Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

22 P Π Y s I C IE. L IB. I. ris, qui in aliis Vorticibus versantur; Terrae centrum peti, potius quam alius cujusvis Planetae, nemo adfirmare possit. VI. Aiunt Ptolemaici, vehementi illa Terrae circa axem suum conversione, partes ejus dinsolutum iri, nosque ipsos vento perpetuo fieris, intra quem Terra Volveretur, vexatum iri. Respondent Copernicani ea quae in orbem moventur quod exemplo Fundae probant) tendere ut a centro recedant, & ea, quae majorem vim ad recedendum a centro Terrae habent, alia magno impetu versus id centrum repe iere, & sic partes ejus contineri. Hoc illustratur ab iis, aliis

etiam experimentis, quorum nonnulla a nobis proferentur, suis locis. Deinde fatentur, si motum inaequabilem & subsultibus plenum Telluri tribuerent , posse timeri disolutionem ejus partium ; sed motus hujusce nostri Planetae, quamlumViS VelOX, aequabilis tamen est& uniformis. Denique Aer, qui circa Terram positus ejus incumbit superficiei, una cum illa rapitur, adeo ut ventum Telluris motui contrarium non essiciat, sed in eamdem partem defluat. Hic vero defluxus , quia placidus & aequabilis est, a nobis, ab infantia ei adsuetis, non senti

tura

VII. Objiciunt etiam nullum corpus superne demissum , ex altissima turri, aut ex praerupti montis specula, ad perpendiculum casurum, in locum subjectum; quia dum esset in Aere, terct locus, cui imminet, interea in ortum subduceretur; quod tamen Experientiae contrarium est. Copernicani duo potissimum reponunt. Primum , ab aere ipso, qui cum Ter-

52쪽

De Universo in Genere. C. III.

ra rapitur in ortum, lapidem, exempli causa, qui, per aerem cadit, rapi. Secundum, ipsum lapidem, antequam projiciatur, habere motum communem VerSUS Ortum, cum eo a quo projicitur totaque adeo Tellure , quem cadens etiam

retinet.

VIII. Si Terra moveretur in ortum, globus Hombardae, inquiunt Ptolemaici, in Occasum explosus longius emitti comperiretur ;quia dum movetur in occasum, una cum Terra in ortum subducitur uombarda. Sed Machina in ortum explosa tantumdem motuS communis in eam partem habet, a Tellure, ac ipse globus; in occasum vero emissus Stobus tantumdem amittit virium in contrario Terrae & Aeris motu, quantum interea dum Aerem praetervo- Iat recedit in ortum Machina, e qua egressias

est.

Similiter solvitur alia objectio eodem talo nixa, . explosum globum in Austrum, vel Boream tantumdem aberraturum a Scopo, quantum ScopuS, dum globus in aere est, ad ortum recessit. Dum, scilicet, Scopus ad ortum deflectit, eam etiam in partem globus declinat. Ioc unicum inde sequi- tur, lineas, quae a globo describuntur, quam vis rectae videantur, curvas reveri esse, quod non negant Ptolemaici. IX. Denique objicientibus, si Terra moveretur in ortum, nubes, aves, aliaque in aere suspensa semper in occasum ferri visum iri; ex iisdem principiis satis fit, videri hoc non oportere, quia Aer non minus quamTerra in Urtum fertur. Spectandae sunt aves, nubesque instar piscium, qui in Eupa aqua plena transferuntur' qui prae

53쪽

ter motus propriOS, motu aquae communi in eam partem, inquam fertur Cupa cum aqua, etiam

moventur.

