Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

qui aliquanto magis interdum ad Septemtrionem vel ad bubsolanum inclinat. Comitatur is ventus eos qui ad Austrum cursum dirigunt, usque ad io gradum Septemtrionalis latitudinis, si centum circiter milliaribus a Guineae littoribus absint. Inde ad 4 gradum ejusdem latitudinis occurrunt Ioca in quibus summa est malacia, aut aquae sunt turbines. . Qui ad Caribas Insulas feruntur, quo magis accedunt ad littora Americana, animadvertunt Aquilonem magis ac magis ad Subsolanum inclinari, ut interdum sit Subsolanus. Sed ut plurimum a Subsolano aliquantum ad Septemtrionem declinat. Quando Vero ad Subsolanum cursus dirigitur, ejus Venti Vehementia paullatim minui deprehenditur. Tractus Maris per quos Venti constantes aut variabiles fiant, ampliores sunt ad Americana littora, quam ad Africana; cum enim venti constantes nulli sentiantur ab iis, qui Africana legunt littora, donec 28 latitudinis gradum praeternavigarint, ad Americana ad 3O,. 3I, & 32 gradum fiant. Trans AEq torem idem experienti1 compertum est, nam ad promontorium Bonae Spei fines Ventorum constantium sunt 3 aut A. gradibus AEquatori propiores, quam ad Brasiliensia littora. 6. Λ gradu latitudinis septemtrionalis ad fines, de quibus modo diIimus, qui trans ZZquatorem sunt, Ventus semper est inter Subsolanum & Austrum, & Subsolano etiam fere propior Observandum tamen ad Africana littora

Austro, ad Brasiliensia Subsolano propiorem esse ventum, ut fere planE Subsolanus sit. Cum eo

venit,

272쪽

De Aere X Meteoris. C. U. . 2 rvenit, procellosus est & Vehemens, nubes Cogit, & creat in iis locis pluviam; sed quo

magis ad Austrum accedit, eo est serenius coelum, & ventus tenuior. Verum raro eo incli

nat.

7. Tempestates mutationem aliquam in constantibus ventis emciunt, cum enim Sol maxime remotus est ab AEquatore ad Septemtrionem Eu- ronotus in tractu Oceani, qui est inter littora Gui-neen1e & Brasiliense, magis ad Austrum acceditot Aquilo magis ad Subsolanum. Vice versa quando Sol ad Tropicum Capricorni properat 'Euronotus fit Subsolano propior, & Septemtrioni Aquilo. 8. Observandum tamen in Atlantico Oceano tractum esIe, ubi Auster aut Libon Otus perpetuo 1pirat, nempe, secundum Guineensia littora per spatium quod porrigitur, per soci milliaria 'eoque amplius, a monte qui Sterra Lisva dicitur, ad insitam S. Thomae. Nam Libonotus constans , iis qui AEquatorem praeternavigarunt 8o aut ioci milliaribus a Guineensi littore remoti magis 'ad Rustrum accedit. Qui magis Africa; adpropinquant animadvertunt Australem aut paene Australem fieri ventum, & quando adpellunt. Favonium, aut Favonio proximum esse. Hi venti spirant ad Africana littora , quando venti Constantes flant, saepe enim malacia est aut turbines qui ex omnibus coeli partibus spirant, aut Subsolani, qui maximas tempestates

eant. r9. Ad Septemtrionem AEquatoris, inter a &IO gradum latitudinis, atque inter Meridianos Promontorii iridis, & Insulae ejusdem Promon-

273쪽

torii omnium maxime ad Orientem porrectae, tractus est maris in quo neque constanS, neque variabilis ventus stare dici potest; aeterna enim illic est malacia, quae non turbatur nisi Fulgure,

