dote restiti da,quasi quod fideiussorum praestatio, vel petitio diccordias inter coniuges causare valeat,no

autem quoad dotantem pro dote constituta soluenda,pro qua prohibitum notia est fideiussores praestari, illa recipit limitationem , Vel ubi accedat iuramentum

iuxta veriorem magisque receptam opinionem,quamuis etiam contradicta G,

sed male ; Vel ubi fideiussores se obligassent tanquam principales correos, ac

principaliter de insolida ; Et ex quibus duales limitationibus verificatur salte de facto id quod aliqui etia de iure dicunt, ut istae leges fideiussores prohibentes

contrario usu abolitae sint , seu verius quod non sint receptae ab initio quo aliae leges ciuiles generaliter post earum iam oblitatam timentionem usu recipi csperunt , quoniam illam fideiussorum speciem, de qua vere & proprie istae aliae que leges ad alios este ius loquuntur, excommuni stylo nimium raro sortis praeficat, cum fere semper obligari soleant

tanquam principales correi, quales repu-34 tantur quoad creditorem , quamuis' tales remaneant quoad principalem de bitorem pro releuatione, siue inter se pro diuisionis beneficio,ac etiam quoad creditorem pro iure obtinendi cesso nem magis necessariam qu1m voluntariam ; Ac etiam quia in omnibus pene contractibus iuramentum adhiberi so.

Pluresque aliae dantur limitationes i. Vel scilicet quod iuxta unam opinionem id non procedat de iure canonico ; Vel quia prohibitio sit constante matrimonio, non autem si ab initio de fideiusso ribus conuentum sit, ut frequentior pra-Xis comprobat,cum alijs, quae in sua sede habentur, dum ut dictum est, sorus raro vel unquam de hoc agit N.

De cautione inuestimenti quantitatis datae vel promissae in dotem non dubitatur, ubi ab initio conuentu est, adeout

dotante sine valido consensu mulieris

illam remittente, contra eum detur actio

subsidiaria ad nouam solutionem ; Conuentione autem cessante, regulariter peti non potest per dotante, siue per filios

primi matrimonij a secundo viro, noti tamen restricto iudicis arbitrio ex iusta

causa pro tacti qualitate id decernen di O.

Maior autem inspectio circa huiusmodi cautiones foro congrua est, circa

eam quam pater viri pro dote filio conastituta praestare cogitur, quamuis inui-3 6 tus, quatenus eidem filio facere nolit illam donationem, qua pro dotis cautela de iure iacere tenetur, cuius antiquatae loco haec obligitio successi, eidem patri optione data , an unum, vel alteruncere velit. Intrat autem haec obligatio,quatenus agatur de filio in potestate alia bona , non habente, ad ut sit subsidiaria, aer dummodo digne nubat, atque dos ipsi patri vel de eius iussu , de non alias

filio soluatur; Pluribus etiam desuper cadentibus quaestionibus, ac disti lictionibus, quando dicatur filio solui dos do3 ' patris consensu, vel econuerso aria filius obligatus remaneat pro dote, quae soli patri soluta est, siue quid ubi solutio facta est utrique , et an paterna obligatio soluatur per restitutioneri constante matrimonio iactam filio a patria potestate iam seluto de consensu mulieris, vel utrique simul, siue ubi restitutio est coacta demandato iudicis, cum alijs distinctionibus, ac declarationibus, de quibus in propria sede P. Et de alia inspectione trasmutationis

dotis de quantitate ad speciem, vel econuerso de ipecie ad quaatitatem, an con ἀ3 9. stante matrimonio fieri valeat, in foro recepta est pro regula opinio negariu , limitanda quando copulatiue, consensus, ac utilitas mulieris accedant cum alijs distinctionibus ac declarationibus, doquibus in articulo,an dos constet in spe cie vel quantitate

1018쪽

De dotis exactione, quomodo Grai post, vel

facta probetur , Et quarenussana no Gasit, au habeatur pro tali in i us negli lentis odium, Et quid ubi exactionis μα-atio refiatu a viri confessione, adeo agatur ae dote confessata. P Lures tractant nostri maiores qia aestio

nes super exercitio actionis vel iuris exigendi dotem a dotante, an competat 3so viro sine cessione mulieris, vel huic sinecessione viri vel eius haeredii, quae tamen in foro rarae sunt,ac potius remanent pabulum scholarum, cum vel de recepta aequitate, vel ratione circuitus , siue ob

clausulas adiici solitas, huiusmodi quaestiones vel iuris subtilitates non de facili ad praxim deducantur R.

