장음표시 사용
261쪽
gesta copia,facile potest calore aeris particula una aut altera 1 ubito circumagi. & concepta flamma
vicinas omnes incendere. Quam in rem observandum aereos ignes hieme rarissimos esse , aestate vero frequentes, & quo ardentior aestas, eo frequentiores; quod satis indicat materiam . quae incenditur, aeris calore, hoc est, vario motu &evehi & inflammari. . Experimento auri fulminauris, ut vo tur,
res ob oculos poni potest. Si aurum aqua regali 1olvatur, & praecipitetur ope olei tartari; pulvis qui fundum petiit, sensim& sine igne exsiccatus, non modo igne incenditur, sed etiam calore mediocri , & strepitum ingentem edit, qua de re post ea videbimus. Sed & minore sumtu fit aurum fulminans, hoc modo. Sumantur tres drachmae
nitri , sesquidrachma tartari , & una sulfuris,
misceanturque & una in pulverem tenuissimum contundantur. Is pulvis eodem modo accenditur, sed tantum strepitum non edit. Jam si in animum revocemus multo subtiliores particulas nitrosa,,tartareas,& sulfureas in aere volitare;quameae sunt ex quibus aurum fulminans constat facile intelligemus eas, mediocri calore, in summo aere posse accendi, modo ea proportione quam diximus mistae sint. 8. II. Pro flantibus ventis, copiaque materiae, figuris variis. eam per aerem ferri necesse est; unde nascitur illa ignium varietas, quam ex Ρl, Dio recens imus, prout varie accenditur. Si ex una parte, &paullatim uratur, Lamyas dicitur si vero longus tramis exhalationis simul, Bolis. Interea autem dum flammant, fluxu aeris in certam coeli partem aliquando feruntur. Interdum eodem
262쪽
De Aere V Meteoris. C. IV. 23 I
eodem loco manere videntur & tunc Trisbes adpellantur. Alias discedentibus nubibus, utrimque coelum recedere videtur, quod vento fieri
potest, & in ea parte qua dehiscit, flamma emicat, quod vocatur Chasma, Exhalationes amtem accensae sanguinea specie cernuntur, si minore copia sulfuris, cuJus flamma pallidior est, quam nitri, aut tartari, aut bituminis, constent. Rusmodi lumen tam noctu, quam interdiu ire coelo adparere potest, imo facilius noctu, propter absentiam bolis; cusus praevalida luce, aliae de biliores omnes obscurantur, nec procul cerni possunt. Stellae, quae discurrere dicuntur, im proprie eo nomine adpellantur, cum in aere nostro sint, &ἰ exigua exhalationum copia constent. Fulgores & ignes fatui videntur constare pinguiore & crassiore exhalatione, quales eX olemissis materiis evehuntur: quae facile quidem accenduntur, sed illicti non absumuntur, ut sulfureae& nitrosae. 9. III. Hinc discimus omnes Qusmodi imflammatas exhalationes brevi tempore debere ceris ni, quia materia subtilior, qua constant, brevi absumta est. Verum cum ea materia varia sit, ut diximus , non omnis aeque cito absumitur. Sic videmus flammam ex variis rebus excitatam diutius durare, aut citius exstingui. Oleum sulfuri, aut bitumini admistum diutius flammat, quam si nitro sit adfusum. Itaque nihil est et in re magis mirum , quam in aliis rebus quas inflammamus.
IO. Postquam videmus , qua ratione possit flamma calore mediocri in aere subito accendi,
idque auri fulminantis exemplo illustravimus ;dissi
263쪽
dissicile non erit intellectu, quomodo excitentur' tonitrua. Primum enim constat, eo experimento , fiammam, quae subito magna vi aerem disjicit , excitare aliquando ingentem sonitum. Cum autem possit, ut videmus, ea copia exhalationum in summo aere esse, ut particulae Variorum generum misceantur, & flammam calore modico concipiant ; non opus est alio coniugiamus, ad explicandam rationem, qui Tonitrua excitantur. Erit ergo Tonitru fragor in summo aere, subitά exhalationum inflammatione, ortus. .