Tonitru , & pluvi, tam crebra , ut propterea ei Ioco Pluviis nomen inditum sit. Quidquid illic sentitur venti, subito oritur, inaequabili flatu spirat, & per breve tempus, neque per magnum mari S tractum , . adeo ut, sinsulis horis, saepest novus ventus, cui succedit malacia, antequam alius oriatur. Saepe in Clasme, cujus naves invicem cernuntur , singulae naVes suum habent ventum. In hoc loco, per sex gradus omnibus velis naves in ulteriora tendant oportet;& deficiente vento per integrum mensem illic moratae dicuntur. Io. Ex tribus posterioribus observationibus, rationem cognoscimus duarum rerum, quaS Πavigantes in Guineam, aut Orientalem Indiam deprehendunt. Altera est , quamvis mare sit arctius inter Guineam & Brasiliensia littora, cum id intervallum soo milliaria non superet, Πmes, quae ad Austrum cursum dirigunt, aegre eum tractum praeternavigare, praesertim mensibus Ju-1io & Augusto. Cujus rei haec est causa, quod Euronotus tunc temporis ultra solitos fines spiret, sive ultra A gradum latitudinis Septemtrionalis; & praeterea usque adeo ad Austrum Con- Vertatur , ut interdum plane Auster fiat , &interdum etiam ulterius ad Favonium circumagatur. Nihil possimi nautae aliud facere, nisi ut sequantur ventum; si vero ad Africam cursus dirigatur, navigantes magis ac magis ad Submianum converti ventum sentiunt; sed tunc ti

274쪽

De Aere V Meteoris. C. V. 2 3

mendum eis est, ut littora Brasiliensia praeternavigare queant, aut ne in vada quae illic sunt impingant. Contra si ad Vulturnum tendas, ad littora Guineensia accedis , g quibus recedere non potes, nisi ad Insulam usque S. Thomae, bubsolanum versus naviges; quod semper faciunt qui Guineam petunt, & mirum prorsus videretur, nisi ventorum ratio nota esset. Cum enim ad id littus accesserunt, ventum aut Afri- Cum, aut Libonotum habent; quo spirante, ad Septemtrionem Guineae, cursus dirigi nequit. Sed ad ventum secundum propius navigantes in Indiam non possunt accedere, quam si Austrum, aut Euronotum habeant. Hi quidem venti a terra expellunt, sed quo magis eos sequuntur in Indiam navigantes, eo magis contrario S experiuntur. Quando littori propiores sunt, possunt tendere ad Austrum, sed si remotiores sint, non est commodior ventus Euronoto, aut etiam Vulturno; quibus plerumque cursum dirigunt ad Insulam S. Thomae, & ad Lopesium pro montorium, ubi cum ventus sit fere Vulturnus . eo utuntur ut eant ad Favonium, usque ad 3

aut A gradum latitudinis meridianae, ubi perpetuus est EuronotuS.

II. Propter constantes hosce Ventos, qu cumque in Virginiam cursum dirigunt, quam

celerrime ad Austrum progredi nituntur, Ut Ver 'hementiorem ventum, quo ad Occidentem ferantur, nancisci queant. Eadem de causa, qui ex America in Europam redeunt, conanti'

quam citissime possunt 3o gradum latitudiN nis adsequi, ubi variabiles venti esse i cipiunt; quamvis plerumque sint inter Favonium

275쪽

& Austrum venti, qui eam partem Atlantici

Oceani perflant..ia. Sunt quidam in Caribis Insulis procellosissimi venti, quos Ouraganos vocant, & qui circa Augustum mensem eas Insulas vexant. Uerum huc illi non pertinent, seu quia neque sunt diuturni, neque per amplum terrae spatium sentiuntur ; seu quia semel quotannis non redeunt ; quandoquidem uno anno aliquot interdum eas oras devastant , interdum plures, sine ejusmodi proceIlosis Ventis, praeterlabuntur

anni.

13. Quidquid hactenus dictum est intelligendum de iis ventis, qui in mari remotis a terra sentiuntur ; neque enim de ventis qui terram perflant paucis agere possemus, propter summam varietatem , respectu frequentiae, durationis, vehementiae, & locorum in quibus sentiuntur. Montes, Valles, silvae, terrarum dispositio, qua aptiores, aut ineptiores sunt calori reflectendo, condensatio exhalationum & vaporum tantas in iis creant mutationes, ut investigationum, si haec singillatim excutienda essent, nul- Ius finis esset futurus. I . In Indico Oceano, ut ad secundam partem veniamus hujus tractationis, venti sunt partim perpetui, partim periodici; per sex, nimirum, menses, ab uno cardine fiant, & per sex sequentes ab opposito. Tempora quibus flant, di pars coeli unde spirant, variis in tractibus Oceani, non facile potuerunt, nisi post multas obKrvationes, notari. Ii venti monsenes ab I

dis vocantur, inVersa, ut putant, Arabica voce Saam ρη , quae mutationem venti significat. Nos

276쪽

De Zere V Meteoris. C. V. 24 p

Nos reflabros ventos, Muleiana Voce, vocabi

Is . Inter decimum & 3o. gradum latitudinis meridianae, sive inter Madagascaris Insulam &novam Hollandiam, ventus constans est Vulturnus , qui illic per totum annum spirat, ut in mari

AEthiopico sub iisdem latitudinis gradibus, sicut

antea diximus.

