장음표시 사용
281쪽
dine spirent ,per sex alios menses p s. Quare inconstantibus ventis, qui ad Septemtrionem AEquatoris flant, semper a Subsolano ad Septemtrionem inclinent; contra vero qui ad Austrum AEquatoris spirant a Subsolano ad Austrum inclinent Θ 6. Quare in Sinensi Oceano venti multo magis a Subsolano in Septemtrionem declinent, quam alibi pa6. Ad classem constantium ventorum referri possunt nonnulli, qui certis temporibus etiam regiones nonnullas perflant. In Graecia & It Iia aliisque regionibus vicinis si exortum Ca-- niculae diebus octo ferme Aquilones prae- cedunt, quos Prodromos 2ppellant. Postis biduum autem exorisis, iidem Aquilones cones stantius perflant his diebus, quos Etesias ap- , , pellant; nec ulli ventorum magis stati sunt. se Post eos rursus Austri frequentes, usque ad se sidus Arcturi, quod exoritur undecim diebus se ante AEquinoctium Autumni. Cum hoc Co- rus incipit. Corus autumnat, hutet est contrarius Vulturnus. Post id aequinoctium, die-o bus fere quatuor & quadraginta, Vergiliarium se occasius hiemem inchoat ; quod tempus: 1is III. Idus Novembres incidere consuevit. Hic se est Aquilonis hiberni, multrimque aestivo illiis dissimilis, cujus ex adverso est Africus. Anteis brumam autem, ait tandem Plimus, sed false so, septem diebus totidemque postea, sternio tur mare Halcyonum steturae, unde nomen , hi dies traxere , reliquum tempus hiemat. verum hoc observandum discriminis , inter constantes maris & terrae ventos, quod marini
282쪽
De Aere bi Meteoris. C. V. 2s I
multo constantiores sint terrenis, neque adversis procellis tam saepe turbentur, imo Vero quibusdam in locis numquam. 27. Ad variabiles vero ventos quod adtinet, hi in terra votissimum sentiuntur, atque in mari trans limites constantium ventorum, ad Septemtrionem & ad Austrum; hoc est, in parte frigidiore Oceani, & per omnes Oceani qui illic sunt
sinus, quorum potissimi sunt mare Mediterra neum, & mare Balthicum. 28. ' Veteres quatuor omnino ventos serva Vere,. ait Plinius, per totidem mundi partes, se ideo nec Homerus plures nominat hebeti, ,, ut mox Judicatum est, ratione. Sequuta aetas, , octo addidit, nimis subtili & concisa. Proxio mis inter utraque media placuit, ad brevem se eli numerosa additis quatuor. At nostri nautae, rei maritimae multo veteribus peritiores, Hori-etontali circulo in 31 partes aequales diviso, praeter quatuor Ventos Cardinales, viginti octo alios nominarunt ; quod navigationi. utilissimum, ad Physicam non multum facit, nisi quod ex omnibus partibus coeli spirare ventos sciendum est.
29. Inter variabiles ventos , alii ubique per omnes terras flant, alii vero in quibusdam terris potissimum noti & frequentes sunt. Sed nulli sunt celebriores iis qui Ourgunt vocantur, & in Insulis Caribis potissimum spirant , aliquando frequentius , aliquando rarius , nullis statis
temporibus. Talita est eorum vehementia, ut
quidquid stat prosternant, arbores evellant, do mo S evertant, naves si quas deprehenduat aut M 6 i mi-
' Histi Nat. Lib. II. cap. 67.