1 i. Hic quidem de sonitu agere non possumus, obiter tamen observabimus omnibus experimentis constare sonitum non aliter creari, quam subita es violenta explosione aeris; qua movetur quaquaversum, & ad aures nostras delatus tympanum , quo est earum fundum stratum, Concutit, atque in animo nostro sonitus sensationem excitat. Res ita clara est, adeoque frequentia &facilia experimenta, ut adsumi hic, sine ulteriore probatione, queat.
Ia. At in Tonitru , praeter sonitum, dignum est observatu ita illud exaudiri, ut quasi per fornices ferri videatur, & varie frangi. Quod ideo
fit quod memorata flamma accendatur inter nubes , quarum aliae inferiores, aliae superiores sunt inter quas aer concussus fertur Sic videmus . propter inaequalitates telluris, si tormentum explosum e longinquo exaudiatur, infractum etiam sonitum ad aures nostras pervenire. I 3. EJusmodi flamma Tonitrua excitari hinc etiam liquet, quod antequam exaudiatur fragor, fere semper flammam videamus. Non est
quidem inter motum acris, & inflammationem
264쪽
De Aere V Meteoris. C. IV. 2 3 3
exhalationis, ullum Cusmodi intervallum, quale inter conspectum flammae ,& auditionem fragoris deprehenditur. Sed quia visio fit, soli fere materiae aetherear impul sione, sonitus vero successivo motu aeris; necesse est eum motum serius ad aures pervenire. 1 . Alii existimant tonitrua excitari, cum nubes 1uperior calore subito condenssita in inferiorem ita decidit, ut interiectus aer, maximo impetu dilabatur, & vix exire, antequam nubes d lapsa sit, possit. Sed vix credibile est nubem, etiamsi tota in aquam subito converteretur, fragorem ullum excitaturam, decidentem in aliam rariorem, per quam facile akr erumperet. Neque ullum simile est exemplum. Itaque praestat accensionem exhalationis fragoris causam habere quamvis enim non semper flamma conspiciatur, non sequitur nullam fuisse; cum Nubes
eam nobis intercipere facile possint, & alioqui
I s. Qui Nubem superiorem In inferiorem
collabi opinantur , iidem agnoscunt etiam saepius interpositas exhalationes accendi; sed quod aiunt id fieri compressione exhalationum, qua ita nubibus . constringantur ut expellatur aer omnis admistus, sintque in sola materia subti- 'lissima, id intelligi nequit. Materia Certe nubium ejusmodi non est, ut possit tam arcte strin- 'gere exhalationes interceptas, apti6rque multo est ad flammam exstinguendam, quam ad eam
6. Hisce ita explicatis , dissicile non est dictu quae sit natura Futuris, neque enim quidquam aliud est, praeter insammatam exhalationem sal- fu-
265쪽
fur eam, nitrosam, aut simili materia consantem, aut variarum misura. V erum ea accensio interdum fit cum fragore, interdum sine strepitu; nunc in coelo nubilo, nunc in sereno; unde aliqua
II. Jam ostendimus unde fragor oriatur; at sine lusinodi sonitu fieri potest accensio exhalationis , cum constat materia molliore, & quae non tam subito accenditur. Exempli gratii, si constet
particulis tantum sulfureis, quae molliores sunt, nec subito omnes simul absumuntur; non satis vehemeuter disjicitur aer , ut sonitum exaudire possimus. Sed si sulfureis particulis nitrosse plures, tartareaeque i ut admistae sint, cum tartareae & nitrosse sint rigidiores , tanto impetu omnes simul dissiliunt, motu concepto , Ut ae
r disjiciant undequaque, & maximum sonitum
I 8. Quando caelum nubilum est sonitus, qui fulgur sequitur, magis est varius & confraAuS, quia aer varie a nubibus ad nos repellitur; si Vero non sit caelum nubilum, per aperta spatia aer liberius fertur, & aequabiliore fluxu ad aures nostras adlabitur. baepissime etiam tunc contingit fulgura sine tonitru fieri, sulfureis tantum parti culis inflammatis , & per aerem sparsis: Ut cum nubilum est coelum, saepe sine flamma fragor auditur, quia hujus conspectus, ut dicebamus,
nubibus intercipitur. I 6. Ut plurimum autem contingit, ut post fulgura, & tonitrua, aut simul cum illis, oriatur pluvia. Saepe etiam, audito tonitru , augetur , adeo ut ex eo nasci videatur. Quod
mulli ex memorata , & confutata hypothesi ita
266쪽
ita explicant; nimirum, nubes superiores liquo factas & in inferiores collapsas eas secum in terram praecipites agere opinantur. Sed non opus est eo confugiamus , nam solus exhalationis inflammatae calor, si paullo copiosior sit, aersiaque subita concussio, vicinas nubes liquefacere, & in terram liquefactas dejicere facile possunt.