Super exactionis autem probation , siue eiusdem incompetentia vel neces litate aut inessicacia, plures cadunt i iis pectiones; Primo scilicet circa probationem alias quam per confestionem, quod illa sequuta sit; Secundo circa praescriptio nem ; Tertio circa eius iam seqimis inesticaciam, ad eout dolans liberatione non assequatur ; Quarao circa eiusdemo exactionis non sequutae culpam viro adscribendam, adeout habeatur pro facta, Et quinto demum circa eamdem exa.etionem, quae per viri consellionem pro .

betur

inoad primani, quidquid aliqui variaverint, dos ut etiam supra occasione probandi constitutionem aduertitur in materia probationum tam circa eius costitutionem, quam circa iam constitutae a s i exactioiaem, no videtur in aliquo priuilegiata, sed cum regula generali probatoria in quacumque indisserenti materia procedit , facilioribus tamen ac leuioribus probationibus contenta, non

ratione priuilegii seu specialitatis a iure

exorbitantis, s id ratione subiectae mare. riae ac verisiim litudinis, ideoque facilius admittitur illa praesumptiua probatio , quae ex diuturno silentio , idonei lare debitoris, diligentia,vel indigentia creditoris, rationum frequenti dispunctio. Me, aluique praesumptionibus & admini culis generaliter in omni credito indinserenti cadit, super qdo certa dc deter

minata regula generalis non habetur,sed adinstar omnium coniecturaliu vel praesumptiuorti, totum pender ex facti qualitate ac sii gulorum caesuum circumst iijs , ex quibus aliquae praesumptiones,&coniecturae in uno casu abundant, in altero autem eaedem ac minore, non sust-ciunt S.

Quoad praescriptionem, distinctio est

inter speciem& quantitatem, ut primo casa non detur durante matrimonio sundi dotalis praescriptio mulieri praeiudicialis ; In altero autem, in quo potius

contra virum, quina contra mulieresaia

praescribi dicitur, tale tempus no veniat subducendum, dummodo alia praescriptionis requisita concurrant, ex quorum

desectu, praesertim vero ex illo bonae si dei, non de facili verificabilis in principiti debitore, eiusque primo haerede, ac etiam iuxta unam opinionem in ulteriori, vix datur casus, in quo ex hoc praescriptionis beneficio debitor liberationem assequatur tam ab isto dotali, quaa quocumque alio debito, quod sollinae in praxi elidibile est ex dicto alio modo Praesciniptionis adiuturno silentio, vel tempore resultantis, Ad quam specierim vere de proprie importare dicitur illaia debi toris liberatio, quae ob lapsum alicuius determinati temporis in pleri u partibus introducta est per ius municipale , quamuis vulgo Libstatutariae prae scriptionis vocabulo id explicetur, cum verό non sit praescriptio , sed a iure inducta praesumptio contraria probatione etiam ex praesumptionibus deducta elidi bilis, circa quod frequenter dos priuilegiata seu exceptu ata esse solet, quoties tamen titulus dotis durat, quo cessato per matrimoni j dis lutionem, ac essecto puro credito, intrat Statuti dispositio vel si biectio. Sub tertia inspectione inessicacis exactionis debitorem non liberantis, quoties non accedat lex conuentionalis certam soluendi formam praescribens, vel 3s 3 idem non stat irat lex municipalis, puta quia ex conuentione, ut supra insinua tum est, quantitas praestari debeat vinculata ad effectu tuti inuestimenti, atq;

soluatur libere, seu aliis iaeglecta lege

1019쪽

s V M

eomientionis, regula est, ut solutio facta viro liberet dotantem,absq; eo quod hic teneatur esse sollicitus de inuestimeto, cuius negligentiae in ius qui dotandi obligationem ratione sanguinis vel ch ritatis de iure habent, damnum causabit subsidiariae obligationis denuo dotandi pro ulterioribus nuptiis, vel eisdem seu viduitate durantibus alimenta suppeditandi, quoties Blutio non omnino culposa dici valeat,qitia nempe tunc vir deteriorata conditione non latuendo dete eius esset, idque seluenti innotesceret

ideoq; dicitur quaestio facti potius quM iuris, pro facti qualitate decidenda.

