Directorium exercitiorum spiritualium P.N. Ignatii

발행: 1591년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ad mouendum. Has vero cum Instructore consferre debebit, ut ab eo melius dirigi possit . r. Porro illud etiam cauendum Instructori,ne in hoc negocio per se tam dissicili, & labori se nimis obruat exercitatem, nec semper eun stimulet, & fatiget, quin potius sinendus est aliquando respirare, ne semper affligatur, audabsorbeatur tristitia , aut taedio, & despera tione abijciat se ipsium , quod tunc maxime metuendum est, cum praeter propriam infir mitatem,& repugnantia carnis, accedunt etiadaemonum impugnationes. difficile est enii releuare eiusmodi cor, cum semel conciderita Immo vero etiam si quis cerneretur minu prompte respondere diuinae voluntati, nec Evincere, vi deberet, sustinendus tamen patienter esset, & expectandum, ut paulatim, & qua

si pedetentim superet obices illi oppositos &in hoc etiam imitandus mos diuinae bonitastis, cui cooperamur, quae omnia suauiter disponit,& longanimiter expectat animae moras

in veniendo ad eum. iiii δDeniq. hoc etiam aduertendum , quicquid eliget secundo, vel tertio tempore, ne votum ullum emittat, ut dicitur annot. decima amia, & praesertim in secundo tempore. Saepe e nim in illo calore, vel consolatione fiunt , ta, quae deinde displicent, & hoc praesertim struandum cum in , qui natura sunt serueniridi praecipiti, vel parum stabili. Sed tamen fielectio facta esset maturo consilio, ut cum madi

102쪽

gna claritate, & indicijs haud obscuris diuinae vocationis, praesertim si aetas, aut naturae hominis non esset suspecta , & hic suam electionem voto firmare cuperet,ut se melius muniret contra oppugnationes carnis, & mulidi.& Satanae,non potest Instructor,nec debet eius deuotionem impedire, sicut nec ad id ulla ratione impellere.

Vltimum est in hac electione id quod in libello exercitiorum ponitur in ultimo pulicto, ut homo post conclusam electionem ad or tionem se conserat. Quo tempore si senserit mentem suam confirmari in electione iam fa'cta ψ sentiendo in se motiones aliquas, vel ill strationes desuper immissas, ita ut Deus ain probare videatur quod factum est, di promi tere vires ad exequendum,id est optimum ii

dictum , & haberi debet tanquam sigillum i

lius electionis.

Si vero motiones, Vel affectus, vel .illustr tiones intellectus eiusmodi essent , quae infirmarent electionem factam, & examinatae iuxta regulas suprapositas, videretur a malo spiritu, vel saltem essent dubiae, non est mutanda electio. Si autem clare appareret esse a bono spiritu , signum est discurium non fuisse bo num , & electionem denuo faciendam. Quod si in hac oratione nihil in utramuis partςm notabile accideret, nec in affectu, nec in in tellectu, & voluntas eligentis in suo proposito perseuerat, non est electio in dubium reu

103쪽

canda sed ita putandum est voluisse Deum per distursum rationis voluntatem suam i

ueniri.

Caeterum illud quoque interdum continge re solet, ut exercitans hallucinetur in electi ne facienda, & licet Deus illum vocet ad vi tam persectiorem, ipse tamen vel propter daemonis deceptionem,uel propter propriam in firmitatem impersectiorem eligat, idq. a Spiritu sancto esse putet, nec ab eo dimoueri pose sit. Tunc igitur prudentiae est, ut Instructor non multum reluctetur, quod frustra faceret, sed neque ex altera parte confirmet electi nem factam, ac potius ostendat sibi non vase de satissecisse, sed sperare quod progressu temporis Dominus ei clarius indicabit volunta tem suam, & sic eum relinquat aliquantum dubium, & incertum de tali electione, deinde etiam instruat quomodo disponere se debeat, ne aditum claudat diuinae luci Saepe enim experientia monstrauit quosdam, qui in ipso conflictu exercitiorum succubuerat, deinde extra exercitia commodius veritatem a

gnouisse, idq. ex ijsdem principijs, quae na serant in ipsis exercitijs, siue quia daemon a crius oppugnat . in illo articulo electionis, siue quod natura ipta praesertim in ijs qui timidiores sunt, & pusilli animes, ut in illa quasi ago'nia quodammodo opprimitur, & suffocatur , ita cum deinde quodammodo respirat,est m lius disposita ad ratiocinandum, di perci'

104쪽

piendum lumen Dei, siue denique, quia experientia deinde cognouerunt se non eam viatam posse in saeculo tenere, quam fortasse in exercitijs vel ipsi sibi finxerant,vel eis daemon

persuaserat.