283쪽
mirum in modum Circumabant, aut in mare, vel in terram deferant; imo vero aliquando in aerem adtollant, per quem graVissima onera interdum vehunt. Non est eorum flatus aequabilis, Ied per impetus, qui subinde oriuntur & concidunt; neque late flant. per amplissimum terra-xum tractum, sed nunc intra exiguum spatium, nunc paullo latius. Durant tantum per aliquot dies, & interdum per aliquot dumtaxat horas. Quamvis autem in America frequentiores sint Musmodi venti procellosi , quam alibi; attamen Europa & Alia eorum immune. prorsus non sunt, quod ex Historiis & Itinerariis plurimis constat.)O. In omnibus ventis , tam constantibus quam variabilibus, haec observanda; alios, nimirum , exsiccare, alios madefacere; alios congregare nubes, alios dissipare & serenitatem creare; alios esse calidos, alios frigidos. Neque eorum una eademque est ubique ratio , nam
qui in aliis regionibus frigidi sunt, in aliis c lent: qui hic exsiccant, alibi madefaciunt; &vice versa, ut aliquot exemplis postea ostende
3I. Haec sunt potῖssima in ventis observanda phaenomena; nam si singula ea cutienda essent, . opus esset integro Volumine; praeterquam quod de multis, quae hac de re feruntur, constare prius Oporteat, quam eorum causae investigentur. Permulta enim dicuntur, quorum , quia falsa sunt, nullae possunt inveniri causae. Itaque iis missis,
eorum tantum, quae adlata sunt, causaSquaeremus , & a constantibus quidem ventis initium
284쪽
32. Ventus ' recte decursus aeris esse cense tur, adeoque ubi motus aeris in certam partem perpetuus est & certus, ex constanti atque immutabili causa oriatur necesse est. Nonnulli existimarunt motum telluris quotidianum circa
axem suum, qui ad Orientem fit, causa esse perpetui Subsolani ; quia dum globus in eam partem rapitur, aeris levissimi, & fluidissimi particulae retrorsum manant, & ad . Occidentem
moventur respectu superficiei Terrae. Uidetur haec opinio experientia firmari, quia in iis demum locis est Subsolanus perpetuuS , quae prope AEquatorem sunt, & intra eos Parallelos ubi motus Terrae rapidissimus est. Sed perpetua malacia quorumdam maris Atlantici tramaum, non procul ab AEquatore, Occidentales venti littorum Guineae, reflabrsque Occidentales, qui
in Indico Oceano sub AEquatore spirant, satis ostendunt hanc hypothesin defendi non posse.
Praeterea aer, qui gravitate sua superficiem Terrae premit, eique adhaeret, eumdem celeritatis gradum adquireret, ac partes superficiei Telluris ; tam ratione motus quotidiani Terrae circa axem suum, quam motus annui circa Solem, cum hic motus sit circiter trigesies rapidior
33. Alia ergo quaerenda causa , quae possit eum effectum constanter edere, nec sit iisdem dissicultatibus obnoxia, & quae agat secundum proprietates notas aeris & aquae, legesque motus corporum fluidorum. EJusmodi est actio radiorum solarium in aerem & aquam, conjundita cum soli natura, & situ vicinarum terrarum con,
285쪽
tinentium. Observandum ergo I. ex Staticis Legibus aerem, qui mimis est calore rarefactus, ac proinde gravior, fuere oportere ad loca ubi magis rarefactus est, & levior, ut omnes ejus partes sint in aequilibrio. a. Cum Sol perpetuo moveatur in Occidentem, & ea pars,Versus quam movetur Aer, sit magis rarefacta, quando Sol est in Meridiano, haec fertur cum Sole in Occidentem; ac proinde tota massa aeris inferioris
eo defluit. Sic creatur ventus Orientalis Constans, qui postquam movit omnes aeriS parteS, quae vastae Oceani extensioni incumbunt, motum illum conservat, ad reditum usque Solis; quo tempore tantumdem recuperat, quantum amittere potuit, quo fit ut spiret Orientalis ventus perpetuu S. 3q. Ex hac hypothesi sequitur ventum declinare oportere ab Oriente ad Septemtrionem, cis AEquatorem, & trans ad Austrum; prope enim AEquatorem multo rarior est aer' quam in remotioribus locis. Ejus rei ratio est, quod in plagis quae AEquatori subjacent, Sol bis quotannis verticalis sit, neque ab iis recedat plusquam 23 gradibus, in qua distantia cum calor sit instar sinus anguli incidentiae, non multum differt a calore perpendicularibus radiis creato. Sed sub Tropicis, quamvis aliquamdiu Sol verticalis sit; attamen cum illinc q6 gradibus recedat, ea distantia creat speciem quamdam hiemis; qua ita refrigeratur aer, ut calor aestivus nequeat eumdein caloris gradum ei reddere, qui est sub AEquatore. Ideoque aer ad Septemtrionem & Meridiem situs , . cum densior sit eo qui AEquatori subjacet, utrimque versus AEquatorem decurrat ne-- cesse