Circa quartam inspectionem negi Oseexactionis imputandae viro, in cuius

praeiudicium illa pro iam facta habenda as sit, ubi agatur de dote per eamdenia

mulierem constituta, vel per patrem auti alium cui reuerentia debeatur, regula est, imputandum iasi esse viro exactionis negligentiam, secus autem ubi agatur de extraneo dotante, siue de extraneo debi tore cuius nome in causam dotis cessum sit, vel de haerede patris seu alterius, cui viveti debita esset reueretia; In omnibus tame praemii lis tales sunt regulς generales ex iacti circumstant ijs culpam redolentibus vel respective excludentibus ii mitandae , ut veritas iuris praesumptione excludat. Frequetiores igitur ac pene quotidi nae in sero sunt qu stiones circa exacti nis probationem resultantem a viri confessione, circa quam scribentes variando nimium se inuoluunt, an huiusnodi coin sestio receptς dotis, quae per virum vel sponsum uat, &quae regulariter inem ax in iure reputatur ad probandum et e et Veritatem, potius spei futurae nume. 'rationis referri debeat, aut praesumptae donationi, in cuius inter coniuges prohibitae fraudem illa sat, super quo magis communis dii tinctio est, an confestio fiat constante matrimonio, vel potius antequam illud sequatur, siue in eius limine, quasiquod primo casu, in quo urora donationis prohibitio, eius fraudi 'praesuinptis intret, in altero autem in quo dicta prohibitio non urget, reseseri debeat spei suturae numerationis . in utroq;tanae regula est inductiva sim

plicis praesuptionis legalis elidibilis per contrariam probationem, vel praesul i-

ptiones & eonlectaras, circa quas nimia scribentes se diffundunt in sua sede videndas, Tum quia non de facili sub pendio cadunt, Tum etiam quia nimia

raro foras in hac materia dotis consess tae ad hanc inspectionem suas restringit qnaestiones, frequentius cadentes in e confestione, quae facta constante matrimonio, praesumptionem habeat fraudis prohibitae donationi faciendae, Vel qua-doque neque ad unam vel aliam causam, sed ad illam pompae seu cohonestationis nuptiarum alias inaequalium. Regula igitur generalis est negativa, ut scilicet ex dicti fraudis praesumptioneas 5 viri consessio dotis veritatem non probet etia in ipsius confitentis vel eius haeredum praeiudicium, multomagis in praeiudicium ter iij; Adeout huiusmodi exceptio tanquam incontinenti probata 3 17 admittatur aduersus quodcumq; summarium ac executiuum seu alias priuiles giatum iudicium. Idque, licet consessio iuramento munita sit; Licet enim scribentes in hoc 3 νῖ varient, plures adhibendo distinctio

nes, an accedat duplex iuramentum a Lsertorium ac promistbrium , vel unu notantum, verius tamen est illud non esse in hoc operativum, cum lex non Verbis, sed rebus imposita sit, eademque lacilitas ac ratio quae inducit ad constendam

ipsam receptionem quae est quid magis, inducat etiam ad faciendum quod minus; Ac etiam quia huiusmodi pluralitas potius ex Notarioru stylo adijcise let, siue quo magis cogitatur de fraude, eo magis as ctantur verbales cautelae

maiores.