De ijs qui iam statum habent. t

Post tractationem de electione ponitur a

nostro Patre methodus quaedam de emendatione, seu reformatione vitae: quae doctrina maximi momenti est pro ijs, qui iam sunt in statu immutabili, vel saltem quos Deus non vocat ad mutationem status. Per hanc enim reformationem tolluntur multi abusias , qui etiam si non sint peccata , saltem sunt origo multorum malorum . Hac vero doctrina id agitur, ut multi qui iam uxorem, & fami liam habent, licet in saeculo maneant, suo ta imen modo persectionem sectentur, ad quam , nos quoque inuitare,& perducere eos debemus ex vocatione nostra ; itaque passim iu- bent Constitutiones nostrae. Nec est dubium . quin si proximos iuuare conaremur, ac dirigere ad hanc formulam, quae hic expressa est, valde insignis fructus sequeretur. Itaque hoc omnibus operarijs Societatis valde commem datum esse deberet. Cum his igitur hunc modum tenere oportet, ut praeter exercitia ordinaria de myste-.....

105쪽

rijs vitae Christi, dentur etiam illa de duobus vexillis, & tribus hominum classibus, immo etiam praeludium electionum . Haec enim licet non adeo necessaria sint, ut ijs qui de toto vitae statu deliberaturi sunt, non potest tamen dubitari, quin valde sint utilia , ut animentur ad eam perseditionem, cuius ipsorum sautem status, ac conditio est capax . Caeterunt secundus modus eligendi non valde ad hoc ilegocium pertinet, sed potius tertius modu' eiusq. membrum utrumque. Res autem instituenda ita est, ut singula puncta discutianturi v. g. de familia, vel de expensis, & post deliberationem factam de uno puncto, transeatur ad aliud , in singulis autem maius vel munus tempus insumatur, ut fuerit negocij gr uitas, vel dissicultas. Aliquando enim una hora, aut etiam plures in uno puncto insumendae erunt, aliquando autem plura puncta in una hora concludentur.

De tertia hebdomada. cap. X VII.

1N tertia hebdomada stabilitur,& confirma

tur electio vitae melioris iam facta, & voluntas seruiςdi Deo,proposito tanto, & tali exemplo,nempe passione Domini,& Saluatoris nostri .In ea enim omnes eius virtutes multo in .gnius,atque excelletius elucet,&essicacius nos inuitant ad sui imitationem. Itaque magnus

106쪽

ctos omnes in hac potissimum parte se exer- .cuisse, ut apparet ex libris, quos scriptoSre' iliquerunt. Et ideo in hoc etiam oportet exerri

icitantem diligenter instrui, quoniam hic esse

Ordo & discursus harum meditationum est idem, qui in praeterita hebdomada, nempe iis .iuendo personas, dicta di opera. Debet tamen ijs praesertim qui non adeo sunt exercita ti aperiri via in hac materia per illa puncta , quae cammuniter tradi solent, quis patiatur . quid patiatur, a quibus, & propter quos . In compositione loci debet . qui meditatur ita se constituere, quasi praesens esset misterio illi dum ageretur, & quidem ac si gestu esset prori. pter se solum iuxta formam illam Apostoli. Qui dilexit me , & tradidit semetipsum pro me. Itaque debet anima ita st respicere,quasi ipsa causa fuerit tantorum dolorum, & ign6-

miniarum, quas Dei filius perpessus est, deinde videre, quidquid bonorum spiritualium quidquid gratiae, & quod ab aeternis malis liberata sit, quod aeterna bona se consecuturami speret, haec omnia ex Christi meritis sibi pro, . uenisse. Immo etiam considerare Christum dum illa pateretur , habuisse ante oculos &nos, & nostra peccata in partiςulari omnia, di pro ijs orasse,eorumq. remissionem, & gra'. tiam nobis impetrasse . . Quamquam autem risectus compassionis. - est valdς bonus, debeti & peti cum instantia

107쪽

& desiderari cum humilitate, & excipi cu gratia, debent tamen simul etiam curari alii ais eius, qui sunt utiliores ad prosectum nostrum spiritualem. Primus autem est, quanta res sit offendere Deum , quando ad satisfaciendum ei diuina sapientia dignum putauit adhibere ipsum filij sui sanguinem, & vitam, ex quo etianascitur summum odium peccati, quod pra sertim ab illa iustitia tam seueris poenis vindicetur , quia si hoc in viridi, quid in arido S cundo cognoscenda, & veneranda est bonitas,A: sapientia Dei infinita, quae tam aptum m dium inuenit, ut hominum corda amore suo liquefacta ad se attraheret iuxta Apostolum , Comendat Deus charitate suam in nobis quoniam cum inimici essemus &c. Tertio hic etiaconfirmatur spes nostra, quia ut ait S. August. qui dedit quod plus est, nempe unigeniti sui sanguinem,dabit & gloriam aeternam,quae mi