X. Qui vident ex Astronomia aut Physica satis firma arsumenta non peti , Contra Terraemotum, ii te ad Scripturae auctoritatem conferunt; quae, ubicumque de Terra, Sole&Luna loquitur, Soli & Lunae reliqussique sideribus motum, Terrae quietem adtribuit. Verum facilius huic argumento, quam prioribus satis fit, cum Scripturam constet de rebus, quae ad res creditu aut fastu necessarias non pertinent, more

vulgi, loqui, quod exemplis facillime ostendi

14. Attamen, tametsi propositis objectionibus haud aegre a Copernicanis satis fit; superest gravissima dissicultas, quae an ab ullo enodari queat haud satis scio. Majores Planetas Copernicani circulos obliquos circa Solem describere , Ellipsibus similiores quam perfectis

circulis volunt: ut & circa eos alios minores Planetas ferri contendunt. Majores Planetae, & Terra potissimum , quae nobis notior est, Polos sitos semper Polis Coeli, seu Vorticis in quo sunt, Obversos habent. Luna, quae mi- . nor est Planeta semper eamdem faciem Terrae obvertit, nec circa axem suum, sed oscillatorio tantum motu, agitur; quam forte legem observant etiam minores Planetae , qui circa alios majores volvuntur. Utrique etiam & minores & majores certis temporibus, per certas orbitas delati, circuitus suos constanter absolvunt. Intelligimus quidem aliquatenus ea quae

in orbem in medio fluido una moventur, se se

. . in sed by Corale

54쪽

De Unisero in Genere. C. III. 2 p

invicem premere, adeo ut inferiora a superioribus & vicissim coerceantur; sed qua ratione eaedem partes Ulanetarum semper easdem partes coeli respiciant, & Planetarum tanta corpora innuido rapta semper, nec imminuto, nec auctomotu, seque a Sole remota sint,& paribus temporum spatiis circa eum ferantur, ViX ac ne vix quidem intelligi potest; praesertim si consideremus non raro Cometas altissime in Vorticem nostrum immergi, & ab eo rursus emergere Veteres Philolophi aut Antinos, aut DeΟS raesides, recenistiores Peripatetici Angelos illis tribuerunt; alii Mechanicam vim, qua agerentur, frustra indicare conati Iunt. iis. l hilosophorum ingenia eo usque jam pervenerunt, ut Planetarum statas Periodo si isisque inter se ad curate descripserint, magnitudinesque eorum & distantias crassius designarint; at ulterius ad vim qua aguntur & in certo situ continentur , penetrare nitentes via defecit; ingensque chasma, ut ita dicam & quod transilire non liceret. inter se & veritatem invenerunt. t ujus rei quaedam in sequentibus e empla tradentur, quae nondum adtigimus. ι 6. Inventum est a Tuchone Braheo, celebri Astronomo Dano , tertium Systema, quod cum Copernicano sequiparandum non sit, omittimus. Ex Hetri Glyendi Astronomica Institutione, aliisque cognosci poterit.

55쪽

χ6 P H Y s I C IE L I B. I. CAPUT IV. De di posti ne ta generatione Vorticis no ri, cum ex aliorum , tum ex Cartesii potiysimam sententia.

i. Λ Copernicauis Stellas fixas totidem ha-o beri boles, qualis hic noster est: , nisi quod majores sorte, aut minoreS sint, in antecedente Capite diximus. Quod si ita se habeat, ut videtur , haec summatim consideratae rerum Universitatis facies erit. Ingentes flammarum aut fervidissimorum liquorum globi, sine ordine quidem coacervati, at inter se perpetuo eumdem servantes situm , per immensa & infinita forte spatia, neque enim in iis terminos ullos animo concipimus sparsi circa se , quisque profuis viribus, maximam materiae fluidae copiam in orbem agunt. In ea materia, variarum magnitudinum corpora opaca &-arctiores aut ampliores , prout a globorum igneorum Centro magis aut minus absunt , circulos circa eos describunt; idque ea constantia, ut situm& motum semper eumdem obtineant, ii ea Corpora, quae Cometae dicuntur, excipias. Haec enim accedunt ad globos illos igneos, quos Stellas fixas vocamus, atque ab iisdem incertis , aut saltem hactenus ignotis legibus, recedunt.

a. Ut Ueteres Philosophi, de Mundi generatione , multis disputarunt : ita & Receptiores γ

56쪽

De Universo in Genere. C. IU. 2

reS, quomodo creari potuerint erusmodi Vortices, quaesiverunt. Nec sane inutilis is esset labor, si modo inveniri hoc posset; etenim ex ratione Generationis V orticum,colligeretur distantiarum Planetarum, eorramque motuum ratio.