a. Fulgetrum , & tonitru aliquando sequitur Fulmen, hoc est, rapidissima flamma, quae
ex nubibus ad terram usque defertur, , Omnia Obvia posternit. Haec in eo pecularia phaenom na deprehenduntur: I. loca celsa, ut sunt momtra, arboreS, turres, frequentius quam depressa, ferit: a. aliquando vestes hominum in quos decidit ussit, illaeso corpore: 3. aliquando eorum
ossia confregit, illaesis vestibus & carne: q. Similiter gladium in vagina, hac intadia, liquefecit,
autariegic: Vὀl contra, ambusta vagina, gladio
ai. Haec sunt potissima fulminis phaenomena , eXceptis iis, quae ad tempora & loca pertinent, de quibus postea videbimus. Hisce: ergo expensis, conjicimus fulmen es te exhalationem, qualem descriptimus; quae subito accenditur; &quae sat copiosa est , ut vento pulsa a nubibus
ad nos usque feratur. Sunt qui velint nube superiore in inferiorem cadente interceptam exhalationem elidi. & per extrema nubium erumpe re. Sed, ut diximus, humore adfuso exstingueretur potius , ac dilueretur exhalatio, quam acincenderetur & in terram excuteretur. Credibillius est vento accensiam flammam dejici quae facile, dum materia nondum absumta. est, in
267쪽
terram sertur. Cum autem aut nulli, aut rarissimi venti ad perpendiculum flent, transver sim etiam plerumque per aerem feruntur ful
χχ. I. Et de causa, celsa frequenter feriunt, quia dum per aerem oblique meant, iis occurrunt montes, arbores, turres &C. Ιl. Cum exhalationes , quibus fulmina constant, tot sint generum, quot sunt corporum sulfureorum , bituminosorum, & salinorum genera, ex quibus elabuntur exhalationes; dubium non est quin ejus flammae vis sit admodum varia. Itaque aliquando vestes inflammat, corpus illaesum lambit. III. Interdum carne molliore,sine noxa penetrata, duriora frangit ossa: ut videmus aquam fortem, ac regalem, illaesa charta,& alia metalla 2 aurum ipium diolvere.' IV. Eadem de causa, interdum gladius in vagina liquefactus est, vagines, integra; ut dissolveretur etiam, si vagina tectus In aquam fortem immitteretur, illaesa vaginL in materiam, scilicet, mollem, & ramosis particulis constantem non ita agunt acutae illae partes aquae sortis, quam in materiam duriorem, cujus poris infixa compagem ejus solvunt,ut alibi osten
Σ3. Praeterea observamus restate & autumno frequentia esse fulmina , quae hieme & vere rariora sunt. Cujus rei triplex adferri potest ratio, Io quod in summo aere, hieme & vere, nimiumst frigus , quam ut accendi exhalationes possint: Σ. quod exhalationes multo pauciores iis tempestatibus, propter frigus, ex terra adscen
dant; ut enim aliqux copia et autur , calor major sit necesse est: 3. quod aer hieme & vere
268쪽
re vaporibus & nubibus adeo plenus sit, ut eat, lationes omnes diluantur, adeoque inflammari
χη. Sunt quoque loca, in quae fulmina frequentius cadunt, quam in alia; quae, nimirum, exhalationes aptas fulminibus conficiendis emittunt, & unde ventis non ita facile disjiciuntur. Hinc videmus in calidioribus regionibus, ex quibus vis Solis quidquid exhalari poteli e terra elici frequentiora multo esse fulmina, quam in frigidioribus climatibus. Similiter in late patentibus campis, qui a ventis, ut ita dicam, Gerruntur. exhalationes ejusmodi facile disjiciuntur, atque alio feruntur; Ied in locis montibus praealtis cinctis,
ubi tam libera non est vis ventorum, Clausae manent , unde fit ut iis in t ocis creberrima sint fulmi