286쪽
cesse est. Hic motus coriunctus cum eo, quo tota massa aeris ab Oriente in Occidentem rapitur , causa est omnium effectuum, qui in constantibus ventis deprehenduntur; adeoque si mari tota tegeretur globi superficies, ubique iidem essent venti, qui in Atlantico & AEthiopico mari
spirant. 3s. Sed cum mare amplissimis terrarum tractibus dividatur, ratio habenda est naturae terrarum,& altitudinis montium, quae Varietatem maximam in ventis creare videntur. Hegiones Tropicis vicinae , quae planae sunt, humiles, & arenosae, ut Libyae interioris deserta , sunt obnoxiae calori incredibili iis qui non senserunt, cum propter
directos Solis radios, tum propaer calenteS are nas . Aer autem eo summo calore rarefactus,
cedat necesse est aeri frigidiori & densiori, qui eo ad servandum sequi librium defluit. Haec videtur esse causa cur ad Guineensia littora ventus fere semper inter Austrum & Favonium spiret, cum in tractibus a terra remotioribus fit perpe
36. Dissicile non est intellectu interiorem Africam summo aestu aduri, quat magis ad AEquatorem versit, cum septentrionales ejus partes usque adeo fervidae sint, ut Veteres, quibus hae notae erant, regiones inter Tropicos sitas praenimio calore habitari possie non crederent. Hinc etiam videtur fieri ut malacia sit perpetua, in eo tractu Oceani cui PIuviis nomen factum est,& de quo egimus, cum de Atlantici maris ventis verba faceremus. Cum enim sit situs luter Occidentalem ventum, qui littora Guineae perflat , & constantem Orientalem qui per illa ma-
287쪽
ria aerem ad Occidentem defert, aer interpofi- tu S, qui aequa vi in utramque partem tendit, manet in aequilibrio. Cum praeterea pondus Atmosphaerae minuatur ventis perpetuis, qui illinc in contrarias coeli plagas spirant; non potest aer fustinere vapores copiosos quos admittit , qui proinde in pluvias densati recidunt. 37. Dum autem aer frigidus &densatus pondere suo premit calidum & rarum, Oportet hunc, pro ratione rarefactionis, altius ad scendere Ver-Sus summas Atmosphaerae partes ; deinde aequilibrii causa quaquaversum recidere, adeo ut Vinaltissimis aeris regionibus sit contrarius aeris decursus a calidioribus partibus ad frigidiores. Sic veluti per circulum, si in partibus superioribus aeris ventus sit inter Septemtrionem & Subsolanum , Ventus debet esse in inferiore regione inter Austrum & Favonium , & vicissim. Neque haec est mera conj ectura, quando enim transiliuntur limites coiistantium ventorum, saepe animadvertunt nautae momento temporis ventum in punctum contrarium, ut loquuntur, transilire. Atque hoc ipsum Phaenomenis reflabrOrum ventorum optime convenit, quae hac hypothesi facillime explicantur , alioquin explicatu dissicillima. 38. Posito ergo in summa regione in Circulum, quemadmodum diximus , agi aerem, inmemoriam revocandum ad Septemtrionem Indici Oceani , terras este usque ad 3o gradum,
quibus limites constantium ventorum occupantur; nempe, Arabiam Persidem, Indiam, &c. Hae autem regiones, Propter eamdem rationem,
quam de aestu interioris Libyae agentes addux
288쪽
naus , sunt intolerandis caloribus obnoxiae, cum Sol ad Tropicum Cancri pervenit, adeo que iis paene verticalis est. Contra tempera tiores sunt, cum Sol ad alterum Tropicum disecessit. Hanc in rem aliquid conferunt altissimi montes ad Septemtrionem horum littorum siti, qui saepe hieme nivibus teguntur, ubi aer ad Rustrum veniens refrigeratur. Hinc sequi
tur , eae regula posita, aerem ab Aquilone Versus mare. lndicum fluentem, nunc calidiorem,