Indidem etiam , quare flammea illis sint centra,& globi flammei in orbem circa axem suum agantur cognosceremus. Ita qui machinae cujuspiam

partes sejunctas postmodum inter se aptari vidit, earum , & omnes ψ us effectus facile intelligit.

3. Inter eos', qui Vorticum generationem explicare tentarunt , eminet R. Gartesius, qui quamviS rem, prout conJicit, factam esse adfirmare noluerit, attamen iisdem lesibus stare, quibus staret, si res, ut dicit, factatuisset, credidit. Verum, hoc in nesotio, a priore quidquam invenire , ita ut certo aa firmari quasi compertum ponsit, videtur esse supra Vires humanas. Neque enim, ut in Praefatione Physicae diximus, unica semper est eorumdem effectuum causa; unde sequitur quamvis causam,ex qua possient phaenomena manare, inVenerimus; non ideo tamen hanc ipsam esse, non aliam, ex qua fluant, adfirmari possie. Attamen propter famam Viri, sine dubio ingeniosissimi, generationem Vorticum paucis, ex ejus principiis, trademus, & aliquot Adversariorurn ejus objectiones proponemus. q. Immensam extentionem quaquaversum in

57쪽

movebantur in orbem, Circa quaedam centra, moveri. Ese autem partes cum variarum essent figurarum, &pleraeque angulis refertae, non potuerant juxta se invicem moveri, quin angulos

vicissim 1ibi abraderent, & fguram pristinam

eZuerent , ac tandem rotundae fierent. Has Cartesius vocavit materiam secundi erementi, ramentiS vero angulorum, quae omnis generis figuras Obtinent , primi elementi nomen indidit. Cum autem primum elementum particulis figurarum angulosarum, & irrebularium constet; non mirum est si inter se rursus implicitae crassiora CGrpora, quae tertium sunt elementum, constituant.

Diximus cum, secundum Cartesium, omisnia plena esstent, motum non potuisse alium esse, quam orbicularem. Constat autem omnia, quae in orbem moVentur , a centro motus sui conari recedere. Exemplo est funda, quae si circumagatur lapide Onusta , e Circumasentis manu lapis magno conatu recedere nititur. Quando vero plura corpuscula libue in medio fluido in orbem moventur, eorumque motus aequalis non est, ea quae maximum habent motum , pro ratione magnitudinis & soliditatis suae,& figuram ei conservando aptissimam, maxime omnium a centro recedunt; . neque id posiunt facere, quin ea quae minore Cientur motu, ver 1sas interiora circuli, quem describunt, depellant. Hoc prae oculis ponet experimentum facile; si, - nempe, in vas album, & cujus fundum planumst, una cum aqua injiciatur cera rubra in pulverem comminuta, deinde Vas aut aqua circa eius centrum una cum cera uitetur. Cera , quae

58쪽

De Universo in Genere. C. IU. Eo

aqua solidior, majorem motum concipit & circa interiora vasis latera volvitur, dum vas vehementius circumagitur. Ubi vero vas non amplius agitatur, cera quae Ob figuram partium anguloΩ-rum, citius quam aqua, motum suum amittit, versus interiora vasis ab aqua in orbem, adeo ut globulum circa centrum essiciat, brevi cogi .

tura

6. Similiter in Vorticibus, cum variae parteS, quarum nec eadem est magnitudo, nec soliditas, nec idem motus, in orbem agantur; aliae aliis Vehementius a centro communi, secundum Cartesium, recedunt, a quibus aliae ad interiora deturbantur. Cum autem particulae eae, quibus anguli sunt motu abrasi, motui sint aptiores &simul aliis solidiores, magis a centro recedunt quam subtiliores, seu primi elementi particulae; quae omnes ad centrum confluunt, exceptis iis quas in globulorum interstitiis manere necesse est. Postquam autem ad centrum, aut circa centrum pervenere, pergunt ibi motu circulari vehementissimo agi, nec inde recedere posthnt, propter incumbentium secundi elementi particu

larum vim.