as . Terribilis fulminum fragor ita hominum mentes percellit, ut pleraeque Gentes crediderint singulari Numinis interventu ea vibrari. Hebraei propterea tenem Dei, fulmen; & vocem Dei, tonitru vocitant. Graeci quoque Iovis tela, esse fulmina existimabant; donec Philosophi coeperunt in quaestionem Vocare Iupiter, an .enti, disussae nube, taxarent Si quae rariora etiam in aere evenirent, praesagia ea esse putabant; ut si coelo sereno tonaret omani irrita esse quae eo die coepissent censebant; donec Physices studium eos illis superstitionibus liberavit. Ac sane quaecumque in aere o niunt, ea certis legibus reguntur, ut quae fiunt
in Omnibus aliis corporibus, nec presentior illic
269쪽
est Deus, quam alibi. Et ad praesagia quidem, ruar inde ducebantur, quod adtinet, observanum t. semper in rebus humanis mali aliquid accidere, seu Husinodi praesagia praecessissent, seu
nulla fument: a. observata esse dumtaxat fulmina, aut ignes alios aereos, cum inusitatum quidpiam postea evenit; aliqui negligebantur: q. Vana esse praesagia, quae quid simificent, seu praenuncient ignorant qui eaVident; neminem autem scire posse quid sibi vellet Numen eo sermone, si Numinis sermo haberi ea possent. Unde facile est colligere opiniones Ethnicorum, &Christianorum quorumdam e Vulgo, circa praesagia e Meteoris ducta, superstitionis esse & me tis mera fig
CAPUT U. . De Venitis. I. T Entum nihil aliud esse, praeter fluxum V aeris . , vaporum quos secum defert, satis
quidem notum est; sed multa sunt ventorum phaenomena, quorum causa & ratio non sunt mciles inventu, ut ex hoc Capite liquebit. Dissicillimum item est causani & originem eorum adcurate describere. Ut tamen quid possit hoc in negotio fieri ostendamus, conssiderabimus primum Ventos in genere, quatenus constantes aut variabilEs i sunt; deinde varia eorum phaenomena singi uatim expendemus ; deniquede prima eorum
a. Venti i dividi possitnt in eootantes & Nuriabiles , quorum illi, in certis terrae partibus, quot'
270쪽
annis certo tempore stant, & cadunt; hi vero usque adeo variant, ut nihil sit ea in re certi. Cuiniscilius sit invenire causam constantis em Hsis, quam variorum , 1 constantibus ventis initium faciemus. Ante omnia observandum constantes & periodicos ventos, nonnisi in amplissimis maribus, deprehendi. Oceanus a tem in tres partes dividi potest. Prima est marium Atlantici & AEthiopici; altera Oceani Indici ; tertia Maris Meridiani, vel Pacifici. Quamvis haec maria sint in meridiana plaga , tram Tropicum Capricorni, conjuncta; sunt a Septemtrione sejuncta, amplissimis terrarum spatiis,suod ad dividendos ventos satis est. Prima pars est inter Africam & Americani; secunda inter Africam, littora Asiae, insulas Indicas, & novam Hollandiam; tertia denique inter insulas
Philippinas, Sinam, Japoniam, & novam Hollandiam ad occasum, littora vero Americana ad Ortum. Pro divisione illa marium, in tres quoque partes constantium ventorum dividitur histo
3. In maribus Atlantico & AEthiopico, per totum annum, Subsolanus spirat, sine ulla alicujus momenti mutatione; nisi quod nonnullis in locis ad Septemtrionem, vel ad Austrum i Clinat , quod sequentibus observationibus distinctius explicabitur. Ad littora Africana, statim ac quis Canarias Insulas praeternavigavit, &Circa 28 gradum latitudinis Septemtrionalis per-Venit , satis vehementem Aquilonem experitur,