I 6. Vulturnus spirat per sex Mentes, a Iunio ad Novembrem, per Oceanum Indicum; quibus elapsis, qui sunt inter 3 & Io gradum latitudinis Meridianae, Circa promontorium septem itrionale Madagascaris Insulae, & qui sunt intera & ia gradum circa Sumatram& Javam, sentiunt Corum oriri, aut aliquem ventum ex iis qui sunt inter Septemtrionem & Favonium,& qui per sex alios menses ab initio Decembris ad M Jum fiant. Idem est reflaber ventus, ad insulas usque Moluccas, ut postea dicemuS.I7. Ad Septemtrionem tertii gradsis latitudinis meridianae, venti inter Septemtrionem & Sub , solanum positi, ab Octobri ad Aprilem stant insinubus Arabico, Persic6que, & per totamaongitudinem maris Indici, qua inter Africana littora ad Sumatram porrigitur. Aliis vero sex mensibus, ab Aprili ad Octobrem, ex contrario cardine spirant venti inter Favonium & Austrum. Atque hi sunt aliis vehementiores; magnasque

pluvias creant, cum contrarii serenum coelum faciant. Observatu tamen dignum est ventos neque tam vehementes, neque tam constantes,

esse in Bengalensi sinu, quam in Indico Oceano , ubi certus fere semper spirat ventus. Observandum quoque ventos inter Favonium

277쪽

& Austrum ad Africa a littora magis ad Austrum accedere, in India verci magis ad Favo

nium.

18. Est tractus maris ad Austrum AEquatoris, qui est iisdem reflabris Ventis obnoxius. Is est inter continentem Africam & Insulam Madagascaris, atque inde ad omne spatium, quod porrigitur ad AEquatorem usque. Ab Aprili usque ud Octobrem est vehementior Libon tu S, quem

quo magis ad Septemtrionem progrediuntur navigantes , eo magis ad Favonium accedere deprehendunt, ut tandem Africus fiat; qui ventus, ut dictum est, eo tempore anni, spirat ad Septemtrionem AEquatoris. Ad ventos quod adtinet, qui per alios sex menses, ab Octobri ad Aprilem,

fiant in eo mari, minus sunt noti, quia nautae Europan ex India redeuntes inter Madagascaris Insulam & Africam .non transeunt. Hoc unum constat in vicinia ventos esse fere Subsolanos, qui tamen ad Austrum & Septemtrionem aliquantum declinant.

19. Ad Orientem Sumatrae& Malacae,ad Septemtrionem AEquatoris, juxta littora Cambatentia & Sinensia, reflabri venti sunt fere ad Septemtrionem & Austrum; hoc est, Aquilonem valde ad Septemtrionem, Libonotum valde ad Austrum accedere. Hi venti porriguntur in Orientem usque ad Philippinas Insulas, & in Septemtrionem, usque ad Japoniae altitudinem. Septemtrionales Mousones, in illis maribus, incipiunt spirare Octobri aut Novembri; Australes vero Majo, & per totam aestatem fians. Oh-1ervandum tamen cardines ex quibus, in hisce maribus, fiant venti, non ita constanter esse

278쪽

De Zere N Meteoris. C. V. 24

eosdem, ac in iis maribus, de quibus diximus. Auster saepe ad Subsolanum accedit; quod videtur oriri ex plurimis illis promontoriis, quae in ea maria extenduntur, mulissique insulis per ea sparsi S. 2o. Sub eodem Meridiano. sed ad Austrum 2Equatoris, inter Sumatram & Javam ad Occidentem , Novam vero Guineam ad ortum, iidem sunt testabri venti Septemtrionales & Australes; ubi tamen est hoc discrimen, quod ventus Septemtrionalis ad Favonium inclinet, Australis ad Subsolanum. Sed venti non sunt constantiores in hoc mari, quam in superiori; neque mutatio eodem tempore fit ac in Sinensi Oceano, sed mense aut quadraginta diebus serius. ΣΙ. Hi contrarii venti non subito sibi invicem , nullaque interposita mora , succedunt. Alicubi est malacia per breve tempus, alicubi varii venti. Observandum praeterea extremum tempus reflabri venti Occidentalis, qui Coroman-