Et quamuis ex veriori magisq; in sororecepta sentetia iuramentu cessare iaciat ratione regulae prohibitiuae , quia donationem de iure ciuili prohibitam reualidar, atque ab initio perisectam, & irreuocabilem reddit, ex recepto canonico principio, ut iuris iurandi religio obliget ad obseruatitiam quoties ratio peccati , vel fauoris primario publici, siue alter naturalis defectus non obstet, puta impersecti vel non liberi consensus; AN tamen id procedit quando publice, de palam ac si incere sub explicito donationis titulo actus fiat, secus autem ubi ad fraudem legi faciendam cum mendaci a lege praesumpto sub diuerso titulo, ca

1020쪽

idem vinculum religionis non debeat esse vinculum iniquitatis, ac simulati nis, & mendaci j nutritiuum . Ideoque multa in iure habemus quae ubi publicE & palam cum veritate fiant

sunt licita, remanent autem illicita ubi fiant cum mendacio, seu alias sub diuersa imagine; Remanente Blum iuramento, praesertim assertorio, in ea parte ali. qualiter operativo, quod unum constituat adminiculum cum alijs pro ficti ac persenarum qualitate quandoque con

iungendum.

Sicuti autem via confessio est nuda dicta regula negativa est certa, ita etiam certa est eius limitatio quoties illa esset 3so adminiculis fulcita, Adeo ut quidquid seniores in hoc nimium insudauerint, hodiἡ ista etiam quaestio sit potius facti, ct applicationisqia1m iuris, an scilicet adminicula sint necne sufficientia;Super hoc autem incredibile est quam se inuoluerint scribentes, magis autem se inuoluant forenses pragmatici, in sola doctri narum, ac decisionum coeca fide, ac litterati sensu ambulantes, quasiquod adminicula in aliquibus casibus approbata, vel reprobata, in omnibus tanquam pro regula recipienda vel reiicienda sint,ae propterea super eorum ungulorum enicacia, vel ines icacia, magnas cum improbo labore, allegationium congeries iacere satagunt, ita magis materiam i

uoluendo .

Uerius autem est, in hae, ut dictum est, potius iacti quam iuris quaestion , certam ac determinatam non dari regulam generalem, sed iuxta coniecturalia naturam, ira singulis casibus decisionem pendere ex eorum indiuiduis circum-santiis, ex quibus, aliqua adminicula in uno casu abundent, ac recipi eda sint,

in altero autem, eadem ac maiora non

iussiciant sed rei jci mereantur, quia sic unius vel respective alterius facti quali.

ras exigat, prudentis iudicis arbitrio. Illae autem regulae generales desuper pio dicto arbitrio bene regulando att&dendae veniunt; Primo scilicet, ut longadi: serentia constituenda sit inter casum

in quo de selius viri confitentis, vel eius

haeredum pi eludIclo agatur,& alterum in quo tractetur de praeiudicio textij, ut frequentius explicari solet in creditoribus viri de tempore consessionis existentibus, vel imminentibus, & praeparatis, ac etiam in fideicommisib, ex quo dos consessata extrahenda sit, ac si

milibus, quibus eadem congruat ratio. In primo enim cala,minora, ac leuio xa attenduntur adminicula, cum non de

facili debeat quis admitti ad proprium, vel proprij auctoris mendacium allasdum, secus autem in secundo , in quo maiora, ct longe essicaciora desideratur.

Secundo ut eadem adminicula no

singulariter ac distincte considerari de beant, sed initim cum regula' gula

quae nou prosint unita iuuent.

Tertio potissimum, ac super omnia . ut reflectatur ad verisimile, vel inuerisimile, quod est veritatis, ac respecti in fraudis vel simulationis maximum a gumentum, alijs adminiculis sidem praetbens, vel adimens. Et quarto demum, ut magna constituenda sit disterentia inter casum in Osaliquibus adminiculis pro confessionis

veritate concurrentibus, eamque comsouentibus, alia in contrarium non urgeant, Et casum in quo hineinde ill colluctent, isto etenim secundo casu ma igna nimisque esticacia desideranda veniunt adminicula, praesertim ubi de te xij praeiudicio agatur,utpote duas factura operationes, unam scilicet destruendi contraria, ct alteram confovendi G- fessionem, ac inducendi limitationem

regulae.

Qualia vero sint haec adminicula, de

quae magis vel minus enicam, non do facili sub compendio cadit, cum ut dictum est, certam uniformem regulania

id non recipiat, ideoque in sua sede videndum est T. Derim'. De his omnibus ad materiam dotis edinfesta

SEARCH

MENU NAVIGATION