7. Hic possemus sententiam Cartesii de Lnce, aliquot ejus erroribus liberatam, a viris Physices peritissimis, tradere. Sed ne in copioso per se argumento , oriatur multitudine nimii rerum obscuritas , eam ' tractationem hic omittemus. Hoc unum monebimus, congerie illa particularum primi elementi, circa Vorticum centra motarum, globos igneos, lacundum Cartesium,

constare.

59쪽

3o PNYsICAE LIB. I. 8. Cum porro Vortices ingenti copia ab initio facti fuerint, alii aliis ma)Ores aut minores fuere. Praeterea fieri potuit ut materiae primi elementi particulae . quibus Stellae constant, cum variis praeditae sint irregularibus figuris, se invicem implicuerint . atque in Stellarum extima ora veluti crustam quamdam confecerint; quae incrasIescens opaca facta fuerit, lucemque, quae ex globo quaquaversum spargebatur, interceperit , imo paullatim motum interiorum particularum minuerit. Quo facto,remotiores etiam V orticis partes lentius moVeri coeperint, ac denique Vortex illa a vicinis, integrum suum motum retinentibus, totus exhaustus fuerit; ut fluvius lentius fluens a rapidiore , si in eum incidat, rapi

tur.

9. Ita destructo Vortice , Stellam incrustatam, una cum alterius materia, in orbem moveri necessio fuit. Si motus ejus celerior,

pro soliditatis, figurae & mafinitudinis ratione, fuit motu particularum Vorticis quem ingressa

erat; eam ad extremam ejus oram ire necesse fuit, atque inde tandem egredi, ut alii rursus immergeretur. Quomodo nascuntur, secun dum Cartesium, Cometae , qui varios pererrant Vortices. Si vero Stellae incrustatae motus ejusinodi fuit, ut vehementius a centro Vorticis quem subiit non recederet, quam Certae Vorticis partes , cum iis in sequi librio remansit, & circa Centrum commune in perpetuum moveri perrexit. Hinc facti Planetae , qui licet moveantur , tamen ab eo Vortice in quo sunt numquam abeunt, uti nec centro pro piores fiunt, aut ab eo recedunt.

60쪽

De Universo in Genere. C. IV. 3 r

IO. Planetae autem cum superficie asperiore, & praegrandia sint corpora, dum circumaguntur, minores Vortices materiae fluidae Circa Ie fecerunt; qualis haec est, quae circa ΠOS porrigitur, Armo phaera. Si in minorem ejusmodi Vorticem inciderint Stellae minores incrustatae, & cum ejus partibus, incerta a centro distantia, in aequilibrio manere potuerint, hisce in locis haeserunt; unde nostra Luna, & Saturniae, ac Joviales natae sunt. Hae nullos habent sibi peculiares Vortices, quia circa centrum suum non moventur; quod de nostra constat,& de aliis admodum credibile est Luni S. II. Quod autem circa centrum nostri Uorticis contigit id circa aliorum Centra Usu Venisse, cum ejusdem naturae sint, verisimile est. Quo concesso, plenam totius rerum Universi talis imaginem animo contemplamur, qualem eam β. I. descripsimus.

32. Quin haec ingeniosa sit Hypothesis, &phaenomenis sat pulcre satisfaciat nemo in dubium revocet a Si de Stellis aliis, ut de Sole nostro, judicare licet, quin ea circiter sit Mundi dispositio , vix etiam quisquam inficiari sustineat. Verum hoc inter duo haec discrimen intercedit , quod posterius ex Vorticis nostri

contemplatione colligatur ; prius Vero mere

sit conjecturale , ut jam monuimus , & quibusdam dissicultatibus vix solvendis , quarum aliquot in medium praeferemuS, labo

ret.

I 3. I. Motus particularum materiae, licet.

circularis, intelligi nequit, si omnia cum Cartesio solida materia plena statuamus. Nam ne

SEARCH

MENU NAVIGATION