delensia littora perflat, & Australis qui in Sinensi

Oceano spirat, obnoxium esse procellis, quarum tanta est vehementia ut Ourganos Americae ferme sequet, & illo tempore periculosissimam per illa maria navigationem reddat. 22. Tertium mare, aut Oceani tertia pars quae Pacifica vocatur, amplitudinem duarum aliarum aequat, quippe quae ab Americano littore occiduo, in eamdem coeli plagam per is gradus porrigitur. Soli Hispani hoc mare navigant, dum eunt ex Hispania nova in Insulas Manillias, & quidem eadem semper via ideo ut non seque adcurata ventorum illic spirantium tradi possit historia. Verum ex variis relationi-

279쪽

bus Hispanicis, aliisque colligere possurnus ventos illic flantes similes esse iis, qui Oceanum Rilanticum perflant. Venti, qui spirant ad Septemtrionem AEquatoris, sunt inter Septemtrionem &bubsolanum; qui vero flant ad Austrum AEqua toris Rint inter Subsolanum & Austrum. Tanti

constantia & aequabilitate ex utraque parte AEquatoris spirant, ut raro necesse sit omnia adhibere vela, sitque intra decem Hebdomadas va- 1lissima illa maris hujus extensio peragretur. Ignotae sunt etiam in eo mari procellae, neque in Milo mari aeque commoda est navigatio; cum in

eo naVigantes certum semper ventum, neque eum sequo Vehementiorem habeant. Quo factum est ut multi crediderint non esse opust O giore tempore, in Japoniam & Sinam navigantibus, si per fretum Magellanicum eo contendant, quam si per mare AEthiopicum & Indicum, circumacto Bonae Spei promontorio, navigationem instituant.

Σ3. Ea est ratio Maris Pacifici, si procul a

Iittoribus consideretur ; ad littora enim sunt varii venti, & cum flant qui sunt inter Austrum& Subsolanum, aut inter Austrum & Favonium,

mare est ad littora propter summam agitationem periculosissimum; vel minimo enim vento summopere agitatur. Quando cecidit Ventus, etiam vehementidimus, subito tanta est maris malacia, quanta posset esse quando per longum tempus nullus spiravit; cum mare Atlanticum, per aliquot dies, postquam cecidit ventus, pergat moveri. Mare Pacificum a terra remotius

280쪽

semper est, ut diximus, aequabili vento actum, sine procellis, ad littora Vero multo magis aestuat; cum. in Atlantico contrario modo res se habeat, nam ad littora fere semper est tranquillum, cum in alto gravissimae sint procellae. 24. Limites ventorum constantium, in mari Pacifico, iidem sunt ac in Atlantico, porrigun-ta1rque ex utraque AEquatori8 parte ad 3o. gradum latitudinis. Hispani enim ex Manilhis Insulis in Americam redeuntes utuntur australi

Mousone, qui per aestatem in illis maribus spirat, & cursum dirigunt ad Septemtrionem AEquatoris, ad altitudinem usque Japoniae; ut

nanciscantur varios Ventos , quorum ope ad 'Orientem ferantur. Schootentus, alisque, qui per Magellanicum fictum navigarunt, invenerunt

limites Libonoti, in eadem latitudine australi Praeterea inter ventos qui in Mari AEthiopico,& ventos qui in Pacifico spirant, hoc simile est , quod ventus ad littora Peruviana, ut ad Angolensia ex Australi cardine spiret, fere

semper,as. Ex hac ventorum constantium historia sex potissimum exsurgunt Problemata, quorum , solutionem quaerunt Physici. i. Quare Venti exorientali cardine perpetuo spirent, in maribus

Atlantico, AEthiopico & Pacifico. inter go gradum latitudinis septemtrionalis & australis pχ. Quare eos limites numquam transiliant hi venti Θ 3. Quare Libonotus littora Gulaeensia consi ter perflet Z 4. Quare in septemtrionalibus partibus Indici Oceani, venti qui per sex

menses iidem sunt, ac in aliis maribus, Convertant ux in contrariam partem & ex Opposito cam

SEARCH

MENU NAVIGATION