nunc frigidiorem esse, eo qui circuitione ex Libonoto defluit; ac proinde decursim inferiorem aeris modo esse ad Libono tum, modo ad Aqui
39. Manifestum est nullam aliam causam horum esse quaerendam , ex temporibus , quibus hi venti oriuntur. IViense Aprili, cum Sol inci pit incendere regiones, quae sunt ad Septemtrio nem AEquatoris, australis reflaber ventus Oritur,ti per aestatem ad Octobrem usque spirat. Cum vero Sol trans AEquatorem rediit, ad Septemtrio nem Oritur frigus, atque ad Meridiem augetur Calor, Aquilo flare incipit, & per totam hi mem ad Aprilem usque durat. Propterea etiam
ad meridiem AEquatoris, inter Madagascaris In sulam & Africam, Corus Euronoto succedit, cum ad Tropicum Capricorni ab AEquatore Sol
procedit. qe. Cum haec sit. constantium ventorum na turae explicatio verisimillima , quae nobis inno tuerit; haec tamen gravissima occurrit difficul-.tas, quare cum in Indico Oceano venti mutentur semel quotannis nulla talis fiat in AEthiopico Oceano, iisdem sub gradibus, mutatio λ Nam
289쪽
Constat, per totum annum, Ventum inter Austrum & Subsolanum illic' flare. Haec & alia terrarum vicinarum varietatibus fieri videntur, sed eas varietates indicare, quamvis nobis terrae notissimae es ient, dissicillimum esset; quia vastissimarum terrarum naturas & asperitates varias animo omnes descriptas habere , rationemque simul distantiarum considerare adcurate ViXpOD
4 i. Nulla etiam probabili conjectura adsequi
queamus , quare fines constantium Ventorum
circa globum sint ubique ad 3o gradum latitudinis, qui gradus raro ab iis ventis transiliatur. Quis etiam certo dixerit quare partes tantum septemtrionales maris Indici sint reflabris ventis obnoxiae, cum in ejus australibus partibus, Venti perpetuo sint inter Austrum & Subsolanum Videtur quidem oriri ex terrarum dispositione, quibus ad Austrum non ita coarctatur mare I dicum, ac ad Septemtrionem, nisi nos fallunt Tabula: Geographicae. Sed cum hac in re multa nobis lateant, quae necessaria einent ad eas solvendas dissicultates, praestat interea dum innotescant qa. Ad Aquilones quod adtinet, quos Etesias Graeci vocant, qui per Mensem Augustum& finem Julii, in Graecia, Italia aliisque regionibus fiant, ut ex Plinio vidimus; videntu ex eo oriri, quod Sol- qui tempore Solstitit Tropicum nostrum adtigit, aerem non modo regionum quibus perpendiculariter imminet, sed &'vicinarum ad Septemtrionem ita calefaciat ' ut aer ille mirum in modum ad superiorem aeris regionem adscendat, aerque adeo septemtrionalis
290쪽
lis, qui gravior & densior est, eo decurrat. Postquam Vero aer magna copia illuc decucurrit & a Sole rarefactus est, hoc ad Austrum amplius recedente, pondere suo, veluti circulo actus, per superiorem regionem in Septemtrionem recidit, australemque ventum creat, quem Etesiis suecedere observavit Plinius, fere ad AEquinoctium autumnale.
43. Inde contrario refluxu aeris & vaporum ad septemtrionalem mundi plagam nimia copia adgregatorum , nascitur Corus, qui est inter Septemtrionem & Favonium. Fluxus ille aeris, ut Pliniano verbo utar, autumnat; inde per hiemem spirant Aquilones, qui ex Nova Zemia, &Aquilonaribus Moscoviae partibus ad nos flant. Hi cum ex amplissimis terris nive & glacie adstrictis veniant, maximum secum deferunt frigus; & eo quidem tempore fiant, quia altera parte aeris stulsinistra, si ad Septemtrionem spectes, exhausta, illinc ubi est gravissimum frigus, adeoque aer densissimus, fiat fluxus necesse est. Prior autem Corus est, quam Aquilo; quia ex ea parte, qua ad nos defertur Corus, sunt patentissima maria, per quorum superficiem facilius labitur ventus quam per asperitateS terrarum, quae ex Aquilonis cardine ad nos porrigun
A. Haec eadem ratio ostendit quare constantiores sint venti marini, quam terrestres. Nimirum, maris aequor lambentibus nulla occurrit asperitaS, quae eorum cursum tardet, aut alio conVertat ; at terram perflantes incidunt in montes, valles, silvas, aliaque quibus aliorsum secti, & tardavi queunt. Ex mari praeterea va-