nus est sine dubio. Et ideo hic Christi sanguis

tenendus est, ut arrha, & pignus tum diuini amoris, tum futurae beatitudinis: quarto &omnium maxime, inflammatur amor in Deuconsideratione tantae bonitatis, & tanti benefici, nobis dati,& dati tali modo. quinto sic etiam animantur omnes ad perfectam imita tionem, ut ait S. Petrus, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum', ut sequamini vestigia eius .. Turpe enim esset, Mintolerabile, cum ille ut nos pro nostra ipsoru

salute doceret, no dedignatus sit tam humiliarii perpeti,

108쪽

perpeti,si nos quorum salus agitur recusemus. Denique potest etiam & debet cocipi magnus Zesus animarum,quas videlicet Deus tali aesti mauit, & tanto affectu amauit, & tam magno pretio emit .iIuuat etiam habere in promptu hac hebdomada aliquas sententias sacrae scri plurae ad Domini passionem pertinentes capsalmis, vel ex prophetis, & maxime ex Isaia, vel etiam ex Euangelijs , aut ex epistolis Pauli, quae vel magnitudinem dolorum, ac cruciatu Christi Domini indicent, vel eius bonitatem, aut effectus mirabiles in hominum reparatio ne , quae extra meditationem valde proderum ad cor excitandum, S etiam ad tollendam n scio quam satietatem, quae subrepere solet ex

continuatione earunde rerum. Haec autem l

ca scripturs poterit instructor colligere,vel ab alio iam collecta suppeditare. sunt enim mul'ta , & passim occurrimi. Cetera, quae ad hana hebdomadam pertinent, scripta sunt in libro exercitiorum elare, & distincte in meditationibus , & additionibus. In particulari autem quae in fine huius hebdomadae tradutur de re gulis ad victum temperandum, non est quod scripta dentur, sed verbo tantum explicentur,. tum ob alias causas tum quia non omnibus eodem modo proponendae sunt, , sed ad hibita discretione pro cuiusq. co exione, & viribus tam corporiS, quam animi . Notandum etiam quod hae regulae non tum proponi debet hac. hebdomada, sed antea etia aliquo op rtuno

109쪽

tempore saltem,si tamen prius factum non esu hic declarentur. Fortasse enim in hunc locum dilatae sunt, ne prioribus hebdomadis nimis oneraretur is qui in exercitijs versatur tot documentis extra ipsas meditationes. In hac aulcm hebdomada multo pauciora sunt elusi modi documenta, et sic magis vacabit Instructori ea explicare. Expedit enim ut semper aliquid noui afferat, cum inuisit exercitatem.

De quarta hebdomada. cap. XV III.

inarta hebdomada videtur respondere

viae uniti e tota enim exercetur in more Dei, & desiderio aeternitatis, cuius tan quam exemplar proponitur resurrectio Chri .sti, eaq. gaudia, quae etiam in hoc mundo eanhςonsecuta sunt. Possent etiam hic addi aliquas meditationes de gloria Paradisi, & de futura, i iustorum felicitate, cuius pignus accepimus in hoc mysterio resurrectionis Christi, quia, . iuxta Apostolum , Deus nos etiam conresuriscitauit, di consedere secit cum illo. Quar eo magis excitari debemus ad contemnen- da terrena, &caelestia appetendae iuxta illud eiusdem , Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite , quae sursum sunt sapis

t Exercitium de amore Dei est valderaptum ad amorem nostrum in Deum excitandum, di continet quattuor pucta saxundissima, -

. magnam

110쪽

Hagnam materiam suppeditant ad meditandum. Potest autem duobus modis fieri, primo ijsilem diebus cum alijs mysterijs resurrecti n is, ita ut secundo die postquam coepta sint mysteria restirrectionis incipiatur etiam haec me dilatio de amando Deo, eiq. quotidie una,aut altera hora tribuatur distincta a meditatione illorum mysteriorum. Alter modus est, ut a soluantur prius omnia illa mysteria, & deinde integer dies, aut duo dies huic uni meditati n i assignentur. Est autem bene notandum, &declarandum exercitanti, quod in eo dicitur,

amorem magiS pendere ex Operibus,quam ex verbis,& consistere in mutua quadam facultatum , & omnium rerum communicatione.Per

hoc enim intelligere debet non sufficere sibi teneriorem quendam affectum,quem in se sentiat, neque eo contentum esse debere. Verum est enim quod ait S.Gregorius,Probatio amo ris , exhibitio est operis, & amor ubi est, magna operatur,& ubi operari renuit, amor non est . Nec aliud occurrit circa hanc quartam

hebdomadam . l.

Tu tribus indis orandi. cap. XIX.

Ρ Ost exercitia adduntur aliqua documen ta aptissima& valde utilia proseetiit spirituali. Primo autem loco ponuntur tres modi orandi, non ut omnes qui iam exercitia peregerint in eis exerceantur, nam hoc non ne-- cessarium

SEARCH

MENU NAVIGATION